Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

amando amplectitur,quq ad religione veri dei pertinent.

est nanque veritas carens pietate sicut in liberalibus artibus, Gramatica enim atque dialectica, veritatem rectet quedi habent.& inter falsa &. vera syllogismoru argume- tatione diiudicant: sed tamen agnitionem pietatis mini. me in se habet, tum de religione veri Hei & salute animae non disputant. Geometria quoq; & arilli metica simulque& musica quae numerorum subtilitate consistunt agnitionem veritatis in se quidem habent, sed non est illa scietia pietatis agnitio Vt ergo Apostolus ostenderet se agnitionem illius veritatis habere, quae secundum pietatem est, idcirco provide ista protulit. Sequitur,in s em vitae aeternae. Fides electorum & agnitio veritatis,quae secundum pietatem est , in spem vitae aeternae remunerationis posita est quia quicunque fidem rectam habet, atque agnitionem omnipotentis dei, quam pie & religiose vivendo exornat, utique spem aeternae remunerationis possidet. Neq; enim aliquis valet habere fidem agnitionemque veritatis, si defuerit spes certa quam promisit qui non mentitur deus, ante tempora secula ia. Certum omnibus fidelibus est, quia omnis homo mendax , solus autem deus verax, qui potest cuncta implere quae promisit. Ipsic ergo qui non mentitur,

quia summa veritas est , ipse promist fidelibus suis vitam

aeternam ante tempora secularia. Secularia dicuntur a sequendo,quod in se reuoluantur, Varrone teste, Secula autem computantur ex eo quo materies informis per species

discreta est,& ex quo deus dixit, Fiat lux, & facta est lux.

Ex eo enim coepit varietas temporis,& vicissitudo horarum pariterque dierum in semet reuolui: antea vero,ut doctore; dicunt,non erat tempus, sed aeuum,quod solummodo esse habebat. Nam inter tempus & aeuum hoc distar, quia aeuum stabile est,tempus vero mutabile. Sed si hominibus promisit vitam aeternam, quod omnino non dubium est, quomodo promisit illis qui necdum erant creati, ante tepora secularia, nisi quia in eius aeternitate in praesentia de praedestinatione ia fixu erat quod congruo tepore futuru erat misiis igitur humana diuinis ex toto no sunt c parada, dicamus tamen aliquid sub exeplo,ut lucidius eo

prehendatur quod dicitur: Quilibet hominum cupidus fi- iij multo an tequa habeat illum, procuraedomos,familiam

642쪽

AD TITVM.

possessiones praediorum,disponens in *nimo suo omnia illa dare filio necdu adhuc nato. Ita & omnipotens deus in praescientia N prae desinatione sua pro milii fidelibux atq;

electis suis ante omnia tempora vitam aeterna danda. Se quitur minus Ulauit cutem temporibussuis verbumsuum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptom Ialuatoru κο-st,i de . Verbum dei patris , filius est de quo Ioannes: In principio inquiens) erat verbum , δἰ verbum erat apud deum, & deus erat verbum.Istud verbum quod in natura deitatis inuisibile erat.manifestauit deus pater perhumanam naturan D qua homo factus, visibilis mundo appa - ruit temporibus suis,id est,congruis,& ab illo dispositis de quibus idem Apostolus alias dicit: Postquam inquiens venit plenitudo temporis misit deussilium suum &c. Vita e go aeterna quam promisit deus pater electis ante omnia secula. verbum ill ius est,quod de seipso dixit, Ego sum via veritas,& vita. Et oui filium promeretur habere,qui est vita, habet utique patrem cum spiritusati cto, quae tora trinitas una vita aeterna est,sicut Ipse dominus ait: Haec est vita aeterna. ut cognoscat te,& quem misisti Iesum Christum, cuspiritu sancto unum ar verum deum esse. Vita igitur a ter-Dam,quam promisit ante omnia secula id est verbum suu

manifestauit deus pater temporibus suis,eo modo quo dictum est. Mamiastauit quoque nobi ,quonia vidimus illum praesentcni in praedicatione sue per doctrinam Pauli apo stoli,quae credita & commendata est ei secudum praeceptu saluatoris ucstri dei, qui dixit apostolis, Segregate mihi Paullim .L Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.Salua nor auic in deus no alius intelligitur quam filius. Ipse enim cum patre & spiritus ancto unus & verus fatuator & deus est. Tito dilecto filio rilium suum cum vocat doctrina exemplo, eruditione, atque disciplina,non tamen natura. Fodem modo Titus filius eius erat,quo S Corinthij , quibus ipse diccbat: Per euangelium ego vos genui. Nam ipse ad fidem Christi eum adduxera i secundum communem fide Non secundum omnium cred filium fidem Titus filius eius erat, quoniam no omnium fides periecta est,sed secundum comunem fidem dicit hoc in ,secundum suam & illius quorufides persectissima erat. Gratia Cr pax a deo patrenostro MChristo Iesu saluatore nostro, e men.

643쪽

Cu sitatum μὰ compluri bus candide leaorsursum ac d orsum,

nullam non eruentibus bibliothecam,quo presens Homonis in G- tum ex gelli,qua passim m tua cinu fertur, ad integrum re hicie

retum sed tu quotquot incissimus exemplaria,anteium exordirentur sex fccisa reperimus non autoris vitio, sed biblior aphorumnestio qua inciniussum sim penes quos hoc opus integrum lateat rerum tamen bonorum negogentiores,qiam ut ipsi edant, aut aliis edendum communisent. Quamobrem Christiane lector hoc qualicunque framento contentra vine,donec illi resipiscant, ac bonum commune diuulgent. Vale.

IN EPISTOLAM PAVLI AD

Philemonem argumentum IJaymonis.

Eato Apost. praedicatione euangelierintonan-B te in Asia; credidit inter caeteros quidam vir nobilis, nomine Philemon, diuina gratia illustras: baptizettus est in sacro ac vitiiseo fonte Apostol autem digrediente ab illis partibus , non est persecutus eiuri Philemon, sed remansit in propria regione , ministrans de suis facultatibus fidelibus. Diues enim era abundans multi; opibus Habebat tamen seruum nomine Onesimum Ahuc infidelem , qui eunt se glans , furatu et est bona esuet. Et quia dominus illius magnae potestatis erat at nobilitatis, timens comprehendi ab illo,multisque tortu tutis assici; α pote cui nou partium dispendium intulerat transii: mare, dea Graecia venit Romam , ibique reperiens Apostolum retrusum in carcerem pro fide Christi, accessi : ad eum. quoniam agnoscebatur ab illo , sicque D. Apostolo i structus credidit, & baptizatus ministrabat Elia Et quia apostolus praedicabat seruos debere esse subditox domini, suis duxit indignum,seritum alterius sine voluntate domini sui secum retinere. Quapropter remisit illum ad dominum suum,scribens ei familiares literas de carcere per eundem feruum quatenus susciperet illum cuni assectu dilectionis, non inserens poenas pro bonis ab illo sublatici Cuius epit totae principium istud est.

644쪽

N EPISTOLAM P finii ad Philemonem, exegesis.

iaculus vinctus Iesu Christi De nomine Apostoli sepius in aliis epistolis disputatum est. Nunc videamus quare in

exordio huius epistolar,vinctum Iesu Christi se dicat,& nomen apostolatus reticeat, quod in aliis solicite ponere consueuiti Plus ergo videtur dicere vocas se vinctum Christi Iesu quam Apostolum: quoniam ulti fuer ut qui dixerunt se esse Apostolos Christi dii praedicaret,qui noluerunt esse vincti Iesu Christi refugi ctes tormentu passionis.No tamen omnis vina', Christi lesu vinctus dici potest: quonia multi sunt qui latrocinio aut sacrilegio,aut aliqua culpa promerentur mitti in carcere,vinculisque astringi:qui vero pro veritate fidei vinculantur,dubiu non est quin vincti Christi Iesu existar, sicut Paulus,aliique A postoli,qui gloriabantur vincti Christi Iesu appellari. Digni enim habiti erant pro nomine I su contumelias pati. Dicit ergo sie vinctum lesu Christi, venullo modo auderet inexpleturia dimittere neque denegare quod miles tanti regis rogabat, er Timotheus frater. Timotheus coepiscerus eius erat ab illo ordinatus, ideoque frater in fide. Pon1t autem cu nomine suo nomen coepita copi sui t maioris autoritatis esset eius epistola. Potest Maliter intelligi: Quandocunque Apostolus epistolas ias dictabat,erant in circuitu eius discipuli consedentes:& si alicui aliquid relatum esset,ita ponebat in corpore epistolae, utpote sua verba, recogitas quia saepe dominus iuniori reuelat quod melius est. Quapropter quia particeps erat illi' epistolae,ponebat nomen illius ut suum. Philemοηi dilecto adiurori nolim, ppiae sorori charissimae. in Graeco non

habetur dilectus,sed diligibilis. Non enim dilectus potest dici qui diligitur,& non diligit,neque est dignus dilectione. Diligibilis aute qui & diligitur & diligit,dignusq; est

dilectione:quod isti Philemoni satis cogruit.Ipse enim dignus erat dilectione,ide6que diligebatur ab Apostolo, diliges &ipse Apostolii.Λdiutorem eii vocat,quia in OpCrepraedicationis

645쪽

pa dicationis collaborabat illis.& administratione facultatum suarum subueniebat fidelibus. Appia quam vocat Grorem charissimam, religiosa foemina creditur fuisset quam causia dignitatis sorore appellat in fide, non quod reuera

soror eius extiterit in carne. Fuit autem aut reuera con

junx Philemonis,aut etiam soror natura. Inseritur nomen illius in medium inter duos viros apostolicos,inter Cooperatorem videlicet Pauli Philemonem, de commiliti nem eius Archippum, ut tali ex utroque latere Iulia comitatu,non videatur ordinem sexus habere,sed ineriti. Hie

autem Archippus arbitrandus est cum paulo & Timotheo contra aduersarios pro Christi nomine aliquando dimi, casse, & victor extitisse: quapropter nunc commilito iliorum nuncupatur,sive quod in eodem certamine belloque victor extiterit,sive quod adhuc commilitaret illis in pr dicatione assidua Gr ecclesiae quae est in domo tua Philemone ad fidem veniente credidit uxor illius,& liberi,& maxima pars seruorii illius: quibus omnibus Apostolus verba salutatoria dirigit,& quia plures erant, ecclesiae nomine delignauit illos. Ecclesia siquidem latino vocabulo dicitur co- uocatio fidelium. Ut ergo putaretur certius no ad Archippi sed ad Philemonis referedum esse personam, aperte pintefecit dicens, Quae in domo tua est o Philemon Gratia vobis CT pax a deo patre ηομο. Cr domino Iesu Christo su audis sit, In omnibus epistolis aeques e principium poni

gratiam eis & pacem optans,quibus scribit. Gratia autem est fides A remissio peccatorum,quam .gratis couχqumriirin bapti lino. Pax vero,qua reconciliamur deo patri & angelis. Potes quide & ita intelligi,ut ad Deu patre reserati x quod dicit,gratia vobis a deo patre nostro:& pax ad dominii Iesuin Christu,qui per sanguinem passionis suae factus est nobis pax & recociliatio. Sed quia una est patris fili;

natura, melius est ut simul ad utrunq; reseramus & gratiadi pace,sicut aliis epistolis meminimus plenius exposuisse. Persona vero spirituuancti in donis suis intelligitur : vel ubi una persona trinitatis auditur,ibi tota trinita intelligitur. Gratias ago deo meo semper memoria tui facies in oratis-mb' mei, Hacten' Paulus de Timotheus Philemoni, Appiae M Archippo pariter scripseriit,tame in sequetibus approbatur Apostolus tantumodo ad Philemone scribere,&vng

646쪽

Icum vno sermocinari. Hunc etiam morem in alii spistolis eius inuenire possumus,ut cu plures in prefatione ponuntur, postea per torti corpus epistolae unus disputans inducatur.Quod aute ait Gratias ago deo meo semper memoria tui faciens in orationibus meis,ita accipiendii est,ut semper gratias ageret deola illoru salute quos domino acquisierat, semperq; illoru memoria ageret in orationib',qu tenus in fide recta bouisq; operibus perseueraret. Nec mi-ru si ille quia alios hortatur, dicens, in omnibus gratias agite.& sine inter misione orate:ipse etia Loc opere primu .impleuerit. Et nota dum quia cu dixisset Gratias ago deo, statiin subintulit,inco quonia cu omnipotes deus omnium muniter deu3 sit,iam e specialiter eoru dicitur deus esie, qui persia &νι tarmeritu eu veneratur di colunt,ut Abraha, Isaac,& Iacob, de quibus ipse dicebat Moysi, Ego sum

deus Abraha deus Isaac,& deus I cob per fidem videlicet rectam vitaeque meritu. dc quia beatus Apostolus fide co-

stantisma habebat, per qua sciebat deum sibi placabilem

fore: vitaeque meritu,quo non ignorabat illii delectari eusdutia dixit.Gratias ago deo meo .i. laudes refero illi cum gratiaru actione pro salute tua audiens inaritarem tua π f-

δε quam habes in dommo Iesu, m in omnes sanctos. Philemon qui tata laude dignus erat apud Apostolum haud dubium quin charitate haberet erga deia dc proximii fidem quoque habebat in domino usu,credendo in eu S in omnes sanctos,imitator fidei illorum existendo. ille enim fide & charitate habet in deu in omnes sanctos, qui ipsam charitate dc fide in operatione vertit Sequitur, rut comum alios dei e subaudis qua comunicas & participas sidet apostolicae euidens fiat iis agnitione omnis boni in Chiasio Iesu. Potest ergo ex superioribus ita coniungi: Gratias ago deo meo audies charitatem tuam & fidem quam habes in domino Iecu,&in omnes sanctos,semperque memoriam tui facio in orationibus meis,ut participatio fidei apostolicae euidens sei, manifesta fiat omne bonum in se habere Communicatios uidem hic pro participatione fidei apostolicae accipitur .cui ille participabat. quanquam & ad communionem poscit referri tua participabat fidelib' de facultatib' suis.

Gaud umenim magnum habui Cr consolationem in charitate tuae,

xistera sanctoru requieuerunt per te pater, In carcere erat B. Apos olus,

647쪽

B. Apostolus biq; famam Philemonis audiebat, quia maximum refrigerium praestabat sanctis in tribulatione positis. Vnde & plenius inculcat quare dixerit, gratias ago

deo meo memoriam tui faciens in orationibus meis. Dignum siqui dein erat gratias agere deo meo pro charitate illius, qui interno cordis assectu & profundo animo sanctorum preces suscipien do refrigerauerat. Viscera si quidem aliquando ponuntur pro filiis : aliquando pro interno& immenso dilectionis assectu, hic autem pro utroq; accipi possunt. Viscera, inquit, sanctorum requieuerunt per te frater.id est filij sanctorum in tribulatione & egestate posti, refrigerium acceperunt in consolatione tua,& in subministratione qua eis ministrasti,siue interni sensus di magni affectus sanctoru requieuerunt per te. Magnu etenim refrigerium habent in tribulatione & egestate positi, dum aliquem repererint consolantem e quod aperte inuenitur implesse isse Philemon, Propter quod subaudis quia interni affectus requieuerunt per te multam fiduciababens in Chrisso Iesu imperanssi tini quod ad rem pertiner. hoc est,ad utilitatem tuam Proptercharitatem magu obsecro,cumsiis talis, ut Pavia senex nuc aute vinam Iesu Christi idcirco toties se repetit vinctum Christi Iesu este, ut illu in fide perfectissimu redderet, nec desperaret si in eu aliqua cotrarietas pro peret, siue etia quia illi aliter subuenire no poterat positus in tribulatione falle quod obsecrabat pro seruo, facilius impetraret. Poterat aute illi imperare,sicut ipse manifestat vG pote Apostolus subiecto,praesertim cuius studio ad fide venerat sed quia maxima charitate habebat erga omnes sanctos maluit obsecrare quam imperare. Nec enim erat necesse ut ex autoritate apostolica ei imperaret. In hoc autequod dicit,cu sis talis, ut Paulus sepex:ostendit illis coaevusibi. ac per hoc quasi honorabilius alloquitur illii, quam si esset iunior aetate. Obsecro te pro meo siliu γε genui in vinculis Onesimo. Volens impetrare quod postulabat, iam non pro seruo Philemonis sed pro suo filio praecatur, ut dum audit illii ab Apostolo filium vocari, magis diligat illum ut fratrem, quam tormetis assiciat profugM & furto ut seruum. Genuerat aute illii in vinculis positus, non carne,sed predicatione .sicut & Corinthios .quibus dicebat: Per Euage lium ego vos genui. In vinculis enim tenebatur, quado ad

648쪽

AD PHILEMON EM

illum venit Onelimus qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc aut . mihi cr- tibi vidu inutilis autem extitit Onesimus domi no suo Philemoni quando non solum de seruitio illiuet f ga se subtraxit .sed insuper illius bona furatus est.Tibi,in-

quit. soli inutilis,no caeteris,nunc econtrario utilitatis e ,

pensatione qua & ipsi domino & Paulo utilis est ceteri ';, per Paulli plus charitatis meretur quam odi j ante meruerat. Doinino suo in hoe ia erat utilis, quia seruiebat Apost. pro domino suo quod utiq; dominus eius debuerat agere, si praesens esset. Apostolo in hoc erat utilis,quia illo in carcere posito vinculi'; detento,ministrat ei prout in teporalibus & insuper in spiritalibus,deserens literas Apost . li huc illucq; Tu autem illsi ut visicerameafusile. Viscera sicut iam diximus significant internum cordis affectum,&ylenam ex animo voluntate,cum totum quicquid in nobis 'est,suscipitur a rogante:aliquando tamen intelliguntur Scfilii: Suscipe inquit,illii ut mea viseera, hoe est ut filiit meu charisi iniu: vel in illo suscipe internum affectu dilectionis:

meae. Quem ego uoluera mecum retinere,ut pro te mihi ministraret in vinculis evage . Idcirco filiu suum, & filium vinculoru,& ministrum euangeli j in vinculis constituti toties replicat , ut Philemon prudens dispensator tantii in praefatione laudatus no auderet negare, ne suis laudibus videretur indignus: Vt pro te, inquit, mihi ministraret: quia si fieri posset, tu debueras mihi in vinculis polito ministrare. Sine cosibo autem tuo nihil volui facere hoc est, nolui eu sine tuo cosensu retinere, uti ne velut ex necessitate bonu tuta esset,

sed voluntari v. Poterat quide Apostolus sine volutate Phi- Iemonis Onesimu sibi in ministerium retinere , sed si hoc sine voluntate eius fecisset bonu quidem erat eius,sed non

voluntariu:quod autem non esset voluntarium,ostenderetur non esse ex toto bonum. Nihil quippe persectum bonuest nisi quod ultroneum est. Ex quo Apostoli consideranda est prudentia qui idcirco fugitiuu seruum remittit ad dominii,ut posset domino suo prodesse dum ab eo fuerit remissus: qui prodesse no poterat si teneretur domino ignorante neq; volente. Quo loco quaerut non ulli,quare omnipotens deus non creaverit Adam ita ut no posset peccare.

Quibus respondendii est:quia si talem fecisset eum ut non posset peccare,bonum illius non esset perfectu,quod prae-

649쪽

niIum mereretur, sed necessariumneq; ella IIberum arbitrium haberet. Creavit enim hominem ad imagine & sita

militudine suam. ut sicut ipse voluntate est bonus, non necessitate ita & homo voluntate debet esse bonus,non necessitate. Fositam ideo asce it ad boram ἀ te ut aetemum illum reciperes,iam nonficut seruum . sed pro femo chari u fratrem, Pulchre adverbium dubitatiuum addens, forsitam,sententia temperauit,occulta quippe dei iudicia sunt,3c temerariu est quasi de certo pronutiare, quod dubiu est. Caute ergo δe timide,& no fixo gradu loquutus est, ne videretur omnibus seruis occasione fagi edi dare, ut pridieatore disci puli fierent. Quod aute dixit,ad hora, pro tempore posuit.

Omne enim te pus praesentis vitae ad coparatione aeternitatis, aut nihil est,aut breuissima hora.Vt aeternum, inquit, illum reciperes. Nullus dominus aeternu seruti potest habere, quonia uterque illoru 3c conditio utriusq; morte finitur. Onesimus vero qui perfide Christi factus est a temus onerno Philemoni, quia &ipse in Christit crediderat spiritu libertatis accepto iam no seruus, sed frater in fide coepit esse, te seruo frater charissimus,& frater artemus,unde& Apost. dicit,ut aete u illum reciperes,hoc est,aeternali-itercu Christo regnaturia,& noiicut seruit sed plus seruo, id est magis quam seruit charissimis. s.fratre. Plus enim ad nos pertinet frater in affectu charitatis quam seruus. Habent de quida codices ut pro seruo charissinium fratre reciperes. Quod utrisq; accipi potest, quoniam qua do fugit, seru' erat adhuc infidelis existes: quado vero reuersus est,ia frater erat in fide fidelis effectus. Et ut Philemo no dedignaretur illii vice fratris tenere, addidit m maxime mihi subaudis charissim' frater est quato magis tibi m in carne σin piritia dc est sensus: Si mihi charissimus est, quato magis tibi & tu earne de in spiritu debet esse charus 3 Mihi quidespiritu est colunctus propter unitatem fidei tibi aute dc in fide & in spu & in ea me debet esse charus,quia ad te perti net. Fi de enim est frater tuus, carne aute & coditioe seruus tuus: quapropter magis a te diligi dςber.siquide qua locrat ei subiectus in carne, non erat ei iunctus in domino: nuc autem dc in carne dc in domino. Ex quo colligitur seruum qui crediderit in Christit,duplici lege domino suo eo

stringi,ut ei de in carpis necessitate iugatur ad tempus, M.

650쪽

AD HEBRAEOS.

in aeternum spiritu copuletur. Si ergo babes me socium Insidis 10cipe illum sicut me,quasi diceret. Si me vis habere socium habeto & Onesimum quem ego & consertem & socium . habeo. Quem si nolueris habere ut fratrem & s cium, attende quia & me habere non poteris. Si autem at quid nocuit aut debet tibi hoc mili imputa. Ego aut cm paulus scripsi mea manu, ego reddam Ego inquam) qui alias enistolas meas non scribo , sed dicto, causa amoris tui ut obtinere

possim quod postulo , scripsi istam tibi: ego reddam quod

Onesimus furto rapuit. Huius responsionis epistola ista testis est,quam non solito in or icta, sed in numea scripsi. Vnde poterat ei reddere quod Onesimus abctulerat

Siquidem in carcere tenebatur. Aergo diuitiis temporalibus pro Christi amore carebat securus erat posse ei re- compensare ex dono diuitiarum caelestium. Ego inquit)reddam tibi obtetu mearum precum thesauros indeficietes. Noli morulas facere in indulgendo Onesimo securus esto de praemio. Ut non dicam tibi,qubd teipsum mihi debes.

Si hoc inquit feceris quod peto, tunc non dicam tibi

quod & tu omnia tua mihi debes, & in potestate mea debes consistere. Propter sermonem eno Cliristi quem tibi euangelizavi, & quod Christianum filiumque dei te esse-ci te ipsum mihi debes. Et si tu meus es mon solum Onesimus,sed etiam omnia tua mea si int.& ad me pertinet. Poteram inquit) eo uti ut meo , sed voluntati tuae relinquo, ut mercedem habeas ignoscendo. Ita frater subauditur facvt postulo: ego te fruat in domino. smi est cum delectatione uti & possidere unde dicitur in lege:Sino feceris quae tibi praecepta sunt generabis filios,& non frueris illis,hoc est, cum delectatione non videbis illos,quonia captivi ducentur cora te. Ego inquit fruar te in domino hoc est: dele -ctabor in dilectione tua refice viscera mea in domino, id est si-ὶ liu meum Onesimu vel internum amorem & affectum dilectionis meae. Confidens in obcdientia tua fripsi tibi: sciens

quoniam σIupe ad quod dico facies. Qui praesumit de illo

quein rogaturus est: ipsa quod amodo praefurnptione praeiudicat. ne ei negare liceat quod rogatur. Sιmul autem crpara mihi bostitium. Spero enim per orationes vestras donara me

vobis idcirco praecipit sibi hospitium parari,ut audiens eum ad se venturum Pnilemon indulgeat, dc dum eum expectat.

SEARCH

MENU NAVIGATION