Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

illorum circunuenimur ad circunuentionem erroni. Diest

beatus Hieronymus: Quid prodest iugiter dialecticae arti insistere', & syllabas iamborum componere, id est diuersaearmina, ubi nulla veritas est, sed seductio & error hominum Z In praesenti quidem seculo potest illud esse . sed

post resurrectionem cessabit. Renouamini spiritu mentis vestrae, . induite nouum hominem , qui pecundum devm creatus

est in iustitia oe sensitate veritatis. Haec vcrba Apostoli

ex superioribus pendent.Nam loquitur ad Ephesos. Deponite vos, inquiens, secundum pristinam conuersatione Veterem hominem , qui corrumpitur secundum desideria erroris,ac deinde subdit. Renovamini autem spiritu mentis vestrae. Pristina conuersatio peccatum est, & in peccatis

manere: vetus aute homo, conuersatio veteris hominis est Adae. Quicunq; enim in peccato manet, conuersatiQne veteris hominis h bet. Qui homo id est couersatio illius cose rumpitur & deprauatur secundu desideria errorum & vitior u.R enouamini igitur spiritu mentis vestra . Spiritu dementem pro uno debemus accipere secundu B.Augustinia, id est pro rationabilitate mentis . Duae sunt aute renouationes,Vna subitanea, quae fit in baptismate, in qua renouamur ab omnibus peccatis originalib' & actualibus. Altera quae fit per spatium temporis., & per assiduitatem lectionis,& per operationem bonoria operum, de qua hic dicitur. Dum enim animus ea quotidie per studiu lectionis de deo intelligit.quae antea ignorabat,& du proficit quotidie de virtute in virtute,quotidie in nouatur.Tale est ergo ac si diceret, Estis renouati in baptismate, renouaminiquotidie per studiu lectionis, ea de deo intelligendo, quae

ante vos latebant, bc crescendo de virtute in virtutem.Et induite nouum hominem. Novum homine appellauit noui hominis couersatione Vel ipsum dominu Iesum.Videamua quomodo ipse sit nouus homo,& secundu deu creatuta. Coceptus est in utero virginali opere spiritussancti, ex semine mulieris sine semine viri .hoc nouu fuit, miracula se- Cit quae nemo alius fecit,couersatus est sine peccato in hoc

inudo. est verus deus & verus homo. resurrexit a mCrtuis,& haec omnia noua fuerunt & sunt. Secundu deu creatus

in iustitia .quia in iustitia & in sanctitate veritatis est, quia iustus α verus est:& non solu iustus, sanctus & verus est,

532쪽

go dicit, induite nouum homine, tale est ac si diceret, Induite dominum Iesum Christum id est conuersatione noui hominis,& omnes virtutes,quas intelligitis in Christo esse. Quicunque enim a muniit iustita,sanctitatem, veritatem sapientiam, charitate ,& omnes virtutes quas in Christo cognoscit esse, Christum utique induit, ' Propter qπod depo

nentes omne mendacium, loquimιηι veritatem unusquisque cum

proximo siso, quia omne mendacium a diabolo est. viii est mendax,& pater mendacii. Quicunque filij veritati sunt. debent deponere & abiiccre omne mendacium , dolositatem & duplicitatem. S Iocui veritatem, de animo puro cuomni homine non solii Curistiano verum etia pagano Mhaeretico: quia omnes sunt proximi nostri. Et quare debemus loqui veritatem cum proximo 3 quoniam fumus inuice membris, Est aut Christus caput, me bra illius sunt electi. Et sicut membra corporis nostri sunt sibi inuice neceta saria,&sibi inuicem ministrant,ita membra Christi debet sibi inuicein ministrare quae sunt necessaria: verbi gratia,Neeessarii sunt oculi manui ac pedi, & manus di pes ocii-loride5 ; ministrat oculus manui ac pedi lume. manus autem abstergit illii Silauat a sordibus . Sic in ecclesia sancta praedicator quilibet ministrare debet Iume scietue & om- dieationis aliis qui sunt manus & pedes. i. qui sunt eleemosynarii.& qui currunt ad sepeliendu mortuu , & qui activae vitae sunt dediti ecotra autem illi debent de sua nubstantia

sustentare ocu u.i. praedicatore, praebentes ei cibum & potum.& ministrantes caetera quae necessaria sunt illi. hoc faciendo,erunt sibi inuicem membra.Sequitur traficimiηi,σnolite peccare. Dupliciter possemus hoc intelligere: Siqua-do a peccatis.& a via rectitudinis diabolo suadente recedilix irascimini vobismetipsis & indignamini. ne talia amplius faciatis castigado corpus vestrum vigiliis & ieiuniis Aliter, Etsi inquit irascimini, nolite perficere. Permittit quide irasci quod humanii est, sed probibet vindicta expetere,quod iam non est humanu. quia ira viri iustitia dei nisoperatur. Sol non occidas super iracundiam vestra. Similiter dc hoc duplici modo potest intelligi. Dicamus simpliciter. Sol r. non occidat super iracundia vestram,il est,si comoti fueri- tis ad tempus aduersus proximum, ante selis occasum re is

533쪽

concilIamἰni,& recedat ira a vobis. Aliter, sol appellatur Christus in scripturis sacris, ut ibi, Vobis timentibus nomen meum ,orietur sol iustitiae. Qsi sol iustitiae plerunque propter iram quae vindictam expetit, & propter disco diam occidit nobis,id est,recedit a nobis,sicut occidit falsis prophetis de quibus dicitur, Occidit sol eis ccm adhuc

esset media dies.sol non occidat super iracundiam vestra, id est,cauete ne propter vestram iram & promer vestrum peccatum recedat sol iustitiae id est, Christius a vobis Nolite locum dare diabolo, id est, nolite vindictam expetere, neque irasci ultra modum,ne recedat sol a vobis Christus. adueniatque diabolus princeps tenebrarum Quandocunque enim peccamus, locum damus diabolo in nobis furabatur bona aliorum iam non furetur vel qui furabatur verba & doctrinam euangelii per haereticam prauitatem,

sicut falsi prophetae de quibus dicitur: Qui furabantur sibi

Exe L - verba.dicentes. Haec dicit dominus, cum dominus no miserit eos iam non furetur, sed recedat ab errore suo mavui autem laboret,operando mambio seu quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Ille qui antea furabatur,

non solum debet a furto ce fure, sed debet operari maniabus suis,ut habeat unde sustentet alios inopiam patientes. Nolite contristare spiritum sanctum δει in vota, in qu gnati ecesila & designati deo in die redemptionis hoc est, nolite per mala opera spiritum sanctum fugare a vobis,qui habitator esse coepit vestri in die redemptionis, id est in die baptita malis. Sicut enim contristatur homo quando de propria domo expellitur quam ipse sibi aedificauit ut quiete ibi hobitaret : sic spiritussanctus contristari dicitur , quando de homine quem sibi mundauit in baptismate, per prava opera eiicitur. A liter Nolite contristare spiritum sanctum dei, id est, spiritales homines,in Quibus spiritusianctus habitat, nolite contristare per vestra mala opera. Siquidem spiritales vixi siquando vident alios peccare, & a via rectitudinis deviare contristantur de illorum miseria,condolent de aliis ut dese.

CAPUT V. Stote imitatores dei sicut μὴ charissimi Hortatur AE postolus Ephesios ut sint imitatores dei, sicut filii

chartissimi.Imitari aute est sequi,imitatio aute est quaedam

534쪽

CAPUT V.

quaedam imaginatio,verbi gratia quando discipulus conatur imitari magistru in aliquo opere. Quomodo ergo possu 'mus imitari deum omnipotentem videamus .Est ille sapiens,prudens,misericors ustus & verus: simus & nos secundu modulii nostret capacitatis sapientes, prudeles simus iusti & veraces 3c misericordes,diligetes amicos in deo di inimicos propter deum sicut .inquit,filius charissimus,ebarismus imitatur patrem bonum in omni conuersatione

morum,& lenitate mentis,atque honestate vitae,ita & vos imitamini patrem vestrum deu omnipotentem seeundum quod ipse vobis adiutorium bonae voluntatis 3c operationis praestiterit. Patrem autem dico non per naturam , sed per adoptionem. Sequitur m ambulate, id est, vivite, eon.

versamini & crescite in dilemone dei & proximi sicut σChristiti dilectit nos, m tradidissemeti umpro nobs oblationem: bullam deo in odorem seuduitatis. Magna & mirida & inenarrabilis dilectio,vi unicus filius dei semetipsum traderet morti,dominus pro seruis, creator pro creatura. sicut ergo ille pro nobis animam suam posuit,ita & nos si neeetautas fuerit,pro eius nomine animas ponere debemus t &no solum pro nomine eius,sed etiam pro fratribus nostris, is propter amorem nominis eius. Ouod vero dieit Apost. qui se tradidit in odore suauitatis, licet legamus in Genesi quὁd Rodoratus est dominus odorem suauitatis in sacrificio quod ei obtulit Noe egreti is de arca,non debemus putare quod omnipotens deus qui spiritus est, sumo de odore carnaliudelectetur: sed odorem suauitatis debemus intelligere intentionem bonae voluntatis,& assectu mentis,quibus deus delectatur ita & in hoc loco A postolus intentionem nactis& affectum sincerissimae dilectionis qua dei filius nos dilexit,odorem suauitatis appellat. quia multum in his dele- tus est deus pater,& quasi multa aroinata in conspectu eius efferbuerunt. Ipse denique fuit oblatio,& hostia ipse sacerdos & sacrificator . qui semetipsum obtulit deo patri

in altare crucis pro nobis. Fornwarto autem σ omnυιmmλditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet fanaos. Fose

nicatio dicitur a fornicibus, id est,a locis lupanaribus de theatralibus,quae fornicibus id est arcubus sunt eo structa. quae & harenaria appellantur,in quibus erant meretrices, cum quibus miscebantur spurcissimi quique. Fornicari a

535쪽

tem est cum puelli; liberis,& cum viduis necdum deo sa cratis,omnis incontinentia ad libidinem pertinens, quocunque modo sat,immunditia & impudicitia atque luxuria appellari potest. Auaritia in hoc loco dupliciter potest intelligi. Potest squidem pro amore pecuniarum accipi, potest & pro adulterio , quod & alibi ab Apostolo negotium appellatur,ubi dicit viris de uxoribus, Nolite fraudare inuicem neque circunueniat aliquis in negotio, id est, in adulterio fratrem suum. Praecepit aut Apostolus,ut ita ouae diximus, non solum non sint in nobis,sed nec nominentur,quia si fuerint,nominabunturtai vero Cepius nomin ta suerint nisi pro aedificatione facilius declinabit animus ad ea . Corrumpunt enim bonos mores colloquia mala. Estote autem scut decet sanctos. Quid decet sanctos: Honestatem morum seruare, virtures appetere,vitia cauere.. sui tarpitudo Turpitudo est quando nimis motus carnis nostrae inflammantur ad libidinem, sed plerunque propter timorem dei, di timorem poenarum refrenantur. aut Diatiliquium. Stultiloquium est otiosus sermo & nullius utilitatis,quando relictis proficuis & utilibus rebus,de inanibus & inutilibus tractatur aut scurrititas qua ad rem non pertinet, sed magugratiarum acto. Scurrilitas est iocularitas quierisum solet mouere. Hoc autem distu inter stultiloquium & scurrilitatem quod stultiloquium nullius utilit tis est,nihilque in se sapientiae habet,scurrilitas vero plexunque ab ore sapientium procedit, S constat quadam v banitate. ut illud Vergilii. Qui bavium non odit, amet tua carmina Marui: Atque idem iungat vulpes,& mulgeat hircos.caeteraque talia quae nihil in se mali habent ,nisitatu modo quia otiosa sunt,& ad rem persectam non pertinet,

sed magis sunt gratiarum actio .id est,ideo profertitur scurrilitates,ut gratus apud auditores prolator sit.Ide6q; precipit Apostolus ea cauere,quia de omnibus verbis otiosis reddituri sunt homines ratione . Potest Sc hoc aliter intelligi quod dicit,sed magis gratiarum actio.Non sint in vobis ista quae diximus,sed nec nominetur sed sit in vobis magis gratiarum actio: ut gratias deo referentes in omnibus quae agitis & quae habetis, sitis gratiosi & accepti deo Ahominibus, Hoc enim scitote inter entes qhὸd omnis fornica-ur aut immundus aut auarum, quod est idolor seruitus,non b b t

536쪽

CAPUT V. 23 bet baereditatem in regno Christi m dei. superius iam dixi

mus de his vitiis,nunc videamus quare dicat auaritiam simulacrorum seruitutem. In hoc ergo dicitur esse auaritia

simulacrorum seruitus, quia sicut ille seruit diabolo, qui omnipotentis Dei culturam & religionem quae illi soli

conuenit, & singulare nomen , ut solus Deus vocetur.

quantum in se est, illi aufert,& Daemonibus impendit, ita& ille seruit diabolo qui omnipotentis dei dona comunia, ruae omnibus hominibus comuniter data sunt in proprios

bi usus male usurpat. Aliter recte etiam auaritia idololatriae comparatur,quia dum metallis auri argenti de quibus simulachra fiunt,homines immoderate seruiunt, dc d narios constituunt, in quibus imagines fiunt imperatorum , aurum & argentum pro deo venerantur, quia serui sunt diuitiarum , vel tertio modo, auaritiam idololatriae ideo comparauit,ve nihil illa scelestius demonstraret. Radix enim omnium malorum est auaritia. Et nontandum

quia loquens de turpitudine, stultiloquio & scurrilitate, non subiungit quod talia facientes possessuri non essent regnum Christi,sicut de fornicatione,immunditiam & auaritia: quo facto ostendit quidem illa esse peccatum: ista

vero magis,eo quod separat a regno Christi. Regnum a

rem Christi & dei patris dixit, quia sicut una est substantia patris &slij & spiritus satiati ita est una potestas, una

trinitas, unum regnum. Nemo vos seducat inanibus verbis

Inania verba loquuntur,id est,quae nullius utilitatis sunt. qui dicunt apud inferos aliam poenam non sustineri, nisi coscietia propria torqueri, non attendentes quod dicit Isaias in fine sui voluminis de reprobis, Vermis eoru non morietur & ignis non extinguetur. erit enim ibi poena intra sua coscientia qua torquebiitur grauiter.crit & extrinsecus vermis & iginis, a quibus cruciabsitur durilstine. Inania em verba & seductoria loquutur, qui dicut, Qui crediderit & baptizatus fuerit,saluus erit,& si mala opera agat. quod omnino medacissimu est Propter baec enim. id est,pr pter fornicatione,immii ditia,& auaritia venit ira dei in Alios

dissidetiae siue diaboli id est,in illos qui perierue in diluuio, dc post modia in Sodomis,alii R; ciuitatibus.Illi quide qui in

diluuio perierut,lpterea petrerut,quia cotra prςceptu domini plures uxorcs acceperiit:&carnes coederui. Meuiori

537쪽

AD EPHESIO s. poena quoaa modo peierunt quam se domitae qui in igne

succensi sunt,quia non plures uxores acceperunt,sed insuper contra naturalem usum fornicabantur. Diabolus autem diffidentia appellatur , quia homines dissidere & in . desperationem cadere facit. Nolite ergo efficiparticipes, id est nolite illos imitari: quia si fueritis socij in opere, eritis& in poena. Eratis enim aliquando tenebra, nunc autem Iux in domino, id est, eratis peccatores & ignurantes deum antequam ad fidem veniretis, & filii diaboli principis tenebrarum, modo estis iustificati per fidem,per baptismum,&filii dei per adoptionem,qui dixit: Fgo sum lux mudi. Quapropter ut filii lucis ambulate hoc est, ut filii vitae,& conuersamini sancte Sc immaculate,ambulantes de virtute in virtutem Quanta distantia est inter lucem & tenebras tanta distantia est inter lume fidei & cognitionis dei bonorunq; operum , & inter tenebras insidelitatis & ignorantiae atque peccati. Fructus enim lucis, id est,operatio bonae conuersationis de fidei in omni bonitate cr iustitia m veritate vivere,ut qui fidem habet,lumenque cognitionis dei, omnia opera bona sectetur,iuste vivat,vera loquatur ad proximum,attendens quod Apost. subdit probante, quid sit boneplacitum deo Sicut trapezita, id est, monetarius probat metalia,pondere,puritate,& tinnitu ita debemus nos opera nostra probare. Debemus illa probare pondere, considerantes quanta de quam magna sint. Puritate,utrum pura & simpliei animo, bonaque intentione fiant: Tinnatu, virum famam de se reddant. Omnia subaudis opera quis arguuntur, id est , quae reprephenduntur a bonis & sanctis

hominibus in malis a lumine, id est, ab illis qui filij lveis

sunt manifestantur non esse bona. Quandiu enim mala o-ἶera non reprehenduntur a bonis,uuentur esse bona naas cum vero boni coeperint ea reprebendere, ostenduntur

non esse bona. Omne enim quod manifestatur,lumen est, id est omne malum opus quod manifestatur per confessionem siue per poenitentia lumen est. Lumen ta incipit esse: quia bonum est ut peccata per consessionem & poenitentiam manifestentur. Propter quod dicit Quis est qui dicit Dicit B. Hieronymus, quia neque in veteri testamento , neque in euangelio iste versiculus inueniri potest, nisi tantum modo

in illo loco,nisi & ab hoc loco exempli causa sit alibi posu

538쪽

tus a doctoribus sed cum dictaret Apostolus hanc episto-Iam, subito spiritus per eu locutus est hoc,sicut & alia multa, ideoque ait propter quod,id est,quia omne quod manifestatur per confessionem,iam incipit lumen esse dicit,spiritussanctus,subaudis per me. Sur qui domu, oe exurge a mortus,Gr illuminabit te Christiu. Dormire dicitur & mortuus esse, qui in peccato iacet, quia anima quae peccauerit, ipsa morietur. Surge de vitiis ad virtutes,qui dormis modo in peccatis,exurge a mortuis ad vitam,de peccato ad bona

opera.& praebebit tibi Christus lumen fidei & cognitionis

suae lumenque bonae operationis. Fratres videte quomodo

caute ambuletis non quasi insipiente ed ut apientes. Alloquitur Apost. Ephesios & in illis omnes homines , hortaturq; ut caute dc considerate vivant sicut sapientes, & non sicut insipientes. Fratres autem illos vocat in fide & in societate dilemonis: quia unum patrem omnipotentem deum omnes habemus non per naturam,sed per adoptionem. Videte fratres.id est cosiderate quomodo caute ambuletis &ordinate vivatis & eonversemini in medio nationis prauet& peruersae,non quasi insipientes, id est infideles qui non habent capientiam veram in se Christum habitantem, sed ut sapientes fideles qui sapientiam substantialem in vobis

babetis. Quanta enim distatia est inter lumen & tenebras inter fidelem dc infidelem tanta disserentia estister sapietem & insipientem. quia lumen & sapientia non potest esse in eo nisi fidem omnipotentis dei habeat. redimentes te-pm quoniam dies maliflunt. Quomodo est te pus malum: quod secundum dispositionem dei semper voluitur mesibus, diebus Je noctibus horis, momentiaque currentibus 3 Sicut enim dicitur mala esse domus, quae malos habitatores habet ita dicuntur mali dies, in quibus mala fiunt a malis hominibus . Qiud est quod dicit, redimentes tempus pid est vestrum illud tacite: verbi gratia: Alij vendunt illud, mala operando ad malum suum, vos redimite illud vobis, talia opera faci edo, pro quibus remunerationem capiatis, Quicunque enim hoc facit quod sibi utile est, tempus redimit sic, Se acquirit, quia suum illud facit, & in suam salutem illud occupat. propterea subaudis quia dies mali sunt. nes te feri imprudentes, sed intelligentes quaesit voluntas dei. Prudes

dicitur quasi rorro videns, qui a longe considerat quem

539쪽

AD EPHESI Os i

snum sua opera habitura sint & qui sest quid debeat appo- ,

terri& quid vitare.& qui considerat quae placeant aut quae displiceant deo. E contra ille qui inconsiderate&improuide omnia agit,& qui non considerat ad quem finem opera ista deducat. & quid placeat voluntati dei, appellatur imprudes de stultus. Vnde dicit Apostolus: propterea,inquies, quia dies mali sun t,in quibus inulta mala fiunt, nolite fieri imprudentes siue non considerantes,sed estote intellife tes quae sit voluntas dei id est qui placeat deo,& in quibus

operibus voluntas dei impleatur. Et nolite incbriari vino,

in quo est luxurιa. sed impleamini spiritu functo. Per luxuriam debemus intelligere omnia vitia quar per ebrietatem solent euenire quia ut quidam doctor dicit ebrietas nullum vitium excusat. Sed notandum, quia sicut illi qui replentur

vino,ieplentur in uerecundia,impatietia, luxuria, impudicitia,superbia, caetetisque vitiis: ita illi qui replentur spiritusancto, repletur castitate,humilitate,mansuetudine, caeterisque virtutibus loquentes vobisemetipsis in psalmis-bmnis . canticis spirituatibus. Nobismetipsis in psalmis loquimur, quando alternatim canimus psalmos. Psalmi dicuntur a psallendo,qui in psalmis, id est,in psalterio inueniuntur. Hymnus graece, latino eloquio sonat laus dei. Ηymnus autem si componitur, & non cantatur, non est hymnus,si componitur & cantatur, sed non in laudem dei, non est hymnus. Hymnos autem latinos, Ambrosius &Hilarius Elarissimi viri composuerunt precipue. Bene aute cum dixit canticis subiunxit spiritualibus, quia sunt cantica quae non sent spiritualia neq; in Iaude dei cantantur, sicut sunt cantica secularium hominu . Cantica autem spiritalia sunt quae composuerunt prophetae afflati spiritu sancto & repleti,ut sunt cantica Moyli & Annae & Delborae, & Isaiae, de

Ezechiae,cqterorumque prophetarum. Hoc vero distat in ter canticum & psalmum , quia canticum ore solummodo profertur & decatatur, psalmus autem addito quodam instrumento musicae artis, id est psalterio cantantes γ' maluntes in cordibus vestris domino. Ideo dixit in cordibus vestris. quia multi sunt qui cantant ore , quorum mens non concordat voci,& qui magis attendunt ad suauitatem vocis,ut auditoribus placeant,quam considerant mente quid dictit. Illi vero cantant in corde, quorum mens concordat voci, iuxta

540쪽

Iuxta Illud B.Benedicti.Sic stemus ad psallen dum, ut mens

nostra concordet voci nostrae patias agentes semper pro omniavi in nomine domini nostra Icsu Christi deo patri. Pro omnibux beneficiis nobis a deo datis,vel pro omnibus prosperis 3c aduersis debemus gratias agere deo patri, qui mnibus creaturis est deus pater,id est creator & factor. Et quomodo n nomine domini nostri Iesu Christi 3 dicente, ei. Gratias tibi referimus domine sancte pater, qui nos per filium tuum secisti de redemisti, & viam patriae caelestis aperuisti. Et ideo in nomine domini nostri Iesu Christi gratias referre debemus deo & patri, quia per illum qui mediator est noster, preces & sacrificia offerimus nostra, Sctransmittimus ad deu patre, dicentes,suscipe domine preces populi tui per dominum nostrum lesimi Christum. Subiecti inuicem in timore Christi Sicut auditores de subiecti . suis prelatis subditi sunt causa obedientiae & reuerentiae, sic debet etiam praelati humiliare se erga subiectos, in qu tum videt illos aequales sibi in virtutibus & vitae meritis. In quatu aute vident illos erigi in superbia contra se,& vitia sectari .debent ossicium suae praepositurae ostendere , &fortiter redarguere de increpare: quod probari potest exsectis Apostoli Petri, qui cum vidisset Cornelium centurionem. cum omni domo sua humiliter se velle adorare, e-

contra ille humiliavit se illi dicens:Surge, nam dc ego homo sum. Vbi autem vidit Ananiam & Sapphiram a via ve- bE φ ritatis recedere,& vitiis subiacere, potentiam sui ossici j de hpraepositurae ostendit , solo verbo illos interficiens. Sed ista omnia in timore Christi sunt ageda,id est,pro amore dei, non causa adulationis,nec patrocinationis, quod quidam faciunt,ut possint inuenire gratiam praelati, & ut liberius quae eos delectant operentur. Viri diligite uxores vesibas, cui σ Chrissus dilexit ecclesiam,' eipsum tradidit pro ea, ut illam sinctis caret. Sicut Christus dilexit sponsam suam ecclesiani, in tantum ut seipsum traderet Iudaeis pro ea ut eam sanctificaret,id est, ut sanctam faceret per fidem suam, per bapssmi sacramentum, per remissionem peccatorum, ita & vir debet uxorem suam diligere, de castam custodi- re,ut sit sancta: 3c si necessitas euenerit. debet pro illa a Dimam suam ponere. Sequitur ergo de ecclesia, mundana eam lauacro aquae, id est auacro baptismatis. In verbo vitae,

SEARCH

MENU NAVIGATION