Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

A B GALATA S

rat. DIest B. Hieron. Quid mihi prodest si audio Paullam sebiisse in Arabiam , & reuersum inde Damascum si nescio quid ibi fecerit3 Forsitan prohibitus est a spiritu sancto ibi verbum loqui sicut in Asia: ide6que no dixit scriptura quid

ibi fecerit. Sed si perpendimus interpretationem nominum itus & redditus illius aliquantulum utili ratis inuen1 re poterimus. Quod autem per Arabiam intelligamus v ius testamentum ipse Apost. ostendit alibi,ubi loquitur de Agar & Sara. Haec enim inquit sunt duo testamenta, α sina mons est in Arabia. Damascus verΘ, quae interpretatur sanguinem bibens,vel effundens, quia ibi intersectus

est Abel a Cain,ubi postea aedificauit seruus Abrahae illam

ciuitatem, vocans eam de nomine suo Damascum,significat nouu testametum,ubi continetur passio Christi. Abiit ergo Apostolus in Arabia, quia scrutatus legem dc prophetas,ibi inuenit Christum promissum,no ranae dalsi. Reversus est Damascu,quia traiiit ad euangeliu ,ubi Christulam pagum inuenit,& credidit in eum. Diebus quindecim. Quindenarius numerus pertinet ad vetus testamentia &nouum, propter septenarium numerum & octonari v. Septenarius ad vetus testamentuin refertur propter sabbatum,octonarius ad nouum,propter dominica resurrectione,quae octava die celebratur. Et quia Apostolus doctrina veteris de noui testamenti repletus erat,ideo no indiguit ampli' manere cum Petro,nisi xv. diebus. Et iterum reuersus sum Damascum &c.vsque,mansi apud eu diebus.xv.Abiit in Arabiam, de Arabia reuersus est Damascum. & expleto trienio in Arabia & Damasco,venit Hierosolima in altera vice videre Petrum, non causa discendi. sed causa commendan-dς charitatis,& utilitatis formam preberet aliis,dum bonorem praestitisset priori Apost. Ex hoc apparet eum non causa discendit venisse, quia in tam paucis diebus non pol terat docerit& quia poterat aliquis etiam dicere, Ecquid si non didicit a Petro,didicit ab aliis. Huic obiectioni Apo- stolus subiunxit:.. cum autem G οβ.vidi neminem,nisi Iaesium fratrem domini,filium,scilicet Mariae Cleophς, materterae domini, quem genuit de Alphaeo. Ecce coram deo quia non mentior, id est digna sint conspectui det,quia vera suci Deinde veni in partes Sriae prouinciae, Cr Ciliciae, subaudis patriae, ubi in rc Tarsus ciuitas Pauli. Venit Apostolus

472쪽

etoo

CAPUT II

stolus in Syclam, quae Interpretatur eleuata, ut humiliaret illam ad Christus. venit ad Ciliciam quae interpretatur assumpti' lamentabilis,ut illam assumeret ad fide Christi, dieam doceret habitum poenitentiae & Iamenti. Eram auteignotus, facie ecclesiis Iudaeae, σα Ignotus quidem erat facie,sed nomine d fama erat notus. Iam enim per quatuo

decim annos euangelium praedicauerat. Non ideo dicit pluraliter ecclesiis, quod Iudaei & gentes mixti essent: sed

tanta erat multitudo Iudaeorum credentium, ut plures ec-oesias facerent. Quoniam qui persequebatur nos, id est credentes in Christit, aliquando, subaudis quando erat in iudaismo, nunc euangetixatmem,quam aliquando expue nubat, id est, contra quam valde pugnabat. in me clari dabant deum. iuxta illud: ut videant opera vestra bona.& qui de

persecutore fecerat praedicatorem.

Einde post annos quatuordecim incendi Hieron-θmgiterv. Iuncti tres anni superiores eu sis D quatuordecim,si ut septe decim. Ex quo colligitur quonia decimvsseptimus annus praediscationis suae,agebatur,quado tertia vice venit Hierosolyma.Sed quae causa extitit illii venire Hierosolum a Seditio erat inter Iudaeos credetes & getiles. dicedateni Iudei, Estis baptizati,& creditis in Christu, no potestis saluari aliter, nisi circucidamini, & Iege observetis.Ideo ut hac seditionem c5pesceret reuelate libi spiritu sancto. venit Hierosolyma csi Bamaa. Barnabas erat Iudaeus & circucisus,Titus getilis & in circucisus. Ideo ergo eu istis duobus ascedit,ut si Apostoli aliisq; Iudas diceret illum norecte praedic re in gentib' istoru testimonio tueretur, dii diceret illi:Vere sicut vos praedicatis, ita & magister nosterici sic sentit in omni fide sicut & vos. Ideo dicit, σ conculi cuilliseu elium. ne videretur ab aliis aliquid accepisse. Nainter se conferre,&docere,ac discere hoc interest, quia coferunt coae quales,docent & discunt supetiores,& inferiores. Contuli cu illis hoc est cum Petro,Ioanne,& Iacobo. Seorsum autem cum illa qui videbantur aliquid esse, id est, Petro aliisque Apostolis locutus sum,non in conuentu Iudaici populi,sed separatim. Quare seorsum 'Q ua multa sciebat illequc generalis multitudo non poterat capere,vel seorsu,ne

473쪽

AD CORINTHIOs II.

dum prohiberet penitus circuncisionem, persecutioneri Iudaeorum contra se excitare r. Videbantur,inquit, aliquid esse semetipsis.Videbantur enim doctrinam habere a se de virtute sed neq; doctrina, neque virtutes, neq; boni aliquia habebat a se neque a suis meritis:ideo licet populo videretur aliquid esse nihil erant. ne forte in vacuum currerem, aut cucurrirem. Licet videatur duruin,tame beatus Hieronymus hunc versum interrogative dicit esse legendum: quia huiuscemodi sensus est : Nunquid ideo contuli cum illis seorsum,qudd timerem ab illis reprehendi,quasi mea doctrina non esset vera , & illorum roboratione indigeret, aut quasi inaniter currerem, praedicando de loco ad locumὸ Non sed potius ut illi a me alta & profunda mysteria

audirent, quod minus capaces non poterant capere, &h5 possent dicere Galatis: Nolite credere Paulo,quia mendacium praedicat. Aliud enim apud nos praedicat vel docet. aliud apud vos.apud vos praedicat circuncisionem non obseruanaam, apud nos circuncidit Titum. unde Apostolus volens eos confirmate in fide:& a circucisione ducere, di xit: Si Titus cum esset mecum,non est compulsus ab Apostolis circuncidi, neque minis & terroribus ac multitudine Iudaeorum , quare vos seducimini solummodo vobis' Sed neque Titus, qui mecum era cum e et gentius , compulsius est circuncidi. Cum venisset Apostolus Hieresolymam, Iudaei curiositatis causa summiserunt viros in secreto loco e quibus non poterat suspitio esse , qui considerarent virum Apostolus illorum timore perterritus, circuncideret Titu. Inremerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Chrigo Iectu. Libertas maxima est in Christo Iesu, id est fide euageli, quia per fidem domini saluatoris liberi efficimur

in baptismate non sollini a peccatis , sed etiam a seruitio etiam legis. neque ad horam cessimus. id est, non consensimus eis vel ad tempus, ne seruituti legis subiiceremur. vesides euangelii, quam vobis praedicauimus, maneat semper in vobis,& non circuncidamini. 4 5bs autem qui videba tur. Ab his,id est, Petro & Iacobo & Ioanne,qui videbantur aliquid esse a semetipsis r sicut supra diximus. quales aliquando fuerint antequam per aduentu spiritussancti eorroborarentur non pertinet ad me ut dicam sed hoc solummodo dicam: quia nihil mea interest. hoc est nulla distan

474쪽

lia inter me & illos est:& hoc ideo,quia non est deus acceptor personarum.Fuit Paulus persecutor Christianorum , Petrus negauit , postquam ab illo doctus est, Ioannes & Iacobus tempore passionis relicto eo fugerunt cum aliis Apostolis. M videbantur aliquid esse,id est, Petrus, Iacobus,dc Ioannes.

mnil mihι contulerunt, sed econtra, subaudis ego contuli illis. Vel aliter. Cum putassent aliqui reprehensores mei esse, non solum repreliensiores non fuerunt,sed etiam laud tores & fautores extiterunt i eae praedicationis. Ita diuidue

α distingunt August. & Hiero. hunc versiculum cum tali subauditione, cum vidissent, subaudis a subsequentibus. Iacobus Se Ioannes, qui videbantur aliquid esse. quod ita datum,id est,concessum est mihi euangelium praepatij, id est gerium, sicut Petro creditum esse euangelium circuncillanis,hoc est Iudaeorum. Et cum cognouissenigratiam quae data est mihi, dexteras 'cietatis mihi dederunt Cr Barnabae. Caetera per parenthesim dicta sunt, sicut Petro circundisionis , hanc autem habet consuetudinem Apostolus, ut circuncisionem, Iuvaeos,&Gentiles praeputium appellet. 2m enim operatus esit Petro in e postolatum circuncisionis, operatis est cr mihi inter gentes, & est sensus: Oui Petrum magistrum & ptincipem fecit esse omnium Iudaeorum credentium, me etiain praedicationis officio praeposuit omnibus gentibus. Dicit beatus Augusti. quodam in loco, beato Apostolo mai rem sapientiam prae omnibus Apost. concessam esse: & hoe ideo,ut quia ipse omnibus gentibus &. philosophis praedicatio sufficere posset. sed dicet aliquis in isto loco: Nun quid ergo Petrus magister Iudaeorum, si videret aliquein gentilem velle conuerti ad fidem, non suscipiebat eu nisi

circuncideretur: an Paulus magister gentium suscipiebat aliquem Iudaeorum circuncise in Z Vtique Petrus suticipiebat gentilem, non eogens eum circuncidi , ut Cornelium:& Paulus non respuebat Iudaeum propter circuncisionem sed tantummodo legales obseruationes docebat non esse obseruandas carnaliter. Qui videbantur columnae esse, Dicit B. August. Columnae videbUtur esse illi, sed non erant Sed

videamus quae sint solidissimae columnae. salomon dicit, Sapientia, quae est verbum dei patris, aedificauit sibi domu, in utero videlicet virginali, excidit c unas septem, id est. septem ecclesias, ad quas scripsit Ioannes in Apoca. sua.

475쪽

- RD GALATAS spo.i. Quae septem ecclesiae vel columnae faciunt unam ecclesiam& unam columnam, de qua dicit Apostolus Timothto: Vestias,inquit,quomodo oporteat te in domo dei conuersari, quae est columna 3c firmamentum si ergo iste columnae nofuerant quid est quod dominus dicit, Qtii vicerit, facia illucolumnam in templo meo: Vt ergo dicit Apostolus & beae rus August asentit,columnae a semetipsis non erant, licet viderentur a simplicibus a se esse quod non erant, & collinae erant a domino selidatae sine 1uis meritis, & fundatores ecclesiae erant & sustentatores. dexteras dederunt mihi.

Quod dicit dexteras societatis dederunt mihi & Barnabar,ninil est aliud . nisi in suam societatem receperunt nos &familiaritatem. Tractu est hoc a negotiatoribus, qui causa Dagotiationis venientes ad exteras regiones, in primis ut ibi aduenerint, ad eos praefectus loci Se homines accedunt ibi habitantes, interrogant illum qui praeest aliis, Pacificus ne est ingressus tuus Et ille, pacificus. Tunc mutuo dat sibi dexteras manus,& alternatim se osculantur , ac deinceps cum pace negotium suum explent, libere incedentes& cum securitate in iudicium illorum. Sic etiam & illi cu Apostolo fecerunt pacem,ut ille & Barnabas inter gentes praedicarent , ipsi autem inter Iudaeos, tantum, subaudis praeceperunt nobis, ut pauperum illorum memores essemus, qui propter Christum sua reliquerant. vel qui spoliati fuerant a Iudaeis, ut Nicodemus & alij. Quod etiam Io licitus fui hoc ipsium facere, mittens eis quae necessaria erant, a gentibus fidelibus munuscula accipiens. Cum autem --. ijset caHM 4, noctium,in faciem, id est, praesentiam restiti et,quia reprciansibilis erat, id est reprehensione dignus. Prius enim quam venirent quidam subaudis Iudaeorum, a Iacobo, id est Hierosolymis , ubi erat Iacobus constitutus episcopus credentibus ab Apostolis. cum gentibus edobar. Cum autem venissent, subtrahebaisto 'regabat , timens eos qui ex circum lane erant, hoc est timens reprehendi ab illis. Sed cum vidissem quod non recte ambularet. Non recte ambulabat, quia segregabat agentibus quasi immundis, eo quod non essent circuncisi, dixi Cephae coram omnibus, ideo publice eum redarguit, quia ipse publice peccauit, ut & eius correptione caeteri corroborarentur in fide. Publica enim culpa puulica esset castigatione coram om ni-bue

476쪽

CAPUT II. 2 os

Sus, ut In canonibus habetur. Pomodo gentes cogi; iudaietareZ non cogebat eos circuncidi verbis , sed operibus per hoe quod se ab illis segregabat. Poterant enim Gentiles dicere: Si essemus saluati & mundata per baptismum,

nequaquam nos quali immundos reputaret: melius est ergo ut circuncidamur. Si tu cum sis Iudaeus. Iudaeus erat Petrus natura, & gentiliter vivebat , non adorando ido

Ia, sed non credens saluari posse per circuncisionem, sed per baptismuin : sicut & Gentiles saluabantur non per circuncisionem , sed per baptismum. Nos natura Iudaei sumus, o 'non ex gentibus peccatores quia gentiles peccatores appellabantur, & est sensus: O Petre, si nos qui iudaei naturaliter sumus, iustis cati non sumus per legem, ouare cogis gentes iudaizare,non verbo,sed opere, ut cregant se saluari non posse per baptismum sine circunct-sione. Nos scimus quia non tu'scatur homo per obseruantiam legalium mandatorum, ex operibus his dicit, id est, per oblationem sacrificiorum carnalium, per obseruationem mandatorum, per circuncisionem,' non ινδficabitur

omnis bovio, id est,nullus iustificabitur. Puod si quae rentes nos qui natura sumus Iudas, iustificati in Christo, id est, in fide Christi in baptismate, inuenti sumus peccatores dum venimus ad baptismum. Nunquid Christus fecit nos peccatores ut peccata haberemus, ct inueniret in nobis quod mundaret sit. Sed quia lex non poterat nos iustificare ideo venimus ad Christu ut credentes in eum iustificemur. Si enim quod IA uxi, hoc iterum reaedifico , pravara carorem me con timo, id est, si circuncisionem Quam praedicaui dimittendam,iterum praedico obseruanda esle,trata

gressorem me facio tam legis Mosaicae, quam euangelis: quia si circuncisio poterat iustificare, ideo,illam destruxi,transgresser extiti: & si postquam veni ad euangelium, iterum redij ad carnalem legem: similiter praeuaricator

extiti. Et notandum , quia contra Petrum ista loquebatur. qui cogebat gentes circucidere, non verbo, sed opere, sub- trabendo se ab illis, cum R. ipse circuncisionem praedicauerat non obseruandam. Ego enim per legem, subaudis

euangelij, mortuus sum legi Mosi, id est nihil illi debeo.

quia non suna subiectus ei. Vel per legem spiritaliter intellectam mortuus sum legi carnali,quia carnaliter illam voti

477쪽

- AD GALATA sobseruo. ut deo vivam per fidem & iustitiam. Cbri' confixus sum cruci, id est,confixus sum in cruce Christi,quia peccata mea in cruce illius affixa sunt, id est deleta & morti scata. vivo autem ιam non ego. Vivebat quidem substantialiter, sed non vivebat in illo malitia, sed iustitia. Extinctus & mortuus erat in illo sevissimus persecutor. 5c vive bat in illo piissimus praedicator. Vivit ver. siue regnat. in me Chri ius per fidem & per omnes virtutes. Non abiicio gratiam dei. id est non repello fidem C Eristi euangelium,& remissionem peccatorum, quae omnia nobis gratis data sunt. Si enim pcr legem iu titia, id est silex poterat iustificare: Christi sine causa mortuus est. de eius passio nec profuit,nec obfuit.

CAPUT III. Insensati Galatae. Vnaqueque gens sua

proprietate in conuersatione demoribus habet.Vnde Galatis propriu est,ut licet seroces sint, etia stolidi siue stulti, facileq; transferri possint de una re ad aliam, quis vosfastinauit Zucim vobis nocuit, vel quis vos decepit 3 Fascinari diculur, pueri de parua animalia pullique auiu .hominu visu & incantatione. Ante 'uorum oculos Christus Iso prosicriptus est γ' in vobis crucifixust Ante illoru oculos erat Christus Iesus crucifixus Ic proscriptus: quia illi non sollim quatuor libros euangelij habebant, ubi passio Christi continetur completa, sed etia libros veteris testamenti graeco sermone secudv. Lxx. interpretes habebant, in quibus pronuntiabatur de praedicabatur passio Cbristi, in quibus quasi ante oculos ipsorum erat Christus crucifixus. Sic stulti testis, utcumspiritu coeperitis, nunc carne consummamim iid est, cum spiritualiter coepissetis conuersari, vel cum per spiritum sanctum coepi sietis loqui variis linguis. nunc carnali,obseruatione deficiatis, postponentes omnia spiritualia, dc transeuntes ad carnales obseruationes, id est, ad circuncisione carnis, Sc ad legalia sacrificia. Aliter in primordio fidei omnes credentes in Christit. accipiebant spiritum sanctu,sicut modo,& insuper accipiebant diuersitatem linguarum , per quod ostendebatur eos babere spiritum sanctum. Quod nullo Modo exeinplo'ine-c lius

478쪽

CAPUT III. et ostius probari potest, qua illo quod in actibus Apostolorum

habetur: quid cum dixisset Paulus quibusdam baptizatis , qui baptizati erant in Ioannis baptismate , si spiritum sanctum accepistis crederes responderui: Sed neq; si spiritus. sanctus est, audiuimus: quia am possumus omnibus linguis loqui. Et eu baptizasset eos in nomine Iesu, coeperiit loqui variis linguis. & isti Galatae no acceperui spiritu sanctum& diuersitate linguaru ex operibus legis. sed quia credideri in t tu Christia audientes ab Apostolo fidem domini praedicari. Ex auditu fidei dicit, quia audit homo quid credere debeat,& interrogatur ad fontem quomodo credat, & sic

baptizatur. Tanta pa' es, sine rassa. Multa mala passi fuerant a Iuda is & a persecutoribus pro fide Christi, co mnolebant circuncisionem seruare si tamen sine cassa. Si in T, sernatiua colunctio est,id est certe sine causa patimini. si iterum ad carnaliu desideria & circuncisione seruundam reuertimini. Qui ergo trilis vobis spintum subaudis sanctum,m operatur virtutes ιn vobiς, subaudis miraculoium & Iinguarum. ex operibus legis, sebaudis hoc facit: δε ex audiam fideiὶ subaudis, non propter obseruantiain legis hoc praestitit nobis,sed propter fidem, quia per sdem iustificati placem us deo.. Igum quio fide sunt, benedicentur cum Itades obrinam id est qui fidem Abrahe habent,benedictionem Abrahae ccm sequentur, semcunque exum ex operim isgis sunt sub maledicto stunt d est qui per legem putant se iusti-fieari, iub maledictione legis sunt, quia no possunt omnia

implere quae ibi continentur. Vnde Petrus Iudaeis,cur inquit ten talis imponere nolus iugum, quod neque nos,neque patres nostri portare potuimus Sub quo maledicto sunt 3sub illo,Maledictus omnis &c. Lex autem non est ex fide Fides est ea credere dc sperare quae non videntur. Lex ergo non complebatur fide, sed opere: euangelium autem

completur fide magis quam operibus: quia sola fides sal vat. Quicunque ergo faciebat ea praecepta quae lex praecipiebat. vivebat in illis: quia protelabatur ei praesens vita usque ad statutum finem a deo: qui vero transgretar erat legis,iubebatur interfici,dicente lege: Qin hoc vel illud feceri occidatur. Christus non redemit de maledicto lego. De

quo maledicto 3 De illo quod dictuin est ad Adam, i n quacunque die comederis ex eo, morte morieris. De hoc ina'

479쪽

AD GALATA s

Iedicta id est,de hac morte redemit nos, reuocan do ad vI tam: quia morte sua simpla ,duplam nostram destruxit. Et quomodo factus pro nobis miledicitam, No est ipse factus maIedictus,sicut B. Ambrosius dicit,ut peccatum haberet, sed

factus est maledimam, id est hostia pro maledictis & peccatoribus. pro nobis videlicet, qui sub maledicta primi hominis & sub morte tenebamur,Vel ut beatus August. dicit, factas est maledictu. i.factus est mortalis, cuia nos, licet sine peccato esset. quia scriptum est: Maledimo omnis qui pendet in ligno. Euthicus hoc modo exponit hunc versiculum : Maledictus omnis nocens, qui culpa sua S peccato suo pendct in ligno qui ve is innocens est, si iniuste suspensus fuerit, non ideo maledictus erit. Quid ergo si Mardocheus innocenter suspensus esset in ligno, quod ei Aman parauerat, nunquid maledictus esset ideo λ Minime . Ita

Christus licet maledictum illud sustineret , id est , passionem & cruciatum,& peccata nostra assumeret: tamen non

ideo fuit maledictus , neque peccator: quia sic accepit ipse

peccata nostra, non vi haberet, sed ut deleret, Vel etiam quantum Iudans videbatur, maledictas erat,id est , peccator. Fratres secundum hominem dico, ilicst, secundum humanam consuetudinem,& secundum humanam legem tamen hominu confirmatum testamentum nemo pernit. Testamentum dicitur a testibus, quorum nomina ibi scribuntur,& a quibus illud confirmatur testamentum, vel charta

siue scriptum, quod pater facit de suis rebus filiis suis, quid

unusquisque post mortem eius possideat de haereditate paterna . Quod testamentum nemo despicit, ut aliter illud comprehendat & diuidat, neque aliter ordinat, nisi ut pater vivens ordinauit. Labrasae distaesunt promissiones crsemini eius. non dicit singulari numero. Abrahar dicta est promissio & semini. eius. Sed quia multae promissiones ad eum factar sunt tam de terra promissionis, quam etiam de domino Iesu Chri o, dieit pluraliter. Abrahae dictor sunt promissiones & semini eius. Videantus Se considere rivis quae sint illae promissiones. si forte inueniamus aliquid de nobis gentibus ei promissum. Prima promissio iam est

quando eum vocavit dominus, promittens visi egrederetur de terra sua, futurus esset in gentem magnam, dicens:

Exi de terra tua de cognatione tua, & vade in terram quam

480쪽

ruam monstrauero tibi & faciam te in gentem magnam: einde dixit ei: Benedicens benedicam tibi,& multiplica ibo te, &c. Et rursum, l n semine tuo benedicentur omnes gentes.&, Patrem multarum gentium posui te. Quod autem subiungitur:& semini eius, subaudis dictae sunt promissiones, quamuis aposto. specialiter senae Abrahae Christum intelligat, possimius tamen simplici modo semen illius accipere Isaac filium eius, & Iacob nepotem eius, ad quos etiam repromissiones legimus factas. Nam legitur in Genesi quod dormiente Iacob,quodam in loco apparuerit ei deus dicens: Terram in qua dormis , tibi dabo & semini tuo. Dicamus modo & secundum apostolum: Abrahae, inquit dictae sunt promissiones, & semini eius, id est Christo, Quae sunt illae promissiones, quae dictae sunt Christo vel in Christo, Qv d in illo benedicendς essent omnes

gentes, iuxta quod iam diximus, inquit, In semine tuo benedicentur Oinnes gentes Semen ergo Abrahae Christus est, quia Abraham genuit Isaac, Isaac Iacob, Iacob auteni Iudam, te cuius tribu & progenie assumpsit carnem dominus in utero virginali. B. Mariae, & processit velut sponsus de thalamo suo. Sed quaeri potest quare omnes gentes dicantur beneditae in Christo, cum adhuc omne gentes non credant io. eum,& nulli dubium sit alium non

mereri benedici, nisi qui fidem eius habet 3 Quod duobus modis potest solui: Potest enim synechochice accipi. hoc est, a toto pars , quia licer omnes non credant, tamen ex omnibus pentibus iidem eius habent, vel omnes qui merentur bene dilationem, in Christo benedi cuntur. Subnectit ergo Apostolus, & dicit, Non dicit. subaudis. Abrahae dictae . sunt promissiones, e femini biu eius , sed singulari numero dicit semini, Non dicit

scriptura: In seminibus tuis benedicentur omnes gentes , sed in .semine tuo , ut de Christo intelligamus di- .ctum. Si enim dixisset pluraliter seminibus, fortasse diceret.aliquis contendendo de David & de aliis Iudaeis esse dictum. Quod a in loco Beatus Hieronymus, qui omnes scripturas sacras veteris & nouit testamenti sensis &memoria peragitabat. dicit: Nusquam potui inuenire semina plurali numero posita, quando de propagatione filiorum res agitur.Si vero ad semetein fructum pertinet,inuenitur

SEARCH

MENU NAVIGATION