Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

CAPUT VI et sm ibi fuerunt lucra hoc est quae putabam quod mihi praestarent magnum quaestum de praemiu haec omnia intellexi mihi futura ad damnum, si ea carnaliter obseruarem propter Christum.i. postquam in Christum credidi, vel propter fide illius quam teneo,credo omnia illa ad damnum & dispendium esse illorum qui ea obseruauerint,& propter hoc cu- augelium Christi, secudum cuius doctrinam debemus viuere, quod supereminet atque transcendit sua dignitate dc veritate omnem scripturam diuinorum eloquiorum. Grantamen existimo omnia subaudis legalia praecepta detrimenium. id est. damnum esse suis auditoribus propter eminensem scientiam, id est , propter euangelium. Propter quem, id est, propter Christum vel propter fidem eius omnia quae lex praecipit carnaliter obseruare, quasi damnum duxi. Jc pro nihilo deputo, ut Christum mihi lucrer, & acquiram,Cr inueniar in illo, id est , in fide eius perfectus non habrer

meam tu Atiam qVae ex lege et i sed illam qnae est ex fide Iesu Christi. Iustitia qu. x in lege erat, iustitia hominis dicebatur,

quia manibus operabatur , videlicet in circuncisione Scoblatione munerum . istam iustitiam respuebat Apostolus,& nolebat eam amplius habere, sed potius desiderabat inueniri in iustitia fidei & euangelij, quae non est hominii iustitia .sed dei, quia spiritaliter in baptismate fit & in mente quae ex deo est iustitia subaudis dico in fide ad cognoscendum illum quia per fidem quae bonis operibus adornatur,cognoscitur deus, resurrections eius virtutem. subaudit cognoscenda. Quae est virtus resurrectionis Ut sieut Christus motivus est de resurrexit, δciam non moritur, ita Scnos moriamur in fonte baptismatis peccato: & resurgamus ad vitam, & semper in nouitate vitae ambulemus. Et haec virtus per fidem cognoscitur, dc per sidem eius peruenitur ad societatem passion uin Christi: quia nisi fidem haberemus, nequaquam passionem eius imitaremur. Debemus autem imitari illam ponendo animas nostras pro illo, si necessitas fuerit vel etiam in nobisipsis debemus mortifica re vitia de peccata consiguratus sum morti eius, id est, imitator sum mortis eius & passionis illius si quo modo . id est. ialiquo modo occurram ad resurre honem,subaudis electorum. Ista resurrectio non erit omnium resurgentium, sed tantu modo electorum, quia licet omnes in momento resurgant

562쪽

Mart. αν. no in aera deportandi ab angelis .sicut alibi idem Apostolus ait Rapiemur obuiam Christo in aera. Impij vero manebunt in terra quousque percipient illam terribilem sententiam iudicis, ite maledicti in ignem aeternum, quae est, id est quae futura est ex mortuu in die iudicii non quod laui are peram.i. non ideo talia dico de resurrectione quod iam perfectionem acceperim i quia non sum adhue persectus, aut etiam iustificatus persectus sim. Quantu ad sapientiam i, Iam pertinet,quae mortalibus hominibus datur B. Apost ius sapientissimus otiantu hominu erat qui tunc teporis in carne morabaturiquantum vero ad illa persectione pertinet qua recepturi sunt sancti post generale resurrectione, persectissimus non erat, quia nunc videmus in enigmate, tunc autem facie ad facie, quia videbimus deum sicuti est. 1 Coni . Sequar axiem. i. imitabor Christu si quomodo comprehendam, subaudis perfectione in quo cir comprehensu sum. Onnnes electi praedestinati ad vitam aeternam in passione dcinini sunt comprehensi, quia per illam sunt redempti non solum qui post resurrectionem eius saluandi erant & purgadi per baptismuim, sed etiam omnes iussi qui praecesserui eius adventum.Sed dicet aliquis.Si ego comprehensus sum in passione eius id est,redemptus,& baptismate purgatus, quare non habeo modo in praesenti persectionem fidei, sapientiae atque iustitiae3 Cui respondendum est, quia baptismi renouationem polluisti male vivendo, no poteris illain perfectionem obtinere quousque iteru mundatus per poenirentiam venias ad illum qui te in baptismate in idauit. Fratres ego non arbitror comprehendi spe, subaudis persectione. quia in praesenti seculo non possumus esse perfecti. V minuem subaudis,uerbum dicam quae quidem retro sunt obliui stem. Quae sunt illa quae retro sunt Zomnia temporalia octransitoria, praedia, diuitiae, & commoda praesentis vita . Quae ideo dicuntur esse retro quia cum ab hac vita transierimus per moricin carnis, omnia post nos relinquemus isdra quae sunt priora extendens me. Quae sunt priora Praemia Scgaudia patriae caelestis, quae nobis futura sunt, & sine fide

mansura. Aliter beatus Apostolus omnia bona quae in hoc seculo habebat persecta, ad comparationem aeternorum

pro nihilo deputabat,& sic quotidie vivebat, quasi semper insipiens

563쪽

insipiens,ide6que dixit. Obliuiscor praeteritorum . desiderans temper ad alia tendere. 4 d deshnanis promuor, id est,ad promissum tendo ad bravium, id est , ad coronam superme remunerationis in Christo Iesu, id est, pex Christum Iesum. Quicunqae ergo perfecti pumiu ad comparationem aliorum boc sentiamtu subaudis, quia non sumus persecti.

Quicunque sumus perfecti, id est, qui persecti arbitramur esse ad comparationem fidelium & minus intelligentium. hoc sapiamus, quia non sumus persecti ad illam comparationem quam percepturi sumus in die iudicij. Etsi quid aliud sentitis vel sapitude hoc quod diximus, & hoc non ex vobis sed deiis illud manifestauit. Beatus Beda loques quodam loco ex dictis Apostoli ait: Unusquisque in suo sensu abundet.& si aliud quid sapitis , & boc vobis deus reuelauit. Quid ergo si haereticus est, debet in suo sensu abundareὶ nime , Non de haeretico loquor . sed de Christiano. 'Unusquisque, inquit, fidelis in suo sensu abundet, id est,

quod credit,opere impleat, studeatque abundare virtutibus:& si quid aliud sapit quod contra fidem sit, propter bona opera quae habet, reuelabit illi deus, ut illud corrigat, scut fecit Cypriano Carthaginensi episcopo,qui una mersionem tantummodo dabat baptizandis, ignoranter hoc agens. Sed quia bonis operibus in seruiebat, S: quod intelligebat,opere implebat, meruit reuelationem percipere a domino,ut trinam mersionem taxu baptizandis. peruenimus icin fide,ad qua perueni ego docete domino, Scuos me praedicante in ea maneamus ambulantes de viri

te in intutem ut idem septionis subaudis de Christo. id

est, unam fidem habeamus permaneamus in regula, id est, in rectitudine fidei. Fratres imitatores mei estite. Imitatio est cuiusque rei quaedam cognitio,imitari est sequi. deest sensus: Si Christum non potestis imitari & sequi,saltem me imitamini discipulii eius in fide, in opere,in doctrina:

ut sicut ego credo peror, doceo ta & vos credatis,operemini,doceatis, obseruate eos. Hoc verbum quod est obseruate, varias habet significationes.Aliquando significat declinare & cauere,ut ibi,Obseruate eos qui dissensiones& offendicula faciut, id est declinate ab eis.Aliquando insidias moliri, ut ibi: Et ipsi obseruabant,id est insidias tendebant. Aliquando imitari,ut hic, obseruate,id est,imita-

564쪽

AD PHILIPPENfEs

ni: ni tales qui formam doctrinae nostrae habet, qui ita credunt,vivunt & docent qui ita ambulant id est, qui ita vi-u ant sicut & ego. sicut babet 0rmam nostram id est'formam doctrinae nostrae Multi enim ambalant, id est,non recte vivunt, sicut pseudoapostoli, quos sue Aiccbam τοίου id.

est,quos saepe praedicabam vobis cauendos esse cum apud vos essem praesens, nunc autem sdico Imitanda est

charitas A postoli,qui etiam inimicos crucis Christi defiebat Sicut Samuel inimicum suum Saul t& sicut idem Apostolux Corinthios alibi, qui post fornicationem non egerunt poenitentiana, inimicos crAcis Cbristifens dico ut declinetis ab illis quorum Dis id est, mors praesentis viti, interitus est illis, id est, perditio aeterna : quia ut ab hae vita

transierint tradentur poenis sempiternis. Inimicos crucis

Christi appellat Iudaeos & alios infideleς qui dicebant noposse hominem saluari per fidem dominicae palmonis sine

circuncisiorie quorum deus venter est, subaudis ab illis declinare. Ouprum deus venter est,t Ilorum qui ideo praedi- dicant,ut ventrem suum possint implere,' Cr gloria in confusione φροram id est , in verecundo & pudendo membrogenitali,quia gloriantur se circuncisos esse qui terrena se piunt, id est qui legem non spiritaliter sed terrene intelligunt. vel qui carnalem circitu cisionem in se de in aliis obseruare volunt. Nostra autem conuersatio in caelis est. Iungit se caeteris sanctis , qui terram corpore,caelum vero mente

inhabitant. Unde iden de cadis, etiamsaluatorem expectamus subaudis venturum ad iudicium, qui reformabit id est, renouando formabit corpus humilitatu nostrae Corpus nostrum,corpus humilitatis est,quod per mortem in puluerem & vermes humiliari potest. Istud corpus primum formauit in utero materno , sed iterum reformabit illud per gloriam resurrectionis, configuratum id est assimilatum corpori claritatis suae,id est, in gloria & immortalita, te: quia illam claritatem habebui corpora sanctorum post diem iudicii, quam habuit corpus Christi clarificatuiti ici monte,quia similes angelis erimus, Et poterat aliquis di

cere, Quomodo poterit corpora nostra reformare, quae a vermibus erunt corrupta, δἰ in puluerem redacta 3 Ad haec

b atus Apostolus secundum illam inquit potestatem qua semetipsum tertia die resuscitauit,& qua sibi potuit omnia

565쪽

subiicere, corpora etiam nostra in die iudicii reformabit ad claritatem suam fecundum operationem qua possit. id est

potest vel potuit subiiceresibi omnia, CAPUT I III. Taque fratres m i in fide charissimi in dilectione σ desiderati sysmi opere vel affectu gaudium meum subaudis in oret senti, π corona mea subaudis in futuro quia vos deo aequisiuisicstate, uest sic perseuerate in fide, in spere,indoctrina sicuta ine audistis &vidistis Euchodiam rogo σ Dnt bom deprecor,

idipsum Iapere in domino subaudis quod nos sapimus , ego

aliique fideles qui ita sapiunt & credunt perfecte sicut Mego.Sapientes de religiosae mulieres erant apud Philippe ses quae predicabant domi in suo sexu, paruulos etiam Jcaruulas docebant, non tame in ecclesia quia idem Apost. oc precipit,vi mulieres in ecclesia taceant. Et te Germane compar Germanus comes erat ipsius in fide, in ossieto praedicationis.& tame diues: ideoque praecepit,ut ipse qui abundabat opibus vel etiam in praedicatione, adi uuaret illas. Compar,comes in fide a stio.Miuua illas subaudis

supra memoratas quae mecum labor duerunt subaudis,docetes in suo sexum clemere Clemes pbit sopbus suit,sed postea discipulus Apostolorum Petri de Pauli factus, praefuit ee-clesiae. Romae, praesul, & pro Christi nomine in mare est

praecipitatus tem adιu bas meis. Ne pilippense dure acciperent quod illorum nomina in hac epistolan uicontinerentur,ideo subiunxit: Et caeteris adiutorib' meis, quorum nomina funt in libro vιω & est sensus. O Philippenses , nolite graivter ferre quod omnes vos in epistola me nominaui quoniam & si in mea epistolamon estis scripti, in libro tamen vitae continemini,quia mei adiutores estis.

Iste est liber vitae, de quo dominus dicit. Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis id est, in libro vitae id est in memoria omnipotentis dei Gaudetem do infe per Vos qui non gaudetiy in temporalibus rebus, negotiis terrenis, caducis 3c transitoriis, gaudete in domino. in fide in ore, in opere: mente, de corpore modestia, idemma suetudo de humilitas vegra nota sit omnibuι hominibus Κα

566쪽

AD PHILIPPENfEs

delibu ,haereticis falsisque fratribus .Fidelibus nota uvestro exemplo corroborentur in omni bonitate imitatores vestri facti,ut vos mercedem recipiatis. Infidelibus nota sit, ut videntes vestram religionem & bonam conuersationem,non possint infamare vestram fidem, di nomen domini Laluatoris, sed potius vestro exemplo reuocentur ab

errore. Dominus prope est omnibus videlicet qui recte . credunt, iuste vivunt, bene docent, & cor immaculatum habent. vel prope est,ut vos ab hac vita abstrahat per inor rem carnis Vel prope est,ut ad iudicium veniat. σ ni Alfoticiti sitis de mundanis terrenisque rebus. Solicitudoest superflua cura. Sed iusti non debent superfluam curam halacre de rebus transitoriis,sed in doinino omnem spem ponere,iuxta quod Psalmista ait,Iacta in domino curam tua, ct ipse te enutriet. sed in omni orations o' obsecratione cum gratiarum actone. Oratio est pro praeteritis excessibus Mdelictis obsecratio pro adipiscendis suturis,gratiam actio pro collatis beneficiis. Ideo debem' omnipotenti deo gratias reserre pro beneficiis collatis,ut cum de perceptis mi

neribus non inueniamur ingrati,de perciendis non iudi)' cemur indigni. Petitiones vesbae innotesicant apud deum. Nolite inquit superfluam curam assumere pro temporalibus rebus, sed petitiones vestrae innotescant apud deum, id est, notae fiant deo per ministerium angelorum. Si ergo omnipotens deus omnia non solum praeterita & praesentia, sed etiam futura cognoscit.& non solum opera, sed etiam cogitationes discernit,& totus ubisque est,quid necesse est ut per ministerium angelorum renuntietur ei quae

agimus 'Non ergo ideo illi nuntiat,quod illum aliquid lateat,iuxta quod salomo ait: Tu solus nosti corda filioru hominum sed ut officiu &ministerium suu adimpleant, quia nuntia sunt Et pax dei qua exuperat omne siensium Exuperat, id est,transcedit omnem sensum Scangeloru dc hominum,no tamen dei De qua pace loquitur 3 Qua recociliati sumus deo per passone silis eius. Ante ad uetum quid e domini l5

ge eramus adeo,& discordes eramus tam deo qua angelis:

sed per passione filii dei recociliati sumus deo. ista recociliatio necesse est ut semper nos custodiat. Exuperat autem omne sensum praeter sensum domini,quia nemo angelorunemo hominu potes penetrarς mysteriu passionis fili j dei

567쪽

- CA P UT IIII. 1 a &nostret recociliationis,&quata fuerit charitas in illo quia cum deus esset, pro nobis homo fieri dignatus est custodiae tarda υ λω cr tutelligentias ve' os Cor & intellectiis pro uno est accipiendum in Christo Iesu, id est per Iesum Christum,vel in fide Iesu Christi De caeteris fratres priter illa superius memorata, quaecunque sunt vera , quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancilia, quaecunque amabilia, id est. omnia quae in euangelio habentur,cogitate, dc cogitando opere implete quia illa sunt vera. Omnia vera sunt pudica de easta quia ab omni medacio sunt inuiolata & incorrupta. Illa sunt iusta & sancta,quae sanctitate de iustitia docet quaecuque sunt bonae famae, id est,quae bonam famam nos faciunt habere,omnia ista cogitate & perficite, si qui virtus subaudis fidei operationis,doctrinae, dc unde laudari deus potes,illa deo applicate , non vestris meritis, quae audistis subaudis perliteras nostras vela meipso Je vidistis. in opere dc deus pacis erit vobiscum. hoc est, deus qui est pater pacis id est domini nostri Iesu Christi, qui est pax no-sra,qui fecit utraque unum, Gamsitisium autem in domino vehementer quo ηιam tandem aliquando. In principio praediacationis Apostoli,quando Philippenses crediderunt, maximam humanitatem praebuerunt ei ministrantes et lieto animo quae necessaria erant sed cum coepissent persecutionem patia suis ciuibus infidelibus. dc tribulari a persecutoribus,cessauerunt a ministratione.neque enim poterant in seditione ac persecutione positi, officium charitatis ita implere .sicut tempore pacis. Cum vero reddita esset illistra uillitas domino suffragante,reuersi sint ad pristinam conuersationem, coeperuntque ministrare Apostolo alitiaque sanctis quae necessaria erant. Quapropter congaudet Apostolus illorum bonitati,& dicit. Gauisus sum inquies valde: quoniam tandem,id est,ad ultimum , aut vix aliqua-do rectoruistia, id est florem virtutum protulistis .reuersi ad priorem conuersationem de consuetudinem. Floruistis id est, florem bonae operationis protulistis ad est. Tectu dilectionis erga ine exhibere coepistis sicut ante exhibebatis. Occupatis autem erasis subaudis, in persecutione ciuium, Excusat eos modo . cens: Indulgeo vobis si ad tempus il lud omisistis, quia detenti eratis in persecutione inimico

rum. Non quasi propter penuriam, id est, indigentiam hoc

568쪽

dico. ego enim didici in quibus si sciens essem, ita est, ego scio In quibus possum sufficientiam habere , quia scio indigetiam

patienter ferre , & abundantiam cum temperantia disponere. Multi sunt qui positi in paupertate, nesciunt eam patienter ferre:& sunt multi qui positi in abundantia nesciui temperantiam babere, sed comedunt & bibunt ultra m dum, & utuntur bis quibus abundant,intemperate, a quorum numero erat Apostolus alienus scio humitiuνι, id est, scio penuriam patienter sustinere, scio cr/bundare, id est

in abundantia temperans esse,ne corrupat ab ea. In omniabus institutussu κατ satiari,id est, abundare σ c urire, id est, penuriam pati omnia possum in eo qui me confortat, Ne videretur sbimetipsi tribuere hoc, quasi s is viribus potuisset in penuria patiens esse, & in abundantia temperans: ait. Omnia autem ista in eo possum implere qui me consortat, id est in Christo,qui mihi possibilitatem tribuit. V. runtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae, Id est, quan uis ego nullo indigeam bene fecistis vos, charitatis officiu in me adimplentes: compatiendo passionibus meis: Sc mittendo mihi quae erant necessaria. Scio tiremm c. usque profectus sum a macedonia. Macedonia , prouincia est Graecorum,dicta a Macedone: & Thessalonica ciuitas est a Thessalo rege dicta. In hoc ergo quod laudat Philippenses qui ei necessaria miserunt,vituperabat alios qui ei nullum obsequium praebuerunt. in ratione dati m accepti. Quicquid accipitur vel datur,ratio inde potest esse. Ro dati est,quia scit dator quid dat,aut quantum dat aut cui dat,

utrum aurum,an vestimentum det,libram auri aut equum.

Ratio accepti est,quia scit ille qui accipit metallii aliquod aut vestimentum,quantum accipit,& a quo accipit: & est sensus. Ex omnibus de quibus potest eue ratio dati de ac cepti, non minis rauerunt mihi quia ipsi nihil dederunt, Mego nihil accepi, non quaero datum subaudis tantummodo nil quaero fusum, id est, beneuolentiam & benignitatem animi abundantem in ratione vestra, id est , ad utilitatem vestram. Quidam codices habent: Abundantem in oratione vestra. Oratio A postoli, oratio Philippensium erat quia pro illis orabat. Et quando quilibet oro pro aliquo, si vita illius inuda fuerit pro quo oratur,subleuat orationem deri antis,ut a deo exaudiatur: sicut econtra vita mala eius

569쪽

yro quo oratur impedit orationem illius qui pro Ipse orat.

Vnde dicit dominus Ieremiae. Noli orare pro populo hoc, quia non exaudiam te. Ergo B. Pauli oratio quam pro illis fundebat,bona vita illorum subleuabatur.Vnde dicit: Norequiro tantummodo datum , sed requiro beneuolentiam& benignitatem abundantem in oratione vestra, id est, ut vestra voluntate subleuetur oratio quam pro vobis fundo. Habeo autem omnia, abundo. Ille omnia habet,qui nullo indiget, qui praeter necessaria nihil requirit. R letissum inquit,subaudis omni abundantia acceptis ab Epaphrodire subaudis muneribus quae subaudis munera misi tis mihi.

Miserant ilIi Philippenses aut aurum aut argentum aut vestimenta per Epaphroditum, in quibus ille multum laetatus de gratulatus est non tam pro sua quam pro aliorum necessitate in odorem siuauitatis. Odor suauitatis est apud deum intentio bona de voluntas promptissima offerentis. de qua legimus in Genesi quia odoratus est odorem suauitatis dominus quando Noe obtulit sacrificium deo egressus de arca. Non enim est putandum quod dominus omnipotens sacrificio victimarum & fumo carnium atque nidore pinguedinis delectetur,sed in tetione bona δc voluntate promptissima offerentis. Si enim fumo dc nidore carinium de Iectaretur nequaquam diceret per prophetam: Sacrificia vestra odivit anima mea. Deus autem meus impleat

omne desideriti vestru. Tale desideriti habebant Philippen

sies,ut socii Sc comparticipes mererentur feri beati apostoli.& est sensus: Cocedat praestόtque deus meus,ut sicut participes estis passionis meae, dc condoletis tribulationibus meis, ita sitis participes praemiorum meorum. Cc congaudeatis laetitiae meae. Et qualiter fiet istud Secundum diuitias fisus ingloria aeterna. Quae sunt ille diuitiae3 Quas ocu Ius non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascen- derunt.id est gaudia aeterna 8c praemia sine fine mansura. Et hoe in Christo Iesu hoc est per Christum Iesum, Deo autem Cr patra nostro.i. sanctis trinitati,quo unus deus est maneat honor in secula seculorum. i. per omnia futura secula. Salutate omnem sensum id est omnem sanctificatu in baptismate,vel qui sine crimine, Sc sine grauiori peccato so-rent maxime aurem qui de Caesar, d mo sunt. Quare addidit: Maxime autem illos q0i de Caesaris domo sunt 3 ut se

570쪽

de vestra . videns ordinem vestrum, id est,revelante spiritu Cancto qui in me est,cognosco omnia quae circa vos agu-tur in fide bonisque operibus, quali praesens sim in corpore. Dicit naque B. Hiero. quodam loco, tantam ei gratiam datam esse,ut cuncta cognosceret quae circa illos agebantur.quos vel ipse vel discipuli eius docuerunt,m semine tim M. Firmamentu fidei Christi appellat firmam perfectamq; fidem, quae operibus bonis ordinatur. Sicut ergo a cepi Τις, id est acceptu habuistis in ipso. i. in fide ipsius ambulate ν dicati. Quod dicit radicati.i. aedificati in Christo. confirmati in side illius .unum est, hoc est ut sdem qua habetis, bonis operibus exornetis sicut Cr didici is subaudis di- scipulis nostris abundantes hoc est .in fide illius in tristiarum actione, id est semper reddentes illi gratiarum actionem ex omnibus quae habetis. Videte ne qus vos decipia er philosophiam, id est humanam sapientiam , & inanem fallaciam per quam falluntur homines. Praevidebat Apostolus qui erant philosophi gentium , insuper Jc Iudaeorum. qui volebant Colossenses per sublimitatem humanae sapientiae a fide separare. Dicebant enim, quia sicut nihil est corporeum quod possit gignere per se aliquod corpus sine comixtione corporalis rei quae est foemina, ita foeminano potest gignere sine comixtione viri. Et hoc dicebat attendetes ad natura elemetoru , no ad potentia diuinitatis,quet naturam elementoru potest mutare. Natura autem dixi id est ordine.Nam natura est,ut omnis creatura creatori

suo obtemperet. Sic etiam dicebant quia si B. Maria virgo concepit, & virgo peperit, tamen post partum virgo non fuit. Ideoque illos alloquitur , ne ab his deciperentur, quia imi β. id est in Christo habitat omnis plenitudo diuinι tutis comporaliter. Non ideo dicit corporaliter, quod ipsa diuini rassit corpus, licet quaedam substantia sit uiua , Ged eorporaliter posuit pro eo quod est veraciter, substantialiter , pleniter. Aliter enim habitat in singulis electorum , aliter in Cliristo,quia illis datur spiritus ad mensuram . in illo autε pleniter. Habitauit enim in Salomone per sapientiam , in Daniele per castitatem , in prophetis per sanctitatem, in Moyse per mansuetudinem , in Christo vero per omnem virtutem &innocentiain.Aliter: Corporaliter, id est sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION