Haymonis episcopi Halberstatensis, In diui Pauli epistolas omneis interpretatio, ad vetustissimorum exemplarium fidem quàm diligentissimè recognita

발행: 1550년

분량: 810페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

VII. 3is in populo, qui Ipsam legem administrauerunt de tribu sacerdotali existentes egro sacerdotio leuitico multo melior

est ordo sacerdclij Melchisedech , qui typum gerebat sacerdotis nostri. nequaquam enim dixisset. secundum ordinem Melchisedech, si illud sacerdotium Aaron melius esset, sub quo populus Iudaeorum legem accepit. Si autem sacerdotium legis translatum est ad Christum secundum ordinem Melchisedech , necesse est ut & legis transsatio fiat: hoe est,a lege Moysi necesse est transire ad lege euangelij. Neque enim potest sacerdos sine lege & sine test mento esse, de sine praeceptis. Summis nisibus laborabae Apostolus ut a Iege Moysi faceret eos transire ad legem euangelij , a carnalibus ad spiritalia. In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est , de qua nullus altario praesto fuit. Manis stum est enim quod ex Iuda ortus sit dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. In quo enim,ait,haec dicuntur id est de quo haec dicuntur, mest sacerdos in aeternum, dominum significans saluatorem, de alia tribu est, quam sacerdotali, de illa videlicet de qua nullus altario praesto fuit. hoc est, de tribu Iuda.

Non enim ordine tant simodo,neque testamento vel praeceptis mutatum est,sed etiam tribu . Et quomodo transa

tum est sacerdotium de tribu in tribum de sacerdotali videlicet ad regalem, ut eadem ipsa sit de regalis de sacerdotalis in Christo qui est rex & sacerdos Intuere mysterium. Primo fuit regale sacerdotium in Melchisedech, secundum consequentiam huius sermonis, secundo autem fuit sacerdotium solummodo sacerdotale in Aaron , tertio autem fuit iterum regale sacerdotium in Christo,sicut de primo. Vnde &eccleua modo regale sacerdotium habet, licente Petro:Vos enim genus electum ,regale sacerdotium. Tribus ergo Iuda, ex quo dominus ortus est petvirginem Mariam,cum semper regia esset,& nunquam o-cerdotalis in Christo fuit utrunque,& regalis. & sacerdotalis transsato ex toto sacerdotio a tribu Levi, quae antea sacerdotalis erat. Et amplius adhuc manifestum eg. Uecundum ordinem Melchisedech, exurget alius sacerdos qui non secundum virtutem vitae ιnsolabiis Contestatur enim deus pater loquens ad filium quoniam tu es sacerdos in aeternum fecundum or Anem

Melchisedech. Defectus dictionis isto in loco habetur satis

722쪽

uecessarius, quapropter nunc dicatur ita. Et amplius ad luic manifestum est, subaudis, destructuin esse sacerdotium legis per hoc quod Christus non secundum ordinem Aaron dicitur sacerdos esse in caeternum: sed secundum ordinem Melchisedech,quam per hoc. quia de tribu Levi non fuit. Quod enim dicit, si fecitdum ordinem Melchisedecb, exurgeret alius sacerdos: non dubitatiue loquitur , sed affirmatiae , quasi diceret, Amplius adhuc per hoc demonstratur destructum esse sacerdotium legis, quia secundum ordinem Melchisedeeli surrexit Christus alius sacerdos, qui non secundum carnalis mandati legem factus est sacerdos sicut Aaron. Legem carnalis mandati vocat, quia ex maxima parte carnalis erat,earnalia praecipiens,in cir cuncilio ne,in mundatione corporis, in hostiis & oblationibus carnalibus in discretione ciborum,dierum ac temporum, dicens, Mane extra castra,laua corpus tuta, osser hoc

vel illud abstine ab his cibis,obserua ista tempora caeterλque his similia, quae omia ia morte finienda erant. Christi autem sacerdotium spiritale est,& secudum virtutem vitae insolubilis, id est secundum potentiam vitae indeficientis, quae nullo interueniente mortis metu solui poterit. Habet enim Christus in se vitam insolubilem: quia quavis ad te- pus mortuus sit in carne , tamen vivit in aeternum diuinitate,&insuper humanitate postquam victor a mortuis resurrexit. Vnde deus pater contestatur iurando quia vivit, dicens per Psalmistam: Tu es sacerdos itueternum probatio quidem fit praecedentis mandati hoc est legis Moy i propter infirmitatem rivi or inutilitatem. Infirmitatem utique innoc habebat lex, quia operantes non valebat adiuuare, inutilitatem vero in hoc, quia nemini regnum canorum valebat aperire. Vnde sequitur Mhil enim ad perfectum adduxit sex Quid enim Nihil profuit lex, profuit quidem aliquid corpora mundando, peccata leuia relaxando sed ni-il ad hoc prosuit, ut perfectos facere posset seruientes in ea, quoniam grauiora teccata non tollebat,nec ianuam regni caelestis alicui aperiebat. Quapropter reprobata est, ut gratiae daretur locus,in qua perfectio costat.Vtilis quide fuit fidem habetibus in Christo non illis qui tota spem

tuam in eius carnalibus obseruationibus ponebant Intro-inctis vera melioris spei subaudis, est modo in gratia per Pa

723쪽

spem proximamus ad deum. Habuit quidem lex spem , sed

non talem qualem gratia praestitit. sperabant enim beneplacentes legemque custodientes possidere terram, iuxta illud,Si volueritis,bona terrae comedetis,nihilque erunο- sum pati prospere vivere, sicut dictum est, Qui fecerit ea, vivet. Hic autem speramus, quia placentes & euangelica praecepta cus dientes,non terram possidebimus, sed car-lum,insuper etiam quod caelo multo melius est)speramus proximi deo consistere ad ipsum paternum solium peruenire,& ministrare ei cum sanctis angelis, iuxta quod saluator ait in euangelior Fulgebunt iusti sicut sol in regno patris sui, eruntque sicut angeli dei in caelo. Hoc vero sacerdotium, per quod hanc gloriam possessuri sumus, non est sine iureiurando, ut firmam dei promissionem credamus.Vnde Apostolus subdit Et qugiam est suba udis,firmum istud sacerdotium Christi de quo loquimur,utique multum est: quia non sine iureiurando firmatum est e mi quidem sine iureiurando fata suntIacerdotes ut Aaron, filiique eius, quibus deus non iurauit quod essen t facerdotes in aeternum secundum ordinem legis hic autem , id est Christus cum m-reiurando facerdos factus est per eum hoc est,ser deum patrem qui dixit ad illum, Iuravit dominus, CT non poenitabit eum, id est non mutabit iuramentum suum,quoniam tu esJacer - dos in aeternum fecundum ordinem Melibsedech. Inqua:κmme-boris te meκti θοnor siue promissor facta, s I seu scilicet

inquantum cum iureiurando dei patris suum sacerdotium tenet. In quantum sacerdotium Christi quod iuramento dei est sanctum , sua dignitate praecellit sacerdotium Iegis veteris in tantum praecellit etiam gratia euangelii legem Moysii. Et a* quidem plures facti siunt facerdotes, idcirco, quὸd morte prohiberentur permanere Inc autem , t est Christus, cui pater dixit cum iureiurando , Tu es sacerdos in aeter num eo quὸd maneatin aeternum empiterni habet; acerdotium Duas ponit hic disserentias , B. Apostolus, quia sacerdos noster non habet finem , sicut sacerdos legis, & quia cum iureiurando suum sacerdotium possessurus est, quia enim sacerdotes legis mortales erant,plures facti sunt sacerdotes in ipsa lege, sicut Aaron & fili j eius,idcirco quod morte praeuenti prohiberetur permanere in sacerdotio.Mortuis enim patribus succedeba. ni filia in locum ipsorum: Ie-

724쪽

AD HEBRAEOS.

sus autem solus. quia immortalis est, sempiternum habet

sacerdotium, nec ullum habere poterit si osequentem eo quod ipse maneat in aeternum. Sequitur Vnde saluare in perpetum potes',accedens per siemetipsum ad deum semper vi-nem ad interpellandum pro nobis , unde, inquit, quia Christus in caeternum manet, δc sempiternum habet sacerdotium, semper interpellat pro nobis semperque potest satiuare.Quia vero quidam codices habent, accedens persemetipsum ad deum,quidam vero plurali numero,accedentes,utrumque recipi potest. Christus ergo pontifex noster non per alium pontificem maiorem se accedens ad deum

patrem , sed per semetipsum, ideoque potest saluare in se credentes. Potest & ita intelligi quod dicit, saluare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad deum. Nos qui puri homines sumus, per illum accedimus ad deum patrem. quia mediator noster existens assistit dei vultui pro nobis, dirigens preces nostras ad deum patrem. Vnde te sacerdotes ecclesiae altari assistentes dicunt Suscipe domine sancte pater preces populi tui per dominum nostrum Iesum Cnristum filium tuum . Et quia semper vivit, semper interpellat pro nobis. Alij vero pontifices qui non

semper erunt,non semper interpellant. Interpellat autem pro nobis per hoc quod naturam assumpsit humanam, quam assidisostendit vultui dei pro nobis, ut misereatur secundum utranque substantiam. Talu enim decebat vinobis essetnntifexfinemu nnocens,impollutis, segregat u ὰ peccatoribus. cr excelsior caelis fatara Non eramus digni, nec pro- Herebamur talem habere pontificem sed necesse erat ii bis ut talem haberemus potificem, qui esset se nctus in interiori homine , innocens manibus , impollutus corpore, iegregatus a peccatoribus, id est ab omni reccato immunis, S a conuersatione peccatorum separatus. in hoc enim fuit separatus a peccatoribus,quia alii homines cu peccato concipiuntur Se nascuntur, atque ab hcc seculo cu peccato transeunt . hic autem sine peccato est conceptus, sine peccato natus, dc sine peccato ab Eoc mundo trasiuit, quonia peccatu no fecit,nec dolus inuetus est in ore eius. Factus aute est excellior caelis,quado quadragesima din admirandae suae resurrectionis super omnes caelos, de super oes ordines caelestiu spirituu eleuatus est ad cosessum paternae maiesta-

725쪽

CAPUT VIII. 323 maiestatis, ubi sedet nunc in plenitudine honoris & gloriae. Potest a intelligi quod dicit, Talis decebat ut nobis esset potifex,quasi diceret, Iudaei velut serui per timorem legis deo seruientes legales pontifices habuerunt sibi coseruos, mortales ac peccatores, tui pro semetipsis liter indigebant offerre nos autem quibus dictum est, iam non dicam vos seruos, sed amicos meos,& qui filij dei sumus . seruiendo illi amore filiationis: decet ut habeamus pontificem immortalem, segregatum a peccatoribus. Se

quitur : Qui non baset quotidie nec italem quemadmodum sacerdotes legis privi profus debas hostias offerre einde propopuli. Hoc enim fecit semel stipsum terendo dominus noster Iesus Christus .Quid fecit Vtique obtulit sacrifici uin non pro suis delictis sed pro nostris: & semel hoc fecit, non .

amplius quia semel piortuus pro peccatis nostris,iam non moritur,mors illi ultra non dominabitur. Magnitudinem sacrificii Christi hic ostendit, quod semel oblatum tantum praeualuit, quantum omnia sacrificia legalia non valuerunt. Vnum enim fuit. & semel oblatum , & sufficit in

sempiternu ad tollenda omnia peccata credentium. Pontifices autem Iudaeorum peccatores erant, & ideo necesse labebant , pro suis delictis hostias offerre, & ideo sacrificia illa hominem iustificare non poterant, quia in- conueniens erat ut pro homine rationali irrationale animal offerretur. Quaerebatur, itaque pontifex sine pecca-t8, & hostia rationabilis, nee inueniebatur: Inuentus est autem unus sine peccato,Deus & homo,& obtulit seipsum rationabile sacrificium pro salute hominis rationalis, Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes Dicit

enim dominus ad Moysen in leger unges Aaron & filios eius mihi in sacerdotes. Sed quia illi infirmitatem .hoc est peccata habebant, quibus infirmabatur illorum antina, necesse habebant ut pro populi, ita etiam pro suis delictis hostias offerre, Iste autem tam potens est, ut non indigeret pro se offerre , sed insuper semel oblato suae carnis sacrificio omnium saluti sutriceret. sermo autem iurisiurandi qui post legem est, filium in aeternum perfectum. Subaudis ostendit,sive perfectum constituit sacerdotem, no infirmitate grauatum sicut lex constituit eos. Post legem factus est sermo dei patris ad Dauid de Christo cum iurei

726쪽

AD ME PRAE Os

rando ubi dIcitur Iuravit dominus, & non pernitebit eu.&e. Ponit hic Apostolus filij nomen ad distinctionem seruorunt, qui fuerunt in lege , qui serui infirmi fuerunt, siue

quiaIeccatores,sive quia mortales erant,filium vero perri sectu ostendit, qui semper vivit,& semper sine peccato est. - CAPUT VIII.

Apitulum autemsuper ea quae duuntur hoc est, re-

C petitio super ea quae dicuntur de Christo. Quo dicto significat aliquid summum & magnum,&quasi per recapitulationem praecedentis disputationis ad rem ipsam deducit auditorem. Talem habemus pontificem qualem subaudis diximus,sanctum videlicet,innocentem, impollutum sisgregatum a peccatoribus Jc qualem adhuc dicturi sumus in sequentibus νι consedit in dextera sidis ma-guitudiηis in caelis , sanctorum minister, cir tabernaculi veri quod fixit deus, σ non homo. Sedem magnitudinis in coelis debemus accipere plenitudinem paternae maiestatis, in qua filius dei sedet,quae etiam designatur per dexteram. Nec est pueriliter accipiendum, quod deus pater dexteram aut tanistram habeat, qui spiritus est omnia implens, ut ita sedeat filius in dextera illius,sicut solet filius sedere iuxta patre suum regem: sed, sicut diximus,plenitudine maiestatis,

summaque gloriam beatitudinis de prosperitatis debemus per dexteram intelligere, in qua filius dei sedet. sedere au- te filij pro habitare ponitur. Pontifex ergo noster qui c6sedit in summa gloria paternet maiestatis in eoelis,sanct ria minister est, Quod duob' potest modis accipite:venies quippe dominus in mundu per incarnationis exhibitionem, ministrauit sanctis apostolis , aliisq; fidelibus,&etia qui adhuc fututi sunt, pane refectionis verbi spiritalis, Aporum doctrinae euangelicae, dicens:Si quis sitit, veniat ad

me, di bibat &, Venite ad me oes qui laboratis & onerati estis & ego reficiam vos. Ministrauit illis etiam documen

tu fidei, Je gratia baptismatis:& insuper quod maius fuit

sacramentis redoptionis per passionem suam,& cognitionem mysteriorum in lege & prophetis, ac postea sua asce- sone ministrauit nobis aditum patriae canestis. Ecce quomodo de quid ministrauit electis suis appares mundo. Dicatur & aliter: Sanctorum minister erit in futuria,quando

semetipsum mi iurabit iliis , ut cognostant eu cum patro

727쪽

& spiritu sancto scuti est, cum tradide si regnu suum deota patri. Vnde in euangelio de se sub persona patrisfamilias loquens dicit: Amen dico vobis, O praecinget is, & ta-

ciet illos discumbere, S: transiens minis rabit illis.Transire enim dicitur, quia electos suos de iudicio ad regnu transire faciet,vel a contemplatione immanitatis ad cognitionem diuinitatis suae.Ministrabit illis, cum se & patrem cum spisii tu sancto eis monstrabit . Nam cibus & vita illorum visio sanctae trinitatis erit,s cui ipse dicit ad patrem: Haec est vita aeterna,vi cognoscant te cum spiritu sancto, et Iesum Cliristum quem misisti unum di verum deum. Tabernaculi quoque veri minister est , quod constituit siue composuit deus,& no homo. i.caeli,quod ipse nobis administrat, utcIaritate siderum illius illustremur.Tabernaculum enim quod

Beseleel co posuit in deserto, siue quod a Salomone tactu

est in terra repromissionis, non fuit verum,quia carie dc vetustate consumptum est, nec semper durare potuit. ideoq; tabernaculum verum caelum vocat, quoniam In aeternum. sabit,nullaque vetustate consumetur. Potest & altiori lensu intelligi,ut tabernaculum verum accipiantur anima: Iunorum, quibus iste filius dei gaudia patriae caelestis admuustrat.& in quibus ipsse habitare dignatur, iuxta quod per prophetam dicitur , Inhabitabo in illis & inambulabo , α Apostolus: In interiori homine habitare Ch una per fidem in cordibus vectris. &, Templum Dei sanctum est,

Quod estis vos. Omnis enim pontifex ad osterenda munera constituituriunde necesse est π bunc habere a uid quod uberat Non enim potest esse sacerdos,nisi habeat quod offerat. Pontisces vero veteris sacerdotij secundum praeceptum legis thunera & hostias pro suis & pro populi o serebant delictis. Christus vero cum in sempiterna diuinitatis suae natura non haberet quod offerret, sumpsit ex nobis quod pro nobis offerret, id est, carnem humanam, seipsum videlicet, quem obtulit in ara crucis. Quid ergo

tam aptum immolationi, quam caro rationalis laro rationaliὶ Et quid tam mundum pro immundis, quam carnem sine ulla contagione offcrre ' Et quoniam quatuor momiti sacrificio consideranda sunt, videlicet cui omerat,a quo offeratur,quid offeratur, pro quibus offeratur: haec e-bam fossumus hie reperire satis cleganter, Quod enim

728쪽

AD HEBRAE os

nulli sacrificium debetur nisi soli vero deo,pontifex nostermudam hostiam pro nobis deo patri obtulit, idem existes sacerdos & sacrificium . Offert enim sacrificium deo patri

acceptum per ecclesiam suam. Dum enim nos offerimus sacramenta corporis eius, ipse offert. Si ergo essetfver temram. subaudis sacerdos terrenus secundum ordinem Aa ron, nec essetfacerdos secundum ordinem Melchisedech

cum essent sacerdotes Levitici generis qui offerrent secundum legem munera , qui exemplari σ Vmbrae desierinunt cele- hum, sicut responsium est Asor i cum consi masset ac perserisset tabernaculam oraculi. si esset terrenus pontifex super terram, sicut Aaron , vel aliquis secundum eius ordine immortalis & sine peccato, qui suis sacrificiis potuisset mudare genus humanum , perfectumque reddere, non esset utique sacerdos secundum ordinε Melchisedech in aerer-num,quia satis essent qui offerret legalia munera Sed sui a Aaron & fiiij eius mortales erant & peccato es, quapropter non poterant genus humanum perfectum reddere: ideo venit Christus sine peccato, qui in aeternum suu sacerdotium teneret, suoque sacrificio genus humanum perfectissime mundaret non talis quales fuerunt illi qui exe-plari de umbrae deseruiunt caelestiu. Exemplar est figura de similitudo. per quod res alia ostenditur: sicut imago expressa in pariete,excplar est & figura veri hominis. Sacerdotes igitur Iudaeorum exemplari ci. figurae & umbrae caelestium mysteriorum deseruiebant. quia omnia illa similitudinesct figurae erant istorum, quae in ecclesia modo in veritate aguntur. Coelestia aure mysteria dicit spiritalia , quod obieruatores suos in veritate ad caelestia ducune. Nonne caeleste altare est fides nostra, in qua offerimus quotidie orationes nostras deo se inquii omniafacito pec dum ex nplar quia tibi ostensium estin monte. Quoniam auditus nosterminus aptus esse videtur ad disciplinain percipienda et visus non enim ita animo comendamus quae audimus quomodo illa quae ipso visu percipimus ideo non solii auditu,

verum etia visu demonstratu est Moysi a domino in mole tabernaculu quod facturus erat cooperate Beseel.Vnde dicit ei: Vide vicia facias secundu illa timilitudine quae tibi in monte ostensa est. Quod aute dicit, intelligendu est ta e tabcruaculi costructione vasoruq; eius, et de lacristas

729쪽

di hostiis quae ibi oblaturi essent. Nunc orem meluti fortituse' ministerium, sacerdotij videlicet dignitatem, quanto σ melioru testamenti mediator eg, quod in meboribus repromissioni-bia sancitum est hoc est firmatum,statutum,& corroboratu. Vides, inquit, quanto melior est ista celebratio , quam illa quae tunc temporis agebatur. Siquidem illa exemplar & figura ista veritas est, sicut in cuang. dicitur. Lex per Moysen data est, gratia & veritas per Iesum Christum tam est. Nunc hoc est in hae notassima mundi aetate, tanto melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus, quam suisset ilIud legale . quanto N melioris testamenti est mediator. Quanto meliora sun ea lestia terrenis. terna teporalibus, tanto melioris testameti dator Ec mediator est Iesus.& t to melioribus promistionibus e firmatu est istud: Testamentum etenim vetust terrena ac tεporalia promittebat,di cens: Si volueritis & audieritis me, bona terrae comedetis. Et: Obserua quae praecipio tibi, ut sis logaeuus super terri. caeteraque his similia promittens temporalia atque terr rixa. Nouum vero quod per Christum datuin est, promittit laeetribuit eaelestia & aeterna, vitamque Persectam per grauiam baptismatis, do fide dominicaepastionis emissione vi delicet omni u peccatorii. dicit nanq; euange. Poenitentia agite,appropinquabit enim regnii caeloru. Et,qui crediderit & baptietatus fuerit saluus erit. Et: Quia erunt electi si eut angeli dei in caelo .Et insuper quod maius est,quod dicitur in evang. Ioan. Quotquot, inquit,receperut eu dedit eis potestatε filios dei fieri. Ecce quomodo melioris testameti mediator & dator est Christus,&quomodo meliorib pr missionibus confirmatu est. In hoc quoq; melius sacerdotium sortitus est, quia illud teporale luit, istud est .aeternu. Illud non poterat homine iustificare: nec regnu caelorum suis obseruatoribus reserare. : istud vero perfecte iustificat homine, statimq; ei resnu caelorum aperit. Mediator aute testameti appellatur dias, quia sicut Moyses mediator fuit inter deum & populit verba dei ad populum referens, iterumque populi ad deu: ita Christus verba dei patris nobis retulit,iterumq; nostra resert ad deum.Transiens Apostolus a sacerdote & facrificio, tunc demum testamenti differentiam facit,dicens Nam si illud prius testamentum M pa vacasse non utique secundi testamenti locus inquireretur,

730쪽

AD HEBRAE os

hoc est,s aliud testamen tu legis peccata posset auferre, utcbseruatores sui inculpabiles essent,no secundi testamen i locus nunc inquireretur. Sed quia illud no fuit perfectum.

illo sublato inuentus est locus aptus secundi testamenti,sicut vituperans eos, id est, non approbans dignos laude, dicit per propbetam. Ecce dies venient, dicit dominus, σωκsummabo super domum Urael, super domum Iuda testamentum nouum , non secundum testamentum quod feci cum paretribus eorum in die qua apprehendi marium illorum ut educerem eos de terra a supti, quoniam ipsi non permanserunt in testameto meo, π ego neglexu eos,ait dominus deus. Ecce dies noui

testamenti,& vltimae seculi aetatis venient, dicit dominus, de consummabo id est perficiam super domum Israel &si per domum Iuda testamentum nouum . Quantum ad literam pertinet,per domu Israel decem tribus intelliguntur, quae separauertit se a domo David teporibus Hieroboam: per domum aute Iu a,duae tribus Iuda dc Beniamin cu tribu lacerdotali, quae adhaesierunt domui David. Altiori autem intellectu per utranq; domu debemus intelligere omnes ta ex Iudaeis q ex gentibus credentes, qui deum recte costedo quod interpretatur ludas veri Israelii sunt: hoc est,deu mete videres,quibus dominus perfecit atq; copleuit nouu testamen tu ,gratia scilicet euangelii.Testame- tum aute nouit dicitur ad differentia veteris. Vt vero altius dicamus vetus testamentu ob hoc dicitur, eoin hominem in vetustate peccati positu, nouum reddere non valebat:at vero nouu testamentum dictum est,eo op vetere hominem id est, peccato veteris hominis Adae comaculatii, nouis esticiat in baptismate per fide dominicq passionis: quod no est

simile testanaeto veteri,quod fecit cst patribus eorti: quia illud terrena F mittebat ac tepQralia, de praecipiebat carnalia, istud vero aeterna & caelestia promittit, praecipies spiritualia. Quod vero dici: In die qua apprehendi manu illo-rit,ut eos educere de terra Aegypti. magna familiaritatem sua omnipotens deus ostedit,qua exhibuit illi populo.Mo-I. re enim mulieria loquitur sermo diuinus, quae apprebedere solet paruulorii manus,& plerunq; secu ducere, plerunque etia Iunc illincque sustentando,ne labentur, utpote firmos gressus no habentes adhuc. Sic omnipotens deus: cu ille poPulu puerilis ac paruulus esset:quia neq; gressus bonς operationis

SEARCH

MENU NAVIGATION