Diui Prosperi Aquitanici ... Opera, accurata vetustorum exemplarium collatione per viros eruditos à mendis penè innumeris repurgata. ..

발행: 1566년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

stini sunt in ea fide quae de Ineeps per Dei gratiam si iuuanda, man- clari sum. praescisse ante mundi coiuli tutionem Deum, Je eos praedestinasse in regnum suum, quos gratis vocatos, dignos futuros eleel one Se de hac vi ta bono fine excessuros esse pr uiderit. id eo ii omnem hominem ad credendum & ad operanda diuinis institutionibus admoneri, ut de apprehendEda Vita aeterna nemo desperet .cum voluntariae deuotioni renumeratio sit pa rata. Hoc autem propositum vocationis Dei quo vel ante mundi initium, . vel in ipsa conditione generiς humani eligendorum & rejciendorum dici-vur facta discretio,ut secundum quod placuit creatori, alij vasa honoris, alij vasa contumeliae sint creati, Se lapsu curam resurgedi adimere, & sanctis ocis teporis casionem se torporis alterre: eo quod in utraqi partem superfluus labor l, si neq: reiectus vlla industria possit intrare, neqi electus vlla negligetia ponsit excidere Quoquo enim modo se egerint,non posse aliud erga eo, quam Deus definiuit accidere,& sub incerta spe cursum no posse e ste constantem: cum si aliud habeat praedestinantis electio casia sit annitentis intentio. R moueri itaq. omnem industriam tolliq: virtutes,si Dei constitutio humanas praeueniat voluntates: & sub hoc praedestinationis nomine, fatale quandam induci necessitatem. aut diuersarum naturarum dici dominum conditorem si nemo aliud possit esse quam factus sit At quo ut breuius ac plenius quod opinatur exponam: quicquid in libro hoc ex contradicentium sensu sanctitas tua sibi opposuit, quicquid etiam in libris cotra Iulianum ab ipso sub hac quaestione obiectum potentissime debellasti hoc totum ab illis sancti, intentiosissime conelamatur. Et cum contra eos scripta beatitudinis tuae, validi Simis Se innumeris testimonijs diuinarum scripturarum instructa proserimus .a secundum formam disputationum tuarum, aliquid etiam ipsi quo D

concludantia struimus, obstinationem suam vetullate defendunt: ut ea,

quae de Epitholis Apostoli Pauli Romanis scribentis, ad mam sellatione ditiuinae gratiae, praeuenientis electorii merita proseruntur, a nullo unqua Ee .cle ita ilicorum ita esse intellecta ut nunc sentiuntur, affirment. Cumque ud

ipsi ea exponant secundum quorum velint sensa deposcimus. nihil se profitentur inuenisso quod placeat,& de his taceri exigunt quorum altitudinem nullus attigerit. Eo poliremo pervicacia rota descendit, ut fide nostram di scationi audientium contrariam esse definiat,ac sic etiam si vera sit, no pro- ntel. mendam: quia & pernici Osh no st recipi eda traditur, & nullo periculo quaerienda. intelligi nequeant.conticeantur. Quidam vero horum in tantum a Pelagia nis semitis non declinant,ut quum ad colitendam eam Christi gratiam quae omnia praeueniat merita humana cogatur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur: ad conditionem hanc velint uniuscuiusqi hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem quia nec existentem liberi arbitrij, & rationalis gratia cruatoris inllituat, ut per discretione boni & mali & ad cog .nitionem Dei. Se ad obedientiam madatorum eius possit suam dirigere voluntatem: at q. ad hanc gratiam qua in Christo renascimur,peruenire per naturalem scilicet facultatem, petendo.quaerendo,pulsando : ut ideo accipiat. ideo inueniat, ideo introeat . quia bono naturae bene usus, ut ad ista saluantegratiam initialis gratiae ope meruerit peruenire. Propositum autem vocan. tis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus continuerit nullum in re num suum, rus per sacramentum regenerationis assumere, & ad hoc salutis

, is donum

642쪽

donum omnes homines uniuersaliter,sive per naturalem, sue perscriptam legem .sue per Euangelicam praedicationem vocari: ut & qui voluerint fiat

si ij Dei, Se inexcusabiles sint qui fideles viti noluerint: quia iustitia Dei in

eo sit, ut qui non crediderint pereant : bonitas in eo appareat. si nemine repellat a vita, sed indifferenter uniuersos velit salvos fieri, Se in agnitionem veritatis venire. Iam hic proferunt testimonia quibus diurnarum scriptura rum cohortatio ad obediendum incitat hominum voluntates,qui ea libero arbitrio,aut faciant quae iubentur, aut negligant :& consequens putant, Vt

uia praeuaricator ideo dicitur non obedissse,quia noluit: fidelis quoqι non ubitetur ob hoc deuotus fuisse, quia voluit: & quatum quisque ad malum.

tantum habeat facultatis ad bonum: pari ii momento animum se vel ad vitia, vel ad virtutes mouere,quem bona appetentem gratia Dei foueat. mala

sectantem damnatio iusta suscipiat. Cum ii inter haec innumerabilium illis multitudo obi jcitur paruulom, qui utiqi excepto originali peccato, sub quo

omne, homines simi liter in primi hominis damnatione nascutur . nullas adhuc habentes voluntates,nullas proprias actiones non sine Dei iudicio se .cernuntur: ut ante discretionem boni ac mali de usu vitae illius auferedi alij per regenerationem inter coelestis regni assumantur haeredes: alij sine bapti imo inter mortis perpetuae transeant debitores: tales aiunt perdi, talesque saluari quales futuros illos in annis maioribus si ad activam seruaretur aeta tem,scientia diuina pr uiderit. Nec considerant se gratia Dei,qua comitem, non praeuiam humanorum volunt esse meritorum, etiam illis voluntatibus subdere. quas ab ea secundu sua phantasiam, non negant esse prquentas. Sed in tantum quibuscunqicdmentitῆς meritis electionem Dei subi jciunt, quian praeterita quae non extant, tura quae non snt futura confingant, novom apud illos absurditatis senere, de non agenda praestita sint, & praescita non acta sint. Hanc sane de humanis meritis praescientiam Uei,secundu qua gratia vocantis operetur, multo sibi rationabilius videntur alimere, eum ad earum nationum contemplationem venitur,quae vel in pretieritis seculis di. missae sunt ingredi vias suas, vel nunc quoque adhuc in veteris ignorantiae impietate depereunt,nec ulla eis aut legis aut Euangelij illuminatio com Dcauit cum tamen inquantum praedicatoribus ostium apertu est, & via facta est gen tium populus qui sedebat in tenebris & in vin bra mortis luce viderit magnam: & qurquondam non populus nunc aute populus Dei si, & quorum aliquando non miterius est,nunc aute misereatur: praevisos inquiunt a domino credituros: &ad unamquam' i gentem ita dispe fata tempora ac mi nil teria magistrorum,ut exortura erat bonarum credulitas volutatum. Nec

vacillare illud, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, & in agnitione veritatis venire: quandoquidem inexcusabiles sint qui & ad unius veri Dei cultum potuerint instrui intelligetia naturali. Se Euangelium ideo non audierint . quia nee fuerant recepturi. Pro uniuerso aute humano genere moratuum est e dominum nolirum Iesum Christum. Se nemine prorsus a redem aptione sanguinis eius exceptum, etiamsi omnem hanc vitam alienissima ab eo mente pertranseat: quia ad omnes homines pertineat diuinae miserico diae sacramentum. quo ideo plurimi non renouentur, qui uod nec reno.

Mari utile habeant praenoscantur. Itaque quantum ad Deum pertinet, omnibus paratam vitam aeternam: quantum autem ad arbitrij libertatem, ab

Tt iij his eam i

643쪽

EPISTOLA PROs PER I

his eam apprehendi, qui Deo sponte crediderint, & auxilium gratiae merito ccredulitatis acceperint. In istam vero tali, gratiae pr dicationem hi, quorum contradictione offendimur,cum prius meliora sentiret, ideo se vel maximὰ contulerunt, quia si profiterentur ab ea omnia bona merita pr ueniri,& ab ipsa ut possint esse do nari,necessitate concederent Deum secundum propositum & eonsilium voluntatis su ,occulto iudicio,& opere manifesto, aliud vas condere in honorem, aliud in contumeliam: quia nemo nisi per gratiam iustificetur. Se nemo nisi in praeuaricatione nascatur. Sed refugiunt ii tud facteri diuinoque ascribere operi sanctorum merita formidant, nec acquiescut praedestinatum electorum numerum, nec augeri posse,nec minui: ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta non habeant: aesuperflua sit industri ae laboris indictio , cuius studium cessante electione frustrandum sit. Ita demum enim posse Unumquenq: ad correctionem, aut

ad profectum vocari,si se sciat sua diligetia bonum esse posse,& libertatem suam ob hoc Dei auxilio iuuanda, si quod Deus madat, elegerit. Ac sic, cum ita his qui tempus acceperunt liberae voluntatis, duo sint quae humana operentur salutem, Dei scilicet gratia & hominis obedientia: priorem volunt obedientiam euecuam gratiam,vi initium salutis ex eo qui saluatur. non ex eo credendum sit stare qui saluat:&volutas hominis diuinae gratiae sibi pariat opem, non gratia sibi humanam subijciat voluntatem. Quod cum peruersissimum esse reuelante Dei misericordia, Se instruente nos tua beatitu. dine nouerimus, possumus quidem ad non credendum esse constantes, sed ad aut horitatem talia sentientium non sumus pares: quia multu nos & vitae meritis antecellunt,& aliqui eorum adepto nuper summo sacerdotij hono . xe supereminent: nec facit Equisquam praeter paucos perfectae gratiae intre. Dpidos amatores, tantis superioru disputationibus ausus est cotraire . Ex quo non solum his qui eos audiunt,verumetiam ipsis qui audiuntur,cum digniutatibus creuit periculum: dum & multos reuerentia eorum , aut inutili cohibet silentio aut incurioso ducit assensu : Se faluberrimum ipsis videtur, quod penὸ nullius contradictione reprehenditur. Unde quia in illis Pelagianae prauitatis reliquijs non mediocris virulentiae fibra nutritur, sprincitum salutis malis in homine collocatur: s diuinae voluntati impiὸ voluntasumana Praefertur.ut ideo quis adiuuetur quia voluit, non ideo quia adiuuatur velit: si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare malὸ creditur: si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donauerit: tribue nobis in hac causa Papa beatijsime, pater optime, luatum donante domino potes diligentiam pietatis tuae obsecro,ut quae in istis luaestionibus obscuriora.& ad percipiendum difficiliora sunt, quam lucidi Dimis expostioni bas digneris aperire. Ac primum,quia plerique non putant 'Christianam fidem hae dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias. Deinde quomodo per illam praeoperante & cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum virum praescientia Dei ita secundum propositnm maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita sint accipienda praescita an per genera causarum & species personarum illa varientur: ut quia diuerst sunt vocationes in his qui nihil operaturi saluantur, quasi solum Dei propositum videatur existere: in his aut equi aliquid boni acturi sunt, peri raescientiam possic stare propositum: an vero uniformiter. licet

644쪽

tia tamen quodam ordine sit subnixa proposco : &sicut ni nil si quorumcunque negociorum,quod non scientia diuina praeuenerit ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo authore defluxerit. Postremo quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei. quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur,nec occasonem negligentiae habeat, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur,quae sumus patienter insipientiam nostram feredo demonstres, quεd retractatis prioru de hac opinionibus, pen Eomnium par inuenitur & una sententia,qua pro postu & pr destinationem Dei secundum pr scientiam receperunt: ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios eontumeliae fecerit, quia finem uniuscuiusque praeuiderit, de sub ipso gratiae adiutorio in qua futurus esset volutate de actione praescierit. Quibus omnibus enodatis.& multis insuper quae altiore intuitu ad causam hac pertinentia magiis potes videre discussis e redimus & speramus, non solum tenuitatem nostram disputationum tuarum praesidio roborandam, sed etiam ipsos quos meritis atque honoribus claros ea ligo istius opinionis obscuratis

desecatissimum lumen gratiae recepturos. Nam unum eorum praecipuae auctoritatis Sc spiritalium studiorum virum , sanctum Hilarium Arelatensem Episcopum, sciat beatitudo tua admiratorem sectatoremq: in alijs omnibus tuae esse doctrinet:& de hoc quod in querelam trahit,iampridem apud sanctitatem tuam sensam suum perliteras velle conferre. Sed quia virum hoc facturus,aut quo fine sit fadtiirus incertum est,& omnium nostrum fatiga-- tio prouidente hoc pr senti securi Dei gratia,in tu et charitatis & scienti vinu fore sperat,adde eruditionem humilibus, adde increpationem superbis.Necessarium Se utile est etiaquq scripta sunt scribere, ne leue existimetur quod non frequenter arguitur. Sanum enim putant esse quod non dolet. nec vulnus superducta cute sentiunt: sed intelligat peruenturum ad sectionem. quod habuerit perseuerantem tumorem. Gratia Dei & pax domini nostri

coronet te in omni tempore,& ambulantem de virtute in Virtutem

glorificet in ternum domine Papa beatisiime , ineffabiliter mirabilis , incomparabiliter honora

trone.

645쪽

PAPAE PRO PROSPERO ET

HILARIO. DE GRATIA DEI EPIS

TOLA AD QUOSDAM GAL-tarum Episivos. I lectissimis fratribus Venerio , Mario, Leontio, Auxonio. Arcadio. Phihatio, &caeteris Galliae Episcopis Caelestinus Episcopus. Apostolici ve ba praecepti sunt: Apud Iudaeos atque gentile, tane offennone nos esse debere. hoc quisquis Chri. stianus est,tota animi virtute custo ait. Quod culta sitino parum periculi illu manere poterit ante Deum, qui hoc detractat etia siletibus exhibere. Na qualiter nos, qui nemine perire volumus, ista contristent,quae aut horibus Christianis percellunt animos Christianos, dominicus in Evangelio sermo testatur. Ait enim ipse Saluator,quod expediat scandalizanti unum de pusillis,in maris profunda demergi. Et ideo quae sit eius iam poena quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire.

De Prohra ct Hilaris. CAPUT LEIlii nostri praesentes Prosper de Hilarius,quom circa Deum nostrum

licitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbyteris illic licere, O qui dissensioni Ecclesiarum studeant,sunt apud nos prosecuti. utin- disciplinatas quaestiones vocantes in medium, pertinaciter eos dicant pretdicare aduersantia veritati. sed vestrae dilectioni iustius imputamus, quado illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus supra magistrum no esse dis. Lucis. Cipulum, hoc est, non sibi debere quenquam ad iniuriam Doctorum vindicare doctrinam. Nam & hos ipsos a Deo nostro positos nouimus ad docen-r.Cor. ix. dum,cum sit .dicente Apostolo .eis tertius locus intra Ecesesiam deputa sua. Quid illis spei est. ubi magistris tacentibus hi loquuntur, qui si ita ell, disicipuli no fuerunt Timeo ne connivere sit hoc tacere. timeo ne magis ipsi loquantur,qui permittut illis taliter loqui. In talibus causs no caret suspicione tacitum ita ,quia occurreret veritas.si falsitas displiceret. Merito namq: causa nos resipicit, si cum silentio faueamus errori. Ergo corripiantur huiusnodi non sit his liberum habere pro voluntate sermone Desinat, si ita res sunt. incessere nouitas vetullatem. desinat ecclesiarum quiete inquietudo turba re. Couantur saepe naufragio mergere.quos intra portum states statio facit fida securos. Fida quippe est omni u ltatio. quoru persectis gressibus vestigia non mouentur. Recurrerunt ad apostolicam praedicti sedem haec ipsa nobis quae tentat perturbatio, conquerentes. Habetote fratres charissimi pro catholicae plebis pace tractatum sciant se, si tamen censentur presbyterij di nitate, vobis este subiectos, sciat omnes qui male docet. quod tibi magis dis.cere copetat, uam docere. Nam quid in Eccles ijs vos agitis, si illi summam teneant praedicadi Nisi forte illud obsistat,quod non authoritate, no adhue ratione

646쪽

C ELEST. EPISTOLA.

ratione colligitur,ut aliqui ε Datrum numero nuper de laicorum consortio in collegium nostrum sortassis admissi nesciat, quid sibi debeant vindicare Super his multa iam dicta sunt eo tempore,quo ad Datris Tu ent ij dedimus

scripta responsum,nunc tamen repeteres saepius admonemus,ut vitetur huiusmodi qui laborant per terras aliud quam ille noster iussit agricola seminare, nec tamen mirari possumus, si haec erga uiuetes hi nuc tentare audentiqui nituntur etiam quiescentium Datrum memoriam dissipare.

De sancta Episcopo augustino mira laudis adsertio. C a P UT II. AVgustinum sanctae recordationis virum pro vita sua, itque meritis in

nostra communione semper habuimus, nee unqua hunc snistrae sunpicionis saltem rumor aspersit que tantae scietiae olim fuisse minimus,ut inter napgistros optimos etia a meis semper pr cessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubiqi cunctis Scamori fuerit,&honori.vnde resistedu talibus,quos male crescere videmus. Nefas est l, c pati religiosas animatiquarum asilictione, quia membra nostra sunt. nosquoque conuenit macerari, quamuis maneat nos beatitudo pro missa quicunq: probatur persecutionem propter iustitiam sustinere, quibus quid promittat dominus in futurum. sequens sermo declarat. Non est agentium causa solorum uniuersalis ecclesia, quacunque nouitate pullat ur, intelligamus saec ipsa vobis,quae nobis non placet,displicere. Quod ita demum probare poterimus,s imposito improbis silentio, de tali re in posterumque re lacessauerit. Deus vos incolumes custodiat stat res charissimi.

Sedis Infusica episcoporum authoitates de gratia Dei. C.A P V T III. Via nonnulli qui catholico nomine gloriantur, in damnatis autem

haereticorum sensibus seu prauitate Due imperitia demorantes, phiasimis disputatoribus obuia repraesumunt.&cum Pelagiu atq: Caelestium anathemati a re non dubitent,magistris tamen nostris, tanu necessarium modum excesserini,obloquuntur,ea li tantummodo sequi Ac probare profitetur, quae sacratissima beati Apostoli Petri sedes eo tra inimicos gratiae Dei per ministeri u praesul usuo sanxit & docuit: necessariu fuit diligenter inquirere.quid Rectores Roman et Eceles de hqres,quae eoru temporibus exorta fuerat . iudicarint,& cotra nocetissimos liberi arbitri defensore, quid de gratia Dei senti edu esse cesuerintata ut etia Africanora cocilioru quasdasentetias iungeremus, tuas uti ii suas secerut apostolici antistites du illas co- probaret.Vt ergo plenius, qui in aliquo dubitar, instruatur,eostitutiones sanctorum patrum compendioso manifestamus indiculo, quo si quis no nimiuest contentiosus agnoscat omniu disputationum connexione ex hac subditarum authoritatum breuitate pendere nullamq: sibi contradictionis supereserationem .s cum catholicis credat & dicat. uod Idam omnes homines laserat,nrc quenquam tris Chri figraiia,posse saluari. C a P. IIII.

647쪽

PRO PROsPERO ET HILARIO

N praeuaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem, Se im ci nocentiam perdidisse,& neminem de profundo illius ruinae per liberum in arbitrium posse consurgere nisi eum gratia Dei miserentis erexerit, pronunciante beatae memoriae Papa Innocentio,at a. dicete in epistola ad Carthaginense concilium,Liberum enim arbitrium ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis,cadens in praeuaricationis profunda, demersus est,&nihil, quemadmodum exinde surgere posset inuenit , suaque in aeternum liubertate deceptus huius ruina iacuisset oppressus, nisi eu post Christi pro sua gratia relevasset aduentus,qui per nouae regenerationis purificatione omne . praeteritum vitium sui baptismatis Iauacro purgauit.

Quod nemo sit bonus sitis viribus, ni se participatione eius qui sedit ianus 6L CAPUT TNEminem esse per semetipsum bonum , nisi participationem sui ille.

donet qui solus est bonus.quod in eisdem scriptis ei uidem pontifici, sententia protestatur dicens Nam quid nos de eorum posthac re- Etiam mentibus aettimemus qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant cuius quoticie gratiam consequumur,qui sine illo tantum

se adsequi posse confidunt uod ni gratia Dei continua iuvemur, insidias diaboli sic serare non possumus. CAPUT VI. Eminem etiam baptismatis gratia renouatum idoneum esse ad su- Dperandas diaboli insidias, de ad euincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adiutorium Dei perseuerantiam bonae conis uersationis acceperit, quod eiusde antistitis in hiae paginis doctrina confirmat dicens: Nam quan uis homine redemerit a praeteritis ille peccatis,tamen sciens illum iterum posse peccare,ad reparationem sibi. quemadmodu pocset illum & post ista corrigere multa seruauit,atque quotidiana praestat ille

remedia,quibus nis freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores.Necesse est enim,ut quo auxiliate vincimus,eo iterii non adiuuante vincamur.

M per Christum sit bero bene utamur arbiitriRC A P V T V I I. QVod nemo, nisi per C hristu libero bene utatur arbitrio,ide magister

in epistola ad Mileuitanum concilium data praedicat, lices: Aduertoetan de δ prauissimarum mentium peruersa doctrina,quod primu h minem ita libertas ipsa decepit,vi dum indulgetius frenis eius utitur, in pre uaricationem praesumptione cdcideretinec ex hac potuit erui,nisi ei prouidentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi domini resorminet aduentus. uod omnia sanctorum merita dona ni Dei. CA PVT VIII.

648쪽

3A od omnia studia,& omnia opera ac merita sanctorum ad Dei glo-L I riam laudeq. referenda sint, quia nemo aliunde ei placeat, nisi ex eo. quod ipse donauerit. in quam nos sententia dirigit beatae recordationis Pap Zosimi regularis aut horitas,cum scribens ad totius orbis episcopos ait. Nos aute instinctu Dei omnia enim bona ad authorem suum reserenda sunt, unde nascuntur ad fratrum.& coepiscoporu nostroru costi entiam uniuersa retulimus. Hunc autem sermonem syncerissimae veritatis luce

radiantem tanto Asri episeopi honore venerati sunt, ut ita ad eunde virum scriberet. Illud vero quod in literis,quas in uniuersas prouincias curasti esse mittendas, posuisti dices, Nos tame instinctu Dei, etc. sic accepimus dictum. ut illos,qui contra Dei adiutorium extollunt humani arbitrij libertatem. districto gladio veritatis,velut cursim transiens amputares Quid enim tam libero fecisti arbitrio quam quod uniuersa in nostrae humilitatis conscientiam retulisti,& tamen instinctu Dei factum esse fideliter. sapienterque vidisti veraciter,fidentem: dixisti ideo utiq:, quia praeparatur voluntas a domino.& ut boni aliquid agant paternis inspirationibus suorum ipse tangateorda fidelium. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filij Dei iunci ut nec Rom. t. nostrum deesse sentiamus arbitrium,& in bonis quibusqi voluntatis huma. nae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium. Quod omnis sancta cogitatio, se motus pia voluntatis

ex Deo sit. CAPUT IX. Vod ita Deus in cordibus hominum,atq. in ipso libero operetur aris

bitrio, ut sancta cogitatio,pium consilium, omnis l. motus bonae volutatis ex Deo sit,quia peril tu aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de diuinae gratiae opitulatione loqueretur. Quod ergo,ait,tepus interuenit,quo eius non egeamus auxilio In omnibus igitur actibus causisque, cogitationibus,motibus adiutor, & protecto roradus est. superbu est enim, ut quicqui sibi humana natura praesumat, clamante Apo- Ephessstolo. Non est nobis colluctatio aduersus carnem Sc sanguinem, sed contra principes, sc potestates aeris huius.contra spiritalia nequitiae in coelestibus. Et sicut ipse iterum dicit. In Delix ego homo, quis me liberabit de corpore Rom. I. mortis huius Gratis Dei per Iesum Christum dominu nostrum. Et iterum. Gratia Dei sum id quod sum, Je gratia eius in me vacua non fuit, sed plus il- 1. Cot.is. lis omnibus laboraui,non ego autem,sed gratia Dei mecum. uod gratia Dei non βίum peccata dimittat, ed etia adiuuet ne committantur,ctyrestet ut lex impleatur, non, sicut ait Pelagiussa

cite,quasi sine alia Dei discibuspossit impleri. Cap. X. J Llud etiam .quod intra Carthaginensis synodi decreta costitutu est, quasi

proprium apostolicae sedis amplectimur,quod scilicet tertio capitulo definitum est, ut quicunqi dixerit fratiam Dei, qua iustificamur per Iesum Christum dominum nosti,ad solam remissione peccatorii valere quae iam

commissa sunt, no etiam ad adiutoriu,ut no comittatur,anathema sit. Et iterum quar

649쪽

PRO PROsPERO ET HILARIo

rum quarto capitulo,Vt qui quis dixerit, gratiam Dei per Iesum Christum mpropter hoc tantum nos adiuuare ad no peccandum. quia per ipsum nobis Vreuelatur, Sc aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, aut quid vitare debeamus,non autem per illa nobis prεllari,ut quod faciem dira cognouimus etiam facere diligamus atq: valeamus anathema sit. Cumi Cor 2 enim dicat Apostolus,Scientia instar, charitas vero aedificat,valde impiu est. ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, Se ad eam, quae

dificat, non habere, cum sit utrunqi donum Dei,& scire quid facere debea- , ibi mus,&diligere ut faciamus, ut aedificate charitate scietia non positi inflare. labis a Sicut utem de Deo scriptu est: Qui docet hominem scietiam ita etia ripa ψ tum est, Charitas ex Deo eitIn quinto capitulo, ut quisquis dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere per liberum iubeamur arbitrium,facilius posiimus implere per gratiamaanquam si gratia non daretur. 'non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere diuina mari data, anathema sit. de Ductibus enim mandatorii dominus loquebatur, ubi aD s II non ait Sine me nihil difficilius potestis facere,sed ait, Sine me nihil potestis

facere.

u. istaeis Apostosica omnes orationes Christi gratiam res

n.intri genus humanum ab aeterna damnatione reparatur. CAPUT XI.

PR ter beatisiim Se apostolicet sedis inuiolabiles san mones, quibus nos.

piis imi patres pestiferae nouitatis elatione deiecta, Se bonae voluntatis exordia Se incrementa probabilium studiorum, Se in eis us'. in fine per seuerantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotaliu sacramenta respiciamus,quae ab Apollo lis tradita in toto mundo atqii i omni catholica ecclesia uniformiter celebrantur, ut lege credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata si bimet legatione fungantur apud diuina clementiam. humani generis agunt causam, Se tota secum ecclesia congemiscente postulant & precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab imp:etatis su et liberentur erroribus, ut Iudaeis ablato cordis velamine lux veritatis aepareat, ut haeretici catho. Iicae fidei perceptione resipiscant,ut schismatici spiritum rediuiuae charitati

accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conserantur, Ut deniqi catechume. nis ad regenerationis sacramenta perductis coeteilis misericordiae aula reseretur Haec autem non perfunctorie neque inaniter a domino peti rerum ipsarum monti rates echus quandoquidem ex omni errorum genere pluri- Colos. i. mos Deus dignatur attrahere,quos erutos de potestate tenebrarum trans- Roan sia ferat in regnum Uij charitatis suae, Se ex vasis i , faciat vasa misericordiae, quod adeo totum diuini operis esse sentitur. Vt haec efficienti Deo gratiarum semper actio, laudisque confessio pro illuminatione talium, vel cor rectione reseratur.

Au gratiam Dei etiam baptizandorum testetur risitura purgatio cum exorcismu ct ea satio tibi ulturitas ab eis abiguntur immundi C APUT XIL

650쪽

π Llud etiam quod circa baptizandos in uniuerso mundo sancta Ecclesia

i uniformiter agit, non ocioso contemplemur intuitur cum siue paruuli. a sue iuuenes ad regenerationis veniunt sacramentuni, non prius fontem vitae adeunt,quam exorcismis,& exufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur,ut tunc vero appareat quomodo princeps mulli huius Ioan.ix mittatur foras, de quomodo prius alligetur fortis, de deinceps vasa eius diri. Nax-ix. piantur in possessionem tranata victoris. qui captiua ducit captiuitate,& dat dona hominibus. His ergo ecclesiasticis regulis,& ex diuina sumptis authori 'tate documentis,ita adiuuante domino conformati sumus,ut Omniu bonorum affectuum atq: operum, Se omnium studiorum, omniumq: Virtutum. quibus ab initio fidei attenditur Deu profiteamur aut horrin, & no dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeueniri. per quem fit vialiquid boni 8e velle incipiamus Sc facere: quo vii l. taxilio & munere Dei no a fertur liberum arbitrium,sed liberatur,ut de tenebroso lucidu. de prauo rectum,de languido sanum,deimprudente sit prouidum.Tanta enim est erga omnes homines bonitas Dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona.& pro his quae largitus est,aeterna praemia sit donaturus.Agit quippe in nobis,ut quod vult, 5e velimus.& agamus, nec ociosa esse in nobis patitur. quae exeroenda non negligenda donauit,ut Se nos cooperctores simus gratiae Dei ae siquid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum solicite recurramus, qui sanat omnes languores nostros. de redimit de interitu vitam nostram, et cui quotidie dicimus, Ne inducas nos intenta. tionem,sed libera nos a malo.

uod proundiores p. Qiones nec contemnendosnt, nec penitus adserenda. P Rofundiores vero dissicilioresque partes incurrentium quaestionii ,

quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, scut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere. Quia ad confitenda ν

tiam Dei,cuius operi ac dignationi nihil penitus subtrahendum est, . satis susscere credimus, quicquid secundum pri ictas regulas apostolicae sedis nos scripta docuerunt, ut

. prorsus no opinemur catholicum. quod.

apparuerit praefixis sententiji

es le contrarium,

SEARCH

MENU NAVIGATION