Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Ibidem.

AD CO RINTHIOS II.

υ; videns aegrum tristari S dolere particeps est elux doloris incerorisque. ais candalietatur. ego non urorὶ Quantit

ad hunc locuna pertinet: scandalizari est carnis pati desideriti,& contristari atque affligi calore corporis, S ardore vitioru accendi. Vri similiter est calore libidinis totiusque corporis ardore aestuari , Scandalizatur ergo aliquias quado uo sponte illectus pulchritudine mulieris,aut propriae carnis calore prouocatur ad libidinem perpetranda: sed dum inuitus & imp meditatus hoc agit, scandalizatur sibi,& irascituratq; co tristatur. Hac infirmitate humanae naturae cosideras Apostolus,quae nimiae Dagilitatis est, dicit se vri,ut consulat talibus .eopatiens infirmitati eoru nec condemnat huiusmodi talia sustinentes: sed comon et

in humilitate sermonis, dicens se similia pati: ut si ille qui

tanta gratia consecutus erat,adhuc desideria carnis pariebatur,& magister gentiu erat,non desperarent illi,qui infirmioris gratiar a abuc erat,s talia paterentur, sed spe promissi praemi j repugnarct stimulis carnis,sicut ille repugnabat, ne qui eorum haec ab illo audiebant, desderiis carnis victi in desperatione laberentur. Plus enim est uri quam scadalietari,ata diceret: Patitur aliquis & affligitur a desiderio & nimio ardore cocupiscentiae,& ego nos ollim aD sigor sed etiam quod est maius,uror,& quodammodo incendor. Nimia enim cecupiscentia carnis patiebatur.quin do dicebat. Infoelix ego homo,id est miser ego, quis me liberabit de corpore mortis huius 3ht illud Video aliam legem in m ebris meis ,repugnate legi metis meae,& captiuum educe te id est captiuare voIente in lege peccati,quae est in membris meis. Nos igitur si volumus coronari cu Paulo Apostolo,certemus viriliter, sicut ipse certauit: quatenus omnia oblectamenta vincamus,quia non potest coronari. nisi qui legitime certauerit. Sι gloriari oportet, qua infirmitatis meaesunt,subaudis in bis gloriabor. Oportebat illum utiq; gloriari,& enumerare suas passiones,no pro se,ut ille aliquid exinde cresceret apud deum, sed pro illorum salute, quos volebat ab amore falsorum Apostoloru ad suum reuocare, & ut se etia aliis in exemplum praeberet & imitabilem. Infirmitatis autem nomine coprelieduntur omnia incomoda & persecutiones atq; passiones,quas pro C brino libenti a mino pei tulit. & est scit sus:Si gloriari volut bi

452쪽

s es vos seducunt 3c retrahunt ab amore meo, mihi de tra hendo in his glorientur,in quibus & ego gloriosilicet inuitus & prouocatus. Manifestum est a uicin non posse illos gloriari in infirmitatibus de passionibus,quas pro Christo amore & pro mercede aeterna, & pro salute fratrum sustinueriit an tantu gloriatur de nobilitate generis, quod filii sunt Abrahae de qua ego nolo gloriari: quanqua ex eo- de genere origine duca. Quaerimi non ulli,cu deus per Salomone dixerit, Laudet te alienus,& non tuum, quare iusti paxq; persecti viri aliquando bona & virtutes narretit qua, qq. 'diuinitus perceperuti verbi gratia sicut B. Iob quoque qui νdixit: Pes fui claudo. & pater orphanorum, causamq; qua 'nesciebam diligentissime inuestigabam .caeteraque huiuia modi.& David: Si reddidi retribuetibus mihi mala,id est, non reddidi. Apostolus quoque isto in loco multipliciter. Quibus respondendum est,qudii perfecti du virtutes pro-rias praedicant,& se apud homines laudant. non idcirco oc faciunt. ut ipsi apud homines sua ostentatione aliquid proficiant sed ut eos quibus praedicat,exemplo suo ad sanctam vitam trahant. In hoc quoque omnipotentis dei sunt imitatores qui laudes suas hominibus loquitur, quatenus ab hominibus agnoscatur. Nam deus qui nobis prohibet per scripturam dices: Laudet te alienus, ct non os tuu ipse per scripturas sacras laudes suas loquitur, dicens ad Moy- Exod.ς sen: Ego siim deus omnipotens, & nomen meum a dona y Exod. qΑ non indicaui eis:& per Isaiam: Ante me non est formatu deus.& post me non erit, quare ergo fecit ipse quod prohibet 3Nimirum si virtutes suas de mirabilia ipse taceret, nequaquam eum ullus cognosheret. si nullus eu agnosceret. nullus amaret. Si nullus amaret, nullus ad Vitam rediret.

Vnde per P falmistam de eo dicitur: Virtutem operu suorum annuntiabit populo suo: ut det illis haereditatem geα

tium,opera manuam eius veritas & iudicium. Virtutes ergo suas annuntiat non ut laudibus suis ipse proficiat, aut indigeat: sed dii suam nobis magnitudinem narrat, nostra ad se imperitiam subleuat. Iusti itaq; cu virtutes suas praedicant, reprehensibiles non sunt: quia dum vitam suam reserunt, aliorum animas ad vitam quaerunt. De quibus tamen sciendum est,quia nunquam bona sua detegunt, nisi ros aut proximoru utilitas, aut certe nimia necessitas' O

453쪽

AD CORINTHIOs II.

gat,sicut nunc Apostolum coegit , unde ipse dixit: Si gloriari oportet. & reuera oportebat. Ergo si gloriandum est Cliristiano,in humilitate est gloriandum.

CAPUT XII. Tu cr pater domini nosbi Iesu Christifcit quia non mentior. Dicturus re pene incredibilem. quAd ludaei increduli cotra principes gentium cocitassent, re

gnaque terrae contra cum insurrexe

rint, nihilque ei nocuerunt, deum teste inuocat, ut facilius credatur. Ideoque talia commemorat, ut ostendat quata distantia est inter veros A postolos qui tanta pro dei amore sustinebant,quaerentes Lalutem auditorum : & pseudoapostolos qui auditores suos expoliabant, non quaerentes salutem illorum. Damasci praeposititigeηtis Oreta regis, cu- sodiebat ciuitatem Damascenorum ut me comprehenderatnt. Da mascus ciuitas est metropolis Syriae, quam aedificavit Damasciis Llie1er, seruus Abrahae:& interpretatur Damase', sanguinem bibens. quod bene conuenit illi Ioco, quia ibi estu sus est sanguis Abel. Illa autem hic dicuntur de Apostolo in exordio fidei eius facta sunt, quem quando caecatus a domino in itinere,proouctus est Damascum. ubi m sit diebus tribus, non videns neque manducans.postea vero baptizatu ,& accepto pane confortatus introiuit statim in synagogam ludaeorum,& coepit publice predicare nomen domini Iesu Ouod videntes Iudaei succensi sunt zelo & quaerebant occasionem quomodo eum perderent. Sed dum per se minime hoc auderent agere,audierunt pretpositum ciuitatis super hac re, quatenus illius auxilio Mpermissione valuerent illum occidere. Qui volens placere t udaris , & strenuus in officio sibi cregito apparere, praecepit custodiri undique ciuitatem,ne ullo modo vivus effugere potuisset: sed dei auxilio procurante effugere potui siet: sed dei auxilio procurante effugit eo modo quo sequentia manifestant. σ per fenestram inquit inhoria δε- missus sum per murum, sic mugi manus eius. Sporta vas est ex iunco & palmarum foliis contextum, in quo deorsum cum funibus demissus est per murum a fratribus fidelibus.

Quaestio est in hoc loco,quare Apostolus de Damasco fu

454쪽

CAPUT XII. lyrgest qui dicebat: Ego non solum alligari in Hierusale sed&mori pro nomine domini Iesu paratus sum.quiae hoc modo soluenda est: quia non ideo fugit ut martyrium horreret accipere, sed maluit campum certaminis quaerere.& latitudinem gentium petere,quam iuxta claustra ciuitatis teneri,& occidi Abi perpauci erant credentes,qui eiu ς martyrio corroborarentur & insormarentur, ut similia pati non dubitarent. Quod postea impleuit ipse, dum martyriusustinendo plurimos ad hoc informavit. linpleuit ergo prς Mat. 19.ceptum domini dicentis: Cum vos persecuti fuerint in ciuitate ista .fugite in aliam. Et revera seruauit pariter exemplum martyr j & utilitatem predicationis suae, quae possea impleuit. Huius ergo exemplo erudimur aduersariorum pugnam & constanter appetere,& prudenter aliquando declinare. Si gloriari oportet, non expedit quidem. Si gloriari me oportet propter salutem aliorum & necessitatem supra dictam,qua compellor, in hoc possunt gloriari: quia euasi manus persequentium:tamen non expedit, id est, non est inibi necesse ut glorier: quia non elegi superbiam & iacta- tiam,sed humilitatem, Venιum autem ad visiones reuela tiones domini, subaudis de quibus potero gloriari. Visionesci reuelationes domini dicit,quod unum est,quas ei osten- idit dominus. Nunc in sequentibus dicturus est quo sit eleuatus, ut per hoc possimus intelligere quanta & qualia ciostenta& dicta sunt: ne sicut pseudoapostolis aliisque incredulis videbatur, minor caeteris apostolis in gratia crederetur, quamuis nouis inus sit vocatus,& dominum praesentem in carne non viderit. Scio bominem in Christo ante annos quatuor si e in corpore sise extra corpus, nescio, Deus scit, raptum huiusmodι usique ad rertium caelum. Mos & usitata cosuetudo est scriptorum,qui nobis facras literas ministrant, Vt quando ab aliquo eorum narratur historia, cum ad seipsum venerint sic de se tanquam de alio loquatur: sicut fecit Moyses qui dixit, Erat autem Moyses vir mitissimus

super omnem terram, V Iob,Vir erat in terra Hus, nomine Iob. Sic B. Matthaeus cum in textu narrationis suae venisset ad se ipse in Vidit, inquit,publicanum , nomine Marthaeum mon dixit,vidit me, sed lic se inseruit ordini narrationis suae,cum venisset ad seipsum, tanquam rerum gestarum scriptor,non tanquam sulipsius praedicator. Inusitati

455쪽

AD CORINTHIOs ir.

tamen B. Apostolus non in historiam ubi rerum gestarunt suscipitur explicanda narratio: sed in epistola hoc fecit sicut illo in loco apparet, ubi loquitur de se causa humilita- tis. quasi de alio,inquiens: Scio hominem in Christo manεtem,ante annos xiii l. raptum usque ad tertium caelum. Ex

quo Apostolus raptus usque ad tertium exlii usque ad istud tempus, quo ista conscripsit, quatuordecim anni completi sunt. Vnde liquido apparet,quia magna necessitas compulit illum patefacere, quod per tot annos in intimo cordis arcano caelaverat. Igitur de his verbis Apostoli diuersi diuersa sentiunt, quorum opiniones huic loco per loΜgum est inserere,& ad praesens narrare,nisi tantummodo pauca ex pluribus Iulianus Pomerius,vir sanae prudentiar,primu caelum dicit isto in loco appellatum eue aerium a quo aues caeli vocantur: secundum syler eum,ubi continentur. . signa caeteraque astra, praeter septem planetas, quod Scfirmamentum appellatur, tertium intelligit spirituale siue mentale,ubi angeli & animae sanctornm in conte pIatione dei sinat positae conleplantes seper se deum omnipotε-tem,qui omni creaturae praesidet. Ita tamen, praesidet, ut in

praeside do omnia sustineat iustinendo circuitet,circvdado ampleat. Secundu illius intellectu,ad istud tertium caelum metale raptus est Apost. Et in hoc quidem bene sensit. Sed secundum B. Aug. adhuc necesse est ad altiora costendere,& profundiora rerutari,qui in elucidadis quaestionibus omnes doctores post apostolos praecellit. Quia ergo Apost.

non humanas,neque angelicas visiones dicit se enarrare,

altius ista inquire da sunt.Tria igitur genera esse visionum manifestu est: Est visio corporalis, quae corporeis oculis fit, qua videmus caelum terram atque omnia visibilia & corporea. Et est visio spiritalis,qua ea quae videmus & audimus in presenti post in memoria recondimus:& ea quae audi-m vel vidimus in preterito,modo quasi presentia cernim'. Et cu alicubi sint a nobis posita ea quae vidim ' corporaliter,nunc absentes quasi poenitetia cernimus. verbi gratiarsu modo per praesentia corporis Romae,& cerno ita Carthagine quam dudu vidi,quasi in praesentia mea sit posita,

cum longe sim ab illa remotus. iniae duo genera visionum communia sunt nobis cum pecoribus & auibus quae videt,er corpus:& eoru quae videntur,imaginaliter spus insor- .

456쪽

CAPUT XII. Is Inrantur.Vnde & pecora presepia recognoscunt,& aues ad nidos suos reuolant. Nisi eni in parte in spiritaliis visionis id est,memoriae haberent,quae constat Colum modo in anima, nequaquam recedentes aues a nidis suis recordarentur illi ru: neque animalia recognoscerent presepia. Est& tertia

visio intellectualis,quae nihil est aliud nisi rationabilitas de

excellentia animae per qua quae corporaliter videmus , de ima inaliter in memoria retinemus intellectu discernim'

Intellectu igitur discernimus quod illud sit corpus,illud similitudo corporis,& plerunque quid significet.Hanc intellectualem visione nullatenus pecora aut volatilia habenti quia nec seipsa intelligiti nec illa qu ae oculis cernunt. Postremo corporalis visio sine spiritali esse non pol.quet fit in anima solii modo. Spiritalis vero sine corporali esse potest, unde absentes homines recordamur,& in tenebris ea quet videmus imaginaliter cernimus,insuper & somnia. intellectualis nempe nec corporali indiget,nec spiritali. Intellectu nanque nec corpus videmus,nec imaginem corporis

Per hunc quippe videtur iustitia, charitas , ipse deus, ipsam es hominis, tu. v nultu habet colus, nulla soliditate corporis. Qu a propter ista diuisio intellectualis transtendit geprecedit illas duas praemissas corporale scilicet ac spiritale. Quod probare possumus ex volumine Danielis prophetar,ubi legimus, quia cu Baltasar epularetur & potaret opipare siue splendide in vasis tepli domini,quae asportauerat Nabuchonosor auus eius de Hierus,le,vidit articulos man ' scribetis in pariete aulae regiae. vidit corporali visione, cotinuoq; per corporis sensum imago rei corporaliter factae spiritui eius impressa est:atq; ad alia' du se verteret, licet corporaliter illa non cerneret, sied spiritali visione &memoria videret,Widebat in spiritu, id est, in an inis,& non intelligebat quid significaret: quia no pleniter habebat intellectuale visione licet aliquid inde haberet. Vnde apparet quia no in omnib' hominibus viget. intelligebat signuesse quod videbat, id habens ex mentis officio.i.ex intellectuali visione, uec quia requirebat quid significaret, etia ip sam in uisitione utiq; mentis intellectus agebat. Quo non

coperto, Daniel accessit,& quia intellectuale visionThabel, it spiritu prophetico mete illustrata perturbato reti qd illo signo portenderetur aperuit. Ipse potius Propheta pec

457쪽

AD CORINTHIos rL

hoc genus quod mentis est proprium,potuit intelligere aedicere quid significaret, quam ille qui in signu factum corporaliter viderat. & eius imaginem in spiritu cogitando cernebat nec aliquid intellectu nosse poterat nisi signum esse 5 quid significaretve intelligere inquirere.Tres igitur caeli non absurde possunt intelligi tria genera visionum, de quibus hactenus locuti sumus. ita tamen per primam visionem intelligamus quicquid intra ambitum sederet eq-li continetur pariter cum ipso,quod & firmamentum appellatur. Per secundum caesum spiritale, ubi angelica natura & animae sanctorum in contemplatione dei sunt positae. Per tertium vero caeclum intelligitur iam intellectua- Iis visio ac rationalis,qua intelligendo conspicitur charitas, pax,gaudium. longanimitas,bonitas, benignitas,fides, modestia,continentia caeteraque huiusmodi, quibus propinquatur deo,& quibus ipse deus videtur, ex quo omnia, Per quem omnia , in quo omnia. Ad quam,id est , intellectualem visionem,quae designatur per tertium caelum, raptus & eleuatus est Apost. Pan. ubi, id est , intellectuali v sone non solum ea quae in spiritali caelo sunt intelligendo vidit. sed etiam ipsam dei substantiam,verbum domini,per quod facta sunt omnia,in charitate spiritu sancti,non per corpus, non per similitudinem corporis, sed sicut est ipla Veritas,conte platus est in hac vita,videlicet quomodo de omnipotens trinitas sit in persenis,& unitas in substantia sicut videndus est ab omnibus sanctis post generalem

resurrectionem. Quaestio vero non modica isto in loco oritur,quomodo ipsa Dei substantia a quidusdam in bacvirxpositis uiueri potuerit propter illud quod dictum est ad Moyseia,nemo potest faciem meam,id est,in inuisibilitate

meam videre,& vivere:& propter illud, Deum nemo hominum vidit unquem,in mortali vita ex toto politus. Quarita soluitur,quia potest humana mens,id est intellectus de rationabilitas animae diuinitus rapi ex hac vita ad angelicam vitam,antequam per istam communem mortem carne soluatur,sicut credendum de beato apostolo ubi a deo facta est ab huius vitae sensibus,quaedam intentionis auersio. m euidens tanquam manifesta fuit eadem visi intellectualis,ut siue in corpore,siue extra corpus fuerit, id eli.

virum sicut solet in vehementiori extasi vel excussu ab hac

458쪽

hae vita metis in illa ultam fuerit alienata, manente corporis vinculo,anima videlicet in corpore: an omnino talis resolutio facta fuerit, qualis in plena morte contingit, anima recedente,ipse se nescire profiteatur. Quapropter nec a nobis est quaerendum, ne contra illud agamus quod dicitur, Altiora te ne scrutatus fueris. Ita fit ut& illud verum

sit quod dicitur: Nemo potest faciem meam videre, & vivere: quia necesse est ab hac vita abstrahi mente, siue intellectu, quando in illius ineffabilitatem visionis assiimitur. Et non fit incredibile, quibusdam sanctis nondum ita

ex toto defunctis , ut sepelienda cadauera remanerent, etiam istam excellentiam visionis fuisse concessam. superiorum epilogus.

TRes eaeli significat tria genera visionum,quarunt prima est corporalis, qua videmus caesum & terram,caeis teraque corporea, dc visibilia. Secunda spiritalis, quae fit in anima siue intellectu, cum imagines eoru quae videmus iri memoria recondimus:& in tenebris ea quae vidimus imaginaliter cernimus insuper & somnia,& aedificia,& homine, quos diidu vidimus,sic spiritali visione videmus in anima, quasi praesentes sint nobis. Istae duae visiones comunes sunt nobis cu pecoribus & volatilibus, quae & corpora vident,& loca propria recosnoscunt. Sic pecora agnoscunt praesepia sua.& aues ad nidos suos redeunt:quia recordatur illorii. Est & tertia visio intellectualis,quam nullatenus habent pecora & volatilia, sed angeli & homines ratione utentes. Unde intellectus d est latio, tamen no in omnibus hominibus squaliter viget. Intellectu aute sue ratione

discernimus,m illud sit corpus,illud similitudo corporis:&per hac visione videtur iustitia, charitas, ipse deus. Ad ista ergo visione intellectuale,quq est tertia,& quq designatur

per tertisi caelii, quae eua trascedit sua excelletia duas praemissas ita raptus & eleuatus est beatus Apostolus,ut deum non per corpus non per similitudine corporis. sed sicut est ipsa veritas,cerneret,& sicut videndus est post han vitam ad omnibus electis, Quae visio tam euides tamq; manifesta fuit ut ipse Apostolus se profiteatur nescire utru quando raptus est in tertium caelum, in corpore fuerit, quomodo est anima in corpore cum corpus vivere dicitur, siue

vigilantis, siue dormientis siue in extasi a sensibus corpo-

459쪽

AD CORINTHIOs II.

ris alienata , an omnino de corpore exierit, ut mortuum corpus iaceret, doaec peracta illa demonstratione membris mortuis anima redderetur, α non quasi dormiens eu gilaret, aut extasi alienatus, denuo rediret in sensus. sed mortuus omnino reuiuisceret. Et scio iusimocti hominem,' Dein corpore, lae extra corpus, nescio eusscit, quoniam raptus egin paradisum, π audiuit arcana verba quae non licetbominι loqui.

Bis raptum se dicit Apostolus, primum ad tertium caeluin, postea in paradisum: non in illum paradisum terrenum, ubi quondam fuit protoplastus, sed in cUestem paradisum. Nam paradisus interpretatur hortus delitiarum , dc significat beatitudinem electorum, caelestem scilicet requiem, ad quam raptum se dicit Apostolus eo modo quo ad tertium caelum,ubi audiuit arcana verba,id est occulta secreta,atque ineffabilia,quae non licet homini loqui. Inter ipsos spiritales viros caelestem vitam ducentes,sunt utique alij aliis capaciores,atq; meliores,intant u ut ad ea peruenerint,quae no licet eis aliis loqui. De talibus erat Apost. qui audiuit in paradi se inessabilia verba,quae no licet homini loqui. i. aut ille qui audiuit, n5 potest ea aliis narrare propter ineffabilitate illoru,aut n6 permittitur ei,aut si ta-tet dignitatis est ut permittatur ei loqui & possit aliis narrare, illis qui audiui no licet ea loqui, quia no valet ea ca- rere ob magnitudine mysteriorv. Pro huiusmodi, subaudis visionibus dei manifestissimis,gloriabor, laetabor, gaudebo, di exultabo. Pro me aute id est pro mea extolletia dc laude,

vel pro mei meritis nihil gloriabor, quia gratia dei sum id quod sum, nisi in infirmitatgin mes. Infirmitatis nomine coprehedit omnia incommoda & passiones quas sustinebat pro Christi nomine,in quibus ipse gloriabatur. Nam: si voluero donari, subaudis propter meritu quod habeo apud

deum, non ero insipiens illud narrando. Quare Verinite enim

dicam. Hoc dicit, quia si meritum suu profiteatur quod habet apud deum, non erit imprudens,quia veritatem loque rur: Ergo si quis pro utilitate &aedificatione aliorum bonusibi diuinitus concessum cum humilitate narrat, non agit insipienter,quia veritatem loquitur. Qui vero bonu quod habet, propter iactantia aliis praedicat deputans illud suis meritis: vel quod no habet, licit se habere insipiens & nimium est imprudens:quia mendaciu loquitur. Parta otem,

id est

460쪽

Id est dImitto narrare gloriam meam & meritum atq; gratiam , ne quis me existimet seupra id quod iuidet in me. aut a die aliquid ex m. Nolebat Apostolus narrare gratiam sibi largitam, quia nolebat maior apparere & sanctior qua erat. Inde dicit. Idcirco nolo gloriari , de dimitto omnem gratiam mihi concessam,ne quis putet meliorem sanctioremque esse supra id quod videt in mea conuersatione: aut supra id quod audit ex me ab aliis. Et ne magnitudo reti lationum extollat me, subaudis In superbiam, datri est mihi a domino, stimulus carnis meae, angelus fathana, qui me colaphietet. Quidam dicunt A postolum dolore capitis laborasse, quidam a diabolo de ardore libidinis tentatum & amictum, quod verius est. Ne ergo in superbiae tumorem extolleretur, permissiis est tentari a diabolo de ardore libidinis. quam appellat stimulum carnis. Ut enim dicunt docti res,

simulus proprie timoris & libidinis est, ipsumque stimulum carnis,a quo pungebatur & accendebatur, vocat angelum sitanae,id est nuntium diaboli, quia a diabolo immittebatur ei illa talis stimulatio concupiscentiae. at quandociique Apostolus patiebatur illam stimulationem, sciebat illam a diabolo sibi immitti. Sed dominus qui permit tebat eum colaphizari, id est affligi & tribulari a tetatione diaboli, ne in superbiam erigeretur,cognoscendo suam fragilitatem ipse utiq; custodiebat eum ne in vitili libidinis caderet. Vnde apparet,quia per venenii fugabat vene nii. Venenu libidinis & tetatio carnis fugabat illo ab ve nenii superbi . Dedit nanq; ei dominus antidotu tyriacu. quod de serpente conficitur qui vocatur Tyrus,sive tyriacus, a quo & tyriacum appellatur,& fugat venenii aliud. Aquo tentabatur de libidine, ab illo sanabatur a vitio superbiae , quia a domino acceperat contra venenum superbiae' antidotu tyriaticum,quod gustatum venenum pelliti Erudire quippe voles dominus electos suos,& custodire in lium ilitate virtutum permittit eos tentari jaepe: sicut egregiupraedicatorem a diabolo permisit tentari, ne magnitudincreuelationum extolli potuisset ipsamque tentationem stedisponit, ut qui elati perire poterant in humilitatis gradu consistentes , a perditione & praecipitatione seruentur. Q la propter si quis tentationem aliquam sustinet, non debet desperare,nes deficere, sed cisi dei adiutorio decerta-

SEARCH

MENU NAVIGATION