Epicteti Stoici philosophi Encheiridion item, Cebetis Thebani Tabula de vita humana prudenter instituenda. Accessere, Simplicij in eundem Epicteti libellum doctissima Scholia. Arriani commentariorum de Epicteti disputationibus libri quatuor. Item, no

발행: 1595년

분량: 319페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

is qui mouet. Quid ergo est quod corpora intrinse- cus moueat 3 οὐ id aliud, nisi id quod animam dicimus Z Nam quod est animatum,intrinsecus moue intur: & quod intrinsecus mouetur, animatum dicimus. Quod si amma est quae intrinsecus moueat corpora, quod vero corpora intrinsecus mouet per.

se mobile est: anima per se mobilis, erit principium

dicausa eorum quae oriuntur di mouentur, horumque rationes in sese continens secundum quas ea

fiunt quae fiunt,&mouentur quae mouentur. Nisi nenim primariae sunt in corporibus sormae, sed ex eo quod per se mobile est, proxime constituuntur: ni- . mirum cuiusque speciei corporum, atque adeo eorum quae orta sunt, primarium principium anima est, atque illa sunt sinceriora&puriora. Vt enim Piacritudo uno rem exemplo declaremus, pulcritudo corpor ueorporis ct in carnibus sita est, & iis quibus expletur corpus at animi. que absoluitur, si ita cadat, animalium: quae & illa quantum fieri potest exornet, & ipsam deformitatis eorum partem capiat,&in eam demergatur. Animi vero pulcritudo his soluta omnibus, neq; iam imago pulcritudinis, sed ipsa pulcritudo, ratio pura est, non alibi quidem pulcra, alibi vero non pulcra,

sed tota & penitus pulcra. Quare etiam cum anima vel suam,vel alterius animae pulcritudinem perspe-Xerit,pulcritudinem corporis aspernatur & despicit, Anima eae- ad illam alteram inclinata. Sic etiam aliarum sor-lestes,sublu marum quaelibet primaria & sincera est in anima.

nares. Constat autem, ut corpora, sic etiam animas diuidi, quae sua corpora mouent: aliaeque sunt coelestium,aliae sublunarium. Absurdum enim est, cum deteriora corpora sint animata & Vivant: praestan- . tiora carere anima atque vita. Est etiam animarum ratio quaedam inter sese, quemadmodum di corpo- Anima coe- rum: Coelestes enim animae earum causae sunt quae

usi princia infra lunam sunt: ae reuera magnificum quiddam piμmqμide, &pretiosum est anima, praesertim coelestis, &ad se instopri' principii rationem accommodata, neq; tamen pri 'μm mi. Quod .n. per se & mouetur & subsistit,quamuis

iis quae

152쪽

COMMENTARIVS.

iis quae alieno motu cientur, dc aliunde exsistunt priora, duplicem tamen rationem habent, mouentis dc mobilis,efficientis de effecti. Oportet autem simplex antecedere composito, de unum prius esse duobus. Praeterea quod per se mobile est . a se ipsocietur, sed mouetur tamen x mutatur, licet non eΩsentiae ratione,sed secundum actiones: ac non cor- iporeis mouetur motionibus cnain quod ad illas attinet. immobile est sed animalibus: quarum nomina sunt,considerare, deliberare, cogitare, opinari r quibus ipsa cum moVeatur, corpora mouet cor

poreis motionibus. Omnino autem ante id quod Constantia Vtcunque mutatur, esse oportet id quod nullo motionum modo mutetur, ut&id quod mutatur, mutabi- ct mutati te maneat. Motio enim atque mutatio de coelesti- num ab im-busdc sublunaribus inanimatis praesto est, mouente mobili esse anima prima. Quod vero semper eadem ratione, causa, Deo.

eodemque modo, di circa eadem,& Vna ratione unoq;

ordine sunt,coelestibus unde contigitZ Vnde autem sublunaribus etiam contingit, ab iisdem perpetuus ad eadem veluti in orbem reditus ξ Elementorum vero de animantium dc stirpium, etiamsi numero

non permanent, eadem in orbem redeuntia ta quam coelestia: specie tamen in eadem restituuntur. Nam ex igne aer,dc ex aere aqua, dc rursus ignis: post ver, aestas,de autumnus,de hyems, rursusq; Verriec e frumento culmus, de herba, dc spica, & rursus frumentum: dc ab homine semen Ec menstruum,de rursus homo. Vnde igitur ista ad idem reuersio 8 Naipse motus discrimen diuersitatemque efficit. Non dubium quin ab immobili aliqua de prorsus immutabili caula,cuius una demque ratio perpetuo est. Nam ei quod alias celeriter cogitat aut facit, alias diuturnas habet actiones, id antecedere necesse est, quod uno eodemque modo perpetuo se habeat, dc aeuo diuisionis dc motionis experte agat omnia. Quanto enim eo quod per sese mouetur sit praestantius illud ,cuius non essentia modo est immutabilis,

sed de potentia dc actio,clarum est. Quod vero prae-

153쪽

.stantius, idem etiam essentiae ratione prius erenes Nihil Dei cesse est deterioribus : estque ad principia ascenden maiestate do quaerendum, possit ne aliquid eo esse principio 'vel dici vel praestantius quod statuimus 3 Quod si repertum su-

cogitari di erit: rursus in illo quaerendum, donec ad supres'umpo- mas cogitationes peruenerimus, quibus nihil re-rere. stet excellentius, nec prius ab ascensu desistendum Neque enim verendum, ne inanis sit nostra progressio, maiora quaedam, quaeque prima principia excedant,de iis cogitando. Neque enim fieri potest, ut tantum saltum faciamus cogitatione nostra, ut aequemus primorum principiorum dignitatem, ne . dicam superemus. Una enim haec quae ad Deum fit contenti obest optima: & omnis, quantum fieri potest, erroris expers. Cui cum eorum bonorum quae cogitatione persequimur, honestissima &sanctissima, & primaria tam nomina quam res tribuimus:

illud persuasissimum habendum, nihil nos illi dignum ipso tributile. Sed aὸ veniam impetrandam illud nobis fatis est: quod nihil superius illis habeamus oratione igitur a per se mobili ad immobillari

progressa, & omnibus modis immutabilem causam, quae uno eodemq; modo semper se habet, tam diro Deo essentia quam viribus &actionibus, dc in aeternit 'Mympi te collocatam,quae tempus cum iis quae mouenturem'i βο- produxit e multorum quoque principiorum, quarae 4 . sunt in per se mobili magis principales causas in immobili spectemus immobiles, aeternas, persectas& inter se copulatas, ut unaquaeque contineat Vniuersas ob coniunctionem , ea discretione, quae animo demente fit, impermissa manente. Vnde enim est formarum, quae in mundo sunt diiudicatio , si mundi opifex Deus pro causis in ipso distinctis eas non produxit Z Neque tamen illic talis est principalium sormarum fingenda diiudicatio, qualis est hic imaginum: neque animalium rationum diseretio talis est, qualis corporum. Sed eiusmodi qualis est Osto coelorum, quorum quodlibet, quae in eis infixa hierent siderum, totius coeli pars est,& quidem

154쪽

COMMENTARIV s. Iss

pars absoluta & integra, atque essentia integra praedita, suis lite peculiaribus praedita facultatibus de

actionibus Neque vero coelestes tantum, sed sublunares etiam formae quaelibet perpetuae sunt: ut hominis, & equi, ut ficus & vitis. integra sunt enim horum singula, etsi non in indiuiduis, ut corpora coelestia: at ratione formarum,quae suis differentiis complent mundum. Eodemque modo simpliciorum etiam generum quodlibet formas constituentium: veluti essentia, motio, statio, di ea qua in Graecos imitatis identitatem dicere liceat, quae illis,o ἀ-ς est diu ei sitas, pulcrit udo, veri tas, concinnitas, caeteraque omnia que sunt in mundo corporeo,

in suo quodque genere totum & perfectum est, multasque habet differentias in seipso. Multo vero magis in anima uniuersi integrum unumquodque in primis est, principium &causa corporearum rerum,quae hic sunt per se mobilis. earum differentias copulate in se complectens, S ad illam ut pei sectiorem & sinceriorem & euidentiorem res terrenae sunt effictae, multoque magis horum pii mogeniae formae intelligentes Jc diuinae. Ob unionem enim qui in illis, ut dixi,est,no contactu aut continuitate aut temperamento corporeo, sed inseparabilium de indivisibitrum formarum copulatione di unione, ita suam quodque perscctionem habet, Vtim permista maneat discretior & unum quodque principium est, & primaria effect o suae sormae usq; ad e tremas. Multa vero illa principia rerum omnium ab uno principio sortita sunt principii dignitatem. Nam ante multa illa, causam. Ob quam di multorum quodlibet unum est, non tamen tale quale id est, quod multis antecedit, esse necesse est. Nam unude multis pars est multorum, vicissimque simplicitatem unius suscipit. Id vero unum, quod multis antecedit, multorumque causa est, multa in seipso iam continet. cu una communione sit omnia ante Omnia, causa causarum, dc principi u principiorum,

dc Deus deorum, sicut ab omnibus naturae ipsius

Format seu species ea n

rerum μην

155쪽

, Iss SIM PLICII

instinctu celebratur. Est & bonitas bonitatum. nam primam in singulis proprietatibus causam , appetunt omnia quae post eam sunt. Quod vero appetunt omnia, bonum est. Principium autem principiorum , bonitas est bonitatum, itemque facultatum. Quodlibet enim principium summam habet in suo genere facultatem: principium vero principiorum, summam super omnes facultates habere facultatem,quin & cogitatione praeditam esse summa necesse est,neque enim quicquam a se creatum ignorauerit. Omnia porro ab ipso facile producta sunt. Quare necesse est, quemadmodum oratio domonstrandi ratione a partibus ad totum ascendit nee enim cognouissemus quantum esset totum,&quale esset, nisi partes fuissemus ante contemplati. Saepe enim fit, ut partem aliquam ipsum totum esse iudicemus sic etiam honos dc cultus per partes ad totum est referendus,sicut&quodlibet principium est principium, eaque ratione agnatum toti, ut denominis eiusdem particeps. Neque enim nomen tantum est commune : sed de ipsa principalis dignitas & excellentia principiorum , qua a se orta id superat, ab uno & toto multis illis & singularibus est concessa.Si quis vero non com mittendum putat,ut eodem appellentur nomine singularia principia. quo totum: is primum recte omnino putat, cum principalis illa dignitas communis esse videatur.

Deinde caetera quidem principia vocet, illud autem principium principiorum. Etsi enim & singularium quodlibet, principium principiorum, cum alia angustiora principia complectatur aliud est enim naturalis pulcritudinis principium,& aliud corporeae, dc commune quodam modo utrisque pulcritu inis ut pulcritudinis principium)tamen id quod est proprie principium principioru . illud est, quo nullum

est superius principium, itemque causa causarum,&Nullum Dei Deus deorum,& bonitas bonitatum. Praeterea co nomen pro- siderandum accuratius est, causae orn niui quae si prium. per ea omnia est quae sunt nullum esse peculiare no-

156쪽

COMMENTARIVS.

men. Omne enim nomen distinctam aliquam motionem complectitur: sed ex iis nominibus, quae r

bus ipso posterioribus indita sunt, honoratissima quaeque nos illi tribuere. Atque adeo ipsum Dei

nomen ut dictum est, a coelestibus corporibus est tranStatum,quae celeriter moueantur& currant. Pi- lum etiam cum vocamus, di humanum & bonum, α dominum defortem, nec eorum nos pudet quae

multis hominibus tribuere solemus. Sed haec hactenus de prima trium quaestionum, qua propositum fuit demonstrare esse prima rerum principia, & auctorem omnium rerum esse Deum, etsi gradus quidam ad summum fastigium ascendendi, & absolutissimam persectionem, desunt. Scio enim & horum nonnulla visum iri superflua quibusdam,quod quidem ad principalem lo*ti scopum pertineat, quiis est,ut Epictetienchiridion declaretur. Altera erax, IL Luoris, Deum curare & administrare uniuersa: quod etsi Eis & ipsum, nisi fallor, copiose insuperioribus est de- ναν. semonstratum, tamen ex professo etiam tractari pro ministrara fuerit. Sunt enim qui exsistiment esse numina, initi/rsa. quidem talia, qualia sunt exposita, bona, & summa potentia praedita, persectissimaque cognitione: sed

ea res humanas contemnere tanquam viles, &sua curatione indignas. l n hanc vero sententiam deuenerunt ex humanarum rerum perturbatione, cum Adu rseria

homines improbos vident imperiis,opibus .valetu- orum urg dine florere, &vique ad obitum secundis rebus uti, moto. easque interdum liberis suis quasi per manus tradere: bonos autem viros ab eis immaniter excarnificari, nulla sequente ut putant) ultione. His enim de causis,alii ut prius dictum est esse Deum negare non dubitant: alii, quamuis dc esse Deum,& talem

esse propter communes nationes fateantur: tamen res humanas ab eo curari non credunt, praesertim priuatis calamitatibus conflictati. Nequς enim tan- tam fore perturbationem , neque tam improbos impunitos, quam bonos viros inultos permansit

ros, diuina prouidentia mundum procurante. Est

157쪽

Generalis

Argumentu igitur de his etiam in uniuersum dicendum, &diu uisione explicanda haec quaestio. Na si dii cum sint,

non consulunt rebus humanis: aut quod ignorantiis esse consulendum, non consulunt. Quod si est. aut quia non possunt, non prouid t: aut quia nolunt. Iam si quia non poliunt, id fit, au i propter magnitudinem rerum humanarum, Dei potentiam excedentium : aut ob paruitatem & Vllitatem, pro uidentiam effugientium. Sin cum possit, non Vultraut ob delicias & ignauiam eas negligit: aut rursus quod ob pa uitatem & utilitatem, quamuis pol sit, eas aspernatur. Cum autem generalis diuisio sit huiusmodi: interim ad omnes eius sectiones sic dicendum: Cum tale sit numen, quale descii plum est. cognitione praeditum exquisitas lima, & potentia - firmistima, &voluntate optima & omnes res a seipso producat: nec ignorat res a se conditas esse curandas qui stupor ne in stupidissimas quidem pe-

, cudes cadit: nam illae quoque suos, curant foetus 3 nec ob magnitudinem relinquit qui enim maior erit res condita suo conditore Z neque ut viliores, quam quae curentur,aspernatur. nam si tales erant, cur omnino condebantur ὶ At nec voluntas eius est accusanda, quasi eb delicias &socordiam eas negligat. hominum enim isti affectus sunt, nec omnium, sed non proborum: cum ne pecudes quidem ita vel delicatae vel ignavae sint, v t foetus suos negligant. Neque vero tanquam viles eas contemnit, quas condere non est dedignatus. Sic nullo modo fieri potest, quin Deus consulat rebus a se conditis. Sequitur,ut seorsim iis respondeamus,qui quod di- , uinam magnitudinem intelligunt, ac potius intel- ' ligere sibi videntur, res humanas extenuant, & di-n o. v uina prouidentia indignas ducunt. Esse hominem *tς Uest & res humanas non ex vilissimis uniuersi rebus. N nego' Nam 5- animans est homo,&anima praeditus maximi pretii, ik rationis capaci: nec est ullum animalium genus,quae quidem naici soleant, m. agis pium. dc religiosius, Quare homo neς inhonorata, neque

158쪽

COMMENTARIVS. Dy

vilis est Dei possessio: neque etiam re humanae, quas Submis animus rationis particeps administrat. Quod si qui - ὸbeti vel exiguam rem statuat esse hominem, co facilio' fantur faeliarem eius esse curatione fateatur. Sicut enim sensus in maiora facilius apprehendunt, minoraque dissicilius nam quo quaeque minora sunt, eo dissiciliusci videntur & audiuntur ita vires di facultates minora cum facilius serunt, tum magis retinent illa quam maiora. Facilius enim gestatur mina quam talentum, medium iugerum facilius aratur de soditur quam integrum. Quo quis igitur minorem hominem starii erit, eo faciliorem eius este curationem assentietur. Iam si totu mundum curat Deus, mun- De- totum di etiam partes eum curare est necesse vidc artifices mundum cufaciunt. Nam medicus,cura totius corporis suste- rat. Ergo ct

pia, ne partes quidem negliget: neque imperator, homines, neque paterfamilias, neque reipublicae gubernator. mundi pa Partibus enim neglectis , totum ipsum peius affici tem. est necesse.Αbsit igitur ut Deus in sua curatione hominum diligentia vincatur,qui una eademque arte

di partes & totum curant, cum ipsarum partiti causa, tum vero propter totum. Nos vero euent' quosdam ut dictum est) aegre ferimus, ignorantes qua tenus ista quoque conducant uniuerso Si quis Vero Dem a

existimat Dei rerum humanarum curam , quae negotio con- multum habeant confusionis, multum perturbati- suis reb Monum atque tumultuum, negotium facessere Deo, htimanu. eamque a sua beatitate abstrahere: eum apparet humanis curatoribus ii miles putare Deos,& rationem curationis ignorare, qui necesse esse existimet, sicutinos, ita Deum etiam, si quid curet, seorsim illi adesse,& per se i singulas suas actiones, nec ulli rei al- teli vacare interim posse. Neque cogitat is qui ita βimili Mosentit, vel legislatorem, constitutis in re publica LU Dιθ' lcgibus, definisse, quae cuique facto poena, quae pro iniuria satisfactio debeatur: easque cura trices ad minutissima quaeque statuisse, cum ipse interim amore dc consuetudine sua non recedat, dc quandiulcger durarint,tandiu per eas vibi consulat. Neque

159쪽

s IMPLICII

etiam considerat, Deum multo prius & magis con dito uniuerso , animales esse nostras actiones, multumque habere & virtutis & vitii, perspexisse: de rationem excogitasse, qua ius cuique suum tribu retur, ut 6c in loca deletiora detruderetur: & quali fortuna uteretur,ut animus qui male se gesserit,aduersam, qui melius, bonam experiatur: & quid cuimperferendum aut faciendum sit pro dignitate inter sese.& a sese inuicem. Caeterum causas,ut tales aliive euadamus, & ab alia dignitate ad aliam perueniamus, id voluntati cuiusque nostrum reliquit. Quales enim fieri volumus, tales evadimus, ob animi libertatem, & quia penes nos est tam virtus quam vitia, omnibusque Deus praefecit potestates, quae cuique destinent id quo dignus est, usque ad minutissimas actiones. Neq; cum haec initio semel commentatus esset, tempore quodam a prouidentia re. cessit: sicut homo leges tulisse contentus est. Neque enim initium temporis habet diuina bonitas, per quani, iuia ipse est omnia bona fiunt: neque Deus p r μβοβ ρ' alias adest, alias abest corporum enim ista sunt. Sed p*ris*ρ- & ipse semper omnibus adest, exemtus ab omnibus . & eius prouidentia, quia ipse semper ubique est,& bonus est, ad omnes res porrigitur pro conuenienti cuique dignitatis distributione, de ut alumine Solis illustratur omnia Salia vident, alia viden .

tur,alia viredi, alia generantur, atq, etiam alia candeseunt, alia nigrescunt, alia densantur, alia liquefiunt,& prout cuiusque captus est, ita unius&magnet bonitatis eius absque negotio fit particeps, nihil in horum ullo sole faciente, neque a sua beatitate a stracto: Sie multo magis diuina bonitate, quae αSolem mundo donauit,omnia fruuntur absque no gotion bona fiunt, pro ratione sui captus, nihil ad haec Deo faciente, neque distracto. Neque enim cum agit, vicissim patitur, ut res naturales: neque aduentitiam habet bonitatem, quae aliquando e Animi , hausta deficiat: neque ea natura est, ut alias aliatitudo. agat,sicut noster anim usί aς interdit m procura ndo mundo

similitudo setis.

160쪽

mundo desit,aut contentioni illi ad bonum,quod a mundo prorsus exemtum est. i Nam si humanus animus perfectus, & ad Deum red uetus, in sublimi versari & totum administrare mundum dicitur: quanto magis Deus, auctor animi, citra solicitudi C Umbim nem&occupationem, consisset rebus a se conditist manis non Ae ne illa quidem , quae iis accidunt, qui boni aut tolli proui- improbi habentur,eam vim habent, Vt loco moue dentiam. ant prouidentiae curationem. Neque enim verum id est quod putamus, bonos aliquando calamitosos esse,atque affligi, malos vero sortunatos & beatos: si modo illa vera sunt,quae supra diximus: neq; nos canoris nugis occupati fuimus, cum demonstrare mus eum esse bonum hominem, qui malum &b eisi mi Asinum humanum in rebus nostrae potestati subiectis Acollocaret: ac talis qui sit,eum nunquam frustrari appetendo, neque unquam in id incidere quod de clinaret. Quod si ita esset: nunquam ei quicquam accidere mali t Nam & ii qui controuersiam mouent, malum esse dicunt frustrari desideriis. & in ea quae declines incidere. Quare nunquam infortunatus est homo bonus, neque male cum eo agitur: &vicissim malos homines esse infelices, qui vitam

naturae humanae contrariam agant, omnes fateantur. Hi vero suae libertatis Zc facultatis obliti, qua natura humana a caeteris distinguitur, in rebus externis bonum humanum & malum collocant, in valetudine corporis prospera, in diuitiis, potentia, nobilitate, deliciis, dc similibus: mala vero in contrariis. Itaque ea quae in his bona videntur, appe tunt: alia, ut mala declinant. Necesse porro est in , externis rebus, cum in nostra potestate sitae nolint,dciis quae appetuntur frustrari, dc in ea quae declinantur incidere. Quae utraque ne aduersariorum

quidem iudicio bona sunt, sed mala. Quare mali Visma cum plerunque in mala incidant, si paulisper resi- id mpuerint, intelligent se neque fortunaros, neque beatos esse, sed contra miseros re infelices. Quod si qui S. - fingat eos in rebus externis aut plerunque, ari ia

SEARCH

MENU NAVIGATION