Veritas religionis christianae manifestè demonstrata adversus omnes infideles negantes divinitatem Christi, et trinitatem divinarum personarum per rev. p. Thyrsum Gonzalez ... Opus in quinque libros divisum excerptos ad verbum ex opere fusiori ejusde

발행: 1702년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

668 caput Decimum. Corde manet absconditiun , & sensibile fiePer assumptione na vocis, Sc scripturae. Sed tamen haec exempla a praedicta unionis repraesentatione deficiunt, sicut & caetera exempla humana a rebus divinis . Nani neque Deitas sic unitur humanae naturae, ut sit pars alicus us naturae; neque sic uni tuehumanae natur ae , ut solum significetur per . eam sicut verbum cordis significatur per vocem, aut scripturam, sed sic ut veracitet Filius Dei habeat naturam humanam , &homo dicatur . Patet ergo, quod non dici, mus, Deum unitum esse corporeae naturae, ut sit virtus in corpore ad modum materialium , & corporalium virtutum , quia nec intellei ius animae corpori unitae sic est virtus in corpore . Multo minus ergb Dei

Verbum, quod ineffabiliter , sublimiori . modo sibi naturam humanam assumpst. Patet etiam secundum praemissa , quod Filius Dei, & divinam naturam habet,& hummanam, unam ab aeterno, aliam ex tem-Pore per assumptionem. Contigit autem,

Bb eodem plura haberi secundum diversos modos, in quibus tamen omnibus sempet quod est principalius, habere dicitur: quod utem minus principale haberi. Habee

Enim totum multas partes , ut homo ma

262쪽

Demonsr. contra Mahumet 669Veris , quod manus , & pedes habeant hominem . Habet etiam unum subjecturnis multa accidentia , sicut pomum colorem, ct odorem, non e converso . Habet etiam homo aliqua exteriora, sicut possessiones,&Vestes, non e converso . In solis autem i

lis, quae sunt partes alicujus unius essentia Ies aliquando aliquid dicitur habere, & ha, beri, ut anima corpus ,& corpus animam. Et similiter in quantum Vir,& uxor in matrimonio conjunguntur, dicitur vir habera uxorem, & uxor virum. Et similiter in 'his, quae per relationem uniuntur, sicut di

cimus, quod pater habet filium, S: filius patrem . Si ergo sic uniretur Deus humaianae naturae, sicut anima corpori, ut ex his constitueretur una natura communis, pos

set dici, quod Deus habet naturam humanam, & humana natura habet Deum, sicue anima habet corpus, & e converso. Sed quia ex divina,& humana natura non po test constitui una natura,propter persecti omnem divinae, ut dictum est, ct tamen in praecdicta unione principalius est, quod est ex parte Dei, manifeste consequitur , quod ex

parte Dei accipi oportet, id quod habet

naturam humanam . Illud autem, quod

per aliquam naturam dicitur esse ibi positum,vel hypostasis naturae illius, sicut quo ἀ

263쪽

6'o caput Decimum. habet naturam equi, dicitur esse hypostassὸ vel suppositum naturae equinae. Et si sit na- tura intellectualis , quae habetur , talis h postasis dicitur persona . sicut dicimus

Petrum esse personam qui naturam humanam habet, quae est intellectualis natura. Cum ergo Filius Dei unigeni tunc tDei Verbum per assumptionem habeae humanam naturam,ut dictum est equituro

quod sit hypostasis , vel suppositum , Ve I

persona humanae naturae. Et cum ab aeter no habeat divinam naturam, non per mo

dum compositionis. sed simplicis identitatis, dicitur etiam hypostasis, vel persona at divinae naturae , secundum tamen, quod divina verbis humanis exprimi possunt. ipsum ergo unigenitum Dei Verbum est hypostasis,vel persona duarum naturatum, divinae scilicet, & humanae , in duabus na iuris subsistens. Si quis autem obiiciat quod humana natura etiam in Christo non sit accidens, sed substantia quaedam , non autem universalis, sed particularis , quae 53postasis dicitur, videtur consequi, quod

ipsa humana natura in Christo hypostasis quaedam sit praeter hypostasim Dei verbi,& se in Christo erunt duae hypostasis. Con-sderare debet, qui sic obiicit, qudd no a

omnis substantia particulatis hypostasis

264쪽

. Demo tr. contra Mah timori dicitur, sed solum illa, quae ab aliquo prin cipaliori non habetur . Manus enim hominis substantia est quaedam particularis. non tamen potest dici hypostasas, nec persona, quia habetur a principaliori, quod ea homo: alioquin in quovis homine essene

tot hypostases, vel personae, quot membra, vel partes. Humana ereb natura in Christo non est accidens . sed substantia non , universalis, sed particularis et nec tamenta,

hypostasis dici potest, quia assumitura principaliori , scilicet a Dei Verbo . Sic areb Christus est unus propter personae, vel hy- lpostasis unitatem , nec potest dici essis duo. Sed proprie dicitur , qudd habet duas na- lturas, Et licet divina natura praedicetur lde hypostasi Christi,quae est hypostasis Vet4 l. bi Dei,quod est ejus essentia, tamen humana natura non potest praedicari de eo lin abstracto, sicut nec de aliquo habente , humanam naturam . Sicut enim non possumus dicere, qudd Petrus est humana natura , sed quod est homo, in quantum habet humanam naturam , ita nec possu- mus dicere, qudd Dei Verbum est humana natura, sed qubd habet humanam naturam assumptam, & ex hoc dicitur homo. Utraque ergo natura praedicatur de Verbo Dei. sed una in concreto tantum, scilicet huma-

265쪽

c a caput Decἰmum. na, ut cum dicimus , Filius Dei est homo: divina verti natura , δε in abstracto, & in concreto dici potest,ut quod Verbum Dei, est divina essentia, vel natura , & quod est Deu SaCum autem Deus sit habens divinana . naturam , & homo si habens humanam naturam , per haec duo nomina significantur duae naturae habitae, sed unus habena utramque. Et cum habens naturam , sit hypostasis , sicut in nomine Dei intelligitur laypostasis Uerbi Dei , ita in nomine is hominis intelligitur Verbum Dei , secun dum quod attribuitur Christo . Et sic patet , quod per hoc , quod dicimus Deum . Christum, & hominem , non dicimus eum esse duo, sed unum in duabus naturis. Quia

vero ea, quae conveniunt naturae , attribui

possunt hypostasi illius naturae, hypostasis

autem tam humanae naturae , quam divinae includitur tam in homine significante divinam naturam , quam in homine significante humanam, quod est eadem hypostasis hahens utramque naturam, conseqilens est, ut tam humana, quam divina praedicentur

de illa hypostasi ue seu secundum quod includitur in nomine significante divina in naturam, seu iecundum quod includitur in si omine significante humanam . Possumus enjm

266쪽

Demo1 r. contra Mabumeto 677 enim dicere, quod Deus Verbum Dei . est Conceptus, & natus de Virgine , passus. mortuus, & sepultus, attribuentes hypostasi Verbi humani propter humanam natura:& e converso possumus dicere, quod homo

ille est unum cum Patre , & quod est ab aeterno, & qudd creavit mundum propte edivinam naturam . In his ergb tam diversis de Christo praedicandis distinctio invenitur, si consideretur, secundum quod ista de Christo dicuntur.

Quaedam enim dicuntur secundum is humanam naturam , quaedam secundura divinam. Si autem consideretur, de quo dicuntur, indistincte proseruntur, quia

eadem est hypostasis,& quae divina , hum na dicuntur , ut si dicam , quod idem es homo, qui videt, & audit, sed non secundu, idem. Videt enim secundum oculoS,& aD-dit secundum aures. Idem etiam est pomu, quod videtur, & adoratur, sed hoc quidem colore, illud autem odore, ratione cujus dicere possumus, qu bd videns audit, & audiens videt,& visum odoratur,& odoratum videtur. Et similiter dicere possumus, qui, it eus nascitur de Uirgine propter humas nam naturam, & homo ille est aeternus

propter divinam.

267쪽

caput Decimum. S. VI. Explicatur III erium Incarnationis variis smilitudinibus. V Aria adduxi symbola , 3c exemplata

sensibilia, quibus huic Mauro emollirem dissicultatem, quam experiebatur inc edendo hoc mysterio. Non quia existimarem. ilia sum cicere ad persuadendum mysterium tam arduum, & superans omne humanum discursum; sed ut minorem di iaficultatem experiretur , & ut ostenderem, non esse impossibile, ut ipse existimabat. . Primo igitur explicui hoc mysteri uim exemplo desumpto ex Theodoreto, Dia logo inconfusus. Nam si tu haberes in tuo horto nobili stimum truncum pyri habentem unum ramum, huic trunco posses inserere alium ramum,prunum,V. g. &tunc iam eadem arbor esset pyrus , ct prunus, produceretque duos structus specie diversos , nimirum pyra , & pruna. Et tria. eodem trunco, veluti in eadem hypostasi, supposito existeret duplex natura, & natura pyri, & natura pruni; nec propterea esset duplex arbor, sed unica, cui esset conuaturalis natura pyri, quia cum illa nasce te tura

268쪽

temon r. contr. Mab umet. 6 stetur, natura autem pruni licet per insitissem appropriaretur ipsi, tamen ex se esset extranea a natura pyri. Sic ergo cogit Verbum divinum,seu Personam Filii Dei, tanquam arborem divinam habentem ex se ramum divinitatis, & serentem ex se fructus omnino divinos;huic divinae arbori , & quasi nobilissimo trunco inseruit omnipotentia Dei tam um humanitatis. Unde Verbum post incarnationem iam habet duplicem natutam quasi duplicona ramum, habet quidem natu tam divinam sibi connaturalem, & secum identificatam:& simul habet naturam humanam ex se quidem extraneam, quae tamen per infitιο-nem incarnationis inserta est personae Filii Dei, & facta est propria Filii Dei . Unde eadem persona Filii Dei habet naturam divinam,& humanam,ac proinde est Deus,& Aorno. Unde Christus est una albor cuduplici studiu, divino, et humano , habet enim operationes Dei , quia est De ut, &operationes humanas, quia est Acimo. Sicut pyrus, cui inserta est prunus, habet duplicem fructum. Secundd id ipsum explicui exemplo agnitionis desumpto ex D. Basilio. Sumamus, serrum candens , vel carboneuxis

ignitum. Non ne vides, quod ignis totum ferrum

269쪽

616 Caput

ferrum penetrat, occupat, eici suam puritatem, et nitorem trahit, tibique penitus adllcingit, et unit: Sic ergo conlidera,quddVerbum divinum tanquam ignis splendidissimus totam naturam humanam Christi panetravit , et omnes ejus partes sibi univit. Nonne vides , quod illa unio ignis cum serro est ita intima , ut v x possimus alterum ab altero discernere, cum tamen uertum sit, ibi post ignitionem manere naturam serri. Hoc ergo. modo debes cogitare unionem Verbi cu humanitate esse penetratissimam , et vὶ illius humanitatem totam esse imbutam, et resulgentem igne divinitatis; et nihilominus manere cuna

distinctione a natura divina Verbi, a qua magis illustratur,et perficitur quam serru, vel carbo ignitus perficiatur ab igne secum penetrato . Et sicut durante unions ignis cum ferro, serrum redditur incapax serru-ginis, nigroris, et stigoris: ita humanitas ratione unionis cum divinitate est incapax Peccati, ct erroris, quorum seret capax, si non esset unita Verbo divino. Unde humanitas Christi differt a nostra sicut dissere Carbo ignitus a carbone extincto; et sicut dissere ferrum candens aferro frigido. Deniaque advertere debes, quod sicut beneficio unionis inter ignem, et serrum , operatio

s ignis

270쪽

Demonstr. contra Mahumet. ignis tribuitur ferro, et operatio ferri trἱ-huitur igni: dicitur enim serrum splende- Te, calefacere, urere, accendere , et ignis potest dici secare , dividere , penetrare scondensari ue imperfectiones tamen ferri ignem non emciunt. Ita beneficio illius admirabilis unionis inter Verbum divinum, et humanitatem; ea, quae sunt hominis tribuntur Deo, et ea, quae sunt Dei tri-huuntur homini: sic tamen ut imperfectiones humanitatis non laedant divinitatem; sicut ferrum sua nigredine non inficit ignem, cui conjungitur. Sed potissimum ad hoc mysteriunta, explicandum usus sum exemplo animatio nis . sicut enim anima rationalis , in cars suus es homo, ira Deus, ct homo onus est christus; ut inquit Athanasius in sγmbo' o. Adverte, Amete, quanta sit distantia inter animam, & carnem; anima enim est res subtilis, incorporea, simplex, viva , mobi lis, pura, intelligens, immortalis, pei se a 'subsistens; caro est crassa, multiplex, impura, sordida, torpens, sensu , de rat one destituta, corruptioni obnoxia: ae tamen anima vi sua, suoque contactu Carnem extollit, de ad se trahit, sibique substantialiter

unit, di unus ex utroque homo constat: sse

per hanc unionem c*ro fit spiritualis, pul-

SEARCH

MENU NAVIGATION