Veritas religionis christianae manifestè demonstrata adversus omnes infideles negantes divinitatem Christi, et trinitatem divinarum personarum per rev. p. Thyrsum Gonzalez ... Opus in quinque libros divisum excerptos ad verbum ex opere fusiori ejusde

발행: 1702년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ό88 caput Undecimum.

nostrum discursum non assequamur. Cur non credemus Deo loquenti , & testificanti λ Hic respondit: si ego scirem Deu noesse qui loquitur , libentissime crederet 1 ., quamvis essent mysteria altissima suprae meum Captum . Et tunc ego : optime dixisti : sed inde convinceris ut credaS , Christum esse Deum , de in Deo non dari unam tantum personam, sed tres, quamvis tuo discursu id capere non postis et quia aego tibi manifestiuime probabo , Deurria, revelasse haec mysteria, ct manifestasse

mundo.

Ad hoc probanddm adduxi argumenta illa, quibus libro praecedenti demonstravi Christi divinitatem . Primo quia Christus suit Propheta Sanctissimus, & Doctor

veritatis, ut tu fatetis : At manifestum est

Christum de se ipso dixisie se esse Fili uini

Dei naturalem , veruinque Deum a siquidem hoc ab ejus ore audierunt Apostoli, &toto mundo praedicarunt, & persuaserunt, ct in testimonium hujus veritatis martyrium subierunt. Secundo, quia Christus doctrinam illam evidentibus confirmavit mira cubs . Tertio , quia Apostoli per totum orbem dispersi hanc doctrinam innumeris signis confirmarunt. Quarib , quia pro illa testificanda multa centena Martyrum

282쪽

Devrooir. contra Mahumet. 689rum millia atrocissima passi sunt tormen ta cum summa constantia, & magna laeti

tia . Quinto , quia in hac fide singulis saeculis floruerunt insignes Sancti, manifestis miraculis a Deo illustrati. Sextb , quia sperfidi Judaei , qnia Christum tanquam blasphemum occiderunt, I Deo deserti sunt, & severissime usque modb puniun-rur . Septimo , quia in sola Christi fide eludent notae verae Religionis , quas supra breviter perstrinxi, & explicavi .Haec & similia argumenta petita a motivis credibilitatis conseci . Ad quae obmutescebat Maurus,& latebatur se, nescirere spondere

iis argumentis.

Sed praecipue institi primae demonstrationi, quam supra conseci. Hic respondit Maurus, legem Christi fuisse qui dena Sanctam, & a Deo datam , caeterum non durasse , nisi usque adventum Mahumeti; sicut lex Moylis suit Sanista , & a Deo collata per Moysem tanquam per Legatum,&Nuntium Dei, & tamen non duravit , nisi usque ad adventum Christi. Aiebat ergo,

has tres leges a Deo desceu disse , & Moy- , iam,& Christum,& Mahumetum fuisse Dei

prophetas, ct Veras leges publicasse; caete rum duas priores iam cessasse, Je abrogatas esse, solamque nunc in mundo esse veram

283쪽

6so Caput Undecimum. legem Mali uineti . Sed contra ego manifesti si mis argumentis ostendi, id nequaquam dici posse.

ctio : convincuntur Iudaei contenden-res . Sacramentum circumcisionis, cerimonialia legis antiquae, debere in

aeternum durare , quia sunt a Deo insituta. I Lla evasio Maura: , cum quo colloque har, fundamentum habet in Alcorano. In quo Mahu .netus frequenter docet,&asserit: Quod Dous sublimis . severietus misit Moysi resammtum d s scripturam veteris resamenti , Mis Mosaica; Davari aurem alteri uis , Iesu vero Filio Evangelium , sibi autem Alcoranu. Verum, manifestum esse mendacium,auod Mens miserit Alcoranum Mahumeto, inde convincitur . Quia Alcoranum continee

284쪽

Demon str. contra Mabumet. 69rdoctrinam contrariam Evangelio;& aperte negat quod Evangelium clare docet, nempe Christum mortuum esse, S resurrexisse is , Christum esse Deum, & dari in Deo Trinitatem Personaru in . Unde est manifestum mendacium , quod Mahum tus pro nunciat in quinto capitulo Alcorant .dices: Hie liber, videlicet Alcoranum , Nec mendacium aliari d . neque aliquid ρraeeritis Prophetis contrarium nuntiat . Nam mors Christi, ejusque Resurrectio erat praenun tiata a Daniele, a Da vide , & aliis Prophetis, ut insta ostendam mmifeste: & ab omnibus Evangelistis uniformiter docetur: unde Alcoranum hoc negans,evidenter opponitur Prophetis . & Evangelio , ac pro

inde non est liber a Deo missus, sed a Diabolo inventus, ct a Mahumeto conficius ad

seducendum. . Unde contra evasionem Mauri insurgens, illi evidenter ostendi , legem Mahu- meti non posse esse a Deo : quia cum cer

tum sit, legem Moysis . & legem Christi a

Deo descendisse, ut ipsi Mauri confitentur necesse est , ut lex Mahumeti non descenderit a Deo : quia Deus sibi contradicere non potest 3 S per unum Prophetam nequit prius revelare unum mylerium , &per alium postea revelare oppositum. Deus

autem

285쪽

ερα Caput Duodecimum .

autem per Prophetas antiquos revelavit, Christum moriturum, , & resurrecturum. Mahumetus autem aperte in Alcorano negat, Christum mortuum esse , ac proinde negat etiam resurrectionem , quia resurrectio mortem supponit . Rursus Christus mani ite docuit, se esse Filium Unigenitum Dei, Verumque Deum , & docuit ii Deo dari tres personas : idque scribunt Evangelistae: & Apostoli omnes id mundopeisia a serunt . Nam dum in orbem terra - . rum profecturi essent, ne ulla ex parte , aliqua , vel apparens inter eos in annunciatione Evangelii Θiversitas esset, communi consilio quosdam Fidei Canones, quibus universam Christianam fidem praestringe tes stabilirent, Constituerunt 3 quos Pro prio nomine Dei Ecclesia STMsoLUM APOSTOLORUM dicere consuevit 3 Vel quia singuli ad illud perficiendum attulerint suum symbolum, vel quoniam qui Ve- . re Christiani essent eo symbolo velut the- sera militari, aut indicio dato , ab iis , qui salsb Chrastum praedicarent, dignosceren tur. ut docet Rumnus D. Hieronymi coartanus in praefatione expositionis symboli. Ex his clare cognoscere potes, Amet Mahumetum non fuisse Dei Prophetanta, sed seductorem . Ad haec Maurus , ne CO-

286쪽

Deinon . eonfr. Mahumet. 69 δ geretur fateri, vel Christu in ejusque Evangelistas,& Apostolos filsam cloctrinam praedicasse, vel Mahumetum non fDise Verum Dei Prophetam , respondi t. Evangelium prout ex ore Christi manavit, atque ab ejus Apostolis , ik Evangelistis descriptum est, absque falsitatis commixtione verum e sie: Caeterum a posteris Christianis in secluncis& fallificatum esse in multis , nimirum, in

illis omnibus , in quibus discordat ab Al

Corano. Et haec est communis solutio ad quam recurrunt Mahum fiant , quando fit argumentum contra ipsos ex libris Prophetarum, & Evangelistarum, quos ipsa ut . libros Dei venerantur. Et sumitur ex Alcorano . Λ Zoru Ia. Uidens enim Mahume ius doctrinam suam esse contrariam EV an

gelidi quod ipse saepe laudaverat, ne Videretur ubi contradicere , dixit, Evangelia esse Corrupta, ct adulterata a Christianis : & se solum in suo Alcorano habere puram , &incoruptam doctrinam Christi, & Prophetarum, qui ante ipsum praecesserunt. Hanc Mauri evasionem ita praeclusi, tamque pa tenter de salsitate convici, ut obmutesce rei, & quid opponeret, non haberet. Et infra seorsim adducam argumenta, quibus

Christi praedicator possit hanc Mahumeta norum fabulam aperte confutare. Ad colu

287쪽

6s caput Duodecimum.

loquium autem rediens addidi.

Lex Moysis sancta fuit, & a Deo data;

caeterum in illa nihil continetur, quod non

concordet Evangelio : non existimes. Amete, legem Christi esse contrariam legi Moy sis : Christus enim ipse dixit,se non venita se solvere , ,sed adimplere legem Moysis eo lite putare. quoniam veni Disere legem, aut Frophetas' non veni solvere , sed adim-pkre . Amen quippe dico vobis,donec transeat Cesum, se Terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fant. Matth.s . V. t 7. & I 8. Si me interrogaveris , quomodo Christus dicit se non venisse, ut legem solveret, sed adimpleret, cum reipsa solverit, ct abrogaverit, dc post Christi adventum cessaverit lex Ληoysis Respo ndeo tibi ι verissimum esse . quod Cheistus non venit , ut legem solveret, sed adimplereth Prim b, quia quandiu lex vigere debuit, ipse eam diligentissime observavit quamvis ad eius observationem non teneretur , quia erat Deus & ut Apostoli observarent curam habuit ; & ideo ipse, &Αpostoli circumcisi sunt, ascendebant quotannis ad Templum ad diem Festum. Secundo dicitur non solvisse, sed adimplesse , quia bene interpretando perfecit.

Τεttib legem implevit, quia gratia , peti

288쪽

Demonstr. contra Mahumet. 69s i quam impleri posset, nobis attulit: ut enim inquit Evangelista Joannes cap. I. v. IT. Lex per Mo em data es, gratia autem per

Jesum Chri sum facta est , & ideo ut Augustinus, prius jubebat. sed non juvabat. Post Christi addentum, O jubet Quarto, quia quae in lege promissa erant, exhibuit . quae , ct figuris adum.

ata, repraesentavit. Itaque cum in lege. & Prophetis. quatuor essent partes, nempe promissa, & Vaticinia ue praecepta Decalogi , caeremonialia; atque judicialia : Christus omnia complevit et promissa , & vaticinia complevit, exhibendo quae prom: ssa , & prae dicta erant e praecepta moralia Decalogicornplevit, melius interpretando , ct falsas expositiones Scri harum, & Pharisaeor uir . rejiciendo : complevit caerimonialia , exhibendo illa , quae per caeremonias reprae senta hantur . & adducendo veritatem illarum figurarum, S corpus illius umbrae, ut pro Circumcisione carnis, Baptismum . &Circuncisionem sordis & pro sacrificiis animalium, & avium, Sacrificium sui corporis in Cruce offerendum & pro sacrificiis , Κ oblationibus panis , & farinae, sacrificium incruentum corporis, &.san

guinis sui in Eucharistia: denique com

plevit

289쪽

6ρε caput Duodecimum. plevit judicialia, quia praemia, & supplIcla corporea, ct tena poralia , quae Lex Moysis promittebat, Vel comminabatur populo illi rudi, & carnali, Christus in spiritualia,

ct aeterna Commutavit.

Quare legem illam antiquam Christus abrogavit, non solvendo , sed adimplendo ; non violando , sed perscisndo,

sicut pictor ut Theophil. ait inchoatae,' extremis tantum lineamentis adumbratae imagini,dum ultimam apponit manum, ct colores adhibet , priorem imaginem abolet , ik novam inducit, abolet autem

non di solvendo , sed absolvendo , non delendo, sed perficiendo. Unde lex Moysis, & lex Christi non comparantur inter se tanquam duae leges specie diversae . & inter se oppositae; sed

tanquam duae leges respicientes eundem finem, quarum altera imperfecte , altera

persecte illum finem attingit ue vel potius tanquam una, & eadem lex secundum statum persectum, & imperfectum et non dinferunt illae duae leges , sicut differunt homo, & brutum ; sed sicut differt homo, dum est vir, a seipso , dum est puer . Lex antiqua data est per Moysem a Deo Populo Israelitico, sicut puero : lex Evangelica data est generi humano a Deo per Christum

290쪽

contra Mabumet. 69'stum Filium sit usti, sicut viro . Genus hv. manum sub lege veteri erat In satu pueritiae , sub lege autem nova est sub statu virilitatis , & perfectionis , ut enim inquit S.

terfamilias in domo alia mandata proponit pueris, alia adultis: Dis etiam unus Deus in suo regno aliam logem dedit hominibus adhuc imperfectis exsentibus, aliam perfectiorem jam manuductis per

priorem legem ad majorem capacitatem dioinorum.

Itaque lex potest considerari secundum finem, ad quem ordin/t homines,& secundum propinquitatem ad finem , vel distantiam ab illo . Si primo modo consideretur, Lex nova non es alia d lege veteri inquit S. Thom .r .a.quaest.9 . art. I. stuice

utriusque es idem sinis, scilicet ut homines

subdantur Deo, es autem unus Deus , novi, ' veteris Tesamenti secundum illud, Rom. unns Deus es, qui ius feat circumcisis em ex fide , praeputium per fi Si autem consideretur secundo mo do , Lex nova es alia 3 vetari di quia lex veras es quasi Pedagogus Puerorum , ut Apostolus dicit ad Galatas 3. lex autem

nova est lex pεrfectionis , quia est lex charitatu , de qua Apsolus dicit, Colos. 3-

SEARCH

MENU NAVIGATION