Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

tiam & sanctitatem animat in qua homo factus est ad Imaginem & similitudinem dei.Non enim in corpore fuit illasmilitudo & imago sed in anima. Habemus liquidem innocentiam animae receptam,purgati ab omni labe peccati , de immortalitatem in corpore iam tenemus in spe. qui subaudis spiritussanctus est pignis haereditatu n6Arae in redeptionem acquisiti Oms. Dicit beatus Hieronymus in explanatione huius epistolae,quod melius est dicere,qui est arra haereditatis nostrae quam pignus: quia ita habetur in Graeco. Interpres enim qui hanc epistolam transtulit de graeco sermone in latinum,non intellisens proprietatem verbi, pro arra transtulit pignus. Aliud si quidem est pignus,aliud ar-Ta. pignus est vadium siue vadimonium, quod ideo datur verecipiatur, de solent hoc dare homines quorum pecora inueniuntur in aliorum segetibus aut vineis, aut cui aliquod damnum committunt. Arra autem est quam solent negociatores dare illis a quibus aliquid emunt, quae ideo datur, non ut recipiatur,sed ut quod deest precio copleatur. Vnde dicitur arra a re complenda pro qua datur. Ipse ergo spiritussanctus credentibus est arra quia ab illo operationem miraculorum accipiunt, aliasque virtutes , spem videlicet, fidem & charitatem, interpretationem sermonum , cael x que huiusmodi . Et si in praesenti tantam gloriam babeamus ab illo,cum adhuc arram teneamus,no aliud: quid putandum est quantae dignitatis erimus, cum nobis in a

terna Delicitate complebitur quod modo deest, in qua sine sine praesentia dei fruituri sumus Et notandum quia in redemptionem acquisitionis nostrae,& laudem glori et Christi habemus nos arram spiritussancti, quia per illum acciuirimur deo redempti sanguine ipsius, id est, Christi, de baptizati in fide eius , ut ipse deus omnipotens laudetur 3c florificetur. propterea subaudis quia vos arra spiritussancti abetis,acquisiti estis deo CT ego audiens fidem vestiram, quae . si in domiηο Iesu, id est quam habetis in fide & dilectione Christi qua habetis in omnes sanctos hoc est in omnes sanctiscatos in baptismate non cessorratias agere pro vobυIubaudis deo memoriam faciens vehi in orationibus meis, primum pro me,deinde pro vobis ut deus domini κο Bri Iesu Chri Mid est deus pater qui est deus , assiimpti hominis a verbo

pientiae

512쪽

CAPUT I

pientiae o reuelationis sitiae mahisestationis in sinitionem noc est, in cognitionem dei patris. Quare dixit,non cesso pro vobis gratias referre deo 3 Nunquid semper potera: 1nsstere laudibus & orationibus 3 Non, sed propter maximam assiduitatem dixit talsa. Ideo autem diximus deunt patrem , deum esse hominis assumpti a verbo, quia in veritate ita habetur,sicut ipse ex parte humanitatis loquitur in pastione,Deus deus meus, quare me dereliquisti Z& re'

surgens a mortuis,dixit Mariς: Ascendo ad patrem meum. dc patrem vestrum, deum meum & deum vestum. Pater

autem gloriae est, id est pater verbi: quia ipse filius gloria

patris appellatur, dicete patre ad eum: Exurge gloria mea, exurge psalterium,id est chorus omnium virtutum. Perillum enim glorificatus est deus pater illuminatos oculos corta vestra subaudis, & det vobis visciumqtraesit 'es vocationis a stubsequentibus in sanctis,hoc est , ut habeatis spem percipiendi vitam aeternam. Sequitur σ omnia sub pe- aibin eisu bubiecit. Quae omnia 3 scilicet genera hominum.& omnia quae in terra sunt,& in caelo continentur. Quaestio oritur in hoc loco, cum psalmista dicat, omnia inbiecta esse potestati fili; dei, sicut & in hoc loco dicitur,

quare Apostolus in epistola ad Hebraeos dicat, necdum videmus subiecta omnia ei 3 Quae quaestio hoc modo soluitur,quia duae sunt subiectiones, voluntaria siue spontanea.& coactiva siue potestativa. De voluntaria igitur subiectione dicit Apostolus ad Hebrae. o dum esse subiecta

omnia ei, per fidem & voluntatem: quia necdum omnes gentes crediderunt in eum. De coactiva vero sue pol

stativa subiectione dicit Psalmista omnia subiecta esse ei. Taper potentiam velint nolint Iudaei atque pagani &mones subiecti sunt ei di quia daeinones per inuocationem nominis eius fugantur ab obsessis corporibus,& phgani illo permittente aliorum regna & terras inuadunt.

Cr ipsem, id est Christum dedit Deus pater capis hoc est principem super omnem ecclesiam, quae est corpus ipsius subaudis, quae constat ex angelis & hominibus iustis. Christus ergo caput siue princeps est ecclesiae: quia sicut a capite reguntur membra , & i spiritu vivificatur corpus, ita Sc. a Christo reguntur omnes electi & viviscantur de sicut corpus constat ex ossibus & carne & sortibus atque

513쪽

Infirmis membris, & tamen omnia a splHtu vivificantu ita ecclesia cotinet in se sortes in fide & in bono opere: peccatores quoque qui sunt infirmi in fide & in virtutibus: quos tamen omnes vivificauit Christus,qui est caput illorum,dum eos ad fidem vocat . plenitudoeim,quae omnia in omnibuι adimpletar Subaudit,nes huiusmodi lite sunt necessariae. Quae ecclesia,quae est corpus Christi,plenitudo eius, subaudis est , id est, plenitudo corporis Christi, quae per omnia genera hominum in omnibus gentibus hominum adimpletur , hoc est augetur. Dum enim quotidie ex

singulis gentibus ad fidein Christi per baptismum concurritur,quotidie corpus illius augetur. Verbi gratia:sicut de quolibet rege dicitur , quia dum ad eum exercitus & ρο- tuli diuersarum gentium confluunt, augetur.

i T vos subaudis Ephesii cum essetis mον-l tui delidis er peccatu vestris,in quibiti ali quando ambulastis fecundum seculum mil-lδbuiis id est secti dum desideria amat torum huius mundi secundum princιν -l bet Tmpore ut aeru baim hoc est voluntatatem diaboli: quia in caligine huius aeris seruatur cruciandus omitu, id est diabolus,quem superius appellauit principem qui numve ratur is sinos diffidentiae, id est qui suam voluntatem operatur in filiis disti dentiae, hoc est in paganis & haereticis atque Iudaeis,qui fidem rectam & perfectam non habent. Hoe distat inter delictum & peccatum: quia delictum perpetramus, quando ea omittimus quae nobis a deo praecipiuntur, implere: ut est illud: Diliges proximum tuum si-ςut teipsium. Quando illum non diligimus, dc non honoramus parentes,tunc delinquimus: unde dicitur delictum, quasi derelictum. Peccaxu vero est quando illud perficitur' a quo deus praecepit obseruari: verbi gratia sicut est, Non'

occides,non adulterabis, &c. Aliter , Delictum est in eo-fitatione: peccatum in operatiode. Iudaei ergo&genties mortui erant delictis & peccatis,quia anima quae pec- auerit, ipsa morietur,no per substantia ,sed peccato, propter quod recedit a deo,qui est vita animae. Nam sicut mo- itur corpus recedente anima,ita moritur anima recedente deo.

514쪽

CAPUT II. 22it eo. Quod autem dicit in quibuι subaudis delictis de pee-catis. aliquando ambulastis. Blandiendi caussa hoc dixit.& tale est quale de illud, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino sequitur. In qubui subaudis delictis& peccatis. ω nos omnes subaudis Iudaei aliquando conuersati sumus in desideris carnis no ibae, id est in carnalibus

concupiscentiis de terrenis voluptatibus facientes voluntatem carnu σ cogitationum hoc est, quod cogitabamus corde, implebamus opere, adulterium videlicet, fornicationem , furtum &c. Et eramus natura fili, irae filiique vindictar sicut π caeteri subaudis homines. Non debemus putare quod natura humana a deo mala sit creata & eondita , quia bona,sancta, de immortalis facta est , sed vitio suo corrupta, dc deprauata est.'Ad imaginem de sit nititudinem dei factus est homo in anima , non in corpore. sed peccando perdidit imaginem qua in habebat in sanctitate de in innocentia , dc similitudinem quam habebat in immortalitate. Ipse autem homo non genuit filium ad illam similitudinem qua ipse factus est, sed ad imaginem de similitudinem suam quam ipse iam habebat, hoc est peccatorem 5c mortalem sicut ipse erat. Dum ergo peccatores de mortales nati sumus ex primis parentibus nostris,

qui similes nobis iam erant effecti, quasi natura siue naturaliter eramus filij vindictae, quia propter praeuaricationem mandatorum dei, qua praeuaricati sumus in parentibus nostris , vindictam merebamur accipere. Deus autem qui diues est hoc est abundans de multiplex, non solum potentia dc virtute , sed in misericordia propter nimiam siue maximam Aaritatem dc dilectionem suam qua nos dilexit, eum essemus mortui peccatis eo modo quo superius diximus, commumcauit, id est simul vivificauit nos Christo

in baptisnare per fidem passionis fili) sui: ut sicut ille resurgens a mortuis , iam non moritur : sic nos a peccato resurgentes vivamus virtutibus cuius subaudis Christi tratiastiluati estis o Ephesii, non vestris meritis σconresuscitarit oe consedere fecit in caelestibus in Christo, id est per Iesum Christum. Hoe dupliciter potest intelligi. Conresuscitauit, id est simul resuscitauit eum Christo in baptitamo quando verbi gratia descendimus in fontem,& mortui sumus peccato ibi,sicut Christus mortuus est in cruce,

515쪽

& depositus est in sepulchrum, de nos resurreximus de morte ad vitam, de immunditia ad innocentiam , procindentes de sonte purificati de mundati ab omnibus peccatis , sicut Christus resurrexit de sepulchro: de consedemus iam in eaelestibus per fidem de spem, iuxta quod promisit Apostolis, dicens : vos . inquit, sedebitis super sedes duodecim. Nam quando Apostolus ista loquebatur,

in carcere erat positus: & tamen cuna fiducia talia dicebat. Possiimus & aliter intelligere, accipientes praeteritum tempus pro futuro, hoc modo e Conresuscitauit nos

deus pater per potentiam verbi sui in die iudicij, de eonsedere faciet in caelestibus per Christum Iesum. lneffabia Iis est ista dilectio, quia deus pater non solum pro iustis. sed etiam pro peccatoribus,& quod maius est pro rebellibus dignatus est mittere filium suum, ut ostenderet pro eo

quod est ut ostendat infectilissiveruenientibia abundantes diauctas gratiaepuae super nos qui in eum credimus in bonitate siue in pietate in Christo Iesu hoc est per Christum. Secula dicuntur eo quod sequantur de in se reuoluantur. Ideo autem dieit, in seculis superuenientibus siue futuris, quia multa secula & multa tempora erunt post diem iudieij atque innumerabilia, licet continuata sit dies. Non enim sol occasum patietur, iuxta illud, Non occidet tibi ultra sol tuus. Istae sun tergo diuitiae quas ostendet super nos, quas oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis astenderunt, hoc est, gaudia aeternae vitae sine fine mansura,quae tunc ostendentur nobis per Christum in seculis venturis, quia in praesenti seculo non possunt videri. Gratia enim subaudis dei saluati estis de morte ad vitam per fidem in baptismate, non vestris meritis σhoc subaudis quod saluati estis, de fidem habetis, non est ex vobis. Dei enim donum est, ut fatui sitis, de fidem habeatis. Vnde dominus dicit: Hoc est opus dei, ut credatis in eum. Si opus dei est, non est ex nobis. A nobis siquidem neque fidem neque salutem habemus, neque aliquid boni quia deus operatur in nobis & velle & pers-cere. Quia solent plerique dicere, propter bona opera mea veni ad fidem, ideo subiungit Apostolus non ex operibus subaudis accepistis fidem ut ne quis glorietur sed per

gratiam dei. Prius praecedit fides, deinde subsequit

516쪽

operaso. solent etiam illi qui ex operibus suis glorianatur . Cornelium centurionem in exemplum trahere di Gutes : quia propter bona opera quae habebat, meruitaecipere fidem instructus a Petro. Quibus respondendum est, quod Cornelius centurio erat Iudaeorum rhabens cognitionem & notitiam unius deir a quo sperabat ipse & credebat pro suis bonis operibus se esse remunerandum & quia aliquid fidei habebat iam perceptum, quam exornabat bonis operibus, meruit institui a Petro de cognitione totius trinitatis, & baptizari baptismi saeramento, sine quo nemo potest mundari a peccatis θ - emmstumus factura hoc est, ipso Christo adiuuante eia secti sumus boni & fam innocentes creati siue renouati in bonis operibus in Christo Iesu, id est per Christum Iesum , siue per fidem Christi Iesu, quae subaudis bona

opera praepar ut dem ut in illis ambulimus proficiendo de virtute in virtutem. Non de illa factura loquitur hic, qua in principio facti sumus ut essemus, sed de illa qua cu mali essemus, boni effecti sumus ipso operante propter quod subaudis quia renouati estis in bonis operibus memores estote siue mementote quia aliquando, id est antequam ad fidem veniretis, vos gentes eratis in came,id est in carnali eo- uersatione, qui dicebam ni praeputium ab ea subaudis gente quae dicitur a vobis circuncisio manu facta tu carae.Iudaei propter circunessionem agentibus appellabantur circunei-sior & gentes quia incirem cisi erant, a Iudaeis appellabantur praeputium, qui sunt peccatores & alieni a deo. Bene autem & circuncisio dicitur esse, & manufacta quia in uno solummodo corporis membro illa circunucisio fiebat manuum operatione: nostra vero circun non fit in expoliatione unius membri solummodo,' sed in toto corpore,& in omnibus corporis sensibus, quoniam circuncidimus vitia in nobis, & delectationes ea nis 3c concupiscentias prauas , expoliantes nos ab omnibus peccatis delectationum atque operationum. Sequitur. Qui eratis illo tempore antequam crederetis sine riusio Phoe est, sine fide Christi, vel sine promissione de Christo adierati a conuersatione Urael, id est , extranei& alieni a conuersatione Iudaeorum, quia non seruabaris circuncisionem,neque sabbatum,neque sacrificia leg.

517쪽

tia osset ebatis σ bospiter testamentorum subaudis eratis. Hospes dicitur quasi ostii pes, eo quod quando suscipiebantur in domum , ponebat dominus domus de qui suscipiebatur, pedem superositim:& datis dextris , iurabat quis dpacificus esset eius ingressus, Gentiles ergo transeuntes ad iudai sinun, quan uis circunciderentur, & legalia c Terrent sacrificia tamen non ideo reputabantur ut ciues. sed proselyti appellabantur & aduenae, Jc quasi hospite; habebatur ide6que dicit Apost. ouia hospites & aduenae & proselyti erant testamentorum dei non babcntes spem promissonis vitae aeternae Vel illius promissionis quς facta est ad Abraham quod in semine eius,id est in Christo benedicendae essent omnes gentes. Quauis enim illa promissio facta esset de eis. tamen illi non sabebant spem quod possent peruenire ad societatem Iudaeorum quia no habebant legem& prophetas,in quibus ipsa promissio cotinebatur m sine vero dio subaudis eratis non habentes cognitionem eius, quia ij quos colebant, non erant dij sed da mones, de opera manuum hominum. Nunc autem in Cbristo Issu, id est . per

Christum Iesum,siue in fide Iesu Christi vos gentiles qui

eratis aliquando lante, subaudis a deo non loco, sed merito

fusi esto prope in sanguine Christi, hoc est , in fide passionis Christi, ipse enim Christus. est pax, id est reconciliatio, noAra quia nos reconciliauit deo per sanguinem passonis suae. Et qtitis utraque subaudis genera hominum, ludaeorum scilicet ae gentium fecit unum, subaudis ovile,& vmi corpus in unitate ecclesiae & fidei,sicut ipse promisit in euangelio: si fiet.iii quiens unum otiile, dc unus pastor o solues id est, destruens de euacitans in me sua, id est,in passione sua, medium parietem maceriae hoc est inimicitias subaudis quae erant inter duos populos: laxem mandatorum in de cretis euacuans, id est,in praeceptis dc statutis euangelij euacuans legem ut duos subaudis populos condat siue perficiat vel aediscet in semetipso. id est,in unitate fidei suae. Nedium parietem appellat in hoc loco legalia praecepta,

circucisione, scilicet obseruationem sabbatorum,festiuitatem neomeniarum de sacrificiorum, quae diuidebant duos populos,Iudaeos & gentiles,veluti paries diuidit ac separat duos homines,siue duas res Et quod dixit pariete, hoc exposuit,cum dixit inimicitias de legem mandatorum , quod propter

518쪽

propter legem & obseruantiam eius eram uiuialcitiae &cotentione inter duos populos: auoniam Iudaei deputabant gentiles quasi immundos.Sed illum parietem siue inimicitiam vel legem mandatorum destruxit ipse in passione sua quando pro omnibus immolatus est, De vocans gentiles ad fidem.& redimens veluti Iu daeos,& insuper in decretis euangelij euacuauit legem in mysteriis:quia non praecepit neque Iudaeo neque gentili offerre sacrificium & circuci-di,postquam ipse passus est, ut praefigurabatur in illis G

crificiis. in unum uouum homing, id est in seipso faciens pacem. Qus factus est ipse nouus hoino In hoc qu6d homo

factus est, natus ex virgine sine semine virili,& conuersatus est in mundo sine peccato,quod nemo nec antea nec postea secit ut reconcitiaret deo patri ambos populos per crucem hoc est per passionem crucis suae in uno corpore,id est, in una ecclesia,in una fide in una locietate, vel in Uno eorpore,ut omnes ex iudaris & gentibus credentes,unum corpus eius sunt interficiens δc destruens vel e mans, inimicitiam insemetipso. Quam inimicitiam destruxit ullam qui erat inter Iudaeos & gentiles propter circuncisionem 3cfaerificia legalia,tunc in semetipso evacuavit,quandopas sionem sustinendo,quae erant in mysteriis,impleuit in v ritate,& post non praecepit offerri vel obseruari. σ -- mens iii mundum per incarnationis moerium euanteli xauit per angelos, per se de apostolos pacem vobis gentibus qM longe fuistis a deo,non loco,sed merito. pacembu id est. Iudaeis qui erant prope per cognitionem eiu quam habebant quoniam per ipsium Christum habemus nos ambo populi accessum ad patrem in uno stiritu, subaudis confitentes. Vel tenali per Christum accedimus ad deum patrem, quia ipse est mediator per quod homo & deus est,&per illum nostras preces ad deum patrem dirigimus, &per illum introducimur in conspectu illius sicut ille dixit: Nemo venit ad patrein nisi per me. Fratres iam non estiae bostites C adueme, vel proselyti, vel alieni a consortio Iudaeorum vos gentiles , sicut quondam fuistis eo modo quo superius paululum diximu , sed estis ciues sanctorum patriarcharum aliorumque iustorum. Cr domestici dei Ciaues dicuntur ab una cicitate & comm uuione, domesticia domo,quia in uua domo conuersantur.Ergo gentiles socii

519쪽

uitate caelestem Hierusalem peruenire contendunt, & in una domo quae est ecclesia dei, commorantur superaedificatisper undamentum L postolorum CZ prophetarum. Fundamentu Apostoloru& propbetarum omniumque fidelium

Christus estiquia in fide illius sunt fundati& stabiliti,sicut

ipse dixit: super hane perram, id est,super me aedificabo ecclesiam meam: quae constat ex angelis & hominibus iustis.

Omnis enim qui fidem Christi babet super Christum estfundatis ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Quo est Christ 5 fundamentum. & luminus lapis Per hoc quod ab illo incipit fides,& in ipso de ab illo perscitur atque completur ipsa fides: ideoque omnes electi in ipso sunt fundati. Ipsio enim dixit pro eo quod est in ipso. Angularis etiam dicitur,quia licut angularis lapis duos parietes iungit,ita Christus duos populos in unitate fidei suae coni ungendo conti-Mel. In quo Christo omnis aedificatio ecclesiae constructa 3caedificata crescit in templum sanctum in domino. In quo Christo,quia quotidie ex omnibus getibus ad fidem Christi veniunt,fides crescit in ipsa ecclesia,quae est teptu Christi Deutalibi dicitur: mptu dei sanctum est,quod estis vos. Licet enim omnipotens deus per diuinitatis potentiam ubique sit,tamen aliter habitat in electis, atm aliter in reprobis. In quo Christo,id est,in cuius fide m vos coaediscaminni in habitaculum dei visitis templum dei viui erescendo de

virtute in virtutem,& hoc agite is stintusancto, id est,perfratiam spiritussancti.

- rei gratia, id est, propterea quia

vos estis ciues sanctorii,&super Chrisu estis Ddati: ego Paulus vinam fuma Christi Iesupra νοὲθ gentibin, vi nctus f sum dicit eatenis & astrictus pro fideia Christi de pro vobis gentibus,quibus

praedico verbum salutis.Vel, vinctus amore Christi,pro vobis gentibus teneor In carceret δέ est sensus. Si voluissem permanere in

Iudaismo,& apraediatione nominis Christi quiescere,possem esse diues, & magister synagogarum appellari: sed epita Christum praedico vobis, nunc astrictus teneor in egestare

520쪽

CAPUT III.

egestate positus sitamen audistis dispensationem siue admianistrationem gratiae δει quae data est milli in vilis, id est . in

vestram utilitatem .Si tamen .isto in loco potius est affirmativa coniunctio quam dubitativa.& nihil aliud est nisi dicere: Certὶ audistis officium praedicationis meae, quod datum est mihi per gratiam dei ad vestram utilitatem quo niam secundum reuelationem dei notummihi factum est sacramentum siue mysterium. sicut supra in hac epi. scripsi vobis

in breui.prout potesta inteligere prudentia meam in mJerio Chri h legenter dicta mea .ideirco haec epistola omnibus epistolis pene dissessior habetur,quia obtinet in se magna& occulta mysteria, breuique sermone comprehensa. De quo sacramento siue mysterio dicat quod ei per reuelationem des manifestatum est,paulo in sequentibus panditur, hoc est quod gentes in societatem Iudaeorum essent venturae sine aliqua differentia.Vnde & sequitur quod subaudis sacramentum siue mysterium mihi reuelatum est Nun quid non reuelatum est patriarchis & prophetis 3 utique. Illis enim solummodo est reuelatum in spiritu ,hoc est per spiritum sanctum,quisiiij dei erant per adoptione,sicut 6c Paulus .non illis qui . filij de amatores huius mundi erant,

Aliter: AIiis generationib' filiis hominu,id est patriarchis& prophetis atque aliis hominibus n5 est ad liquidum ita manifestatum mysterium fidei gentium, sicut Apostolis de prophetis noui testamenti, ut fuit Agabus, quorum pridicatione ad fidem venerunt. Ogod potest probari ex hoe quod dominus ait Apostolis: Multi reges & pr

phetae voluerunt videre quae vos videtis , de non vid

runt. Maioris enim sapientiae suerunt Apostoli quam patriarchar, quia quod illi viderunt a longe in spiritu viderunt ist i de mente, de oculis corporeis. Siquidem Iudaei nullo modo poterant credere gentes venturas esse in societatem suam sed dicebant illis qui proselyti fiebant, Vitam aeternam quidem percipietis: sed non tantae dipnitatis eritis in gloria quatae nos. Quid ergo manifestatu est Apostolis, esse gentes cobaeredes ludasis in patria caelesti, in gloria aeterna cocorporales id est,simul corpus Christi esse, vel in uno corpore ecclesiae sociari ,π' compartis es promisesionis eius in Gnsio, id est,consortes esse promissionis dei patris, quod in semine Abrahae benedicerentur omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION