Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

AD CORINTHIOS II.

fe ut vincat. Propter quod , subaudis impedimentum libi-E iae. sῖ. dinis, ter dominum rogaui ut discederet a me stimulus carnis, Iban. 13. siue angelus satanae. Quaeri potest isto in loco, Cum dominus dicat per prophetam de quolibet elect . , Adhuc

te clamante dicam, Ecce assum : & in euangelio Omnia quaecunq; petieritis in nomine meo,fient vobis,quare eximius apostolorum orans liberari a tentatione diaboli &stimulatione carnis, non sit exauditus 3 Sed sciendum est, quia ideo non est exauditus, quia non petebat in nomine

Iesu , id est quod ad salutem suam pertinebat. Nesciebat enim petere pro se quod sibi utile era i sicut alsas ipse dicit.

Nam quid oremus sicut oportet, nescimus. Si ergo esset exauditus, ut ab illo recederet tentatio diaboli, concupi- . scentique carnis, poterat euenire ut cito in superbiam extolleretur. Et ne nimium contri staretur , audiamus quid ei dixerit dominus . siue per angelum , siue in corde, aut alia

reuelatione. Sufficit tibi Pana mea. Gratia isto in loco i n-telligitur quicq i id donorum gratis datum est Apostolo Paulo videlicet quod de caelo vocatus est, quod fidem accepit ut crederet, quod remissionem omnium peccatorum in baptismate percepit , quod ad gratiam, apostolatus δίpraedicationem gentium electus est,quod sapientiain prae omnibus apostolis a deo percepit. 3c quod ad visiones de reuelationes domini ad tertium caelum raptus est. necnon

quod verba ineffabilia audiuit in paradiso , de ista gratia

dixit ei dominus: Sufficit tibi gratia mea. ideo noli orare pro stimulo carnis,ne sorte in superbiam labaris. Nam νιrtiu in inflamitate perscitur. Virtus, id est persectio virtutu , in infirmitate earnis & labore atque tentatione perficitur,si ipsa infirmitas patienter sustinetur,&contra tentationem concupiscentiae viriliter pugnatur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis,ut inhilitet in me virtus C mlh. Postquam

cognouit prodesse sibi quod nocere putabat, responsumque accepit a domino , quod perfectio vitae omniumque virtutum in infirmitate perficitur, libenter se dicit gloriari id est gaudere de laetari in suis infirmitatibus, id est in suis passionibus, quas pro Christo sustinebat, ut in eo dignaretur habitare virtus & gratia, siue persectio omnia donorum Christi. Ergo quia aliter perfectionem virtutum habere non possumus, nisi tentamenta & oblectamenta

carnis

462쪽

earnis patienter sustinuerimus. pugnando tamen contra vitia , certemus cum δε pisolci, ut in nobis habitet virtus S gratia donorum Chrisi , pariterque cum illo coronemur in caelesti regno. Propter quod, subaudis ut inhabitet in me virtus Christi, placeo mihi in infirmitatibus meu . non in orosperitate & diuitiis huius seculi , sed in contumeliis, id eu, flagellationibus vel opprobriis , non in honoribus seculi, sed in necessitatibus, non in .epulis vel otio, sed in persecutionibm , non in saluationibu . sed in angustiis: non in iactantia elationis , 5 hoc pro rigo patior, non pro

aliquo crimine. Cum enim infirmor, subaudis in corpore, tunc potenssum, subaudis in anima. Vnde caro atteritur,am igitur, & infirmatur, inde anima roboratur & crescit. Factussum insipiens, subaudis mea merita & virtutes proprias narrando, sed tamen vos me coegistis, ad hoc,

quos ab amore falsorum Apostolorum ad nostrum volui reducere. Insipientem se dicit: sed utique non est insipiens quia vera locutus est: & licet pro salute aliorum coactus suas virtutes narraret, tamen de humilitatis gradu non cecidit. Ego enim debui a vobis commendari, id est laudari. Nihil enim minus feci in praedicatione , & virtute miraculorum, a bu qui Iunisura modum apostoli, id est a Petro Iacobo,& aliis praedecessoribus meis, qui a meis detractoribus dicuntur supra modum meum esse magni apostoli. Tametsi nihilsum, id est ouamuis nihil sim comparatione illorum , signa tamen apostolatis mei, id est miracula fa-Iunt a me Iuper vos siue in vobis, quia mortuos vestros suscitaui, de infirmos curaui Quid minin habui μι praecaeteris ecclesiis, nisi quod non grauaui vos Z Nihil accipiens a vobis. Donate , id est indulgete mihι hanciniuriam , si iniuria dicenda est. Ironice loquitur. Re enim vera iniuria non erat, sed consideratio. Ecce tertio hoc paratus sium venire ad vos. Quaeri potest: Cum non legamus illum venisse ad eos, nisi tantummodo una vice, quando moratus est apud eos anno uno & dimidio, neque postea quam ab eis

discessit, sicut ipse in priori epistola dicit, quia testor

deum non veni Corinthum postquam a vobis recessi,pet cens vobis, id est ne vobis oneri essem, quare modo dicat se tertio venire 3 Sciendum est quia per praesentiam carnis una vice tantummodo venit, quando eis praedicauit:

463쪽

AD CORINTHIos II.

secundo per priorem epistolam venit, non per semetipsum. Tercio per istam secundam epistolam dicit se venire t qiuasi enim in epistolis suis veniebat ipse: σ non ero Irauis vobis, id est nihil accipiam a vobis. Non enim quaero vestra sed vos, id est vestram salutein. Ego ubentissime impendam, subaudis vobis omnia quae mea sunt, in praedicatione, Sc miraculis cir super impendar, id est morti me tradam pro animam vestru, licet plim vos diligens minus diligari subaudis a vobis. Sed esto. Ego vos non grauaui. Esto p prie adverbium est concedentis, & ponitus pro Etsi : isto 3utem in loco hunc obtinet sensum: sed esto, id est si minus diligar a vobis, ego tamen vos non grauaui in aliquo. Sed cum essem inquit astutus , dolo vos cepi Increpative atque interrogative est legendum: Cum essem inquit callidus & ingeniosus, dolo & fraude vos cepi adi. fidem Christi3Non, sed per praedicationem veram & virtutem miraculorum adduxi vos ad fidem , cooperante Christo. Obm putatis quod excusemus nos apud vos. Subaudis non facimus, quia non est necesse. hoc dupliciter intelligi potest: Nunquid a pr. eterito tempore dubitatis de nobis,arbitrantes nos ideo talia loqui , quasi non simplici er agamus erga vos, & idcirco nos accusemus Non loquimur ideo talia, ut nos excusemus, quia simpliciter incedimus.Aliter: Olim putatis quod excusemus nos apud vos. & est sensus, A praeterito tempore cognoscitis con uersationem nostram de praedicationem: & ideo non indigemus, ut nos excusemus. Coram deo patre in Christo

sequimur, id est honorem Christi quaerentes, Testificatur illis ad fati faciendum, uia vera dicit: Testis est mihi deus pater N Cluillus, cuius honorem quaero, qui simpliciter

incedo erga vos. Omnia autem, sit, audis incommoda ,-- si nemus propter vos. Ne iterum cum uenero, humiliet me derauud vos, id est affligat in ieiuniis& fletibus propter vestram incorrectioilem. Apostolus non habebat peccata propria quae doneret , &ideo aliorum deflebat. CAPUT XIII.

Cce tertio venio ad vos. Primum per m

E- metipsum,deinde duab' vicibus per epistola s meas. Vt in Oreduorti vestris totiustet omne xv um. Tres xelles comparat trib is sitis aduetibus.

464쪽

CAPUT XIII. I9ς sicut in lege aut tribus testibus defendebat se aliquis aut

tribus testinus couincebatur: Ita isti aut tertio aduentu illius eorrecti & emendati, laudati sunt: aut si incorrecti manserunt,acrius reprehensi ab Apostolo vindictam perceperunt. OG expcrimentum quantis eius qui in me loquitur

rigus qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis. ac si diceret: Nunquid quaeritis probationem Christi, qui in me Ioquitur, utrum valeat peccata vestra punire per me qui in vobis est omnipotens miraculis & virtutibus faetendi, Vtique potest. Nam si cruci laM est Christus ex infrinitate carius, sed vivit ex virtute dei, id est, in diuinitate sua manet impassibilis. Nam σ nos Apostoli infrmi sumus in illo, id

est,tribulationes de angustias sustinemus propter illum. sed vivimus αι eo ex virtute dei in vobit id est propter vos quibus praedicamus.Viuimus iam cum illo in spe per virtutem dei quae est in nobis, vel propter vos speramus vitam habere cum Christo. Oramus autem non ut nos probati appareamus , sed vivos quod bonum est faciatis, nos autem ut reprobi simus. Probus siue probatus apparet iudex, quando inuenit quod puniat in subiectis , per quod ostendat suam potestatem.Tunc vero videtur reprobus, quando non inuenit quod vindicet,ubi suam ostendat authoritatem,& probet iudicium ac si diceret: Non oramus ut in vobis aliquid inueniamus ad puniendum,sed vos quod bonum est facie- tes,nos reprobi inueniamur in hac parte non inuenien res ubi ostendamus nostram potestatem. Non psssinum aliquid aduersu veritatem sed pro veritate, id est,non possumus nostra potestatem ostendere contra hominem veritatem habentem .sed pro veritate decertamus. Gaudemus quari nor iη- firmi sumis non corpore,sed potestate,quia tunc est iudex quasi infirmus, dum suam potestatem non potest ostendere: & tunc subiecti sunt potentes,quando non timent iudicem. Gratia domini nostri Iesu Christi, π charitas dei, s- ω- municatio,id est,societas de colunctio spirat sancti cum Omniabri vobi Daudis sit. Fiat ut diximus,&c.

FINIS.

465쪽

. - AD CORINTHIOS II. IN EPIsTOLAM AD GALATA sargumentum Haymonis.

Rimo quaerendum est in exordio huius epistolet P vnde Galatae sint appellati: Rex Bithyniae, quarest prouincia Graeciae, habes bellii contra hostes suos misit ad Gallos circa mare habitantes,promittens ut, si venirent in auxiliu eius,facto bello dcpotita victoria,regnum diuideret O eis , Qui cu venissent & victoria potiti essent, regnum cu eis diuisit ut promiserat, appellatiquet sunt primu Gallograeci,hoc est,Galli mixti Graecis pars' regni qua ipsi tenuerant,appellata est Gallograecia. i. Galli

commorantes in Graecia. Postea aute ut sapientioribus videtur)appellati sunt Gallatae a candore corporis. Na Graece lac galla dicitur Vnde & candida zona coeli quae latin αlacteus circulus vocatur. Graece galaxias nuncupatur.ut Martianus asseuerat.Sunt ergo strenuissimi bellatores sed stulti,& facile a proposito metis recedentes. Vndecu accepissent verbii praedicationis ab apostolo,& Apostolus ab eis ad alios transiret, seducti sunt a falsis apostolis & a Iudaeis , qui volebat eos sectari circuncisione & sacrificia i galla, licetes: Licet baptizati sitis,& in Christu credatis,tamen aliter no potestis saluari per passionem Christi, nisi circuncidamini, & legalia sacrificia offeratis Quod audies Apostolus scripsit eis ab Epheso hanc epistolam.

IN EPISTOL M PLAULI

ad Galatas Exegesis.

Ooliti. Quod nomen suum in omnibus epistolis praeponit in titulo,authori tatis causa id agit, sicut reges & principes huius seculi solet agere. O posto dignitatis nomen,& graecum est. licet quida dicant Hebraeu illud esse. Apostolorum genera quatuor sunt. Primu

---- est,quod neque ab hominibus, neque per hominem,sed adeo tantummodo: de quorum numerosuerunt Moyses, Isaias: Ieremias, aliique prophetae quam plurimi,

466쪽

CAPUT L

I9 γplurimi,licet nob omnes:& apostoli etiam, qui quamuis ab homine Christo essent missi, tamen ipse homo erat S verus deus.Secundum,quod a deo quidem est, sed per hominem , de quoru numero fuerat Iosue , qui deo volente per

Moysen misi is est: & alij multi, qui election e populi pro

vitae meritis deo volente eliguntur,quia voluntas dei, aliquando voluntas populi est.Tertiis,quando ab homine ta-tummodo & no a deo cum fauore bo in inti aliquis eligitur, non pro bona conuersatione, vel quando pretio subrogatur in sacerdotiis, de quibus dicebat. B. Ambrosius. O cpiscope,certe nisi centu solidos dedisses, hodie episcopus nofuisses. De quibus in lib. Regum dicitur. Temporibus Iero , boam quicuque impsebat manum suam muneribus, fiebat sacerdos idolorum . Ideoque isti tales inter eos sunt reputa' 'randi,dequibus dominus per prophetam dicit: Ipsi veniebant, dc ego non mittebam eos. Omnes quot uot veneriit, fures sunt & latrones. Quartu genus est,quod neque a deo,

neque per hominem fit, sed a seipso, ut sunt pseudoprophetae & pseudoapostoli,qui dicunt:Haec dicit dominus, cu dominus non miserit eos, sciendum etiam, quia inter ipsos prophetas quidam tantae dignitatis sunt, ut Prophetae dc Apostoli sint,vt Moyses, Isaias, Ioannes Baptista , & Apostolii quidam vero solummodo prophetae sunt. Et quia erant apud Galatas quidam Iudaei, qui dicebant beatu Paulam non esse verum Apostolum Christi, neque doctorem veritatis,eo quod a Christo non fuerat vocatus & doctiis, sicut alij Apostoli: Idcirco volens Apostolus Galatas confirmare in doctrina sua, & se verum Apostolum ostendere& praedicatorem Christi, dixit se non ab homine mortali in terris esse doctum & constitutum,se ab omnipoteti deo de collis, non neget Christum verum hominem sed iam immortale effectu. Quid ergo docuit Petrum per praesentiam sua in terris adhuc mortalis ipse docuit Paulu ia immortalis de coelo,& ideo dicit: no ab hominibus, subaudis costitutus sum,ut Matthias,qui sorte ab apostolis est electus. neque per homine, subaudis iam mortale, se er Iesum Christu, Cr desipatrem. quia una est operatio patris & fili3. Et ut ostenderet unius esse dignitatis illas duas personas, praeposuit personam filij dei, patris personae, pariterque Arrianoum de lauit errorem qui dicunt situ creatura esse, ideoq;

467쪽

AD GALATA s

minorem parte. qui si citauit eum 2 mortuis. Deus pater' tertia die filium suum a mortuis susscitauit,& ipse filius potestate verbi a quo assiimptus est . seipsum sulcitauit: σPimetam sit istatres omnes, id est omnes condiscipuli de credentes,eadem sentientes de circuncisione. Quid est Pin aliis epistolis quorundam discipulorinn siloruin nomina ponit, & hie specialiter non quemlibet, sed peneraliter

omnes comprehendit Ideo hoc egit, ut maioris authori . tatis esset eius epistola vel ut demonstraret omnes condolentes de illorum seductione, & 9, omnes aequaliter sentirent de circuncisione quod non deberent circuncidi,neque sacrificia legalia osserre. Quid est.etiam m in hac epistola,epissoporum, presbyterorum, diaconorum metion εnon facit,sicut in aliis 3 quia necdum habebant episcopoς ordinat os, neq; alios rectores: i de6que seduci facilius potuerunt. Gratia vobis'pax, qua reconciliamur domino. qui pro peccatis no ru tradidit se morti, ut eriperet nos depraesentisiculo nequam. Seculum dicitur a sequendo, quia semper 'sequitur de in se resoluitur. Seculii ergo non potest esse n quam neque malum , quia semper seruat ordinem suum recursum secundum dispositionem dei, alternantibus diebus ac noctibus: sed sicut dicitur mala domus , non Umala sit per se, sed quod malos habeat habitatores ita seculum vel tempus dicitur malum esse,non quod malum sit, sed quod pessimos de malos homines in se habeat. Et bene addidit, secundum voluntatem dei patris: quia voluntas dei patris fuit.

ut filius per passionem suam genus humanum repararet. men. Amen Hebraeum est , de est confirmatio epistolae Sonat ergo Amen,vere, siue fideliter, 3c fiat. Miror quὸd tam cito transferimini. Mirari se dicit Apostolus quare tam

cito potuerint solis verbis a veritate euangelii seduci, de λlibertate in seruitutem redigi,& quod ab euangelio Christi quod ei tradidit. potuerunt mutari de transferri in aliud euangelium,id est,in aliam doctrinam, non est aliud:

subaudi euangeliu praeter illud quod praedicaui. Euangeliuaute dicitur bona annuciatio. Et si aliqua doctrina est,qua per se dominus,aut per alique no dederit, iam nec euangelium dici potest,sed error.Transferimini .i. transducimini vel seducimini ab eo. i. a deo patre, qui vos vocaviti gratiam,

id est reiqissione peccatorii, quam nobis deus pater gratis dedit

468쪽

CAPUT I

dedit siue p passione fili j sui siue per baptismu in aliud e

silium. Aliud euangelium no est,nisi Christi Traditio e D. Iudaeorum & doctrina,qua dicebant debere circuncisionem seruare,dc caetera quae lex praecipit in niysteriis error est, postquam Christus venit. m ιηt, id est , sed sunt aliqui qui vos conturbant, id est, commouent a rectitudine fi

t dei, ire volunt convertere. volunt quidem mutare euan

gelium risti a spiritualibus ad carnalia , sed non valent: quia firmi simum & verum est. Evangelium enim si mutatum fuerit,non erit iam euangelium .Et licet aliqui possint mutari a rectitudine euangelii,semper euaisgelium immutabile manet. Sedlicet nos , id est ego & Apostoli Christi. Petrus & alij aut angelus de caelo, Michael,aut Gabriel, eua- gelixareth vobispraeterquam, id est praeter hoc euangelium, ainathemast. Anathema varias habet significationes. Aliquando ponitur pro occisione, ut idem Apostolus alibii diciti Optabam ego anathema fieri pro se tribus meis, id est cupiebam occidi corporaliter pro eis. Aliquando pro maledictione ut in canonibus habetur.Si quis hoc vel illud secerit anathema, id est maledictus sit. Alio loco pro separatione,ut hic. Sicut pra ,subaudis praesens,ita in do absens, vel sicut praedixi paulo superius in princedenti versiculo: ita nunc iterum dico,praeter quod accepistis, subaudis a me. Mori enim hominibius deo an deo Sensus talis est i Suadeo , id est, hortor modo homines credere in Christum, & perseuerare in fide eius, an suadeo deo aliquid noui facere cui,omnia patent praeterita atque futura Hominibus suadebat in Christum credere, deo vero non suadebatur ut aliquid nouum faceret. ne suaderet Apostolus deo aliquid noui facere, si ei uncisione ipse primul destrueret: Sed quia Christus legem implendo, euacuauit illam, ideo non suadebat Apostolus deo, sed quae ostendit ipse debere se iuuari,illa docebat. Sed si actuc hominibus placerem.i.si placerem Iudaeis, a quibus ortus sum , permanen do in iudaismo, vel hominibus malis , ut haereticis Christi struus non essem. Hoc debet unusquisque praedicator attendere, ut Christum & praedicationem eius quaerat pIacere auditoribus suis, non seipsum. Si vero utrunque potest seri,ut & deus diligatur, & ipse, bonum est . c d st Christus non placet eis, nec ipse placabile se praebere de-

469쪽

AD CORINTHIOS II.

bet illi tum vobis acto fratres euangelium quod euange-hetarum est a me, id est praedicatum & probatum: cuia non est Iecundum hominem, id est, secundum traditionem scribarum & pharisaeorum. Euangelium quod secundum homini in dicitur esse,non est euangelium C mnis enim homo mendax di quicquid inuenitur in licini ne veritatis,no est ab homine sed 4 deo per hominem. Neque enim ego labhomine accepi illud, id aliquo Apost. Et si accepi a dc mino Iesu Christode caelo, iam in morialis erat. Inter accipere S discere euangelium,hoc interest,quod accipit euangeliucui primum insinuatiar,& fide eius accipit: discit vero quia ea quae in eo per enigmata di parabolas a domino prolata

sunt, deo reuelante,vel homine docente, penetrare valet.

sed 'erreuelationem Iesu Chrish, id est, manifestatione didi

ci euangelium, De qua reuelatione dicit ZTradunt doctorea plenitudinem euangelicae doctrinae per illud triduum spiritu sancto reuelante,Paulum didicide, quando mansit in Damasco tribuet diebus non videns lucem solis neque diei, sed neque manducans neque bibens. Vel etiam tunc accepit,quando sicut ipse dicit, quadam die cum esset in rem plo,in extasi positus est. et fudisti enim conuersationem meae, quomodo vivebant sine querela in lege,ut mihi videbatur, quando adhaerebam legi Scircuncisionem seruaba ct sabbatum,& catera quae lex praecipit,propter quod Cbrisum non cognoscebam. quoniam pura modum, id est, plus omnibus Iudaeis, persequebar ecclesiam dei, id est, credentes in Christum, O expugnabam illam, id est, valde pugnabam contra illam. m proficiebam in iudaisimo supra multos et eos meos, id est , super omnes coaevos, & qui mea aetatis erant. Proficiebam ego in doctrina legis secundum traditionem pharisaeorum,de quorum genere oritus eram,& nullus poterat coaequari mihi in sudio lectionis atque quaestionis,sed neque in persecutione Cbristianorum , ita poterat cresccre pro statust nagogae. ιη genere meo, id est, genere pharisaeorum abundantius,id est,amplius .aemulasse. id est imitatur & studiosus. existens ad satuendam synagoga, Paternarum mearom traditionum, id est, pharisaeoru . Cum ote amitti pi me,id est,quia me fecit nasci ex utero materno, vel qui me in presentia sua segregauit & scparauit ex utero matris meis, ad praedicationem euangelii

470쪽

CAPUT I. isssul. vel ex utero matris, id est ex consortio synagogae me abstraxit. Cr vocavitper gratiam suam, id est per miseri .

cordiam suam ad euangelium suum praedicandum, vi reuelaret filium Rum in me, id est per me gentibus ut eu-- gelatarem illum ingentiuem continuὸ, id est cum placuisset deo patri ut reuelaret: filium suum per me in gentibus, non a quieui carni oe' sangmni, id est non consensi in iudaisino manere .vel non acquieui carni oc sanguini, id est , scribis &pharitais, de quibus ortus sum,licet aliquis appstolos velit intelligi quod falsum est. Beatus Hieronymus ita hanc versiculum diuidit secundum istum sensum. Petrus aliique apostoli postquam vocati sunt a domino,non statim profecti sunt praedicare sed neque post resurrectionem eius. Vsequequo spiritum sanctum acceperunt.ideoque quasi multa moram fecerunt3Paulus vero statim ut baptizatus est,sine aliquae mora ingressas synagogam Iudaeorum,ecepit publice praedicare. Potest tamen & ad sequentia iungi,quod dicit continuo: sed melius est ita ut diximus, ut reuelaret filium Quin in me,id est per me. Aliter: Verbum dei patris, id est . filius cum deo patre &spiritusancto caelum & terra

continet,& omnia i inplet. Non est enim locus, quem non

impleat per plenitudinem potentiae suae: ac per hoc quod ubique est perpotentiam diuinitatis,& omnia Ioca implet, erat etiam in Paulo , licet a paulo non sciretur. Quando ergo filij sui fidem dedit ei tunc utique filium suum manifestauit ei, & ipse filius ibi erat , ubi ipse reuelauit. Sicut verbi gratia in utero Virginis Mariae ubi erat,ibi carne assumpsit. Neque xeni Hierosoldimam. Quaestio est,quare dicat se non venisse Hierosolymam . nisi post tres anno . cum in Actibus Apost. legatur, Quia postquam baptizatus est, coepit praedicare in synagogis Iudaeorum insiurrexerui

contra euin Iudaei,ob quorum persecutionem venit Hierosolyma, Quae quaestio ita soluenda Non veni,inquit, Hierosolymam ad apostolos, gratia visitandi eos, neque causa diseedi, sicut nee hic habetur sed causa persecutionis veni Hierosolyma sicut ad alia qualibet ciuitate ire,si in meo itinere esset. verbi gratia: ut in Samaria aut in Bethlee. De qua vice dicit lucas in Act. Apost. ad antecessorer meos apostolos veni subaudis, neque causa discendi, neque visita di eos ista

vice, sed abir in e sabiam. De Hierusalem subaudis fuge-

SEARCH

MENU NAVIGATION