Joannis Dallaei De duobus latinorum ex vnctione sacramentis confirmatione et extrema vt vocant vnctione disputatio

발행: 1659년

분량: 619페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

aliquod symboli in , sio quodam modo essedissse; ut singularem porteat fit ille Maldolini audaciam , atque impudentiam, qui earn

virus contra caeterorum omnium sententiam , contra ipsius Euat gelistae verba, ac mentem, propter citrationem corpres ab apostoluhibitum negare non dubitauit. Atque haec quidem nobis - περιουMMdicta sint. Nobis enim qui hae in parte disputationis, non quae ipsi ponimus, demonstramus, sed aduersariorum allatas ad id, quod ipsi ponunt, demonstrationes expendimus, satis est negare id, quod mat Maldonatus, scilicet illos aegrotos ideo ab Apostolis propriὀii uinctos filii se, ut peccata illis remitterentur; de quaerentiquori timergo inungerentur, id respondere quod & Mareus tatim subites, Momnes qua veteres, qua recentiores confitentur, unctos fui se vis narentur, Sed pugnat tamen Maldonatus unctionem illam non pertinuis te ad corporum curationem ; veritim rationibus ita sutilibus, ut vix dignae sint, quae recitentur. Primb affert olaum non esse medicamentum ad curanda genera omnia viariorum Quid tu mi Neque

enim quisquam putat adhibitum fidisse ab Apostolis oleum , velut

medicamentum , cuius vi naturali lanarentur aegroti, sed velut symbolum curationis , quam si pernaturali Christi virtute praestabant. Tum obiicit, apostolas, siquidem voluissent miraculo curationis homines conuertere ad Euangelium, non curaturos fuisse oleo; quia omnes

existimassent naturaliter agrotos fuissesnatos. Quasi vero quisquam ita sit ibi pidus, aut rerum naturalium imperitus, qui vi olei aegroto illiti putet morbos, praecipue graues, statim curari polle, qualiter ab Apostolis tum curabantur. Addit commentariis in Marcum, nihil opus fuisse eiusmodi igno, cum secuta utim sanitassidem miraculifaceret,

quam poterat quidem oleum non augere, sed abrogare existimantibiti hominibus qui oleo adhibito aegrotos sanari viderent non virtute vlla dimisna, sed naturati olei proprietate, curari. Tum negat uti nos solere jgms ad ea, qua oculis cernuntur. Ego verb respondeo salsum rudiculum elle, quod ait oleum abrogaturum fuisse, miraculi fidem,si iucuratione morborum adbibitum esset. Q uis enim nescit non solere naturali olei vi morbos, praesertim ut dixi, graues curari ξ & quidem statim, Si quis estri Iesiuita, qui illito corpori oleo communi quibusvis aegris sanitatem statim repraesentaret, quis dubitat, quin . hominem omnes pro viro diuino, vel certe superiraturali aliqua potestate pr dito sint habituri ρ Quod verb negat ad miraculum d citisse uti signo aliquo, aut symbolo externo, eo non nobiiciam, sed eum Deo , & Christo & Apostolis pugnat. Nam de Deum ad ta Mehiam grauissimo, lethalique morbo liberandum cataplasmate ex eis usum ex Isaia nuper audiuimus, & piscinae lauacro ad inliritibiates Iudaeorum citrandas Iordanis aqvivm Naamanil tam pu

si x gandam

462쪽

gandam, de rarb denique ullum insigne miraculum sine symbolis edidisse. Christus vero itidem, corcum ut sanaret, di puluere saliua diluto aspersit, & in Natatoria oculos abluere iussit; quae & syni

bola quaedam eratu, neque miraculum ullo modo obumbrabant. Apostolos postremo adhibito oleo aegrotos curas te, & assirmat diser tE Mareus, & omnes hactenus, praeter umim Maldonatum, credide runt. Ergo iste hae sua argumentatione, non tam sententiam nostram consitat, quam Deum, Christumque & Apostolos petimmanem blasphemiam stultitiae incusat, qui signis in hoe genere

usi sunt, in quo ea, si illi credimus, non modo vana & inutilia, sed etiam noxia&damnosa erant; quippe quae ut assirmare non veretur diuinorum miraculorum fidem abrogabant. Quod addit postr mb, nos 1 ou solere uti Agnis ad ea, qua oculis cernuntur, & falsiim est. vix enim fit in vita humana quicquam maioris momenti imae liquo signo & symbolo de tametii verum esset, nihil tamen concluderet , cum hie non de hominibus, sed de Deo , eiusque ministris agatur, quos ex nuper memoratis exemplis patet ligna etiam in rebus manifestis adhibitisse. Mitto quod quaerit Maldonatus, quorsum Apostoli medicamentis io fuissent, qui non medicinam, sed Litangelium nolebantur. Non enim ij sumus, qui vel putemus, vel dicamus olei vi, vel ut physici medicamenti, citratos ab Apostolis aegrotos. Oleum illi ut signum , & symbolum morale, non ut ibidem medicamentum naturale adhibebant. Quod idem asleuerat Ap stolos a Christo disertε iustos suille, oleum aegrotis adhibere , id& incertum est, & Incertum quidem; non enim ullus Euangelistarii in narrat, tale quid a Domino praeceptum. H eo quidem Grotius ieribit id ex antiquo Hebraeorum more assumptum tu ille, qui inquit, vi manuum ivlpotionem precibis pro aliquo sosceptis adiungere solebant , ita ct rnelionem per oleum circa aegroto pro quibus preces suscipirbantur , in them impetrandi,' a Deo leniminuo gavi', quae per oleum significatur. Quod si verum est. Apostoli ita oleum, ut preces , quibus a suis unctionem adiungi solenne esse videbant, in his curationibus adhibuerunt. Neque fuit, quod vererentur ne eo additamento miraculum corrumperetur , qui ex sin plici corde preces ad rem magnam eo maximὸ modo conceperunt,

quo a suis in simili occasione concipi sciebant, id est etiam adhibito ad confirmandum aegroti animum oleo. Mihi tamen probabilius videtur vel ab ipse Christo, vel celtὸ ab eius spiritu admonitos Apostolos, ut etiam oleo uterentur; non quidem ut necessario, semper& ubique, sed pro re dc occasione, quoties id. commodum & consultum, videretur. Alioqui enim certum est non sie astixam huic stivbolo fuisse facultatem nutaculorum, etiam curationum ,. iis a

Christo

463쪽

Christo datam, ut non sepE sine eo morbos curarent; qualium sinationum sine oleo historiς aliquot in Actis narrantur, ut cum Petrus claudum ad portam templi sanauit. Resuscitatorum verbsine oleo exempla perperam huc a Maldonato afferuntur, Aliud e nim est resuscitare mortuum , aliud morbum curare. Vnde patet

quid ei sit respondendum , qu renti, cur oleo Apostoli , si id symbolum miraculosae curationis fuit non in omnibus curandis aegrotis vli sint ρ Nimirum quia id non necessario & semper , sed lisese

de pro re de occasione ex ipsbrum arbitrio utendum, institutum de commendatum erat a Christo id symbolum. Ergo conclusiim esto oleum hoc extraordinariae & miraculose curationis symbolum, siuesgnum fuisse, nulla quidem necessitate, sed tamen ordinis de dec . xi gratia, interdum pro ut e re esse iudicabant ab Apostolis adhibitum, Inde liquet minime consequi, ut id pro sacramento habe tur, idque quibusliis presbyteris adhibere rotis liceat, nisi forte sint, quibus extra ordinem miraculosa Gationum facultas a Deo data erit. His enim si qui fuerint, liberum fore existimamus A-

postolorum more aegrotos eos inungere, quibus Sanitatem dono Α-postolici charisinatis gemino praestituri sitiat. Pluribus contra Mal- donati sententiam nihil est opus quae nune ubique apud aduersarios deserta iacet, pamὰ omnium , qui de hoc argumento scripserunt, iaculis be argumentis consolla.Menochius quidem, de Trinus eam diserte, prior etiam appellato nominatim Maldonato repudiant. Tirinus ait unctionem illam nudam caeremoniamfuisse, ad hoc solum ad-dhiberi iussam a Christo, ut congruo smbois testatum facerent Apostilisemissos a Messiasu a Christo, id est, Puctio, virtutemque qua ae rerum corpora curabant, ab eo promatiare, quem rexit Deus oleo laetitiae prae consortibus sitis. Sed haec quidem symboli huius ratio paulo subtilior videtur. Nos simplicius putamus ideo delectum Deo hoc potissimum signum, quod ex eius gentis usu oleum ellet gaudii, & spei symbolum, vi est Grotius in quam erigebantur qgroti, quibus Apostoli manus admouebant. Vel quod oleum in corpore humano magnam vim etiam a natura habeat, apposite eius inunctione admonebantur aegroti sore, ut morbi vi lenita, ac commitigata, sanitatem

1 Domino reciperent, Qualis itidem fuisse videtur illarum fiduum v-sus, qu e Mechiae vulneri ab Isaia admotae sint. Sic &Christus himinem stirdum & mutum curaturus in eius aures digitos immisit, de linguam eius saliua tetigit, ut his signis hominis mentem erigereti in spem certam miraculi, Nimirum his significabat fore, vivi sua ae nutu aures eius aperirentur, de lingua Glueretur. Neque aliter o Em Moyses petram, ex qua aquas eduxit, bacillo primum percussit,

464쪽

xupis vi Dei ae manu dissilia visceribus erupturam aquam Antequam hine digrediar, ope pretium puto quaedam ex Bel- Iarmini argumentis deleribere, quibus ille Maldonati sententiam ii pugnauit: quod ea sint huiusmodi , ut nobis in sequenti de Iacobi loco disputatione usili esse possint. Sie ergo ille agitii Prima inquit Ua unctis qua utebantur Apostoli reserebatur solum aut praecipue ad

curationem matbi corporalis, ut ex eo loco Marci 6. patet. Vnde etiam sanabantur omnes, qui tum mungebantur. Sacramenta autem persea laniamam pertinent, ad corptu per accidens aut certe secundaris. Vnde coim

fiditur illam ab Apostolis adhibitam viretionein non siisse sacramentu. lox aliud argumentii subii est; sci edit inquit quod Apostoli tuc promiscae ν ebant qu bet Urotos de At sacramentum octions non datural im, . qua decumbunt cum periculo vitae,ut omnes concedunt. Item Apostoli tunc cum inungerent, non quaerebant essent ne baptiani, qui mangendi eranto omnino probabile est, multes ab eu munitas, qui infideles erant. At certe ut baptisma nihil presunt secramenta caetera, nec dari possunt, aut d bent non baptitatis fine peccato. Ex his . era enim mitto in coim eludit, do recte quidem Bellarminus unctionem illam qua Apostoli aegrotos oleo unxisse& sanasse , Mareo narrantur, non esse uncti nem quam nunc Romanae communionis homines in usu habent,

quamque si cramentum Ecclesiae Christianae selenne ae perpetuum esse eontendunt. Vnde posuemo liquet mistra ac perperam tum a Maldonato, tum ab Alsonso Castretis, Titoma Valdenii, Lyrano,& aliis pro extrema sua sui vocanis unctione adduini in hunc suisse Marci locum Oinninoque recte fecisse Caietanum , qui eum alio pertinere se ipsi, quidquid Getharinus ogganniat ; cuius eo minus serenda est in Cuetarium petulantia, quod Synodus Tridentina , cui ipse interfuit, Caietani hae de re sententiam, Bellarmino teste; amprobauit, dum dixit hoc sacramentum Marci sexto in uatum. Dicitur enim, inquit Bellarminus) id in uari, quod non expresse propontiatur , sed adumbiatur 2 obscure iudicatur.

' Solvitur caeteratum aduersariorum pro extrema unctione e Iac. durium argutentum, unctionem Iaco amplane eandem esse cum Apostolica de qua Guare. 6. Exponitur Iacobi locus, o - nostra erepositio Caietant i ius tesimonio confirmatur. NVne ad Iacobi locum veniamus, in quo explicatis Marci verbia nihil superest dialecitatis. Pruno si donatum audimus,

465쪽

res pefacta est. Isent in , quod supra commemorauimus , de Marci loco verba seciens, Vbi, inquit, extremae sic. unctionis)ssi hic 's' Hic ahtem, idest apud Marcum, non Et rebus necessariis, & omnium aduersiriorum, qiii recentiori memoria seri,pserunt , Tridentinorumque adeo ipsbrum Testimoniis ac conseiasione demonstrauimus, Enro Maldonato quidem Iudice , neque a pud Iacobum, neque alibi vipiam in diuinis litteris est extremae virictionis sacramentum. Idem quoque concludendum tum ex Maldonati tum ex eorum omnium sententia, qui,quod.supra diximus,eandem es

se utriusque scriptoris, Marci scilicet , de Iacobi , unctionem arbitrantur. Nam si virtusque eadem est cum quae a Mareo commemoratur, eam Romanum sacramentum minime esse probatum

sit, patet neque ei, quae . Iacobo eommendatur, id nominis conuenire. Sed istos quidem mittamus. Rem ipsam per se putemus. Te Bellarmine, hie appello, te Gregori Valentiane, vosque, 6 C teri, qui cum Bellarmino sentitis. Dicite , quaeso, quid caussae sit, cur qui Marciunctionem sacramentum vestrum este negatis, non idem de Iaco a confiteaminit dicite quid sit inter utrumque disci i- minis 3 Marcus aegrotos unctos fitille ait. Iacobus infirmos, seu morbo laborantct ungendos dicit, dc quidem uterque oleo , dei liministris Domini. . Ille qui uncti erant, cinatos fuisse ait. Hi equivngentur, morbo ereptum iri. Eadem utrobique res, eadem rei caulla, materia eadem, idem finis, idem denique effectum. . vero assertis discrimina,ea non , Iacobo, sed, vestro ingenio sunt Omni , Neque quicquam, nisi in eos valent, qui nobis id ipsum, quod nos

negamus, ac de quo disputamus concesserint, nimirum Iacobaeam unctionem esse sacramentum. Vnctio, de qua Marcus, inquit Bella minus , referebatur solum, aut praecipue ad curationem corporis, , cramenta autem per se ad animam pertinent. Vera omnia in salsum i

'od iste, si aduersus me disputat, non modo perperam, sed etiam imitte, ac ridicule assumit, nempe unctionem Iacobaeam sacramen-

tum esse. Id enim nego, ac pernego. Itaque nulla per me inuidia est Iacobaeam unctionem ipsam quoque ad corporis curationem vel silum, vel priaecipue pertinere, ut ne hac quidem in parte qui quam ab unctione Marci differat. Tum addit Bellarminus Apost los, quo tempore apud Marcum vngebant, nondum futile presbyteros, qui autem apud Iacobum vngunt, eos elle ae dici pre byteros.

Quid audioὶ Qui Apostoli erant, ij presbyteri non fuere λ' Hoc vero molastrum est, nouum & inauditum, quod a nobis non modo

reiicitur, sed etiam exploditur ae exsibilatur. Atqui Christus eo ipse tempore Apostolos iubet poenirentiam praedicare o Euangelieare eosque tam illo tempore. baptiunum administrasse aliunde, dis -

466쪽

ei mus, quς qui iure, ae ritὸ & ex ossicio seciunt , eur ii presbyteri non sint, diei non potest. Haee enim presbyteratus praeeipua sitiat, ae potissima munia. Sed Tridentini inquit Beliacminus docent

Apostolos non ante ultimam eoenam factos fuisse sacerdotes. Ouasi vero ullam apua nos auctoritatem habeant Tridentinorum somnia. Apud Iacobum vngunt Presb teri, Non vera secerdotes, idest

siue s crifici hos enim Tridentini proprie intelligunt.) Apostolos .equidem ςoncedo e iasi non modo ante , sed & post ultimani coenam sacerdotes nόu fatile neque enim ullum , praeter Christum Dominum agnoseimit, Ecelesiae Christianae de hoe genere sacerdotem. Sed quod Apostoli seerdotes, sue surifici non fuerunt, eo ra quaquam fit, ut presbyteri quales apud Iacobum, ungunt, minimEfuerint. Ergo ne hactenus quidem ullum est inter utramque via-ctionem diserimen. Quod tertio loco addit Beli minus Apostolos quoslibet aegrotos promis euerunxille, non autem eos solos, qui cum periculo νita decumbebant, eo fateor Apostolicam vilesionem a Romana hodierna diseri minari, a Iacobo , Nego. Nusquam enina significat Iacobus non aliis administrandam ei te, quani aegxotis in mortis periculo versantibus. Contra, clarissime docet, quod infra ostendemus, omnibus aegrotis nullo discrimine thinistrandam , ut eo non diuertam ab Apostolida, sed eandem plane. Qisse, demonstretur. Denique quod Apostolos etiam quosdam inunxtile vult Bellarminus, qui non essent baptizati, credo equidem. Sed ille I cobum nullos nisi, qui baptiari essent, ungi oleo suo fas puta te, nullus probat. Si quis infirmaretur inter eos ad quos sex bit, eum a presbyteris ungendum esse dicit. An nemo , nisi qui ex iis ei set, an ex iis qui eorum communionem amplectebantur soli fideles, non autem & catechumeni, isto oleo ungi pol smi, non dicit. Itaque nullum omnino verum , ae peripicuum Iaeo,cae unctionis ab Apostolica discrimen hactenus attulit Bellarminus. Ergo de ea ipla in telligendus Iacobi locus. Nimirum datum initio Apostolis miraculorum, ac nominatim sanationum donum vigebat tum in Eeel

sita, viguitque diu postea & Apostolorum temporibus, & Post eo arum etiam mortem. De secutis temporibus dicemus alibi suo loco.

Apostolis vero adhuesiperstitibus plurimos passim in Eeelesia fuiῆse,qui mira lota hae aegrotos sanandi potestate , Christo donata pol terent, patet ex Paulo in priore ad Corinthios Epistola, in qua dum recenset extraordinaria spiritus sancti eliarismata, quq in prima, illa

Ecclesia sito aevo florebant, inter eaetera disertἡ memorat ιαμ t ων, gratiam sanitaruvi, ut habet Latinus, siue potius dona ι si vim graecorum verborum tenere ac representare velimus

Ct quidem huius doni sie mepunit Paulus quasi tum inter Christi

467쪽

nos vulgaris. Ali inquit) perstiritum datur sermo sapientiae, autem sermo mentia sicundum eundem stiritum, alteri fides in eadem spiritu, H Inuia sentiatum in uno stiritu , alij operatio virtutum, alij prsph tra, al, discretis stirituum , al, genera linguarum, al, interpretatio

sermonum. Mox iterum meminit in eodem capite; inquit, posuit Deus in Ecclesia primum Aristolas, secundo Prophetas, tertio Doct

res, deinde virtutes, exinde ἰαυάνων, gratias cunariovum. Viatulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermanum. Tum continuo, Numquid amnes virtutesὶ numquid omnes habentrum mi o. tiam curationum χ' ωσμα ἰωάτωνὶ Hoc χαεισμα ἰαμωlων sarrationum

me curationum donum eadem secultas sit, quam apostolis initio a Christo adhue in terris versante datam, & ab iis equidem ius Iu exe citatam testatur Marcus, Dedit illis potestatem, inquit, curandi infirmitates ct eiicienis dammia. Tum loco a nobis nuper explicato,

exeuntes oce. daemonia multa eiiciebant, gebant oleo multos atros,

ct cmabant. Cum igitur illo tempore multi essent in Ecclesia, qui hodipso Apostolis primum, mox & aliis pluribus diuinitus collato cura tionum dono praediit et sent, merito si qui aegroti essent, eos hortatur

Iacobus ut tanto Domini munere viantur, presbyterosque accersant,

qu: ipsos mirabili hae sita facultate morbo liberent. Est enim fidoliuin, ae vere piorum hominum dona Dei, si qua offerantur, siue o dinaria siue extraordinaria, non negligere, aut aspernari, sed cum gratiarum actione adhibere, dc in usum situm, qua licet,conuertere. Nam Deus, ut naturales rerum vires ae saeuitates, ita & si pernaturalia doni non mastra, sed in ussim nostrum instituit, ut ea quod de alio genere dixit Apostolus cum gratiarxm actione percipiant moles,

cti' qui cognouerunt veritatem. Ita si qui tum fideles a daemone vexabantur, aut arripietiantur, nemo dubitat, quin eorum ossicii fuerit, ad eos consigere, quibus data erat illa a Marco commemorata saeuitas d. mnonia eiiciendi, eorumque opera vii. Similiter si quis tum aut in disceli,endi si ritibus aut in intelligendo 1 eregrino serna ne laboraret, quis non videt ei tum adeundos suille, quibus haec e mlesti limnere gratia contigerat, ut stiritus di eruerent, velisermone, interpretarentase Eadem quoque erat prophetiae ratio; qua ad res obscuras, a menti humanae impervestiga olles, intelligendas ad ei gnoincendas, fidelibus uti licuit; modo sobrie ac reuerenter nullaque praua curiositate, aut in Deum dissidentia eas quaererent. Qualiter Mgabum legimus Paulo licet non roῖanti, aperitisse , quis futurus esset Hyerosblimis itineris ab eo sulcepti eventus. Cum his igitur si pernaturalibus Dei donis uti, quandia ea nobis Domini benignitate serpeditantur, ossici j iaostri sit; Apostolorum vero S aliorum Dei sciuorum sit,iros de iis, quae ad vicium nostrum pertinent, moneret, D nemo

468쪽

nemo ciurari debet, quod Iacobus fideles ad utendum scitendum itilud, quod tum passim Dei munere vigebat, curationum donum, eo hortatus sit. Neque ad alios ea cohortatio trahenda est, quam ad

eos, quibus suppetit eadem eos ia;id est in quorum Ecclesia repertuli tur viri illo sanationum chartimate praediti; ut si quis Apostolo tam eos ad quos epistolas cTibunt, iussisset presbyteros adire, si quando,

vel arreptilios aliquos apud se liaberent, vel ipsi sermonem aliquent non intelligerent, vel spiritus discernere nequirent, ut eorum opera& arrepti iij eurarentur, & ipsi dissicultate liberarentur; nemo non intelligeret huiusnodi praeceptum non alibi valere, quam ubi d ita illa daemon es expellendi , sermones interpretandi, spiritus dic cernendi vigerent. Itaque ii qui essent hodie in aliqua Eeelesia presbyteri hoe sanationii in charismate prie siti, apud eam fateor, valeret hoc Iacobi praeceptum, nullaque esset inuidia vel aegrotos huiusmodi presbyteros ad finitatem recuperandam accersere,. vel presbyteros iis oleum illinire, de finitatem restituere. Nune cum constet neque vero negent aduersarii) illud sanationum charis mades ille, clarum est merum esse ludibrium, quod qui facultate

ipsa carent, eius tamen actum ae functionem inuadere non dabit: nt. Haec optime vidit ex aduersariis ipsis Caietanus ; ideoque pro suo candore, quod sepra diximus, confestus est Iacobi verba δε ea ritione esse intelligenda, quam instituit Dominis Iesis in Evangelis adsipula exercend am in aevom quam miraculosam fit ille, hoe est ad morbum miraculo & extra ordinem eurandum pertinutile, palam est. Sed ut res tota clarior sit, siluenda nune sunt, quae tum Mil. miniis, tum alii, qui hoc vehementer negant, in contrariam partem

attulerunt.

Eoluuntur ac restilumu ratem Sinam. obiectiones contra nouram Iac is loci expositiovem. BEllarminus igitur Iacobum de ea unctione non loqui, quae fana

rei corpin ex douo miraculorum, probare conatur: ex fingiari xt ait huius oci vocibus. Primo, inquit, ait Iacobus infirmatur quis in vobis3. lis de miracula ageret generarim loqueretur. Non enim solum iconsuleret iis, qui decumbunt, grauati periculose aliqua morbo, ut facit, sed etiam cacu, surdu, claudis, ah que miseris hominibis, qui non decu boni, nec de vita periclitantur, ct tamen egent curatione. Res radeo:

si de miraculis omnibus in genere ageret Iacobus, fiteor causat nsuisse,

469쪽

iste, cur generalius loqui debuerit. Nunc cum de viro lanationum dono agat , ut ex verbis constat, I rhi tar quis in vobis' ridiculὰ ae inepte obiicitur, generalius eum loqui debui illa. Nam

eis visum, si ii dis auditum, claudis membrorum integritatem aes itatem restituere, non videntur ad hoc ἰαματων donum , quod

tum vulgare in Ecclesia fuit, pertinuiste; sed ad vim quandam

maiorem , eandem illam scilicet, cuius erat mortuos rei uicitare,

quamque Apostolus Paulus in loco superius deseripto operatianeia virtutum videtur appellare. Itaque non si Iacobus ex morbo dociimbentibus usu tum vulgaris in Ecclesia sanationum doni consulendum monuit; sequitur eum surdis quoque de caecis, des elaudis addere potuit Bellarminus de mortuis conisiilere debuit te; quod ilieet istis medendi ae auxiliandi donum longe rarius in Eceletia ellet, de omnino paucorum proprium ae singulare. QDmquam si pertinax es le vellem, merito contendere possim verbo cena inlirmatur , quo usi is est Iadobus, etiam claudos , surdos o caecos comprehendi. Sed nihil ut dixi necesse est Iacobum hoc lo

eo omnibus omnino miseris c6nsulere. Neque hane diuinis scri- istoribus fixam audiui legem , ut numquam de una vel miracii orum , vel miseriarum specie agant, quin de de caeteris omnibus speciebus loqui necellario debeant. Secundo Se Bellarminus, de tastius, ' illud urgent, quod Iacobus presbyteros Ecclam riuo iri iubet. At ii de miraculo ageret, inquiunt, diceret polim , inducat prophetis aut alios, qui donum habent curationum, nec evivi soli, aut omnes pres teri etiam tunc habebant donum curandi. Rei pondeo primo quod de Prophetis affert Bellarminus , ineptum.este. Non enim Prophetarum propriὰ ibit morbos eurare, sed vel nitu ra, vel abdita, de arcana reuel. are, de Paulus diserth Prophetas ab iis dii singuit, ae secernit, qui gratia curationum pollebant. Eaque non minus stillium fitillet Pr hetam ad curandum morbum ae-cersere, quam eum, qui charismate ianationum pollebat, ad sutu ra praedicenda requirere. Sed haec obiter. Nunc ad rem , fateor equidem dc aliis praeter presbyteros fidelibus aliquando eoneessum tune sitiite illud curationum donum. Sed nemo tamen iam

gauerit iis maxime id indultum sutile a Domino, qui praeerant Eeelesiae, id est presbyteris, ut de reliqua prophetiae, linguarum,&caeterorum miraculorum charismata, quod istorii in scilicet munus praeeipite in Ecclesia eminebat, de in promouenda Clirtili gloria, Euangeliique veritate confirmanda, quibus ista dona inseritiebant, totum versabatur. Itaque Apostoli statim de hoe dc alia eiusdem generis charismata a Domino acceperunt. Cum ergo in eius ordi- ius hominibus maviae, ae pri pue Boreret curationum donum, i P a idque,

470쪽

idque ad cohonestandum, ac iuuandum ipsorum ministerium com paratum esset: non est mirandum, quod eos, qui huius doni ope bant, id est aegrotos, Iacobus ad Nesbyteros potissimum ablega rit. Neque ex eo, quod istos ordinari j ministeri j nomine appellauit, sequitur ordinariam ac non miraculosam fuisse curation , quam eorum unctio aegrotis prxstabat. Sed neque praeterinittendum est quod hie obiter obiecit Bellarminus, neque neglexit Estius , Non

esse probabiis Apostolum ivi se Ide bus, ut miracula qu rorem, quod signa in delium snt, non melium l. Cor. -. Respondeo id quidem

esse prauum de Infidelium proprium non aliter Deo credere, quam si miraeula edat, eoque ab illo miracula exposcere , ut credas, . non aliter nisi ea ediderit , crediturus. Sed neque hie Iacobus, neque alibi quisquam Apostolorum fideles iubentImiracula eo, sensu quaerere aut expetere, Oblato vero diuinitus miraculi alicuius. dono frui velle, eoque cum gratiarum actione uti, non modo noth abhorret , fide aut a pietate, sed etiam ossicii nostri pars est , ut vel ex eo constat, quod Iraias Regem Achae oblatum , Domino si m 7 μ hoiiesto fidei nomine rei rudiantem, negantemque se signum petiturum, ct Domitium tentaturum , acerrime obiurgauit. Atqui Nihil aliud hie iubet Apostolus, nisi ut fideles eo, quod tum in Ecclesia prostib. it, miraculoso curationum dono humiliter , ct eum tiarum actione uterentur, non ut isto signo ad credendum Christo permoverentur, quasi ipsi hactenus increduli suillent, sed ut amic . tam sanitatem Domini munere recuperarent, otiique receptam in eius cultum ae proximorum aedificationem magis magisque impen-- derent. Quartum Bellarmini argumentum inde ductum est, quod. Iacobus praecipiat, istos orare super agratum , eumque oleo ungoe.. At si de miraculis sinquit) cretur, non praescriberet Iacobus mas riavi. mi enim donum habet curationu, u adhibet quia Item tili

inspirat, nec potetis alligari, certa alicui rex virtus miraculorum. Id. quod satis patet ex diuinis littera exemptis omnium sanctorum.

Respondeo Apostolos etiam oleum vulgo ad plaerumque adhibete litos, ut eonstat ex Marci loco de quo nuper dii putauinaus, αTirinus Iesulta seribit eam unctionem a Christo iugam adhiberi, velut congruum symbolum. Neque tamen quod &.ab Apostolis. plaerumque adhibita, de , Christo iussa fuerit, eo limandum putat Bellarminus miraculo senatos ab Apostolis, quicumque illa unctio ne ab iis lanabantur. Est enim in eorum set diximus) numero, qui Apostoli eam illam unctionem a Iacobo cernunt. Non ergo non miraculosam suille curationem morbi Iacobaeam ex eo conficitur, quod Iacobus presbyteros praeceperit eos, quos sanaturi sint, oleo

SEARCH

MENU NAVIGATION