Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

el. Muc aute necta viliamin omnia subiecta ei Quid est quod B. Aps.loquitur. Na cum dixisset, omnia si brecta esse Christo,statim subintulit,dicens: Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei: Si omnia sunt ei subiecta,quomodo non sunt subiecta 3 Intelligendum est ergo hoc modo ut superiuς: ubi dixit: nihil dimisit non subiectum ei: ut intelligamus uniuersale subiectione,& voluntariam scilicet per fide:& necessaria, qua cogitur omnis creatura subiecta esse suo creatori .Hic vero ubi dicitur, necdum videmus omnia subiecta elitatum motio de voluntaria subiectione accipere debemus que perfide costat,qua in eum credere nolui.

Quia enim tunc teporis qualo Apostolus ista loquebatur. euagelij necdu praedicatio per totu mundu diuulgata erati necduq; omnes prquestinati ad vita credebant recte dixit: necdu sunt ei omnia subiecta.& no solum tunc, sed etiam

adhuc omnes praedestinati no credunt .Eum aute qM modicum qu am angeli minoratus est, videmio I sum propter pasIonem mortis gloria Cr honore coronatu . Hic aperte manifestat: quia

gloria re honor Christi crux eius fuit, pro qua modicu minoratus est ab angelis,morte do pro nostra salute unde &Λpo. alibi eu dixisset,iactus obedies est patri usq; ad mo

te,morte aute crucis,statim subsecutus est dices, Propter

quod & deus exaltavit illu, & dedit illi nonae quod est super omne nome,&c. Sic etia ipse dris Suocabat Apostolos dices ut glorificetur filius hominis. Sed si ille qui diis est .ea quae pro seruis passus est gloria vocat: multo magis tu homo quς pro domino pateris,libi ad gloria sempiterna pertinere no dubitare debes. Eu inquit, Iesum videmus coronatu, no oculis corporis: sed oculis metis: dum sedet in plenitudine paternae maiestatis ut gratia dei pro omni lis gustaret mortem. Gratia dei patris appellatur filius,eo o nobis adeo patre gratis sit da us. &jgratis pro nobis morte sustinuit.No em debebatur pro nobis nostro merito ut filius dei pro nobis gustaret morte: sed ineffabilis gratia hoe secit.Quod autem dicit pro omnibus illum gustasse mortem, quidam doctores ita absolute intelligunt,ut dicatur pro omnibus pro quibus gustauit,id est pro electis ad vita arternam praedestinatis. At vero quidam ita generaliter accipiunt , ut dicatur pro omnibus fidelibus atque infidelibus mortem gustasse: dicentes: Ipse quidem pro omnibus mor-

672쪽

AD HEBRAE Os

ruus est,licet omnes no seluetur. Et si omnes n5 credunt ille tame quod suum erat fecit.Vnde B. Prosper hanc ponit similitudine, Et quilibet medicoru peritissimus qui venies in ciuitate populosam ubi multi infirmi habetur,temperat potione cotra omnia genera infirmitatu, I couocat omnes,dices: Venite omnes populi qui variis infirmitatibus laboratis,& bibite ex hac potione, quam causa falutis vestrae praeparauit,spodeo vobis cum obtestatione quod si quis biberit ex ea,medela statim cosequetur. Qui credunt verbis illius accedunt, bibunt,& sanatur: qui vero renuunt bibere, no sanatur, sed in sua infirmitate cotabesciat. Qua- tu ergo ad medici deuotione pertinet, pro omnium illorusalute potione temperauit,licet aliis no prosit, nisi his qui ex ea biberu t. ita & Christus,quatum in se fuit, pro omnibus mortuus est,quanqua no prosit eius passio nisi solummodo his qui in eum credere voluerunt. Simulq; nota dum

quia non dixit Apostolus,subiacuit morti, sed proprie γ-

siauit morte,per quod velocitatc resurrectionis voluit ossedere. Breui etenim tempore a morte potuit retineri: ut ea deuicta colastim victor resurgeret. Decebat enim eu propterquim omnia, 7 pcr qucm omnia, qui multos filios ingloriam a duxeνat, auto=em Fatum eorum consummari per passonem Decebat, inquit, eum, autorem scilicet salutis eorum per passionem consummari , id est perficere omnium salutem per passionem Christi , qui est autor salutis omnium credentium. & qui ante passionem suam multos filios adoptiuos adduxerat in gloriam fidei spei,*charitatis: qui certam spem babebat gaudia patriae caelestis & xterni regni har- reditatem se posse percipere: Vel certe per passionem decebat eum perficere omnia quae de illo praedicta erat. Vnde ipse dixit pendens in cruce,consummatum est, Propter quem omnia id est,permortem eius restaurata sunt omnia caelestia S terrestria homo scilicet redemptus,& numerus angelorum redingratus. Per quem omnia, subaudis , facta

sunt iuxta quo 1 Danes dicit, Omnia per ipsum facta sunt. VidEsne quantum est in medio nostri, nobisque coniunctus est 3 Ipse filius,& nos sit ille proprius, & nos adoptini: sed ille saIuat,& nos saluamur.Vicies quomodo nos co-

iungit 3: discernit3 Nam cum dicit, multos filios adduxit in gloriam, hic conivuxit cum vero addit, autorem salu-

- . -

673쪽

ili eorum, hic discernit. enimsanctificat, oe qui sanctiscuntur, ex uno omnes. Quis est qui sanctificat 3 Christus persidem passionis suae, & per donum baptismatis. Qui sunt qui sanctis cantur ZOmnes credentes, qui sanctificantur fide passionis Christi,& gratia baptismi. Sed qui sanctificat

Christus,& nos qui sanctificamur,ex uno deo patre omnes sumus, quia ab illo omnia originem acceperunt. Vnus estent in deus,per quem & in quo omnia. Sed aliter ille,aliternos. Ille quasi proprius filius potest sanctificare, nos vero quasi adoptiuit ab illo sanctificamur. Attamen unum habemus patrem in caelis,ille proprium, nos adoptiuum Propter qtram causam subaudis, quia & ipse & nos ex uno deo

patre sumus, licet discrete non confunditur fratres vocare eos qui sunt siij adoptiui dicens: Iduntiabo nomen tuum fratribus m in Cum dicit non erubescit fratres eos vocare,ostendit non esse eandem fraternitatem nostrae humanitatis sed in misericordia eius multa,& humilitate maxima,qui nos fratres elegit sibi : hoc quoque prophetico affirmat testimonio, ne quasi nouum putaretur, & non multo ante praedictum . Ait enim , Nuntiabo nomen tuum fratribus meis. Post sacram passionem & venerandam resurrectionem

promittit se gloriam diuinitatis paternae, & nomen eius quo pater dicebatur, toto orbe diuulgaturum. Nuntiabo dicit, id est narrari faciam a praedicatoribus meis mihi a te

datis. Nam resurgens a mortuis dicit mulieribus: Ite,nun tiate fratribus meis.& ad Mariam : Vade ad fratres meos.& dic eis. Fratres autem dicuntur & qui diligunt, &qui diliguntur, addit vero In medio ecclesiae laudiso te. In medio ecclesiae, hoc est, in coetu fidelium laudauit deum patrem filius, qua lo Apostolis reuersis a praedicatione dixit: Confiteor tibi pater domine caeli & terrae.i.laudo & gloia fico te. quia abscondisti haec a sapietibus & prudentibus,& reuelasti ea paruulis. Ipse quoq; quotidie in medio ecclesiae Iaudat deum patrem, dum fideles quiq; eius passione de resurrectione redempti, eiusq; baptismate abluti, in destians laudes deo patri referunt corde ore,& opere. His enim

tribus modis Iaudandus est deus , Et iterum, Ego ero sidens in ram hoc est in deum patrem. Vox est filii dei de deo patre ex parte humanitatis loquentis.Nam homo susceptus a verbo . totam eonfidentiam suam in deum patrem po -

674쪽

AD HEBRAEOS.

stam habebat,unde dicebat: Pater clarisca flῖum tuta. terro fidelibus suis supplicans aiebat: Pater,volo ut ubi ego

sum.& isti sint mecum. Quos etia exhortans ut confidentia haberent: dixit, Confidite,ego vici mundum. Et iteram, Ecce ego e r pheri ynta quo dc δι n. ibι risu Haec duo testimo

via si mpta sunt ex oraculo Isaiae fros herae loquetis in persona filii dei. I si autem sunt pueri,sancti videlicet aposthii, ouil us domin ' ait. Pueri nunquid pulmentarium habetis Qui bene pueri vocatur propter innocentia & humilitate. de quibus ipsa veritas dicit: Sinite parvulos venire ad me,

talium est enim regnum caelorum. 2Aio ergo pueri commumcaut1 ut carni o Iariumn. Ur ipse similiter pa ticipauit ei fiam.

Hoc de apostolis, omnibusque fidelib' dictum est,quia per

hoc fratres fuerunt dc mini,quia veru corp' S sanguinem habuit, ficut & illi habuerunt. Quo loco confunditur Nanichaus cia suis, qui ausus est dicere deii vetu corpus no habuisse,cu Apostolus dicat, quia assumendo carne pρrticeps extitit illotu. Sicut enim illi pueri S nos carne& sanguine costamus, sic& christus plici pauit carni& sanguini tomo factus:& sicut Christus communicauit nostr et subsatiae per assumptione hominis, sic di nos perticipes eius sumus per assumptione corporis & sanguinis eius. Quare aut comunicauerit Christus carni & sanguini, in sequetibus mani se-sat, dicens Vi per mortem destrueret eum qui habebat mortu imper , id est, diabolsi,m liberaret eos qui timore mortis per totam vitum erEt obnoχυ servituti Admirabile quid da bie,demonstra apostolus,ostendens diaboluper hoc deuictu a Christo, per quod potestate tenebat in mundo. Arma quae fueriit illi quodam fortia aduersum liuinitu, hoc est mors, per

ea illu Christus percussit,sicut David abstracto Goliae gladio,ex eo caput illius amputauit, in quo quodam victor iIle solebat fieri. Quia ergo diabolus per morte hominis inmundo principatum praesumpserat, per morte Christi teporale vinci debebat. apropter participauit Christus carni & sanguini,ut mori potuisset ad te pus,sicque du mortuus est, qui peccatu no secerat, destrua it diabolu qui peccatum attulerat per quod mors in orbe venerataSiue etiam

in hoc destruxit diabolum & morte,quia semper mortuus est peccato,du ncn peccauit. Destructo aute imperio diaboli liberauit electos suos, qbi timore mortis per tota vita suam

675쪽

suam quandium vivebant in hoc seculo obnoxii. l. debiti &astricti erat seruituti inortis & diaboli. In hoc enim timebant morte,quia serui erant mortis,du omnes morti subiacebat. Μιμπεenim angelos apprehendit sed semen . uera hae apprehedit. Quod superius dixerat, pueros communicasse carni & sanguini, de quia Christus participauerit eis, exequitur amplius hunc sensum,Volens ostedere unde participaret eis,&dicit: Nusquam.i.in nullo loco, neque in caelo, neq; in terra angelica creatura assumpsit, sed corp' humanu de semine A brahae assumpsit. Quibus verbis fauet illis blandiendo, quod semen illorum assumpserit. Quia ergo

homo redimedus erat morte fili j dei,non angelus:idcirco non angelicam naturam assumpsit,quae mortem no potest pati:sed humana in qua mori potuisset. Nec angelis tanta est dignitas collata,vt in una persona eorum naturit filius dei colungeretur:quam dignitate siue honore humanae naturae diuina gratia cotribuit,ut de' & homo una esset persona. Et quare dixit, apprehedit, quod pertinet ad fugien, te quia nos quasi recedetes a se, Jc loge fugietes insecutu apprehendit Irinde debait per omn: a fratrium ossimilari Pro hac,inquit, ratione quiano assumpsit angelica natura,sed humana de semine Abrahae,debuit p omnia assimilari fratribus. Quid est per omnia i. natus est:educat' creuit,esuriit, passus est ac mortuus ut per omnia ista similis esset fratribus,qui huiust nodi coditioni subiecti sunt & connexi. Sed fortasse quaerit aliquis,quare homo sit reparatus potius qua angelus lapsus Cui respodendu est, hominem no tan- tu deliquisse,quantu diabolum. Ille enini diabolo suadente peccauit, diabolus vero nullo suadentessed superbi edo corruit. Homo quoque clyui corpus habebat manducare indi - gebat:diabolus autem quia spiritus est: totus inexcusabilis est. Fuit S tertia causa videlicet quia homo nec dum peruenerat ad locu ubi aeternaliter cum deo regnaturus erat: sed in paradiso terreno morabatur,de quo transferendus erat in caelum completo numero electorum: diabolus autem in caelo iam erat collocatus, ut misericors feretos δε-lis pontiscae ad eum, vi repropιtiaret delicta topuli Misericors dicitur a misero corde,videlicet quia miseriam sustinet, de cognoscit per experimentum misereri. Itaq; non fuit alia

causa illum per omnia fratribus assimilari,nisi ut miser

676쪽

AD HEBRAEOS.

cordIam nobis praestaret nos redimendo, & fidelis fieret verusque & potens ponti sex ad deum patrem interpellado pro nobis, nostrisque propitiaret peccatis.Ηaec enim huius miseradar dispensationis causa fuit.Vidit quippe humanum genus humo intantum,peccatorum vinculis liga- tu,& misertus est eius sicut fidelis pontifex reconcilias nos deo patri, & recociliando purgans. Ministerila etenim sa- cerdotis atque pontificis est fidele esse,ut possit eos quorus acerdos est,liberare a peccatis. Pontifex quoq; dicitur eo quod pontem. i. viam praebeat suis sequacibus suo bono exemplo ita & dominus pontem fecit nobis.i. bonam viam ostendit. cu diceret: Discite a me quia mitis sum, & humilis corde.Pontem etiam nobis fecit quando aperuit nobis ianua regni caelestis, ubi modo consistit, deum patre interpellans pro nobis Det eo in quo passu est ipse er tentatus,p tens est eis qui tentantur,auxiliari. In eo,inquit.i. in homine in quo tentatus cst ipse a diabolo, sed no superatus,& passus a ministris illius, potens est vinctos liberare, tentat6sque

adiuuare ne vincantur : quia tentationes nostras & pamones non solum sicut deus cognoscit,sed etia sicut homo eo perimento probauit ac propterea no solum per hoc quod deus est,potest nobis auxiliari, sed insuper per hoc quod homo est,quoniam eiusdem potestatis est homo assumptus

a verbo,cuius erat dc idem verbum.

me fratres sancti vocationis caelestisparticipes , con- V siderate Apostolum G pontificem confessionis nostrae,

qui fidelis est ei qui fecit illum,'ut cr Moses in omni

domo illius. Fratres eos vocat tam carne quam spiritu, qui ex eodem genere erant,eandemque fidem habebant. Sanctos, quia sanctificati fuerant hae passionis Christi ,3c

aqua baptismatis: qui participes erant caelestis vocationis, hoc est patriae caelestis,ad quam dominus omnes vocat,dicens Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis,& ego reficiam vos. Considerate Apostolum & pontificem fidei nostrae Iesum. Apostolus graece,latinae dicitur missus. Et dominus Iesus Apostolus noster est, quia gratis a deo. patre nobis missus est icut ipse testatur dicens r Non suinmissus nisi ad oves perditas domus Israel: & sicut misit me pater,& ego mitto vos.Vnde x idem egregius praedicator

alio

677쪽

allo in loco disti Misit deus filiu suum factum ex mulier pontifex aute cosessionis nostrae est quia cofessione fidei nostrae praetendit ante deii patre: qui fidelis est ei. i. deo patri qui fecit illii iuxta quod alibi dicitur, Quia factus est ei

ex semine David secundu carne. Notadum aute de humanitatis essentia hoc esse dictu,in qua ipse fidelis suit deo pa

tri,obediens ei usque ad morte.None fideli, erat deo patri, quando omnia quae agebat,non suae gloriae reputabat, sed patri, dicens: Pater in me manes,ipse facit opera Sicut MMoyses,inquit, fidelis erat in omni domo eius. Domu dei hic populum debemus intelligere,plebe. s. Israeliticam cui Moyses praepositus erat a deo, te qua domo dicit I saias: Vinea domini fabaoth domus Israel est.& iteru exhortando.

Domus Iacob venite & ambulemus in lumine dei. In qua

domo Moyses fidelis fuit.i. deuotus,& bonae volutatis,defendes ea quae dei erant,sibique no usurpans gloriam dei. mpliors enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est, quanto ampliorem bonorem babet domus , qui furacauit illam. Hoc in loco aut erit hypallage in sensu,aut satis necessaria subauditio supponetur hoc modo. nto maioris gloriae Christus prς Moyse dignus inuetus est quanto maiorem honore habet, subaudis dominus domus qui fabricauit eandem domum siue lato maiori gloria Christus prae Moyse dign inuentus est,quanto maiorem honorem habet fabricatota domo quam ipse fabricauit. Redditq; causam quare maioris gloriae sit fabricator domus, quam domus ab eo fabricata. Omnis nanque domus fabricatur ab aliquo. Qui aute omnia creauit, deus subaudis est. Hic factore a fastura discernit. utriusque domus autore deum esse intelligi volens,& populi. s. Israelitici, dc getilis Et Mostes quides telis erat hoc est,

deuotus & bonae volutatis in tota domo elis, tanquam famu-lim in testimonium eoiu subaudis verborta quae dicenda erant.

Christus autem tanquam filius in domo sua habitat ordinans Mdispones illa.Quata differentia est inter famulum que paterfamilias praeponit domui suae,& filium quo derelinquit haerede,tanta distatia est inter Moysen & Christit. Moysex enim fidelis & deuotus famulus fuit in domo dei omnipotetis hoc est in plebe Israelitica 1 testimoniu eoru verbora quae per illii dice da erat ad populu,quonia testis erat verboru domini ad populit,iterumque populi ad dein Christus

678쪽

AD HEBRAEO S.

vero libere ordinat domum suam: hoc est ecclesiam suam tanqua filius haereditate paternam. De qua domo subiungit A posto. dicens. Qube domu Iumus nos, si Oductam Ilo- νιam spei que ad Dem Grmam retineamin Hortatur itertim A post.Hebraeos fortiter stare in fide, & perseuerare in bono opere,iungens se more solito illis. Domus, inquit.dei sumus,si fiduciam. i. si derecta,& gloria spei nostrae frmam

retinuerimus us .ie ad suem mortis nostrae,vel utque ad

diem iudicii . Gloria spei nostrae est, qua gloriamur nos in spe iam esse filios dei, & quod modo tenemus in spe,

credimus nos possessuros in re.Bona enim quae nobis promissa sunt in hac poenali vita habere nequaqua possvnaus. quamobrem habentes fidem recta in , spem certam, expe- Aemus patienter pr aemia nobis a domino promissa. Sequitur: Quapropter dicit spiritus, bole si voce audieritis, nolite obdurare corda vestia ic usque, si intrabunt in requiem meam

De spe paulo superius locutus fuerat B. Apostolus quod oporteat sperare ea quae futura sunt, & dat inde testimonium propneticum sub comparatione quemadmodum illi perierunt qui desperauerunt de potentia dei,& quid promeruertit pauci qui sub spe certa promissis dei credideruti Quia ergo obscure B.8postolus locutus est,necesse est hic reps care historiam veteris vestamenti, ut manifestior fiat oratio. Eductus populus Israeliticus de Aegyptiaca seruitute in signis & mirabilibus domini , cu multam via deserti perambulassent, pasti a domino manna,aqua de petra

potati eiusque proteuione tutati, conlilium inierunt om nes mittere de singulis tribubus principes speculatores, qui deberent speculari atque considerate terra a dominos bi promissam. Qui pei gentes Iustrauerunt terra im reuersique sunt post spatἰum quadraginta dierum ad multitudinem, nuntiantes terram fertilissimam,magnorumque fructuum pro Meatricem. sed babere urbes munitas vir6sque

inexpugnabiles esse in ea utpote de stiri e Enachim , hoc

est gigantum. Israelitae vero ingrati & insensati,quot oportebat recordari tantorii Dei beneficiorum: uomodo eos elausos in medio tanti exercitus Aegyptioru .eripuerit de periculis, fluuiorumque fontes de petra sine deiectii donauerit,manna tribuerit, aliaque innumerabilia beneficia eis contulerit,nec deo crediderunt,de erantes de eius potentia.

679쪽

poteria,nec soru aliquid rememorati sunt,sed timore deia

per bili perterriti,murmurado dixerunt: utina non introducat nos dominus in terra illam. reuertamu ' in Aegyptii.

Deus igitur iratus 2, sic citd obliti fuissent beneficiorumae mirabilium eius, iurauit no esset intratura generatio illa in requiem de patriam olim patribus promissam t sicq; illa sexcenta milia quae egressa sunt de Aegypto perieruti praeter duos tantummodo, Caleph videlicet filium lephonas.& Iosue filium Nuin .qui seditionem populi compescere nisi sunt creduli promtisionibus domini. Notandu au tem tres requies ab Apostolo in hac epistola comemorar Vnam sabbati,qua requieuit deus ab operibus suis. Secundam in Palaestina, in qua ingressi Israelitae requieturi erat

miseria de laboribus multis. Tertiam quoq; quiae vera est requies ,regnum videlicet caelorum, ad quam quos peruenire contigerit, plenissime requiescent ἱ laboribus aerumnisque huius seculi.de qua hic Apostolis pri,phelado spiritaliter loquitur, dicens: se propter subaudis, quia doni us dei sumus si fidem rectam de gloria in spei fi mam retinuerimus nolite obdurare corda vestra, ne simitra patiamini qualia progenitores vestri palsi sunt priuati requie promissa. Hortabatur his verbis Apostolus Hebraeos , ut non essent infideles increduli, ne perderent requiem aeternam sibi a domino promissam , sicut perdiderunt patres eorum requiem temporalem. Nolite,inquit, hodie obdurare corda 'vestra,sicut,subaudis, obdurauerunt patrex vestri in exacerbatione in amaricatione quando me ad amaritudinem prouocauerunt secundum diem tentationis eorum in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri multis modis, dicetes. Nunquid poterit deus parare mensam in deserto 3 fit nunquid poterit nos introducere in terram patribus promissam 3 Quod autem dicit hodie. no loquitur iam Psalmista ad illos qui mortui sunt in deserto murmurando cotradominu &increduli existendo, sed potius ad illos qui dominicae praedicationis tempore tueriit, Apostoloriaque,&vs : ad fine seculi futuri sunt. Hodie, inquit. i. in die noui testamenti vel omni tempore quadiu dicitur hodie. nolite obdurare corda vestra. Hodie uanq; pro sempiterno ponitur, id est donec mundus & vita praesen ς manet. Sequitur

probauerunt viderunt opera mea suadretinta anus. Quod

680쪽

pamur illi,quia ipse caput nostrum . S nos membra illius cohaeredes & concorporales illi secundum spiritalem hominem qui cr*atus est in ipso. In eo etia p.rticipamur illi, quia corpus & sanguinem eius sumimus ad redemptioni nostri qua propter non est desperandum,si tamen imitus gantiae usique ad finem firmum remet amm si dicitur. Hodie si vο-ce eo audieram:nolite ob tarare coria vestra cotra deum iii ii fidelitate quemadmodu in illa exacertatione subaudis,obdurauerunt patres vestri corda sua. Initium substantiae Christi dicit fide Christi, per qua subsistimus,& renati sumus,quia ipse est fundamentum,omnium virtutum. Et bene substa- Iiam eam vocat: quia sicut corpus anima subsistit & viui scatur,ita anima fide subsisti; in domino & vivificatur, ae

sine fide quasi nihil est. Unde dicit pcr prophetam : Iustus

autem meus ex fide vivit. Et idem egregius praedicator,

Sine fide inquit) i possibile est placere deo. Substantia autem Christi appellatur fides , vel quia ab illo datur, vel

certe quia ipse per eam habitat in eordibus fidelium, iuxta quod idem A postolus alias dicit.optando in interiore homine habitare Christia per fidem in cordibus vestris.Tunc ergo veraciter Christi participes sumus,si fidem eius usque ad finem mortis nostrae, vel usque ad diem iudici j firmam retinuerimus omni videlicet tempore, quadiu dicitur nobis per prophetam. Hodie si vocem eius audieritis, nolite

obdurare corda vestra, Quidam enim Minentes exacerbauerunt , sed non omnes tui profecti sunt ab oeg to per Musin,

Illius historiae tacite mentionem facit quando reuersis exploratoribus,dixerunt murmurando: Vtinam non introducat nos dominus in terram illam , Iosue autem di Caleph glorificauerunt Deum , dicentes ad omnem multitudinem .: Potens est dominus introducere nos ad terram illam. Quidam ergo audietates verbum Dei de promistasione & sermone exploratorum, ad amaritudinem prouocauerunt eum ob incredulitatis & desperationis malum, sexcenta videlicet milia, quorum corpora prostrata sunt in deserto, sed tamen exacerbauer ut eum Omnes qui profecti iunx ex Aegypto, quoniam Iosue & Caleph ex tanta multitudine glorificauerunt illum,unde & meruerunt terram repromissionis nγ solum possidere , sed etiam aliis per sortem diuidere. Quare autem Apω hoc prosequa

tur,

SEARCH

MENU NAVIGATION