Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

CAPUT II.

in teplo suo .quia habitatio totius diuinitatis corpus Christi fuit. Plus eni in babitauit in illo, quam in templo Iudςorum re astu in illo,id est Christo repleti vel per illu estis repleti fide qui est caput.i. principiu & initium: quia ipse tenet principatum super omnia caelestia dc terrestria. Omnis principatus σ potcgatis. Potestates autem sunt per quas sancti eiiciunt daemones de obsessis corporibus : principatus qui principantur aliis ordinibus. In quo, id est in Christo cinuci sinis, id est, mundati ab omnibus peccatis in baptismate Christi non circuncisione manufacta qua ipse circuncisus est octava die secundum morem Iudaeorum. illa, petra fiebat:& ista mundatio per Christum qui est petra, consipolrier,

id est, sepulti simul in haptismate ei. in quo, id est, in Christo cr resurrexilis a peccato 5c vitiis per Dem. Quomodo senti s consepulti et Uerbi gratia: Mortuus est in cruce Christus positus est in sepulchrum,de sepulchro vivus surrexit:& iam non moritur . Similiter & nos quando interrogante sacerdote iuxta fontem stantes abrenunciamus diabolo & omnibus pompis eius,quasi tunc morimur,cum vero in fontem descendimu , quasi tunc in sepulchro sepelimur. & cum de fonte eximus mundati, Unc quasi resurgimus. Sed cauendum est ut sicut Christus iam non moritur, ita & nos non moriamur in peccato per idem operationis dei, Virtus diuini ratis quae tertia die Christum resuscitauit, ipse operatur in nobis fidem. Et vos cum essetis mortui debestii, praeputio carnu vestra. Delicta & praeputium

pro uno,id est pro carnalibus peccatis, vel delicta ad transgressionem post peccata peracta donans, id est indulgens

desens quod aduersium nos erat Αιrographum decreti quod erat co-trariam nobis. Chirographum dicitur manus scriptio. Nachir manus graphe scriptura dicitur. Decretum autem vocat legem dc statutum quod deus praecepit Ada dicens.Ex omni ligno paradisi comede dc cinera usque,morte morieris. Peccatu ergo quod primus pares noster comisit, in quo omnes p eccauimus, mortalesq; effecti sumus,appellat modo chirographia decreti, quia in memoria omnipotetis dei mansit scriptum, usque dum filius dei veniret qui illud de Jeret. Vnde dicitur a deo in psalmis in cantico Moysi. No- ne liaec coadita sunt apud me Ic signata in thesauris meis 3 Per manum cnim inici igitur operatio: & quando exten-

572쪽

bat.Ven Ietes aute ad fide mortui sunt esemetis huius mu-di. i.erroribus & superstitionibus,sive variis & vanis cultaris, abrenuntiates diabolo & omnibus popis eius atq; e roribus eius. Possiimus aute & per elemeta mudi intelligere lege,quae praecipiebat discretione facere inter pecus S pecus, Se inter cibos & cibos. Sed postqua dominus dixis , no quod intrat in os, coinquinat homine, statim omnis illa discretio cessauit.Vnde disit Apost. tam Iudaeis qua getibus. Si,inquit mortui estis cu Christo ab esemetis, is est erroribus atq; popis & vanis religionibus tepore brptis maris,quid adhuc discretione facitis ciborti,cu deus omniam uda esse dixerit Ne tetigeritis, neq; gustaveritis, neqιe coire Aaueritis. Haec vox illoru est qui dicebant, ne tetigeritis,ne coirectaueritis mortuu neq; scabellii ubi sedit mulier me- struata,quia immulli eritis: neq; gustaveritis carne suilla, neq; leporina: quia immunda est,& caetera talia quae omnia subaudis quae lex cocedit seu prohibet. Sunt in int ritu ipso usu .id est ipsa cosuetudine cdedi in interitu sui vadul,quia in stercus redigiatur omnia statim ut comesta fuerint quae sunt qtiade ratione habentia sapientiae subaudis in udanae secun

dum praecepta do rana hominum, id est secudii traditione scribarum S pharisaeorum: & secundum illos qui caussa

infirmitatis nolunt ea comedere, dicentes: Nolo comede-xe carnem suillam , quia melancholicus summeq; anguillam. Sed ista sapientia non secundum deum,quia non pertinet ad religione in superstitione cr bumilitate subaudis quae est etia in superstitione, id est vana religione & superfluo timore: hoc est enim superstitio, subaudis humilis sensus.

Superfluus timor est vana religio atque humilis sensus. ea nolle comedere. & dicere immunda, quae deus sanctificauit. nisi causa abstinentiae aliquis se ab his observet, sicut&a vino. Quae sunt etia non ad parcendum corpori, id est, noad conseruandam sanitatem corporis: quia dum non vult

comedere quae babet,& appetit quod non habet, dicens: Noli comedere hoc . quia immundum est, sed si haberem

carnem arietinam,illam comederem,infirmatur 3c debilitatur qui talibus escis sustentatur. Quae sunt etiam non in bonore aliquo,sed adfaturitatem Orno,id est nullum maiorem honorem praestat aries corpori quam lepus praestaret si esscomederet, tantummodo ut venter repleatur.

573쪽

CAPUT III. zs3 CAPUT III.

it res si conseremissu cum Christo sciliacet de morte ad vitam tepore baptismatis. Duae sursum sunt apite, id est gaudia patriae caelestis. Christus est sursum habitans in plenitudine paternet maiestatis: & ubi est , illuc debemus anhelare: & quae sursum sunt sapere,

id est perpendere & intelligere, & in

his animum ponere, non in his quae supra terram sunt trasitoria. Mortui enis estis Mortui estis peccato tempore baptismatis , sicut paulo supra diximus. cr vita vestra , id est beatitudo. abscondita est cum Christo in deo. Vita enim vestra& beatitudo Christus est,sicut ipse dixit: Haec est vita aeterna,vi cognoscant te,& quem misisti Iesum Christum. Ideo ubi ille est ibi est vita & beatitudo nostra abscondita, non

ut nobis denegetur vel occultetur sed ut potius conseruetur nobis aὸ salutem cum Christis apparuerit vita vestra,

subaudi in iudicio gloriosus &fulgidus. Tunc m vos apparebιtu Gum ipso in gloria gloriosi & fulgidi, sicut ipse promisit. Mortificate ergo me ru vestra:id est malos vlus membrorum. In epistola ad Corinthios multitudinem peccatorum appellat Apostolus, corpus: dicens ira ut destruatur corpus peccati. Sicut enim multa membra faciunt unum corpus ita multa peccata faciunt unum corpus , id est una summam & est sensus: Mortificate membra, id est, malos usus membrorum, & malam consuetudinem peccandi,

per essicientem, id quod efficitur, ostendens. Neque praecipit ut mortificemus gladio matςriali corpus nostrum

α membra nostra,sed peccata. Tunc enim mortificamus membra nostra, cum desistimus peccare: & quot peccata in nobis mortificamus,quasi tot membra occidimus.quae suntsuper terram, id est quandiu estis in mundo. fornicationem, Fornicarii sunt cuin puellis liberis , aut cum iumento. aut aliquid tale. Adulterare vero est,alterius thoru violare, id est, cum alterius uxore, aut cum deo sacrata, quae dei uxor est,ubidinem. Omnis incontinentia libido appellatur. concupiscentiam malam, Ideo dicit concupiscentiam

malam , quia est & concupiscentia bona , de qua dicitur Fili, conccipisce sapieutiam , serua mandatum,&c. CuPio

574쪽

AD COLOS SENSES.

dissolui,& esse cum Christo. Concupiscentia mala est,appetere mala. cr auaritiam, quae est simulacrorum feruitio .Quomodo est simulacrorum seruitus, auaritia Z ideo , quia sicut ille seruit diabolo. qui omnipotentis dei culturam & reliasionem, quae illi soli conuenit,& singulare nomen ,ut deus vocetur,quantum in se est olli aufert,& daemonibus imp dit i ita & ille seruit diabolo, qui bona omnipotentis deicomunia , quae omnibus hominibus comuniter data sunt, in proprios usurpat usus. Recte etiam auaritia idololatriae comparatur, quia dum metallis auri & argenti, de quibus simulacra fiunt ,homines immoderate seruiunt,aurum pro deo venerantur: quia serui sunt diuitiarum. Vel tertio m do auaritiam idololatriae comparauit, ut nihil scelestius Exod.2o. demora st raret. Radix enim malorum est auaritia, ideoque

monet illam omni ratione fugiendam. Propter quae facinora id est superius dicta, volit ira dei stper suos,qui perierunt in diluvio.& in Sodoma, aliisque ciuitatibus , desu per suos incredulitatis , id est, super illa sexcenta millia quae

in deserto mortua sunt,incredulitatem cordis habentes,in quibus subaudis peccatis & vos ambulastis aliquando cum viveretis peccato ante fidem , & essetis mortui deo , sed nunc iam non ambulatis: Nunc autem deponite c7' Nos omnia subaudis superius dicta , vel ea quae sequuntur. Iram quia ira viri iussitiam dei non operatur. indignationem,

id est , nolite indignari minoribus, si reprehendimini ab illis mautiam. Malitia est mala voluntas. Blastemiam, id est derisionem in deum N proximum, turpem sermoncm, id

est , otiosum verbum vel ioculare de ore votiro, subaudis deponite. Nolite mentiri inuicem. Omne mendacium a diabolo est: quia ipse mendax est,& pater eius,ideoque filii veritatis veritatem debent loqui cum proximis expoli intra vos vcterem hominem, Veterem hominem appellat hic veteris hominis conuersationem & vitam. Quae est con uersatio veteris hominis 3 infidelitas, inobedientia, concupiscientia mala,rapina adulterium,homicidium, & cxtera talia. Quousque ergo renovetur in baptismate regenerationis,temper in vetustate erit,quia originalibus peccatis & actualibus tenetur obnoxius. Sed debet baptiχari,& induere nouum hominem:id est nouam mentem & nouam noui hominis conuersationem. Quae est conuersatio

575쪽

noui hominis 3Virtutes sectari,& omnia bona in se habere. Et ne putaremus quod hominem exteriorem praeciperet renouari ad alicuius rei similitudinem, subiunxit, eum homine inquir prςcipio renovari. qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum: id est,hominem interiore,qui est anima & mens quae ad imagine dei facta est sancta,iusta & rationabilis & immortalis. Homo autem exterior,id est,corpus inon est ad imaginem dei factus quia deus spiritus est. Duae autem sunt renouationes, una mometanea,quae fit in baptismate altera

quae fit quotidie, quado per studium legendi scripturas sa

cras ea studet intelligere de deo, quae antea ignorabat ex quo quotidie mefrenouatur. Potest fieri etiam tertia renouatio post lapsum per pα nitentia.in mirione,id est,ad cognitionem secudum imaginem - θυι creauit eam, quia homo

ad imaginem dei factus est. Vbi non est gentilis G Iudaems, ubi.id est in mente hominis ubi est imago dei,non praeiudicatur apud deii sexus vel conditio aut genus,a ut prouincia id est nulla distantia est hominii apud deu,quia in anima non est sexus, nisi tantummodo sola bona conuersatio cum fide recta requiritur barbarau cr Sotia. Plus est nobis Scytha alienus quam barbarus. Barbarus siquidem nobis potest esse quilibet cuius linguam ignoramus: Scytha au- te dicitur a Scythia prouincia, quae est remota ad septentrione,frigoribus rigens, moribus barbara ed omnia re in omnibus Christiti. Ideo no est ulla disseretia,quia omnia subaudis genera hominu fideliu ,Christia habet caput,& in omnibus illis est Christus , Sancti dilem unu est viscera misericordiae,id est misericordem voluntatem. Viscera dicuntur filii.Viscus etiam significat singulariter promptissimam dc 'bonam voluntatem benignitatem, id est magnam & bonam voluntatem. modestiam , id est mansuetudinem. patientiam subaudis in tollerandis aduersissupportantes inuicem. Supportare vos, praecipit Apostolus inuicem , secundum illud: Alter alterius onera portate. Verbi gratia. Ille qui continens est.& est sine uxore 3c filiis:& abudat diuitiis bonitaque temporalibus, debet illum qui incolinens est & habet uxore & slios sustentare si necesssitas fuerit.Sic de caeteris necertatibus intelligend imitando ceruos,qui transeu-tes per aliquod fretum ad iasula, aut ultra fluuiu,sustentε-

576쪽

tur & supportantur ab inuicem , mentum ponens sequens super clunes prioris,& lassato qui prior incedebat, dat lo cum vi transeat,& ipse ponat iterum mentum super clunes vltimi. σ donantes, id est, indulgentes. svem habet querelam, id est,ueram causationem. Verbi gratia Abstulit mihi aliquis equu meu , dum recordabor quod dominu, dixit, Si quis abstulerit quae tua sunt,ne repetas, debeo ei dimittere,sic de omni re & commisso, sicut dominus donavit vobs ta er vos Sicut Christus qui cum non haberet quod ei dimitteretur, dimisit nobis omnia peccata in baptismate: ita ta nos dimittamus proximo an nos peccanti,qui habemus quod nobis dimittatur & a deo dc a prox

mor Super omnia autem haec superius dicta, charitatem hobcre , quod est vinculum perfecit onu. Vinculum enim perfectionis est charitas, quia per illam omnia bona ligantur ne pereant: sic homo pro dilectione dei de proximi omnia agit: unde dicitur dilectio,quia duos homines ligat. vel hominem & deum in qua subaudis pace vel charitate. να- catι estu in uno corpore. Utvnu corpus Christi sitis, cr Iνati

late, id est gratiosi estote dc accepti tam deo quam hominibus Et verbum Christi, id est , euangelica doctrina, habitet in vobis, id est,in corde, ore, & Opere vestro Cr pax Christi exultet ita etiam vos,in quantum humana fragilitas potest seruare fine peccati macula manetes, ut habeatis in vobis spiritum sanctum, in omnisapientia, in omni doctrina euangelij, Jc in fide sanctae trinitatis. docentes σ commouentes vometipsos Vos qui sapientiores estis,docete alios εἰ commonete,atque cxhortamini vos inuicem. mpsalms, subaudis Dauidicis tamnis, trium puerorum & sanctorum ingratia cantantes, id est,semper reddite deo gratia ita ut quod ore canitis. corde intelligatis,& mens conco det voci. Omne quodcunque facitu in verbo, id est,in doctrina, aut in opere subaudis aliquo, in nomine domini nostri

Iesu Cbrish, in omnibus semper dicite: Deus in adiutoriumeum intende, de semper nomen demini inuocate. gratias agentes deo σ patri per ipsum, id ust,per Christum: quia ipse est mediator noster di in fide eius saluamur. Mu κνει, subditae e late viris , sicut voraci in domino. Mulier propic cculpam subdita est viro. Sicut oportet in domino,ucut pretcipit domitius in Genessisub viti potestate eris, S ipse d

minabitu c

577쪽

CAPUT III. is

minabitur tui. In primordio siquidem fidei erant multa

mulieres , quae se causa religionis abstinebant a consortio maritorum,quas modo alloquitur Apostolus specialiter, ne propterea quia a coitu virorum se abstinebant, resisterent viris ,rebellarent siue repugnarent.Sicut enim sancta ecclesi a subiecta est sponso de viro suo Christo , ita debet osse

unaquaeque mulier. Erant etiam multi viri qui similiter abstinebant a coitu vel qui cum aliis mulieribus coibant , dc verberabant uxores suas ne illae similiter cum aliis ageret, nec aliquid auderent murmurare contra eos: quos umiliter alloquitur. Viri, diligite uxores vestras, cr nolite a maries ad illas, id est,si sustinetis ad tempus a coitu causa religionis vel quia cum aliis concumbitis , nolite eas propterea ad amaritudine prouocare.sed quaestio hic oritur. . quare Apostolus uxorem diligendam praedicet: eum dominus dicat. Oui uxorem non odit,non potest meus esse disicipulus Quae hoc modo soIuitur. vi quantum nobis pater& mater , frater atque uxor per cognationem carnis proximi sunt,diligamus eos:& inquantum nobis aduersarios in via dei cognoscimus esse, odiendo malum eorum,& Ω-giendo nesciat nus. R*,Obedite parentibiu, id est patri &matri per omnia, subaudis quae deo placent, si autem praeceperint vobis homicidium .sertum,rapinam, aut aliquid tale perpetrare,nolite obedire illis. Hoc enim placitum est in domino subaudis ut obediatis eis. Patres, nolite ad iracundiam prouocare filios vestros , ut non pusillo animo fiant. id est: vi non exasperati a vobis fiant iracundi, id est leues ad irascendum, sed vestro exemplo distant esse patietes. Se ui obedire dominis per omnia, subaudis quae deo non displicent. Serui non sunt per naturam sed per culpam & propter peccatum sicut Chanaan filius Chan. Propter peccatum enim venit captiuitas , & per captiuitatem seruitus.

Vnde illi qui seruabatur ab hostibus, a seruando dicti sunt

serui,&mancipia quasi manu capta, uia manibus capiebantur, non ad o tum servientes. Ille ad oculum seruit,qui aliud in secreto agit.& in praesentia domini seruitium explet quolibet modo:absen te autem illo, non curat de utilitate illius. sed in simpticitare cordis. id est non duplici animo neque mala voluntate. sicut domino , m non homini

bis Seruus qui pro dei amore domino carnaliter seruit,

578쪽

sperans se inde mercedem recepturum a deo, illud seruttium non homini. sed deo impendit: ide6que mercedem licet ab illo non recipiat praesentem, tamen non debet se a seruitio subtrahere retributιοκem aeternae haereditatis, id est, aeternam retributionem. domino Christo struite licet homunibus temporale seruitium exhibeatis, tamen pro amore

Christi illud implete. Qui enim iniuriam facit, id est,si dominus iniuste affligit seruum,& non reddit ei digna me cedem .damnationem inde suscipiet. Et si seruus ruerit sermiluus,& de seruitio domini se in aliquo subtraxerit, etiam inde damnabitur. Ne serui dicant,Nos qui serui sumus,n5 merebimur venire ad gloriam sanctorum: dicit Aposto-Ius. Non est personarum acceptio apud deum, id est,si dominus male egerit,& seruus bene, dominus dominabitur , dc seruus glorificabitur.

C A PVT IIII. Omini,quod iustum est σ aequum, struis

praestate. id est nolite teneret eos viseruos, sed estote eis ut patres: quia inde appellati sunt patres familijs quil dam,quod omnes in domo sua aequali amore diligebat ut filios,ita & seruos Orationi instare vigiUtes. Ille vigilat in oratione,& ingratiis deo reddendis, qui non cu tempore neqicum desidia illud implet, sed cum hilaritate. Si enim ab homine non potest impetrari hoc quod petitur,si cu desidia illud agitur,quanto magis a deo orantes mulo pro nolis, subaudis, qui verbum vitae administrauimus, ut deus aperiat nobis ostium verbi. id est, ut corda dc sensum auditorum nostrorum aperiat, ut ea quae loquimur,& quae ab ore nostro emittimus,ad corda & adsensum eorum possint intrare,& intelligant quae docemus. Tale quid legimus in actibus Apostolorum de muliere nomine Lydia , purpuraria ciuitatis , cuius dominus aperuit cor ut intelligeret ea quae a Paulo dicebantur. Aliter : Vt aperiat nobis ostium sermonis , id est sensias de intelligentiam diuinorum eloquiorum , ut prompti simus ad loquendum mysteriam carnationis Christi Sc diuinitatis. propter quod subaudis euangelium. ita oportet me loqvi id est , ut sciam cui, dc quid , dc quando.

579쪽

CAPUT IIII.

vel l quantum debeam loqui. In sapientia ambulate ad

res, id est, in fide sanctae Trinitatis , ubi est omnis sapientia , dc bona conuersatione ibi viuite & conuersa nunt ad eos qui foris sunt, id est , ad paganos , I, reticos , dc falsos Christianos, ut non possint vos reprehendere, redimenter tempus, id est vestrum facientes. & vobis bene vivendo& recte loquendo luerantes. mpus enim fibi redimit quia suam utilitatem in illo operatur, Sermo vestersemper in gratia sale sit conditus. id est: ut semper gratiam & utilitatem praestet auditoribus, & gratiosus sit omnibus, & sicut sal condimentum praestat omnibus escis, ita Jc ille cunctorum mentes condiat. ut sciatis quomodo vos oporteat unicuique respondere, id est, quomodo haeretico , quomodo Christiano , ut si vos interroga uerit Ucreticus, quomodo respondeatis, vos credere in Deum Patrem, de filium, &' Spiritum sanctum , & histribus trinitatem habere in persionis , & unitatein in substantia, & dominum Iesum Christum verum Deum dc verum hominem eme. Similiter de Christiano est respondendum. Quae circa me sunt vincula , carcerque, omnia nota faciet vobis Tychicus, illa praedicator erat

COAlpeusium, charissimus frater , subauiis in fide, quia unius fidei sumus minister subaudis Euangelij praedicatione Cr conferum in labore, quia simul laboramus in pr. edicatione, cr consolitur Consolatione cressa vestrae. id est,suo aduentu &meo exemplo, ut non deficiatis in fide , sed potius consolidemini, ut si necessitas fuerit, talia sustinere possitis, qualia & ego modo sustineo cum Onesimo Cbarissimo. Hic osten ditur Philemonem Colossensem fuisse dominum Onesimi & ipsum Onesimum seruum nota facient Obs, subaudis Tychicus Se Onesimus, Salutatvor Aristaminis Aristarchus discipulus fuit beati Pauli. Secomes in praedicatione. concaptiuus mrus, id est qui in vinculis tenetur sicut Jc ego pro Christi nomine er Ma cis. Iste est pro quo dissensio facta est inter Paulum dc Barnabam,sicut in actis Apostolorum legitur , qui recessita B. Paulo in quodam consuli quem habuit cum persecutoribus , & ut quidam di Qit, ipse scripsit euangelium: quia licet cum Beato Paulo fuisset, fuit & cum Beato P tro. Consobrinia Barnabae. Consobrini dicuntur quasi

580쪽

sororii,qui de singulis sororibus nascuntur. Ideo dicit consobrinum illum esse, ut maioris honoris haberetur apud il-Ios propter Barnabam Et nisi dixisset,suscipite illum, nequaquam auderent suscipere illum : quia iam audierant ii, Ium ab eo discessisse. Emendatus Sc correctus iterum sociatus est ei. de quo subaudis Marco mandata amisitis, id est, scriptum,quia iam rediit ad nos issetisiunt superius memorati qui sunt ex circuncisione id est , ex Iudaeis, In uis adiutores meι in regno dei hoc est ju praedicatione euangelij,quod obseruatores suos perducit ad regnum Dei. V siti, perfecti, subaudis in fide.& pleni bonis operibus. Qui sunt Laodiceae quae est ciuitas graeciae. Hiera polis est ciuitas Graeciae Salutist vos Lucas medicus iste est Lucas qui euangelium scripsit,& actus Apostolorum , qui fuit genere Syrus. cr demas. Hic ad tempus discessit ab illo, sed emendatus rediit. Salutate fiam es qui hunt Laodiceae. Salutare est salutem optare. uebam. Num pha nobilis erat quaedam matrona In cuius domo multitudo erat fidelium. Et cum lecta fuerit apud vos Epistola, facite ut m in Laodicensium Ecclesia legatur. Et Epistolam istam qua Colossensibus direxit, ideo praecipit legi in ecclesia Laodicensis.& eam quae erat Laodicentium ideo precipit Colossensibus legi. quia licet per parua sit,& in canone non habeatur aliquis tamen utilitatis habet. Dicite carchippo, Archippus epis copus erat illorum Vide mim terium tuum, id est , custodide intellige subaudis episcoparsi, Salutatio mea manti Pisuli quod est lignum in omni epistola mea. Memores estote vrneularum meorum, id est accipite me in exemplum, ut sicut ego non timeo pro Christi nomine vincula de carceres sit stinere,ita nec vos timeatis , si necesse fuerit. Gratia domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. men. Gratia diseeitur gratis data: dc gratia est qua accepimus remissionem peccatorum in baptismate de est sensus. Gratia si ij dei. de salus ac remissio peccatorum maneat semper vobiscum,Amen. In epistolam Pauli ad Thessalonicenses priorem argumentum Haymonis. Acedonia prouincia m Graecoria, in qua est ciuitasM Metropolis Thessalonica , quae postquam a Paulos apostolo fidem percepit, licet multa pericula sustinuissent

SEARCH

MENU NAVIGATION