Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

AD EPHESIO s.

gentes: Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haeeuangelixare siue praedicare in gentibus inuesi ubiles distis lGristi, Cr illuminare omnes. Quare dicit modo, Mihi mini-

mo omnium Apostolorum data est gratia: cum alibi dicati plus omnibus laboraui 2 Vtrumque verum est: dc unum referendum est ad Iaborem, luod dicit: Plus omnibus laboraui,aliud ad tempus vocationis suae. Plus enim omnibus Apostolis laborauit: quia cum caeteri in locis sibi distributis predicarent,ille non solum iudaeis predicauit, sed etiam omnibus gentibus,quibus consiturus est magister dc prπ- dicator. Minimo autem quod dicit, tale est,ac si diceret,nouissimo & vltimo. Nouilissimus enim Apostolorum ipsis v catus est ad gratiam euangelij ; quia illi ante passionem a

domino, hic vero post eius ascensionem, de caelo vocatus est. Evangelizare est bona annuntiare quia euangeliu est bonum nuntium. Euanges irat ergo non solum qui euangelium praedicat Christi ore prolatum, sed qui bona annuntiat,& gaudia patriae caelestis promittit,quae in lege & prophetis de psalmis dictisque sanctorum patrum continen 'tur. Quae sunt istae diuitiae Christi inuestigabiles ad quas missus est Apostolus euangelizare in gentibus Nimirum illae de quibus idem Apostolus alibi dicit: Quae oculus non vidit nec auris audiuit,nec in cor hominis ascenderiit.quae praeparauit deus diligentibus se hoc est,gaudia patriae caelestis,uita sine fine inansura. Quod ergo hoc loco dicit diuitias,in subsequentibus appellauit lacra inentum: ide6que per diuitias non incogrue mysteria incarnationis & pas sionis Christi possumus intelligere , redemptionem generis humani & fidem gentium, & quod nulla distantia est inter iudeos & gentiles in gratia det,quae omnia sacrame- tum recte appellantur. quia ante Christi aduentum occulta & secreta fuerunt. Sed si inuestigabiles sunt ipsae diuitiae,quomodo Apost.missus est eas euangelizare Nam inuestigabilis re sest, quae non potest iuvestigari & compre-di Qui dupliciter potest solui: In uestigabiles siquidem ante domini aduentum fuerunt, quia nullus eas potui ad liquidum cognoscere.sed quae erant ante in uestigabiles domino veniente vestigabiles & comprehesibiles factς sunt. Aliter: In sua natura inuestigabiles sunt, per gratiam auteα reuitationem sancti spiritus hominibus fidelibus vestigabiles

522쪽

fabiles sunt, verbi gratia: statua quam non potuit Nauchodonosor intelligere quid praefiguraret, per reuela- . tionem sancti spiritus Danieli vestigabilis & comprehensibilis fuit, qui interpretator eius extitit. Data est etiani gratia Apostolo illuminare per fidem omnes qui voluissent credere, quia sicuti ille qui infidelis & incredulus est, , in tenebris moratur, ita qui fidelis & credulus existit, in luce quiescit,& non solum illuminare, sed de euangelizare

quae sit di prefatio, id est distributio vel ministratio sacramenti a conditi a deo qui omnia creavit. Idem modo appellat sacramentum,quod superius diuitias, mysterium incarnationis filij dei, fidem dc salutem gentium, & gaudia vitae aeternae quod a siemis siue ab initio absconditum fui i,ideo vero qui creauit omnia. Notandum quia non dicit deo fuit abscondirum, sed in deo usquequo ipse per semetipsum manifestare dignatus est.Vnde appellatur sacramen, tum, quod est res secreta & oeculta, antequam in publicum deducatur ut innotescat hoc est , manifesta 3e nota fiat multiformissatientia dei. σ principibus oe potestatibus in cae se tibinper ecclesiam. Multiformis sapientia dei dicitur,quasi multiplex,& multas species & formas habens. Videamus quomodo multiformis sit. Filius dei natus est de virgine sine virili seminet vagiebat in praesepio ut infans, sed ab Angelis glorificabatur ut deus in caelo ab Herode quirebatur interfici ut homo,sed a magis stella ducente quae rebatur adorari ut deus, mortuus est ut homo, resurrexit per potentiam deitatis. Resurgens a mortuis apparuit di-

scipulis in habitu hominis , sed spiritum sahctum dedit ei

ut deus. Ecce qualiter multiformis est sapientia dei. Vt er-fo ista multiplex sapientia dei manifestaretur principius & potestatibus in caelestibus, quas B. Hieronymus angelicas virtutes vult intelligi in caelo relidentes. filius dei veniens in mundum reuelauit eam Apostolis suis. Et per ecclesiam,hoc est,in ecclesia praedicantibus Apostolis manifestauit angelicis virtutibus. Dicit nanque beatus Hie-- ronymus, quod quaedam angelicae dignitates erant, quae mysteria superius memorata ad purum non intellexerunt, donec completa est passio Christi,& Apostolis praedicantes per omnes gentes coepissent praedicatione sua gentiles

trahere ad fide: Quod probari potest ex hoc quod angeli

523쪽

AD EPHESIOS

admirando dixerunt illo ascendente ad colos propria vise ..tute: Quis est iste qui venit de Edoni,hoc est, de cruento M sanguinolento mundo. Et in Pin. Ouis est iste rex gloria: Illis enim qui maioris dignitatis sunt, & per quorum mimnisterium illa mandata sunt,cognita fuerunt, utpote consiliariis de nuntiis illis vero qui minoris dignitatis sunt, ρο- test esse ut ex parte incognita essent.& hoc manifestatie cundum pro finitionem vel praeordi ita tionem siue praedestinationem sieculorum quod unum est quam praefinitionem

fecit siue impleuit in Christo Iesu, id est per Christum Iesum. Sicut ergo deus pater praeordinauit ante omnia tacula , sic compleuit & manifestauit multiformem sapientiam suam per Christum. Propter quod subaudis, quia fi- . idem in Christo habetis, & accessiim ad deum patrem per ipsium, Obsecro vos ne desciatis in tribulationibus meis pro a bis, id est ne recedatis a fide Christi, dum me videtis tribulari pro vobis,quae tribulatio est gloria vestra. Conuenientius diceret,quae tribulationes sunt gloria vestra. Pro iillis ergo Apostolus tribulabatur, quia dum illis praedicabat verbum, comprehendebatur a persecutoribus. Sed cius tribulatio gloria illorum erat, qui cou fortabantur in fide, & per passionem suam acquirebant gloriam aeternam. Huius rei eratia . id est propterea ne vos recedatis

a fide Christi flecto ego genua mea ad patrem domini nostri

Iesu cisti, Sicut sunt exteriores oculi corporis,& exteriora genua , caeteraque membra: ita etiam dicuntur esse& interiora. Unde hic Apostolus non loquitur de extorioribus genubus. per genua ergo debemus intelligere ta-tummodo submissiam & humiliatum sensum mentis. Flecto, inquit,genua mea, id est submitto & humilio sensium cordis me orando deum pro vobis. Quod sequitur,ad patrem domini nostri Iesu Christi in graeco sermone no liabetur, nisi tantummodo ad patrem ut intelligatur absolute creator esse omnium rerum. Quod vero in latinis codicibus additum est domini nostri Iesu Christi, bene conuenit quia illi est proprie & naturaliter pater,nobis adoptius. Sequitur ex quo deo patre omnis paternitas in caelo σ in temra nominatur sicut in praesenti seculo habemus quos appellamus patres , & sunt a quibus appellamur patres,ita & in

illo collegio ianctorum spirituum sunt qui alios diligunt

524쪽

CAPUT IIII.

archagelos vocare patres, sicut praelatos,verbἰ gratia.An-feli diligunt arch .appellare patres. sic de caeteris virtutius intelligendum ideo dixit,ex quo omnis paternitas in caelo & in terra nominatur quia & angeli in caelo.& hornines in terra ab illo exordium sumpserunt: u ab illo qui est

pater omnium rerum acceperunt ut patres aliorum vocarentur ut det vobis si cu 'dum diuitias gloriae suae virtutem eo oborari per βινιtum sanctum eius in interiora homine Christum habitare per sdem in cordibus vestru Idcirco, inquit, ego flecto genua mea ad patrem domini nostri, ut ipse det vobis virtutem secundum largitatem gloriae suae, ut sitis corroborati in fide,& possit Christus habitare per fidem in interiori homine , hoc est in cordibus vestris. Licet enim omnipotens deus per potentiam diuinitatis suae ubique sit, tamen in illis specialiter dicitur habitare, qui fidem eius habent in charitate radicati: fundati, utpossitis comprehendere in vobismetipsis cum omnibM sangs.quae sit latitudo lonω sublimitas, profundum. Ex superioribus ista pendent, ideo etiam submitto sensus cordis mei ad deum, ut sitis in charitate radicati . sicut arbor plantata radicitus firmatur in terra ut habeat humorem. & a vento facile non eradicetur,& non solum radicati, sed de fundati in ipsa charitate quasi super solidissim ain petram, ut possitis intellige re quae sit latitudo charitatis. Latitudo charitatis est qua idiligitur deus dc non solum amicus .sed etiam inimicus: de quo mandato dicit Psalmista. Latum mandatum tuum Di - n. . mis. Longitudo charitatis est perseuerantia in bonis operibus. Longanimitas etiam siue logitudo charitatis est ab initio fidei usque ad finem spei usque dum perueniamus ad illud ut quod modo tenemus in spe , tunc possideamus in re, patietes pro dei amore aduersa seculi huius tolerantes. Sublimitas siue alii tudo charitatis est,ut pro omnibus nOsiris bonis operibus tam pro latitudine charitatis qua patietia toga nimitate perseu aratia in bonis operibus,sublimitate patriae caelestis quaeramus sperates nos a deo remunerados. Profundia aut siue occultu charitatis est,ut omnia

bona quae habemus de alto dei dono & inspiratioe nobis

venire credamus.Haec aute omnia in cruce vel in charitate Christi possumus coprehendere Scire etiam superemine reflcntiae charitatem Christi. Det vobis etia intelligere cha-

525쪽

ritatem Christi supereminεtem scientiae humanae, boe est det vobis scientiam quatenus possitis intelligere quanta sit charitas Christi qui pro vobis mortuus est, quae chari- tas transcendit & excedit omnem scietiam humanami sed etiam diuinain qua hominibus largitur. Et quomodo possimus illana scire si supereminens est scientia quet omnibus tribuitur 3 Hoc debemus scire, quia ignoramus illam, quis

enim hominum mortalium valet comprehendere quanta charitas fuit in deo patre, qui pro nobis unicum filium nos istin incarnari. sed etia mori permisitZSequitur ut impleamni in omnem plenitudine dei. Idcirco inquit exoro scire vos charitatem Christi.ut impleamini virtutibus,& mereami ni annumerari numero fidelium , ex quibus quotidie compus Christi impletur Plenitudo enim corporis Christi est ecclesia , quae quotidie ex omnibus gentibus impletur P autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus secudum virtute quae ope- i ratur in nobis, ipsi gloria in ecclesia & in Christo leis in omnes generationes seculi seculorum .amen Eι autem id est deo patri qui potest omnia facere quae ηAssunt necessaria superabundanter quam petimus, id est qui potest omnia nobis tri buere plus quam petere sciamus,& petere praesumamus Schoc fecundum virtutem diuinitatis potentiae suae, quae virtus diuinitatis operatur in nobis miracula, fidem,uirtutes,& doctrina, strona in ecclesia min Christo Iesu. In ecclesia est gloria dei patris quia multitudo fidelium glorificat & laudat deum patrem in omnibus quae agit. Per illam etiam glorificatur iuxta quod dominus dicit, Videant opera vestra boua,& glorificent patrem vestrum , in Christo quoque Iesu in gloria dei patris:quia omnia que ipse situ operatus est, ad laudem & gloria eius retulit dicens: Pater in me manes ipse facit opera. In omnes generationessit deo patri gloria. id est in praesentes & futuras: vel in generationes gentium,& generationes Iudaeorum in omnia futura secula, Amen.

Necro itaque vos ego vin in domino, vidio De ambuletu vocatione qua vocati su Obsecro, id est deprecor vos ego vinctus in domino ut digne ambuletis & sanctae vivatis illa vocatione qua vocati estis in baptismate. Estis vocati ut sancti es- setis

526쪽

CAPUT IIII. 227setis & immaculati, sanctae S immaculate conuersamini ambulates de virtute in virtutem. Quod autem dicit, ego

vinctus, duplici modo intelligi potest, vel vinctus catenisti positus in carcere in domino, id est pro domino siue pro

amore domini. Vel vinctus, id est astractus amore dilectionis erga vos propter deum cum omnι humilitate Cr mansiuetudine iubaudis ambulate & conuersamini digne cum patientia seupportantes vos inuicem in charitate Humilis dicitur, humi acclivis. Mansuetudo est lenitas & tranquillitas animi. Ambulate, inquit,& conuersamini cum omni humilitate & mansuetudine mentis supportantes vos inuicem in charitate vel in dilectione dei & proximi, iuxta

illud: Alter alterius onera portate .imitantes naturam ceruoruin,verbi gra. Qui diues est opibus huius seculi, supportet illum qui pauper est in substantia praesenti,& diues spiritualibus virtutibus: & econtra ille qui sanctus est, sua sanctitate & suis precibus sustineat peccatorem: vel qui diues est,sustineat sua eleemosyna pauperem, soliciti, id est sudiosi, cauti & attenti sitis semper seruare unitatem=ritus ut unum sapiatis de Christo, ut unam fidem habeatis , di non sint in vobis schismata atque haereses & hoc agite Divincula pinu, id est, in dilectione dei & proximi.

siue in concordia fraternitatis. Dilectio etenim vinculum recte appellatur, quia duos ligat de coniungit, deum videlicet & hominem , vel duos proximos. Vnum corpuς Christi vos estis er unia stirinu sanctus habitat in vobis sicut vocati estis in una Ire vocationis vestrae sicut sancti v cati estis , uniti in baptisinate, secundum ilIud: sancti estote,quia eso sanctus sum. ideo sancte vivere debetis. Bene autem dicit, in una st e vocationis vocati estis. quia omnes fideles unam spein habent perueniendi ad patriam caelestem. Visu est dominus omnium creaturarum una fides debet esse in omnibus credentibus, quibus unum bapti ma est. Licet alii maiorem, alij minorem fidem habeant, qui maiora & minora de deo intelligunt, tamen in hoc dicitur esse una fides , quia unum deum credunt trinitatem habere in personis,&vnitatem in substantia. Vnum est baptisma, quia omnes aequaliter per uniuersum orbem baptizantur,qui signaculum fidei percipiunt. Gus est Lia

omnium creaturarum cir pater omniam rerum, id est crea-

527쪽

tor qui subaudis pater super omnes creaturas excellit m per omnia est filius. quia omnia per ipsum facta sunt & reparata' ' in omnibuι nobis subaudis est spiritus sanctus, qui in cordibus fidelium diffusus est, & in omnibus creaturis, iuxta illud: Spiritus domini repleuit orbem terrarum unicuique autem nostrum data est iratia secundum mensuram dona tions. rasti Loquitur in hoc loco Apostolus ex persona

sua, alioruinque Apostolorum. vel omnium credentium.

Data est gratia .id est fides & remissio peccatorum, & redemptio. quicquid boni habemus. Gratia autem dicitur

gratis data. Et haec omnia gratuito munere omnipotentis

dei largira sunt nobis secundu me suram donationis Christi, Donatione vel donum patris & si iij debemus intelligere in hoc loco spiritum sanctu. de quo dominus dicit in euagelio mulieri Samaritanae: si scires donii dei id est spiritum sanctum &c. Cum vero dicit,data es secundu mensuram donationis Christi , se videntur verba haec sonare, quasi spiritu sianctus mens iram habeat. & me surabilis sit. Sed quomodo potest mensurabilis esse de quo dicitur spiritus domini repleuit orbem terraru Notadum ergo quia sicut deus pater immensurabilis est,qui dicit Caelii & terram ego impleo ,& filius immensurabilis est,qui est sapientia dei patris,quae attingit a fine usque ad finem sortiter: ita spiritussanctus immensurabilis est quia sunt tres personae, ideoq; hanc mensuram donationis ad nostram eapacitate referre debemus, quia iuxta quod nos capere valemus,exdonis spiritusiancti datur mensura verbi gratia: Mare im- mesiuranile est in longitudine profunditate latitudine sui,

εe multitudine aquarum & sicut incolae venientes ad illud aquam secundum mensuram vasculorum suoru unu quisque deportat, alius plus, alius minus , & tamen mar immensurabile manet, ita & nos secudum mensuram nostrae capacitatis ex donis spiritussancti accipimus, & ipse in sua natura immensurabilis manet: propter quod subaudis quia unicuique data est gratia fecundum messuram don tionis Christi, alij maior, alij minor,dicit Psalmista. O Zendens Christiti in altum captiuam duxit captiuitatem , dedit donabomin m. Quidam doctor hoc modo Eune versiculum explanat. quod a veritate non discrepat, S appellat

diabolum captiuitatem: quia genus humanum de paradi-

528쪽

so captIuauit. Ascendes Christus in altu .lan crucem, iuxta tiaris. quod & ipse ait, Cum exultauerit filium hominis &ci tune captiuitatem id est diabolum duxit captiuum,& captiuauit illum , auferendo ab illo potestatem quam tenebat in hoe mundo, iuxta illud: Nunc princeps huius mundi eiicietur nisu.ii. foras. Sed quid fecit post modum Tertia die resurgens, doua spiritussancti dedit discipulis insumans,& dicens: Acci- Ran. io. pite spiritum sanctum. Aliter, Ascendes Christus in altu .Lin caelum quadragesimo die resurrectionis suae captiua du-Xit captiuitatem: quando naturam human3m que de paradiso fuerat a diabolo captiuata, ipse iterum captiuauit de potestate diaboli abstrahendo illam,& ad caelestia reuocado,ac postmodii decimo die a sectionis su et dedit dona sancti spiritus discipulis. Quaeria uic potest cum superius dixerit singulari numero, Data est gratia secundu mensuram donationis suae, quare modo dicat plurali numero, Dedit dona hominibus Ad quod dicendii, quia licet spiritusianctus singulari numero domJ vel donatio appelletur, tamen secundu qualitate meritoria tribuun ur dona eiusdem spiritussancti,unde Apost.Alij inquit datur ter spiritu sermo sapientiar, alij sermo scietiae.&c. usque dum subiungit: i Vor. u. Haec omnia operatur virus atque ide spiritus, diuidens singulis prout vult. Quod autem astendit, quin est, nisi quia crdscendit primm in inferiores partes terrae 3 Interrogabat Apostolus semetipsum.& dixit: Quid est quod dixi ascendit Quomodo potest deus ascendere,qui ubique est Certe nihil est aliud nisi quia & descendit. Et primum descendit

in inseriores partes terrae ad infernum, ac deinde in caelum ascendit. Ergo non secundum diuinitatem,quae omnia implet, ascendit ipse,neque descedit: sed secudum humanitatem. In anima quidem sola descedit ad in sernum, de iterum in corpore & anima ascendit super omnes caelos. Notandum quia per hoc quod dicit, Descendit ad inseriores partes terrae,ostendit infernum infra terram esse. Unde dicitur infernus,quod sit inferior terra,vel infra terram.

discendit subaudis ad inferiores partes terrae ipse est σ quiescendit super omnes caelos,id est Christus ut adimpleret omnia, id est oracula legis de prophetaru , quae de se erant scripta, vel omnia .i.quasda dispensationes, quas ipse cu patre dita posuerat, se quas ipse solus cum illo sciebat. Vel etiam vi - ,

F iiii

529쪽

impleret omnia caelestia & terrestria de sua cognitione &reuelatione diuinitatis suae, quae omnia ante illius aduentum quasi vacua erant ad comparationem illam qua postmodum de eius diuinitate cognouerunt. Caelestia impleta sunt,qqia erant quaedam angelicae potestates quq inysteria natiuitatis Christi passionis & resurrectionis scensionisque ad caelos, ad liquidum non cognouerunt , quousq; impleta sunt,unde admirado dicitur in Psal. iniis est iste rei gloriae Terrestria quoque impleuit, quia in hominibus qai deum ignorabant, suam cognitionem dedit, suaque graci' illos impleuit. Et ipse dedit quosdam quidem apostolos ut suerunt duodecim,& septuaginta duo discipuli, quosdamprubrius ut AgaSus, & alij Antiocheni, & quatuor filiae

Philippi. alios Hia euangeli as vr fuit Lucas & Marcus, Ioannes quoque & Matthaeus, qui & apostoli fuerunt alios tem postores er doctores ad constummationem, id est.

ad persectionem sanctorum ut illi qui praedestinati sint ad

floriam aeternam allorum praedicatione & exemplis percerentur,Fuerunt in primordio fidei,euangelistae propherae, pastores quoque & doctores , sunt dc modo in ecclesia. Quicunquς bona annuntiat, euangelista est: quicunque faudia electorum, poenasque reproborum suis auditorius annuntiat,propheta est. De nomine vero pastorum Mdoctorum interrogatus B. August. 1 Paulino,respondit onum esse pastorem & doctorem. Pastor enim non potest

esse, nisi habeat doctrinam qua pascat gregem sibi comissum: quia si caruerit doctrina,licet nomen habeat pastoris, caret tamen ossicio, Pastores autem & doctores ecclesiae, quod unum est, sunt episcopi, presbyteri, aliique rectores& ministri ecclesiae.qui tandiu constituti sunt in opus ministerq π in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in virum perfectum, ' ιn unitatem sidet,stagnitionem 'IV dei. Ideo constituti sunt pastores & doctores ut corpus Christi aedificenti quod est ecclesia, quae quotidie aedificatur ex numero credetium venientium ad fidem, ut habeamus viram post resurrectionem, & omnes aequalit x deum cognoscamus . In praesenti siquidem seculo sicut est di uersitas scientiae , ita est diuersa sdes: quia alius plus,alius minus de deo intelligit: de secundum quod intelligit & eos oscit de diuinitate omnipotentis dei, habet & fidem. Post

530쪽

CAPUT II.u et is

Post resurrectionem autem iam non erit diuersita, fidei, quia sicut omnes aequaliter deum videbunt, ita aequalem fidem habebunt. Erit enim deus omnia in omnibus. in viarum perfecitam an men uram aetatu plenitudinis Christi. E x s

perioribus ista pendent. Ipse inquit dedit pastores qui aedificent corpus illius, donec occurramus omnes post resurrectionem generalem in virum persectum. Quida Ecemodo illud intelligunt, quod in generali resurrectione omnes in eadem aetate re uirgent in qua Christus resurrexit, cuiuscunque etiam aetatis fuerint, & nomine virorum co-l rehenduntur & mulieres. Quod dicit in virum perfectu, icet contra fidem non sit, tamen hoc melius est ut aliter intelligamus, virum perfectum appellat Christum eum mni corpore suo quod non erit persectum quousique omnes electi compleantur. Completo autem numero electorum, occurremus omnes in virum perfectum, id est, omnes electi occurrent capiti suo Christo, ut iam postmodum unus sit vir Christus Se ecclesia perfectus & integer . Et inmensuram aetatis plenitudinis Christi. Sicuti homo per aetates singulas crescit donec perfectus sit vir, sic quotidie crescitvsque ad die iudicis Christus,non in se sed in nobis, qui sumus corpus eius. Copleta autem mensura aetatis , id est perfecto & integro numero electorum ex quibus plenitudo corporis impletur,obviabimus ei Hram. i. post resurrectione in qua Christus erit perfectus non simus subaudissensu paruuli fluctuantes huc illucque vagantes, nuc ad illud vitiu nunc ad istud cadentes. er circunferamur omni vento dominae. Quantum ad praesentem sapientiam pertinet, beatus Apost. non erat paruulus sensu, quia sapientior erat eunctis mortalibus: quantum vero ad illam perfectionem attinet sapientiae, quam habituri sunt sancti post resurrectionem, paruulus erat sensu, & intellectu imperfectus. Quod vero dicit, Neque circunferamur omni vento doctrinae, ventum doctrinae appellat dialecticam & sapien- tiain mundanam,quae nullius utilitatis est, a qua circuns

rimur & pulsamur,quia plerunque seducimur per illam, putantes ea esse vera quae sunt falsa. Et isti Ephesij dialecties erant,per quem seducebant simplices , facientes ea putare vera quae erant falsa suis fictionibus & astutiis. Vnde &sequituri in nequitis, id .est, in malitia hominam de astutia

SEARCH

MENU NAVIGATION