Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

- CAPUT L iss

let esse. de δ: in lege humana praecipitur, ut n5 detu iudiciu nisi sedendo. Quapropter non incongrue per sede possumus intelligere iudicium quod procedit a sede. Istud est iudieiu de quo ipse filius dicit: Pater non iudicat quen- qua sed omne iudiciu dedit filio de de quo Psal. ad deu patrem: Deus iudicium tuum regi da .i. Christo.Thronus eris

o dei in seculii teculi manebit,quia iudiciu nouissimum mabit electis,dicens eis,Venixe benedicti percipite regnuvobis paratum,& reprobis dicet: Ite in igne aeternit,aete na diseretione stabit inter utrosque eo testante in euangelio aedicete: nc ibunt hi in supplicium aeternu iusti au- te in vita aeternam. χ39d vero sequitur, Virga aequitatis virga regni tui:per virga aequitatis intelligitur rectitudo sentetita & iudicii illius,sive potestas regni iusta,quae virga regit iustos in iustitia, de percutit impios iuste 3c recte, sine aliqua personaru acceptione cuctos gubernans Sc iudicati Dilexisti tu hilam. Cr odisti inquitate Ista est virga recta,ut diligatur iustitia. 3c odio habeatur iniquitas. Nemo enim perfecte potest dilegere iustitia, nisi odio habuerit iniquitate.

Iniquitas autem,quae & a nomine nominatur, intelligitur

quicquid eotra leae diuina sit.Veritatis etenim amor,odiuest falsitatis. Et quia dominus dilexit iustitia,quia no peccauit.& odio habuit iniquitate,qui pretinii meruerit precipere,exponit dices propterea unxit te deus deus tuis oleo exuia tauonuprae perticipibus tuis Psal .alloquitur filiu dei, 3c dicit O deus unxit te deus pater oleo exultationis,propterea ea

odio habuisti iniquitate, Jc dilexisti iustitiam. No ergo est intelligεdu op filius dei secundu natura diuinitatis,in qua aequalis est patri, possit deum habere, quia ipse cu patre despusancto verus est deus. Secundu aute quod homo est,deu patre habet deu , quia ab illo est factus,ideoq; dicit Psalmista.vnxit te deus deus tuus oleo. Vnctus est Christus n5

oleo visibili,sed plenitudine spiritussancti, q die baptismi

in specie colubae super eu requieuit, nec ex tepore bapti malis solumodo plenitudo spiritu lacti in eo masit,sed potius ex temporeonceptionis,iuxtaqJ Isaias loquitur dictx. Requiestet super eu tipiritus domini, spirit' sapietit Si intellectus, spus eosilii de fortitudinis,spiritus stetiaedc pietati si replebitq; eu spus timoris domini.Oleo aute exultationis seu letitiae dicit illu rnctu,quia Christus et nuqua peccauit

662쪽

AD HEB RAEO S.

n inqua tristitia habuit ex recordatione peccas. QuId est

enim oleo laetitiae ungi,nisi peccati maculam non habere. Sanctorum etenim conscientia tunc magis ac magis hila- reicit atque in laeticiam magis prorumpit, quando nulla peccati grauioris recordatione mordetur. Spiritus quidem sanctus qui requieuit in Gnristo,custodiui illii ut sine pec-c-to conciperetur, sine peccato nasceretur.& sine peccati macula ab hoc mundo transiret,iuxta quod de illo scriptuest.Peccatu no fecit,ncc inuentus est dolus in ore eius. Sed

quid est quod de illo dicit Psal. Unxit te de'deus tuus oleo exultationis prq participibus tuis Zalii sunt ergo eius participes Z in veteri quidem testameto fuerux patriarchae participes Christit in hac unctione,quia cum no essent oleo visibili uncti sed dono spiritussancti repleti, appellabantur Christi .i. uncti iuxta quod in Psal. scriptu est, dice te domi no de Abraba Isaac & Iacob ad Abimelech,& ad caeteros . reges Palestinoru: Nolite tangere christos meos. Fuerunt quoque reges, sacerdotes & prophetae participes illius,quia ad illos specialiter unctio pertinebat, per qua donum spiritusiancti merebantur accipere.Nam legimus Sa illi unctu a Samuele,& David. Salomon quoque unctus est in

Gyon .sacerdotes etia ungebatur,sicut unctus est Aaron a

Noyse, dicente sibi domino: Unges Aaro & filios eius mi bi in sacerdotes iure perpetuo. Prophetae nihilominus ungebantur,sicut unctus est Eliseus ab Elia,cui dixit dominus: Unge Eliseum prophetam pro te.Isti tres ordines dominu praesignabant, qui est verus rex, sacerdos atq; propheta. In nCuo autem testamento participes sunt illius Apostoli martyres, consessores,atque omnes qui per gratiam baptismatis abluuntur. & spiritu sancti donii consequuntur,& a Christo Christiani dicuntur. Christus ergo prae omnibus participibus suis unctus est oleo laetitiae, quia omnes ad mensuram accipiunt spiritum sanctum ipse autem non ad mensura accepit, sed ad plenitudine secundum illud: Non enim ad mensuram dat Deus pater spiritum filio suo , sed in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. G tu in principιo domine terram funda-μ,Cr opera manuum tuarum sunt caeu. Post humanitatisfiij dei excellentiam , conuertit se iterum ad aeternitatem

eius diuinitatis, dicens Tu inquit domine in principio

creaturarum

663쪽

ereaturam terram tandasti.Vbi ergo fundauit terra3si recte perpendimus. videbimus quia nutu & dispositione diuina subsistit fundata super nihil nisi in semetipsa. Et quod

dicit, Opera inanuu tuaru sunt caeli, non est putandii quod verbu dei patris, quod incorporeu est, manibus operetur, quia no habet linea meta corporis in natura diuinitatis,sicut nos habemus. Opera ergo manu uetus,virtute iussionis eius debemus accipere,quoniam verbo & potetia virtutis eius suaeque iussionis quaecuque vult operatur, iuxta quod

Psalmista dicit: Ipse dixit,&facta sunt ipse madauit,&creara sunt.virtute igitur verbi dei caelum & terra subsistunt, quia virtute iussionis eius omnia facta sunt, & sine ipso factum est nihil .Sed cum Moyses in principio Geneseos caelum dicat primum factum ac deinde terram, sic dicens: In principio fecit deus caesum de terra: quaestio oritur, quare Psalmista primum ponit terra. ac deinde caelum, quasi terra ante fuerit facta quam caelum Zquae ita soluitur,quod ille praeposuit caelu terrae .iste supposuit,idcirco factu est, ut ostenderetur simul illa duo esse facta: sed quod diuina potestas simul fecit. human ox simul nequiuit proferre, quapropter necesse erat unu ante alterum dicere. Ipsi peribunt, tu aute permanebiι. positus est hic pluralis numerus pro singulari sicut multis aliis in locis diuinae scripturae. No enim de firmamento hoc intelligendum est, ubi sidera cotinentur,neque de caelo aethereo, per quod cursas septem planetarum aguntur: sed de isto caelo aereo. a quo & aues caeli dicuntur. potius accipiendum est. In die ergo Iudici j peribit

istud caelu aereum , unde anhelitum attrahimus & remit timus, no xt penitus desinat esse a sua natura, sed mutabitur ab hac specie in meliorem: & ab hac desitate in subtilitatem & claritatem aetheris. Vnde & Apost. tristio loco dicit: Praeterit figura huius mundi. Si figura praeterit: substantia remanebit. Nam quantum spatium occupauit aqua tempore diluuij, ita ut altior esset quindecim cuditis super omnes montes sub omni caelo: dc ut quidam dicunt pertingens usque ad circulum lun : tantu spactu tenebit ignis in die iudic4,comitans domini aduentu , iuxta quod Psal. dicit: Ignis inteipsum praecedet, qui consumet omnia nubila omneque densitate istius aeris , eritq; caelum nouit de terra noua. De hac immutatione de dominus in euangelio

664쪽

AD HEBRAE Os

Joquitur dicens: Celu & terra transibunt. Transibunt qui dem ab hac figura de specie in melius per innovatione , repermanebunt i substantia propria Cr omnes vi vethmentum veterascent. Vestimentum hic debemus corpus accipere bilin anu , quod consumitur longa uitate temporis,&dolore infirmitatis,ac redigitur in puluere. Sicut ergo corpus humanum veterascit quide, Sc in puluere redigitur,sed in die iudici j per resurrectione in innovatur, ita istud caelii aereum prae nimia longaeuitate quodammodo iam veter

scit sed in die iudicij per Inflammatione ignis innovabitur oer velut amictum mutabis eos mutabuntur. Amictus dicitur ab amiciendo .i. a circundando. Bene ergo caelu amictui comparatur quo circundamur,quonia sicut amictus humanum corpus hincinde cingit,ita caelia ex omni parte cingit terra, aequa lance libratum. Vnde de peli animantis alio in loco coparatur, dicente Psal. Extendens caesum sicut pelle. Mutabis inquit Celii sicut amictum ac si diceret: Sicut amictus facile plicatur si fuerit extensus, rursusq; plicatu leuiter extenditur,& si fuerit sordibus coinquinatus, facile potest mundari: ita caelii a te facile est extensum,atq; copositum, sicque facilitate incomprehensibili in die iudicii mutabis ab hac figura Jc specie in meliore. α ut ostenderet iam deinde facta domini sub aeternitate mansura. addidit: Et mutabutur, quasi diceret. Postquam utata fuerint in ea nouitate permanebui, nunq ad hoc corruptibile redituri. Tu aute idem ipse es, CT anni tui non δε ent. Ecce disserentia inter creatura temporale factam de creatore in sua aeternitate aequaliter manente. In omnipotentem etenim deii non ea dii praeteritu vel futurii, neque aliqua mutabilitas, sed omnia fiunt ei praesentia, sempErq; est i inmutabilis: unde P Laeternitate & immutabilitatem verbi dei subtili consideratione perpendens substantivo verbo praesentis temporis usus est,toquens de illo. Caelu, inquit & terra mutabutur,tu aute idem ipse es modo , qui eras ante omnia secula:& anni tui .i. aeternitas tua no deficiet. ipse ergo qui semp habet esse, dicit de semetipso ad Moysen: Ego sunt qui sum. H c dices filiis Israel Qui est,misit me ad vos:

Quapropter vis creatura r/tionabilis,quet per se mutabilis est ac teporalis, summopere laborate debet, quaten' ei possit coimgi x adhaerere,qui semper ide manet. OG que aute

665쪽

angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis: quoadusque pona, inimicos tuos scabellum pedum tuoru. Postqua autem maiestate diuinae aeternitatis ostendit in filio esse , iteru conuertit

Apostolus sermone ad glorificatione eius humilitatis, dicens: Ad qua angelorii dixit aliqua do, sede a dextris meis 3

subaudis nullii. Nulli enim archangeloru, nulli dominantium aut virtutu siue principatuum hanc gloria concessit deus pater,ut ei diceret. Sede a dextris meis . hoc est,habita,& quiesce mecu in plenitudine in ear maiestatis. Victori aurein filio & totius in udi per incarnationis suae dispensationem triuphatori, post resurrectionis gloria quadragesimo die dicit ei. Laborasti in passione, labor sti in re deptione generis humani: quiesce mecu in gloria,quoadusq; ponam inimicos tuos, ut sint scabellu pedum tuoru . Quoadusque vel donec, non significat finem alicuius teporis isto in loco, sed pro infinito & sempiterno positum est, quasi diceret aliis verbis, Tu semper habita in plenitudine maiestatis meae, quia ego subiiciam aeternitati ruar inimicos tuos Iudaeos,aliosque incredulos. Pedes et nim domini, stabilitate aeternitatis eius designant, udi ille tanquam in vestigiis firmis virtute omnipotentiae suae cosistit. Posium us& per pedes non incongrue mysteriu incarnationis eius accipere. His autem pedibus,aeternitatis videlicet illius seu fidei, ac potentiae incarnationis eius, duobus modis quotidie subiiciuntur inimici illius , dum videlicet vitiorum atque infidelitatis contrarietate derelicta, sponte se subiiciunt illi ad salutem .ut siub ilita tueantur: vel certe dum nolentes in eum credere, coacti subiiciuntur illi, & calcantur dominio potestatis eius. Sequitur, mune omnes sunt administi atori, spiritus in ministerium misit propter eos qui hareῶ-tatem capiuntsalutis Si omnes spiritus caelestium virtutum mittiatur ad salutem credentili, quid est quod Daniel dicit, Milia militum ministrabant ei, Se decies milies centena milia assistebat ei Quomodo enim omnes mittutur, si deciescentena milia ei assitatZIntelligendu est ergo quod omnipotens deus qui spiritus est in circunscriptus, oia implet, dc ubiq; totus est. Ouapropter angelicus f iritus,qui in circu- scriptus est,quocuq; mittatur,t utra deu currit, deuque semper praesentem habet: ide6que ipsi qui mittuntur , ipsi otii

de assistunt ei. Vel cerce ideo omnes mitti dicuntur , quia

666쪽

scut Didymus Graecus in lib. de spiritu sancto ait, Ex omnibus ordinibus caelestita dignitatii mittutur sicut Gabrielem, Michaelem archangelos legimus missos in volumine Danielis Raphaele quoque ad Thobiam , Vnus etiam legitur de Seraphim missus ad Isaia, quando halculo tetigitos & labia eius: & sicut nequenter angeli leguntur ad sanctos missi. Generaliter aut e sicut doctores dicut unicuique fideliu ab ortu natiuitatis . vel a tempore baptismatis

datur a deo angelus ad sui custodia, & qui ei suadeat bona agere. Vnde Apostolus hie dicit: Missi sunt inquiens) in

ministeriuin salutis propter eos qui haereditatem patriae caelestis sunt percepturi. In hoc ergo loco , sicuti diximus, omnes mittuntur: eiusdesnque dignitatis sunt qui mittuntur, cuius 3c qui assistunt:Vel certe quia omnes eiusde voluntatis Iunt,& du illi qui semper assistunt, consentiunt cueis qui mittuntur,quodammodo in illis omnes assistunt omnesque mittuntur:& est sensus: Quid mirum si uni eo filio ei ministerium suum exhibent angeli, cum etiam nostrae salutis ministros eos constet esse effectos Quapropter ne-

mini illorum dixit, sede a dextris meis. CAPUT II.

Ropterea abundantius oportet obseruare nos ea quae P audiuimus, neforte pucres diamus. Prorterea,in' quia filiuq dei excellentior est omnibus angelis, qui nobis euangeliu suum dedit vel certe quia angelos nobis ministrat, qui deo semper renuntiant opera nostra, licet ipse ubique sit,abundantius atque plenius oportet nCs obseruare ea quae audiuimus a Christo in euangelio, & ab Apostolis eius,q in lege solebamus qua per seruu data est. Et quare abundantius ne forte supereffluamus.i. ne forte pereamus,& a salute excidamus,vel ne forte evanescamus transeuntes in perditione,more fluminis decurretis tu mare .dii sensus nostri per inania quaeque discurrui. iungit autem personam sua illis. more suo agens. Et quare abundatius 3 Reddit causam, du in sequetio' verbis explicat dices. Si enim qui per angelos dictus est sermosactus est si mus, Gr omnis praeuaricatio m inobedιetia accepit iustam mercedis retributione quomodo nos effugiemus si tanta neglexerimas salute Sermo legis prophetarum per angelos dictus est ad patres nostros:quia per subiecta creatura locutus est Moysi & pro-

667쪽

CAPUT I. 299phetis: iuxta euod B. Stephanus in contentione sua manifestat dicens ce Moyse Hic est Moyses qui fuit cu angelo. qui loquebatur ei in mole Sina. Factusq; est firmus. i. verusi de sermo per angelii dictus: quonia sicut ibi praedicita est,

ita omnia euener ut, siue bona Pue mala : omnisq; praeuaricatio siue transgressio legis, aloe, inobedientia cotra illum sermone patrata,accepit iustam retributionis mercede iudiciu scilicet aeternae danationis. sicut illis coligit qui murn urando inobedietes extiterunt. Notandua ute, quia cum

merces in bona parte maxime accipiatur, hic pro malo posuit Apost more solito, non curans de proprietatibus ver-bcrii, sed indifferenter unum pro altero ponens , sicut hic mercede in malo,& alibi captiuitate in bono, ubi dicit: In captiuitate redigite omne sensu ad obediendii Christo. Facit ergo Apost. co paratione a sermone legis qui per angelum dictus,ad gratia euagelij per filiu data:&dicit: Si enim sermo legis per angelos dictus, verus est in omnibus quae promisit Donis, vel quae minatus est malis: quanto magis erit firmus sermo euangeli j datus per filiv. Et si illi qui inobedientes extiterunt legi, damnatione aeterni iudici j non potuerunt euadere, quomodo nos effugiemus vindicta dei, si tanta neglexerimus salute fide scilicet euangelij. vitaque aeterna ta magna utpote per filiu nobis an nunciata atque promissam Subaudis, nullo modo. His verbas manifestat Apost. non fuisse tanta salutem in lege , quata inest evang. I ex enim promittebat terra, dices si volueritis de audieritis me, bona terrae comedetis:euageliu aut promittat caelu, dicens: Poenitentia agite, appropinquabit enim regnu in caeloria. illa praestabat vindictam de terrenis hostibus stud praestat de spiritalibus . illa promittebat vitam longaeuam temporale,euangelium concedit vitam sine fine mansura. Quae subaudis filius, cum accepisset initium enarrari per domin hab eis qui audierunt,in nobs confirmata est. Salus ergo quae in euangelio continetur, a domino accepit initiu enarrandi, quia ipse primum annuntiauit ea per seipsum dicens. PC nitentiam agite appropinquabit enim regnu caelorum:&, Qvi crediderit & baptizatus fuerit,saluus erit, Deinde vero confirmata est,hoc est credita est ab eis qur audieriit ea, ab Apostolis videlicet. qui cum domino fuerunt,&succesta soribus eorum: vel certe confirmata,id est , consolidata est

668쪽

AD HEBRAE Os

& persecta in nobis ab eis, qui ab ipso domino pereeperiit

eam,quia salus quae per spiritumianctu nobis data est per- manet in aeternu . Causa humilitatis sua iungit personam cucis dicens: In nobis cofirmata est ab eis qui audierunt. Ad haec poterat aliquis dicere: Quomodo confirma est ab eis 3 Cui ille: contestante deosignis cyportentis o varus Ῥινtu tibu . Gr spiritussan ii distributionibus siecundum suam voluntate. Cosmata est,inquit, in nobis eade salus ab eis qui audierunt, contestante deo .i. simul testimoniu perhibente eoru doctrinae ac praedications, non voce,sed virtute,sed exhibitione miraculoru &varietate linguaru quia si dicebat aliquis apostolor si mortuo aut infirmo,surge, esto vivus aut sanus,statim surgebat incolumis. Signa aute & prodigia de virtutes pro uno hic accipiuntur. Quod vero subiungit,spiritu standii distributionibus , affluentia significat gratiarii, qua non habuerunt patres veteris testamenti: quae fuit data postqua glorificatus est dominus Iesus, teste euangelista, qui dicit: Non dii erat spiritus datus, quia non tu fuerat Iesus glorificatus. iste sunt distributiones seu diuisiones quas i 'apostolus alio in loco commemorat,dicens: Alij datur per

spiritum sermo sapietiae,alij sermo scientiae &c. quae in sequentibus enumerat,vsque dii subiungit: haec omnia operatur unus atque ide spiritus , diuidens sina ulis prout vult. unde dc hic dicit secundit suam volutate. Diuinae enim voluntati atq; consilio cuncta tribuit, ne quis in suis meritis consideret. Ipse enim spiritussanctus nouit quid cuiq; pro-st. vel quid cuique sit commodum. Non enim angelu seM- iecit deus orbem torrae futurum de quo loquimur. Ad ea quar superius dixit de si patrem dixisse filio: Sede a dextris meis

donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuoru: pertinet hoc quod modo dicit. Orbem autem futurum appellat homines habitantes in orbe r de quibus tunc temporis futurum erat ut in Christum crederent, vel de quorum salute praedictum est a prophetis quod futura esset. Non,inquit, angelis subiecit deus pater orbem crediturum de quo loquimur, dicendo ex persona dei patris ad filium. Ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum .sed filio suo tradidit illum cui ipse dicit in psalmo: Postula a me, de dabo tibi gentes haere ditatem tuam . Vnde de ipse filius congratulans sibi traditum orbem crediturum, dicit: Ego autem l

669쪽

CAPUT II. 3oo consi Itutus sum rex ab eo,id est a deo patre. Testatus est autem in quodam loco quiι dicens. Quod nomina prophetarum reticet in hac epistola . quorum testimonia ponit,non causa inuidiae aut absondentis affectu hoc agit, sed narrantis voto,& ostendentis intuitu Hebraeos multam habere scietiam diuinarum scripturarum,quibus ista seribebat,in tantum ut nec opus haberet nomen ponere dicentis. Hoc ergo testimonium ex psalterio Dauidico sumptum est, qua-l: ter loquitur ad deum patrem : Quid est homo3suppresse& cum despectu pronuntiandum cst istud, quid est nomo psubaudis fragilis, mortalis, caducus & sequax Adae,qui inveteri peccato originali pronitate est deuictus,quod memores eiu, subaudis ut misericordiae tuae dona largiaris, tua est gratia, non illius meritum. Hominis memor est dominus,

quado ei peccata dimittit gratuita misericordia δc misericordiae suae dona largitur. Sequitur e ut filius hominis subaudis quid est 3 Hoc quidem doctores reserant ad Christ6, qui in euangelio saepissime filium hominis. i.fliu Mariae sevocat, ac propterea sub interrogatione sursum erigenda est vos,& est sensus. Quid promeruit ille horno assumptus a verbo ut filius dei ferei 3 Quodque sequitur,quoniam ras eum ad genus humanum resertur, de quo paulo superius

sub nomine hominis dictum est, id est homo:& est sen-siis, Quoniam vi sitas genus humanum per filium tuum, dc perpetua largiris beneficia non est meritum illius,sed tua gratia ideoque subsistit: quia a te visitatur. Visitatio ad medicum de agrotum pertinet. Nam visitationis officium dicitur medicus implere qua do ad infirmum quempiam ingreditur. Et genus humanum quod infirmum de languiduerat: deus pater tunc visitauit quando misit filium suum qui verbum caro factum est,& habitauit in nobis, de qua visitatione dicit etiam Zacharias pater Beati Ioannis baptistae: Visitauit nos ories ex alto,quidam doctores hoc quod dicit. Quia est homo quod memor es eius, aut filius hominis quoniam vilitas cum ξ totum reserunt ad genus humanti. hoc vero quod sequitur,referunt concorditer ad Christum Minuisti eum paulo nus ab angelis Per mortem corporis & opprobria palsionis, minorem facit deus pater filium suilla angelis, cui secundum diuinitatem aequalis ei' erat tu omnipotentia deitatis, quia angeli immortales 3c

670쪽

AD HEBRAE Os

Impassibiles exuunt,Minoratus est aute non necessitate, sed spontanea volutate,sicut idem A postolus alias ait Qui eum in forma dei esset,non rapina arbitratus se est esse te aequale deo,sed semetipsum exinanivit, forma serui acci-

piens,factusq; est obeuiens patri usq; ad mortem,mortem aute crucis. Ex ea enim parte qua mori potuit creator angeloru, minor factus est angelis. Bene autem dixit paulo minus:& si mortale corpus assiimpsit, peccati tamen maculam non habuit gloria cr honore corona heum Psalmista loquitur ad deum patrem de humilitate & exaltatione filii dei dicens: Minuisti,inquit, filium tuu paulominus ab ap- gelis, dum eum mortale creasti: sed quia ille obediens tibi extitit usq; ad morte,gloria & honore coronasti cum . Ie est illud quod Apostolus dicit alio loco. propter quod 3c deus exaltauit illum, & donauit illi nomen quod est super' omne nomen ,ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium terrestrium,& in sernorum. Gloria ergo coronauit situ deus pater in resurrectione: honore autem in ascesi ne: quando quadragesimo die resurrectionis suae exaltavit illii super omne creaturam, Aliter: Gloria coronatus est in . 'multitudine credentiu , videlicet cum post resurrectionistri uphu,credulitate totius inudi in hoc quod homo est aecepit. honore aute in cofessione paternae maiestatis 2 hoc

est, in eo 2, in plenitudine paternae gloriae habitat σ ω- pituisti eum siver opera manuum tuarum P er hoc quod homo factus est constitutus est a deo patre super opera iussionis eius, supra caelestia videlicet, terrestria,& inferna: qui secudum diuinitatis potentia sicut cum deo patre omnia creaverat,ita cum illo omnia possidebat,Dicedo enim, costi-

tuisti euin 'per opera manuu tuaru , omnis creatura mo-

stratur subiecta esse illi, quia sicut potestate verbi omnia creata sunt,ita ille homo assumptus est a verbo cum verbo possidet cuncta omnia fusimni pub pedibri eius .i meriti rati illius & potestati ut omnis creatura illii adorer, & hoc est . quod ipse post resurrectionis gloriam apparens discipulis asini, ii. suis dixit eis: Data est mihi omnis potestas in casso & in terra. In eo enim quod omnia ei subiecit, nihil dimisitnon sobsessiri. In eo a. in hoc dono vel facto mei omnia subiecit, nec caelestia videtur excepisse, nec terrestria, ut diceret praeter angelica crea tura,sed ita conclusit, dicens,omnia subiecit '

SEARCH

MENU NAVIGATION