Diui Prosperi Aquitanici ... Opera, accurata vetustorum exemplarium collatione per viros eruditos à mendis penè innumeris repurgata. ..

발행: 1566년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

D. PROSPERI AQVIT. EXPOSITIO

accipitur quia nerui quanto plus fuerint extensi,tanto acutius sonant. c

Quia beneplacitum est domino in populo suo:ct exaltabit mansuetos insilutem. Quid tam bestgnumquam est dominus in populo suo; quem dignatureonuertere auersum, suscipere correctum,iuuare pugnantem,coronare vincentem Dabit enim exultationem humilibus: & inde eriguntur mansueti, unde premuntur elati.

Exultatuit se icti ingloria: Utabuntur in rubisibus suis. Exultatio sanctorum non in diuitiis,non in honoribus, neque in ulla est prosperitate terrena: sed in cubilibus suis. id est, in conscientia bona quam tamen non sibi sed gratiae Dei ascribunt, ne sint de hominibus sibi placenti. bus, sed sint de his qui in Christo gloriantur mustationes Dei in faucibus eorum:ctgladii ancipites in manibus

eorum.

Gratiaς agentes Deo de omnibuς profectibus suis ipsum exaltant, se ad ipsum reserunt quod ei placere nouerunt habentes in manibus sermones Dei qui est gladius bis acutus, efficax de carnales affectus diuidere, do Peccata resecare. . Ad sacienssam vindictam ingentibim: obiurgationexin popusis. Potestas verbi, quo infidelium corda seriuntur,non solum praesidentibu data est, sed omnibus etiam discipulis veritatis,qui polliant arguere errantes.& increpatione sua deuios reuocare. Ad alligantis reges eorum in compedibus, ct nobiles eorum imuin sis. Ierreis. Potentes mundi & reges ac nobIles nis Deum timeant. quem timebunt sed praedicatur illis Euangelium Chri iii, Se percutiuntur framea bis acuta an nunciatur illis iudicium,Sc auditis aeternis suppliciis sini lirorum lia gantur, Sc compedes sapientiae ab initio amoris accipiunt, ut dura praecepta molliant voluntatem,&fit ob dientibus blandum, quod asperum videba

tur auersis. .

Vt Iaciunt in eis iudicium conscriptum : gloria haec es omnibus sanctis κ

Omnium sanctorum gloria haec est. vittarius mundus subiiciatur Deo de diuinis legibus,quarum ivllitia uniformiter ubique conscripta est, simili ob struantiae ruiat ur. Ad hoc enim utuntur in omnibus gentibus spiritus testate,

572쪽

IN PSALMUM CL. 18s

R testate,ut ubique cantetur canticum nouum . Se omnis lingua confiteatur,

quoniam dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris. IbiIip a.

I , sudate dominum in sanctu eius:

D Consessionem pertinet gratiae, dominum in sanctis suis laudare.cuius habent sanctificatione quod saneti sunt.Vndel& patin alio Psalmo dicitur: Mirabilis Deus in sanctis suis: ut qui quid in illis virtutum atque meritorum est,totum ad Dei glo

riam reseratur.

Laudate eum in firmamento virtutis ritu. Laudate eum in potentatibus eius.laudate eum secudum multitudinem magnitudinis eius, omnia ista instrumenta laudium Dei ipsi sancti sunt, per quos ad Deum multiplex sonus concinentis confestionis emittitur: & ideo in omnibus eorum officijs laudatur Ueus: quia omnis canentium motus,eius spiritu quemn p pdicat, animatur. Iaudant igitur eum in sono iube. Propter excellEtissimam Euangelij in Christo declarationem in omnem Psalas..enim terram exijt sonus eorum, Sc in fines orbis terrae verba eorum. Laudant eum in psalterio ct cithara. De superioribus scilicet & inferioribus, tanquam eum qui secit coelum& terram : ut psalterio coelestia, cithara autem terrena laudetur . quia cauum illud lignum,supra quod chordarum resulta extens obiri psalterio superius. in cithara habetur inferius. Laudent eum in tympano se choro. Dum ad similitudinem tympani quod de sicco extensoque fit corio, adeonfessionem Dei sensus mutae carnis aptantur, & ad speciem chori societas canentium in omni modulatione concordet,ut nihil diuersumde eo cui canitur, sentiatur.

Laudate eum in chordis o organo. Id est, in quolibet instrumento musico. quod vel pulsi potest sonare, vel statu. Laudent

573쪽

κD. PROSPERI AQVIT EXPOsITIO

Laudent eum in cymbala benesionalitibui. cDum unusquisque honoratur a proximo , non a se ipso. Cum autem

dicitur: Laudate eum in cymbala iubilationis. Euidenter ostenditur per omnia operamusea non corporeos sonos, sed affectus animi designatos: siquidem nulla ratio sinat, ut iubilatio esse positi in cymbalis, nisi ipla cymbala ad motus animi transferatur: cum enim mens coeptas Dei laudes verbis non potest explicare, admiratio eius similis fit tu bilationi,quae in eo miratur sono,qui nullis syllabarum eomprehenditur articulis. Nihil ergo extra ipsos sanctos, quibus laus Dei indicitur, cogitetur, nec vile aliquid spiritalibus ossi- Rom.e.. chs lentiatur : 5e quia sapere secundum

carnem mors est,

Omnis stiritas laudet Dominum. ALLELUIA F I N. I S.

574쪽

D. PROSPERI

COPI DE VOCATIONE O M.

LIBER PRIMUS.

Propreit hoc si bra tractanti: Θ, non sane sient ire eos, quis putant

N T E R Defensores liberi arbitrij . M praedica- Capsit Liores gratiae Dei,magna & difficilis dudu quaeritur quaestio. Quaeritur enim , Vtrum velit Deus omnes homines saluos fieri. Et quia negari hoe non potest, cur voluntas omnipotentis non im i pleatur.inquiritur. Cumque hoc secundum vo- luntates hominum fieri videatur, gratia videtur excludi: quae si meritis redditur,conflat eam noni donum esse,sed debitum. Unde iterum quetritur. Cur hoc donum sine quo nemo saluus est, ab eo P qui omnes saluari vult non omnibus conferatur Atque ita, contrariarum disputationum nullus terminus reperitur,dum non discernitur quid manis stlim,quid sit occultum. De hac igitur compugnatia Dpmionu, qua me sura Se temperantia sentiendum sit: quatum dominus adiuuerit, annitar inis' cuirere.exercens atquediscutiens modulum facultatis meae in his quae cordi meo sobrie quantum arbitror inhaeserui,ut si in eas regulas processerit sty- , Ius uuae nihil ossensionis, nihil habeant prauitatis, non solum nobis, ted εe aliis utilest ad aliquem nos limitem perueniste, quem non cie Dea usexcedere. Primitus itaque de voluntatis humanae motibus Se gradibus dii. Putandum est. Inter quam & gratiam Dei quorundam non sana discretis est existimantium quod praedicatione gratiae liberum negetur arbitrium: nec aduertentium eadem regula sibi posse obijci quod gratiam negent cum eam humanae voluntatis non ducem volunt esse, sed comitem. Si enim totis litur volutas,ubi ipsa est verarum origo virtutum Si tollitur gratia , ubi eli ipsa bonorum causa meritorum

omni anima humana naturaliter inesse qualemcunque voluntatem quae aut senseuais,aut animam,aut stirituala est. CAPUT II. Ed iam auxiliante Christo,quod tractandum concepimus, inchoemus. Capata. 1 omni animae humanae quantum intelligere atque experiri otur,na

575쪽

D. PROSPERI A VIT

turaliter qualiscunq. inest voluntas, qua aut appetitur quod placet , aut de- Cclinatur quod displicet Huius voluntatis quantum ad naturalem pertinet motum,ex vitio primae praeuaricationis infirmum genera sunt duo, secundum cinae voluntas hominis.aut sensualis aut animalis est. Sed cum adest gratia Dei, accedit pi per donum spiritus tertium genus, ut possit fieri spiritalis:&per hune excellentiorem motum,omnes affectus undecunque nascentes, supernae rationis lege dijudicet. De voluntate sensiuas. C A P V T in I. Ensualis igitur voluntas quam Sc carnalem possumus dicere. non erigitur supra eum motum,qui de corporis sensibus nan Picitur. qualis est in animis paruulorum qui licet nullo iudicio rationis utantur,ostendui tamen aliquid se velle, aliquid nol- le. cum videndo audiendo, odorando, gustando, tangendo, M. ea quibus delectaritur, amant: & ea quibus offenduntur, oderunt. Quid autem est amare nisi velle aut quid est odisse,nis nolle Habent ergo etii ipsi voluntatem suam,quae eis prouidendi & consuledi impos atque ignara sit, in his tamen amat agere,quae carnis sensibus bladiuntur, donec vigor ratio is oris excitetur,&ad famulatium

: moueatur.

nalis ingenij per maturiora ministeria corporis excitet sibi membrorum usum, non alieno motu, sed sua leget De voluntate animas: qua nihil stupra merce dem temporalis gloria acquiritur, etiam si dona Dei in ea sublimiti sapiatur, ac Λ P V T IIII. B hoe ergo sensuali appetitu , in quo remanent hi quos etia in

annis maioribus excordes videmus & fatuos, ad animale surgitur voluntatem,quae priusquam spiritu Dei asatur, etiam si iupra sensuale motu sese attollere potest tame sine sui st amoris pateticipatione in terrenis occiduis li versatur. In hac humana etiam ingenia, si corporeae voluptati non turpiter serviant,& cupiditates suas ivllitis atq; honestat is legibus temperent,nihil supra mercedem gloriae temporalis acquirunt. Et cum praesentem vitam decenter exornent,aeternet tamen beatitudinis praemium non habent,quia rectas actiones & bona studia sua, non ad eius laudem atque honorem referunt, a quo acceperunt ut in ipsia animali discretione sublimius saperent.& excellentius caeteris enitescerent. Cum enim quidam non solum ad abstituta utilissimarum artium, &. doctrinas liberalium disciplinarum. sed etiam ad inquisitionern summi boni aciem mentis intenderint,& inuisibilia Dei per ea quae facta sunt intellectaatam. t. conspexerint : no Zgentes gratias tamen Deo,nec confitentes illum libi ei Iehuius facultatis auiorem sed dicentes se esse sapientes,hoc est, non in Deo. sed in semetipsis gloriantes,quasi ad veritatis inspectionem suis stud ijs atque xationibus propinquassent eu nuerunt in cogitationibus suis: & quod illuminante Dei gratia inuenerant, obcaecante superbia perdiderunt, ro. lapsi a superna luce ad tenebras suas, hoc est,ab jncommutabili atque aeterano bono ad mutabilem corruptibilemque naturam. Cum emo tales in

576쪽

amorem sui recidunt,&ita sibimet placent, ut totum quod in se laudabile iudicant, non ad dona Dei referant, sed sibi vendicet, Se studio propriae vo-Iuntatis ascribant, procul ab illa spiritali exultant voluntate,& nihil in se habent quo ad vitam prouehantur aeternam, incipientes in semetipsis etiam illa temporalia Dei dona corrumpere, de a bo no eorum usu in cosuetudinem innumerabilium transire vitiorum. Omnes gentes in elementis accepi se praecepta legalia,ut inexcusabiles sint in idololatria. C A P v T U. Vamuis enim scriptu sit, quod eum dispertiret excelsus De ut Irat geres,quemadmodum dispersit silios Adam, statuit ter minos gentium secundum numerum angelorum Dei, . & facta est portio domini populus eius Iacob funiculus .: haereditatis eius Israel: Sc scriptum sit, dominu dicere ad Israel, Eritis mihi sandii, quia ego sanistus sum dominus Leuit hi. Deus vester,qui segregavi vos ab omnibus getibus esse mihi. Et quamuis scriptum sit in libro Hesten dicente Mardochaeo, Cratias Hest. 16. tibi domine, suoniam feci ili noua signa Sc prodigia, qualia non sunt facta in sentibus, diuides omne seculum in sortes duas, elegist i unam tibi populi tui, In ro.

relinquens aliam gentibus. Et Paulus & Barnabas dicant, Et nos mortales in te pr. sumus similes vobis homines, an nunciates vobis conuerti ad Deum riuum, qui fecit coelum Sc terram Sc mare & omnia quae in eis sunt,qui in pretieritis P senerationibus dimisit omnes gentes ingredi vias sua; . Quamuis ergo haec Se multa similia veritatis scriptura pro nuciet, secundu ipsam tame credimus& p ijssimh confitemur, quod nunqa uniuersitati hominu diuinae prouideli et cura defuerit. Quae licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem di-' rexerit institutis .nulli tam e nationi hominu bonitatis su dona hubtraxit, ut propheticas voces Se praecepta legalia conuincerentur in elementorum ob. sequiis ac testimonijs accepi me. Vnde Se inexcusabiles facti sunt, quia deost mi Dei dona secerum: & quae creata erant ad viedum, venerati fiant ad OA .lendum. uod ab*ae diuina gratia voluntas tanto citi tu propinquat iniquitati, quanto acriius inredi Iur actioni,quia no in gloria Dra vivit. C A p V TV I.

quam impietatem etiam illa ges quam sibi ab omnibus ger

tibus dominus segregauit tota transisset, nisi misericordiae suae, ropos tu sustentandis electo ru lapsibus praete disset. Naplenae sunt paginae veteris testam elide Israeliticae desectionis relata: --, ut aperte appareat diuinae semper fuisse gratiae, quod no omnis ille populus discesiit a domino. Ita humana natura in primi Bominis praeuaricatione vitiata . etiam in Ier beneficia , inter precepta Se auxilia Dei, semper in deteriorem est procliuior Voluntatem . cur committi non est aliud quam dimitti. Haec itaque voluntas vaga, incerta, instabilis, imperi. ta', infirma ad efficiendum, facilis ad audendum, in cupiditatibus ca

577쪽

Mat Isall. Cor. 6.

ea,in honoribus tumida,curis anxia, suspicionibus inquieta, gloriae quam et virtutum auidior, famae quam conscientiae diligentior, se per omnem sui experientiam miserior fruendo his quae concupiuerit,quam carendo: nihil in suis habet viribus, nisi periculi facilitatem: quoniam voluntas mutabilis. quae non ab incommutabili voluntate regitur , tanto citius propinquat iniquitati, quanto acrius intenditur actioni. Quamdiu ergo homini ea puncent quae Deo displicent, voluntas eius animalis est: quia etiamsi in bonis moribus agat, malε adhuc yiuit, si non in Dei gloriam vivit. Hoc est enim proprium & praecipuum piorum, ut in domino glorientur, nec se nisi in Deo diligant. Bene enim se amant, qui in se opera Dei amant. Nam se Deus hoc amat in nobis,quod ipse fecit & hoc odit,quod ipse nos fecit.

Si ergo opus Dei amamus in nobis. bonam voluntatem rectὸ amamus in nobis quae utique si opus Dei non ellet, amanda non esset. Quis autem homo nisi malae voluntatis fuerit bonam in se non amat voluntatem, quae superni agricolae prima plantatio eles Dicente enim veritate. Omnis plan. tatio quam non plantauit pater meus coelestis .eradicabitur: Quicquid non est eradicandum, manifestum est a patre esse plantatum. Bona autem vo- Iunias. Omnium virtutum germen est primum. Quae innixa origini suae in illa aeterna Se incommutabili voluntate requiescit . ut vere si spiat talis: quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est, dum per communionem ill minantis Se illuminati, iustificantis Se iustificati. regentis Sc subditi, omnis actio ad unum refertur: Se quod ad unum refertur, utriusque est. Quia nec

Deo alienari potest quod dedit,nec ab homine quod accepit. In homine, cum ad pietatem redit,non aliam in eo creari 'bstantiain, sed eandem quae fuerat labefactata,reparari, nec aliud ab eo ausari nisi vitium , priore voluntate correcta.

CAPUT VILIC tractandum videtur Utrum cum bonae voluntatis esse . homo incipit,eadem quae in ipso erat corrigatur voluntas , an alia ei quam no habebat, & quq priori repugnet,detur. Quod ut euidentius appareat. altius id non pigeat inquirere. Omnes homines in primo homine sine vitio conditi sumus, Sc omnesmaturae nostrae incolumitatem eiusdem hominis prie uaricatione perdidimus. inde tracta mortalitas, inde multiplex corporis animique corruptio, inde ignorantia Se difficultas,curae inutiles, illicit cupiditates, sacrilegi e rores, timor vanus,amor noxius,iniusta gaudia, poenitenda consilia, Se non minor miseriam multitudo quam criminu. His ergo atq: alijs malis in naturam humanam irruentibus. ii de perdita . siperelicta, intelligentia obe cata voluntate captiua: nemo in se unde repararetur inuenit. Quia etsi fuit qhinaturali intellectu conatus sit viiijs reluctari, huius tantum temporis vitam steriliter ornauit. ad veras autem virtutes et ternamque beatitudinem non profecit. Sine cultu enim veri Dei .etiam quod virtus videtur esse, peccatum

est,nec placere ullus Deo sine Deo potest. Qui vero Deo non placet, citi

578쪽

o m t ei, ut Iberum arbitrium non auferat . iiii per ipsum uel idia sanet. C A P V T V I I I.

DE VOCATIONE GENT. LIB. I.

nis sibi & diabolo placet A quo cum homo sipoliaretur, non voluntate, sed voluntatis sanitate priuatus est: quia nec detrudi ab innocentiae statu ponset, nisi voluntate peccaret. Quae ergo natura erat bona, qualitate facta est: mala, se ille animi motu ui nunquam potest sine aliquo esse amore, hoest,sne aliqua voluntate, non perdidit appetitum, sed mutauit affectum id recipiens desiderio quod debuit refutare iudicio. Cum igitur homo ad pietatem redit, de quo ideo dictum est, Spiritus vadens & non rediens: quia nisi illum Deus conuerreret, non rediret: non fit nouum figmentum, nouaque creatura, non alia in eo creatur substantia, sed eadem quae fuerat labefactata,reparatur. Nec aliud ab eo aufertur, nisi vitium quod n tura non habuit. Vit enim in Adam natura sine vitio, qui per voluntatis inobedientia mala multa contraxit, de in posteros magis magisque multiplicanda transfudit. Quae ut vincantur' atque in nihilum deducamur, non esse cit nisi gratia sal- uatoris, qui opus suum opere suo reparat. Sicut enim' dicit Ioannes Apostolus: In hoc apparuit filius Dei, Vt i Ioan. ι . Usoluat opera diaboli. Et se rumpit vincula captiui, sic Mar a. vestit nuditate spoliati se sanat volnera sauciati: ut quod in ipso agit,etiam per ipsam geratur. Cui utique contra Eostem suum non expedit sine protectore confligere. Cum illo enim habet certamen. a quo aliquando superatus est. Non ergo fidat de viribus suis, quae erit cum et sent in tegm, non steterunt: sed per illum quaerat a lati triam, qui soliis non est victus & omnibus vicit. Et si quaerit. non dubitet quaerendi affectum ab illo se accepisse quem quaerit. Nec qui a s ritu Dei agitur ideo se putet liberum arbitrium non habere: quod ne tunc quidem perdidit quando diabolo voluntate se dedit , ainterfectum est per vulnerantem, non tollitur per medentem : vulnus sanatur non natura remouetur.Sed quod in natura perbi, non restituitur nisi

scriptura, fure de bonis, ite de inam sequatur, rue de Electis,

Iiue de reprobis ara meminit a mus parita , fluasi ne ne a hominum piater mutat, 'ICIT Dominuς Et disponam domui Israel, ac domui Iudae Hiere. ittestamentum nouum non secundum testamentum quod di positi patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti: quia ipsi non perseuera-

579쪽

runt Intes ameto meo, Je ego eos neglexi,dicit Dominus. quia botes testi- Cmentum quod disponam domui Israel pol dies illos dicit dominux. Dabo leges meas in sensu ipsoru sc in corde ipsoru scriba eas Ac ero illis in Deum. 5c ips; erunt mihi in populum. Et no docebit unusquis l. proximia suum,scvnul quisque fratrem suum,dicens: Cognosce dolia inum, quia omnes cognoscent me a pusillo eorum usque ad magnum quia propitius ero iniquit

Hiere. Iz- tibus eorum, Sc peccatorum eorum memor non ero. Et dabo illis viam alis

iapo ram Se cor aliud,ut me timeant omnes dies in bonum ipsis xiiiij eo post eos, Sc coniti tuam illist mentum ternum,quod non auertam post eos:& timorem meum dabo in cor eorum ne discedant a me, Sc vis bo eos, ut bonos eos faciam. Per Eiaiam quoque de gratia sua dominus, 'ua ex omni- ΕΔ.43 bus hominibus nouam creaturam facit , eadem praenunciat. dicens: Ecce faciam noua quae nunc orientur. Se cognoscetis ea, & suciam in deserto viam, Se in sicca terra flumina. Benedicent me bestiae agri, frenae & filiae struthionum quod dederim in deserto aquam, & flumina in sicca terra ad Potandum genus meum electum populum meum quem mihi acquisiui, ut Ea 4s enarrent virtutes meas. Et iterum. Per meipsum iuro,nisi exibit de ore meo tui titia, Se verba mea non auertentur, quia mihi flectetur omne genu, de

coofitebitur omnis linguaDeo. Si ergo in ptistabile est ista non heri. quia nee incerta praescientia Dei est, nec mutabile consilium, nec inefficax vo- .luntas.nec falsa pro iam io, omnes isti de quibus haec praedicta sunt. si cuiusquam exceptione saluantur. Dat enim leges suas in sensium ipsorum, easque in cordibus eorum digito suo scribit, ut agnitionem Dei, non doctrinae humanae opere . sed magisterio summi eruditoris accipiant. Quia orico I neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid. sed qui incrementum dat

Deus. Omnes hi a pusillo vique ad magnum cognoscut Deum, quia ut venirent ad Christum a patre audierunt atque didicerunt, omnes educti ab errore diriguntur in viam vitae, omnibus corde mutato recta sapere Se recta velle donatur,omnibus timor, quo in mandatis Dei erudiantur in seritur. Fit in deserto via,& terra arida fluminibus irrigatur, ut qui prius ad confitendum Deu in os non aperiebant, Sc Vebia muta atque irrationabilia an, malia in feritatem transierant bestiarum diuinorum eloquiorum fontibus mundati, benedicunt Sc laudant Deum. enarrates virtutes & mirabilia misericordiae eius, qui elegit eos. Se in filios adoptauit, ac noui testamenti secit GHM.;. heredes. Si autem v t Apostolus loquitur hominis confirmatum tellamentum nemo spernit aut superordinat,quomodo fieri potest, ut ex ulla parte,

diuina promissio resoluatur Manet prorsus Se quotidie impletur quod AbraE dominus sine conditione promisit sine lege donauit. Quia etsi quidam quibus hic praedicata sunt, non crediderunt incredulitas eorum fidem Rom. γ Dei non evacuavit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Et

illi quidem qui audito euangelio credere noluerunt, inexcusabiliores fam. sunt quim si nullum praeconium veritatis audissent. Sed certu eli eos apud praescientiam Dei Abrahae filios non fuisse, nec in illorum sorte numeratos. Osis de quibus dictum es , Benedicentur in semine tuo omnes tribus terrae. Creadituros enim promisit qui dixit. Et non docebit unusquisque proximum Liri.iti suum, de unusquisque fratrem suum dicens: Cognosce dominum, quia omnes cognoscent me a pusillo eorum vique ad magnum. Reconciliados pro-

580쪽

DE VOCATIONE GENT. Li P. I. 289

h misit qui dixit, Propitius ero iniquitatibus eoru Se peccatorum eorum memor non em. Obedituros promisit qui dixit, Dabo illis viam alteram, & cor aliud, ut timeat me omnes dies. Perseueraturos promisit qui dixit,Timorem Esa 4s. meum dabo in cor eorum ne discedant a me. Sc visitabo eos. Vt honos eos

faciam. Postremo, Omnes sine cuiusquam exceptione A promisit qui dixit, ' P0 xx Per memetipsum iuro, nisi exibit de ore meo iustitia, Se verba mea non aueris 'ν tentur, quia mihi flectetur omne genu. Se confitebitur omnis lingua Deo. Hie si dieamus non feri quod Deus iurauit esse faciendum, falsitatem Deo vid. R, quod abst)3c mendacium ascribimus veritati. Si autem , ut pietas fidesque ni an .i . persuadent, Dei verba non excidunt,& fit omnino quod i latuit: quomodo Philip. x nobis veracis promissionis firmitas apparebit, eum multa adhuc hominum milia daemoni js serviant, Scidolis genuflectant Nis huiusmodi denuntia- 'tiones Dei secundum illam incommutabilem scientiam editas nouerimus. in qua apud illum iam uniuersitas humana discreta ell, Se siue de boni; siue

de malis loquatur, ita unius partis meminit, quasi neminem hominum praetermittat. Nam cum dicit Apostolus,Uetera transierui, ecce iacta sunt Om- L. Cotarnia noua: nunquid non omnes homines videtur dixis Ie renouatos Aut cudicit: Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, & per ipsum Colosi

reconciliari omnia in ipso: nunquid non ita loquitur, quasi neminem velit exortem huius reconciliationis intelligi Aut cum ait, Nouissimis illis die- Hebnibus locutus est nobis in filio quem constituit haeredem uniuersorum: nun quid aliud sonat forma sententiae,quam omnes homines in Christi haeredi. B tate a patre esse transcriptos cundum prophetiam David,dicetis: Postula Psalm. x a me & dabo tibi gentes haereditatem tuam. 3e possesii Onem tuam terminos

terrae Dicente enim domino: Si exaltatus fuero a terra. Omnia traham ad Ioan. rvme. nonne uniuersorum videtur promissa conuerso ' Aut cum de ecclesia

prophetatur Se dicitur: Omnis vallis replebitur, & omnis mos Sc collis hu- Ela 4 , miliabitur,& erunt praua in directa, Sc aspera in vias planas : nunquid ullas hominum videtur omisius,qui non significatus sit Chri isto esse subdendus Quid cum dicitur, Et veniet omnis caro in cospectu ineo, ut adoret in Hie. ξ0' .rusalem. dicit Dominus Aut illud : Et erit in diebus illis: Efiundana Ioel. r. de spiritu meo super omnem carnem c Aut illud: Allevat dominus oma ruat.144nes qui corruunt. & erigit omnes elisos Nunquid non ita pronunciatum eit quasi ab hoc Dei munere nemo discretus si Habet ergo pol urius Dei plenitudinem suam. Sc quamuis magna pars hominum. laluariistis gratiam aut repellat aut negligat, in electis tamen & praescitis, atque ab omnium generalitate discretis, specialis quaedam censetur uniuersi;- tas, ut de toto mundo totus mundus liberatus, & de omnibus hominubus omnes homines videantur assumpti. Sicut etiam cum de impijs seris . Tino est, ita locutionem suam diuinus stylus ordinat, ut ea quae de quadam parte dicuntur, ad omnes homines pertinere videantur. veluti est ilia lud quod ait Ioannes Baptilla: Qui de coelo venit, super omnes est, quod Ioan se vidit 3c audiuit, tellificatur, & teistimonium eius nemo accipit. Aut illud

Apostoli: omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Chri isti. Aut i l. lud quod Psalmus Dauidicus canit: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si ellintelligens, aut requirens Deum. Omnes rhili p. r. declinauerunt,simul inutiles facti sunt, non eli qui faciat bonum, non est

SEARCH

MENU NAVIGATION