Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Synodus Constantinopolitana, Constantinus diaconus, Severus ant., Leontius, Nicephorus patr., Nicolaus I. patr., Photius Ad Armenios, et minora alia

발행: 1844년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

deliorem poenam, meritam eladem filio irrogandam. intelligebat paternam pietatem, omne in eriminis filiorum magnitudinem superare oportere. Cognoscebat quae delicta ab aliis gravissim vindirantur, esse a Patre leviter castiganda. Non est enim ea leui lex patribus in filios erga se delinquentes, quae in reliquos constituta. Advoca hunc tu quoque virum in consilium amicorum , r cita crimen , poenam tuquire, sententiam Miscitare ; nempe qui parricidii culpam tam clementer puniendum arbitratus est, mullo elempntius hune silii excessum aut uti rem nugatoriam ridebit, aut parvi existimandam iudicabit: austeritatem certe tuam, ne dicam crudelitatem, admodum culpabit, qui adeo vehemens atque acer asperius mulcta eris leve delictum silii, quam ipse par-rieidii grave scelus. Sed lac, oro, silium graviter deliquisse, admisisse aliquod n fandum scelus, immane sucinus cogitasse, sae poenam mereri: nunc sese revocat, laeti paenitet, fatetur erratum, veniam petit: et quidem adolescens a sene, imprudens a prude uis , miser a fortunato, filius a patre. Numquid est henia denegandap Lapsus est iuvenili quadam levitate, sed ad gloriam spectante: nune ad mentem saniorem rediens pedem retrahit, delictum re gnoscit. Supplex ad patrem venit Numquid pst reiiciendus 3 Deflexit aliquando aetati S eursum a meta via errabundus, nune ad iter constitutum atque ad meliorem frugem, ut aiunt, Se Convertens misericordiam filius implorat a parente. Numquid repὐllendum dicemus 3 Adest, rogat, obsecrat . filius patrem lacryinis compellat

exorans, ut non omnino paternam reiciat caritatem, ut ad se redeuntem patris oculos flectat, mentem nΘ removeat, errati memoriam deponat. Adeo De Drreus pris atque inexorabilis. ut te patrem esse obliviscaris, ut ueuiuin deneges, ut aspemeris

filii obseerantis preces 8 Si quempiam fuisse quondam audires, qui filium armis saniam quaerentem, quod se reliquisset in militare munus proseetus , tam gravi poena adsecisset, pete ulem insuper patris elementiam repulisset; si novi tuam humanitatem si prudentiam, si doctrinam . damnares profecto patris illius pervicacem duritiem , dieeres filio suisse parcendum , amrmares imbiandum nostri Salvatoris exemplum , quo retulit laetiorem fuissὰ

pastorem propter unicam repertam ovem, quam etiam humeris domum reportavit, quam Super ceteris nonaginta. Commendares

quoque illius patrisfamilias consilium qui in reditu luxuriosi quondam filii eonvivium struxit adhibita symphonia, quo patris

laetitia ostenderetur. Non inspite poeta comicus introduxit 3IF

312쪽

EPISTOLAE.

DPupinum illum senem , cuius durities atque asperitas silium ad imirentem in militiam prolirisei compulisset, se maeerantem in agro ac torquentem, docens adoles entiam esse erroribus subditam, eonpedeudum yaulum aetati a patribus, nec illos in filiorum delietis debere esse tu mites aut inhumanos. Hune Secutus Cicero noster in oratione pro u elli scripsit tribuendum esse aliquid aetati, claudam esse aliquando adolescentiae libertatem . non semper rectam illam rationem Superare oportere , sed vinei quandoque a cupiditati hus et voluptate Sed nolo torum contendere a uetoritatibus et exemplis excollentium virorum, ne fiam longior, quae multa possem in meam sententiam proserre. Id liberius forsan quam mea serat auctoritas scribam, me pereaepius hac de re cogitant in , paulum dpside ruSSe prudentiam Rc Sapientiam tuam, qui parvam aetatis filii. nullam futuri temporis visus es habuisse in tuis consiliis rati ,- item, Sed lautum nonnulli rum opinioni, ne dico in suspieioni tuo damno, satis iacere voluisse. Nam Pro tua doctrina nosse debes, plurimum posse in hominibu , aegritudines animi, nosque subditos esse passionibus permultis, quibus non solum adolescentiores sed etiam milustioris ac firmioris aetatis viri haud facile obstiterunt. Arduum est enim obstare morbis animi undique circumfluentibus , et in omni aetate obtemperare rationi. Prineipibus vero id solet esse disti illiinum in magna rerum licentia ac facultate constitutis. Obsequuntur enim plurimum desideriis Sulla, dum quod cupiunt, possunt; et quod libet, lieitum putant: ut divini cuiusdam consilii esse videatur adolescentem prinei pem compescere ardentiorem aliquem appetitum , et infra honesti metas sese continere. Itaque labuntur multi in varios excessus, qui nisi longius prolicticantur, si se retrahant, non vitio seo aetati, utin consilio sed errori videtur esse tribuendum. Etenim compertum est, nonnullorum lubricam adolescentiam extitisse, qui postmodum riri clarissimi et pace et bello evaserunt. Profuit etiam quibusdam aliquando peccasse , cum ex eo emerserint aeerrimi hostes vitiorum. Ut enim videmus aliquos in certamine victos, acrius reintegrare pugnam, atque animosius ad ulcis eudam iniuriam sus piam certare , sic nonnullos Superat quandoque a vitiis, enixius atque constantius errore perspectoniti postea ad virtutem. Discernenda sunt, inquit Seneca, deii, Cap. XVIII. Ceteroqui loquitur Cicero de eo quod vulgo oli servorem uetatis, praesertim apud Othnicos . arcidebat. non de physica aliqua nuces -

313쪽

inest sanitatis ot coniectura quaedam melioris ingenii, tacin Ponculcanda nut deprimenda sunt sed erigenda ne sublevanda, quo possint emergere ad virtutem. Haec si versabis animo et cogitatione, non absterrebis aut repellex, sed allities atque advorabis situm; existimans, cum sit ingenio et doctrina praestans Bd lescens, posse illum adhue evadere magnum virum. Neque Obl

erabis ulterius, si qui sunt qui hoc vestrum discidium minime

moleste serunt. Illud vero saepe ae diligenter opinor, si tibi ae tuis recte velis prospicere , a te esse onsiderandum , solare parentum omnium praecipuam curam ad id maxime in eumberse , ut consulant suorum posteritati, ut filiis simi as opes, Iongaevam quietem , diuturnam pacem, stabile imperium relinquant; quae ubi absunt, labuntur regna nec se diutius conservant. Eam tu hereditatem, nisi pedem retuleris, an sis filiis relieturus, iudicio tuo relinquo Mihi quidem videtur, te certam causam dissensionis staternae, non dubiam materiam odii plus quam civilis, non quietis sed turbulentissimi motus, non pacis sed belli semina, filiis praebere. Non est tibi neque vitae neque interitus eerta dies eonstitula; quo tibi magis insperati casus sunt pertimescendi. Continebit se abdieatus filius, dum servebit aetas, dumque vixeris; post a pum rei militaris ardor creseenis aetate reSederit, insuruet libido dominandi; optabit, eum dulce Sit nomen priu-eipatus , restitui in eam qua deiectus est fortunam, tanto quidem conlontius quanto magis amissi principatus paenitebit: cupidiores enim sumus ad recuperandum amissa , quam ad ea tinnenda quae in nostra sunt potestate. Dies ac noctes torquebitur desiderio dominii paterni, dolis fraude insidiis armis denique pro amissa hereditate certabit. Et eum miserorum fortuna multos allicere soleat ad opem serendam, aderunt qui aut alterius benivolentia , aut odio amborum , aut spe dominandi serant discordias , ignem Sureendant, flammas subministrent. Ita orta dissensione , bello excitato . contritis opibus , aut turpis alterius victoria . aut utriusque desolatio , quod saepius contingere inultorum ruina docuit, subsequetur. Commutantur enim tempora, variantur hominum mentes, beneficiorum memoria denuit, amiaritiae consenescunt: qui est amicus, potest fieri inimicus; ut

difficilis atque inperta sit futuri temporis i nictura. Multi sidem Servarunt quoad occasio desuit sallendi. Quidam qui boni habebantur, data peccandi facultate, labuntur, ae privatam utilita-

314쪽

EPISTOLAE.

Caesar. regni gratia violandum est. Non erit portenti loco, si quis in fraterno odio occasionem aucupabitur utriusque dρlendi. Quo magis excidendae sunt a te omnes causae suturae tempestatis, ne dum nescio quid suspieiosum vereris, certam tuis filiis perniciem consti inere videaris. Scis magnum esse solere pro regno certamen : ficis quam grave sit Odium fratrum si , et quein finem consuevcrit sortiri; cui nisi obviabis , satis in lubrim versabitur filiorum status. Concordia, inquit Crispus , parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Itaque tibi, cui pax filiorum, quies patriae, posterorum salus cordi esse debet, omnes dubii eventus, omnes discidiorum lamites . omnes indignationum ac simultatum occasiones sunt penitus evellendae, omnes intercludendi aditus quibus ad iram ad odium ad arma po sit perveniri. Haec maxima ac certiissima a parentibus hereditas liliis relinqui solet. Quamobrem filio existimo esse omnino igno-finendum , dandam errato veniam , indulgendum aetati, non SO-lum recipiendum, sed ultro advocandum esse atque alliciendum, quod suum est restituendum : ut cum cetera quae homini Optanda su ut natis tuis reliqueris, etiam parem concordiam quietem, optimum inter mortales bonum , illis quoque reliquisse glorieris. Habes epistolam satis verbosam, quam aequo a imo legas oro. Nulla me spes , nullum praemium impulit ad scribendum sed amor singularis quem habeo erga honorem tuum et tuorum Salutem. Nam cum sis princeps deditus studiis humanitatis etd trinae, conssus non ingratum fore humanitati tuae quie- quid ab homine tibi deditissimo proficisceretur, sumpsi laborem scribendi quae tuae dignitati, commodis, famae, couducere arbitrarer. Bononiae die XIll ' novembris.

Licet nunquam antea, mi Victorine, ad te Scripserim, tan- C. l. m. h. tumque nomine ipso, non aliquo osticio, noti inter nos simus,

tamen pro tua singulari virtute, proque in omnes, qui studiis delectantur humanitatis, Muivolentia, audebo tibi paulum oneris his primis litteris imponere, quod aequo animo te Suscepturum. puto 2ὶ. Scripsi ad illustrem principem dominum Morehionem

si Re ora post obitum patris duo fratres Ludovicus et Carolus inter se ii miis dportarunt. sa Notissimum est. Vietor num eo tempore litter Mantua il uis . Huius quoque vitam Aeripsit Vespasianus.

315쪽

asminantuanum epistolam quandam, quam consido non ingratam ipsi suturam. Eius reddμndae curam tibi iniungere decrevi. quo irradatur dili rontius. Fae igitur, si me amas, ut epistola ad dominum ubicumque est des ratur per aliquein qui nobis in ea re satis faciat. I ii modum nosti: potes eam commendare cuipiam ex his qui sunt apud Marehionem , ne aut neglecta abiciatur, aut reddatur tempore incommodo. Mihi quoque rescribas Oro, rum certior sueris redditam esse, ut id sciam. Si vero contigerit te epistolam legere, tuum milii de illa iudicium significes velini. Hoc erit inihi uratissimum . nam plurimi saeianas latentiam tuam. Vale. et me, quoniam id mutuum flet, ama. Bononiae dio XIll novembris.

C. s. m. Parum humaniter, ne dicam prudenter. Deisti, mi Vietori ne qui uantam moram adhibuisti ad tradendas litteras meas. Quid enim duorum et amplius in prasium tarditate opus fuit , cum primo quo rediit die putu 'rini reddi 8 Potuit haec epistola unarum aliis, quas quotidie leuit, inculeari. Expoetasti erodo ut ab alio potius quam a me ipso sciret quae a me serit,phantur. Quamvis ea a me dieantur quae ruptam in publieum offerri, sunt enim

non imprudenter . neque omnino in eleuantor scripua , tamen rupiebam ut ego potius mearum rerum nuntius emem , quam qui is alter. Itaque sive epistolam resiunasti quo scires. quae die bantur, parum amice abs to sartum puto : si vo tantum tempus expectando pontrivisti, negliuentia est admodum pulpanda. Si verebaris luirrigere. Pur non remisiqii 3 Si ronfidi has illum re opturum

epistolam, cur tanto tompore distulisti 3 De pationes forsan Principis asseres, atque opportunitatem te illius tradendae dices expectasse. At istud lempus in Caesare quidem , Alexandro, Octaviano , quorum animi paulo erant oecupatiores et maioribus in rebus, lonuum nimis extitisset. Si indignationem Prineipis verebaris, iam non is est quein existimabam : neque enim laudandus est prineeps qui nolit verum audire, neque apud quem non pateat amicis aditus ae libertas ad loquendum. Credebam litterarum studia ipsi adeo profuisse . ut prisrorum quorum virtutes legerat, vellet vestigia imitari. Cum in dictat rem Syllam malus poeta epigramma secisset, tanta auit modestia . ut ei praemium tribui iusserit, ea tamen conditione nequid amplius in se scriberet. Non epigrammati incondito meredi dein vir prud illissimus tribuit, sed respexit animum poetae qui

316쪽

267 quod poterat obtulit ad laudem pius. octaviano in ruriam introeunti eum sedulus quidam poeta versus saepius in eius laudem reserret et ipse quoque semel consperto poeta , primi R extempore versus in eum protulit, non contemnens hominis in sed ieta . sed eodem munere respondens. At hie tuus paulum, pareeius dixerim, Sylla Octavianoque inferior, contemnit ac reicit quae pro se dicantur, non quidem a poeta sed ab eo qui non penitus abhorret a studiis humanitatis. Si gaudet hic Princeps

ut constans, ut perseverans. ut pertinax in sententia esse videatur, utatur sane moribus suis. suo iudicio aequirerat, Suo consilio innitatur : neque enim lecta epistola vim ullam afforohat. neque cogebat ad propositum immutandum. Scio hoc illum idem egisse in quorumdam litteris, qui paulum eius prudontiam requiritui. Blandiatur quantum libet sapientiae suae; aliis etiam hoe persuadeat oportet, non tantum sibi; neque quibusvis , sed doetis et probatis viris, quorum si iudicium Pontemnit, et ipse a pluribus pontemnetur. Seripsit Sylla, scripsit I .uculliis, pluresque praeterea doctissimi praestantissimique imperatores ros ab M Mestas: attamen ceterorum magis quam suis scriptis et laudibus elari et celebres apud posteros evaserunt. Nos dignos esse oportet qui laudibus celebremur; verum ab aliis laudes nostrae praedicentur nec se est, et ab iis quorum laudation thus habeatur fides. Sed ipse de se viderit: ego neminem pluris faciam . quam mea fert pinio: neque homines ex dignitate aut potentia rerum , sed ex virtute et sapientia iudicabo. Hoc tibi persuadeas velim : si hic tuus Princeps ea est prudentia , quam si hi Persua- Sit , et celeros quoque imprudentes non existimabit. Humanitatem certe maiorem tondisset in reeipiendis iis litteris. quas si hi nihil poterant obesse. Esto me neque dortum profiteor neque prudentem : tamen multa legi, multa audivi, plura ipse vidi, ex quihus saltem coniectura assequor me non scripsisse aliena ab illius dignitate. Certe seeutus sum ossicium boni viri. Haec si Bb eo non reeipientur, tradentur aliis qui ea cupide ac studiose lexunt ij, et cum epistolam reiectam audiunt, remittunt non

nihil de opinione sua. Mihi parta est, quam cupio , laus ex illius epistulae scriptione: quippe quae, ut alios omittam . testimonio

ii Eliam in litteris ad Iacobum Fosorum s cod. l. m. Poggius de hae

sita epistola est: quod petis tit nescio quid a me Miltim, ad te mitram, nihil id est . pria Dr epistolam quamdam ad Dominum manitianum, quam a pluribus irati, ri aen in. Eius exempων tradum Ulixi eum redieris . Mi au

317쪽

est etiam Pontificis comprobata. Sed iterum remitto epistolam Una cum novis litteris, quas ad eum scripsi, si interim sorsan sententiam mutasset: quam si iterum aspernabitur, seram non moleste illum in sua opinione perseverantem. lloc ad te scripsisse volo , neque propterea eius laudem in aliquo auctam esse, neque mea in ulla ex parte imminutam. Vale, et me ama. Fer rariae die XII l' sebruarii.

XVII. EIDEM PRINCIPI MARCHIONI NANTUAXO.C. l. 82. h. Cum existimarem, illustris Princeps , studia litterarum, quibus te deditum serunt, tibi summam humanitatem et singularem benignitatem attulisse, atque abiecisse fastum omnem atque in-Solentiam , quae rudibus atque indoctis inesse solet, scripsi ad te dudum epistolam quamdam , prout arbitrabar, honori, dignitati , utilitatique tuae maxime convenire, in qua potius dei clari te, quam aliqua in re offendi, existimavi. Stultus enim nimis fuissem, cum ab omnibus etiam insimis diligi quaeram, id agere ex quo tanti viri erga me malivolentiam provocarem. Eam misi ad virum doctissimum Victorinum selirensem, ut tibi reddendam curaret. At is mihi nunc post duos et amplius tandem menses reseripsit, te illam, ut verbis eius utar, accipere noluisse, et simul epistolam remisit. Fateor me paulo tum fuisse commotum Victorini negligentia , qui tamdiu cunctatus est, libteras reddere, territus quasi esset elephanis assem Porrecturus. Tum vero neglectam a te epistolam, nonnihil moleste tuli, praesertim cum a doetissimis et prudentissimis viris maxime comprobetur, neque quicqua in inesse dicant quod tuam existimati nem . Si modo is es quem credunt, merito possit offendere. Me quidem ad scribendum nulla res alia impulit, praeter commodum, utilitatem, et tuam tuorumque quietem. Laetabar Enim nomen italicum illustrari unius Principis fama, cuius etiam virtutem et doctrinam filii imitari dicerentur. Quod si me sesellit. aut si quod in rem tuam esset, non satis perapexi, ignorantia atque imprudentia culpanda est, non officium contemnendum. Sed cum tu ipse negotiorum tuorum sis optimus iudex, non te deterreo a tua opinione, neque cogo quominus Persequaris institutum tuum. Mihi cara est tua dignitas, carus honor, carus Status, cui fortunam prosperam lavere opto: verum cum ea tibi ipsi multo quam mihi cariora esse debeant, tibi tuarum rerum euram atque onus relinquo. Fuisset tamen tuae humanitatis, Si non omnem eam abiecIsti, legere primo epistolam, et post-

318쪽

EPISTOLAE. 2t, smodum vel abicere illam ut inanem , vel quae dicuntur contemnere tamquam minime tuis rebus accommodata. Nam plures scimus maioris et auctoritatis et doctrinae viros, etiam contra se aeriter dicta aequo animo legisse , nedum quae in suum usum scribi viderentur. Sed forsan Victorini eulpa extitit, qui simulavit reiectam , cum timuerit reddere. Quicquid autem sit, remi is ad te denuo epistolam, quam si legere. dignaberis, satis lacies humanitati tuae et meae de te conreptae opinioni. Sin autem minus . mea conscientia contentus, aliis legendam tradam , qu rum iudicium non contemno. Ea est enim epistola quae secum serat laudem suam . quaeque suis viribus, non unius commendatione nitatur. Neque vero quod ab homine haud magnae com ditionis prosiclaeatur, spernas velim : nam quamvis sis prudentissimus, quamvis potentiorum iudicia imbecilliorum consiliis praeserantur, tamen setas sub sordido pallio, ut inquit Lucilius . quandoque sapientiam latere. Vale. Ferrariae. XVIII. CAEOLO BROGNOLO. Ex litteris tuis percepi te febri impeditum, quomipus mihi C. f. m. b. responderis, ae tradideris litteras meas Domino mantuano. Accipio excusationem tuam, et te ex valitudine convaluisse gaudeo. Scribis ad me te eum Marchione locutum inter cetera exposuisse , quanto dolore assectus essem , ut verbis tuis utar, ex illius epistolae seriptione, quae adeo molesta ei fuisset, et nonnulla alia in eandem serme sententiam. Laudo, mi Carole, aD sectionem erga me tuam , et qua8 abs te dicta sunt, summa benivolentia te dixisse puto. Neque ego aliter locutus essem, Si fuissem Ioeo tui: tutissimum enim vobis, qui ex alterius nutu

pendetis, loqui ad prineipis voluntatem; et quae ille libent et

audiat. proserre: apud quem laudatur a multis et simulare et dissimulare sententiam. Mihi vero alia est vitae institutio , et longe diversa animi sententia. Si dominum tuum allocutus sui sem , aut unquam alloquar, neque me errasse dicam neque epistolae paenitere. Ego boni viri ossicio functus sum: ille si id aegre tulit, eius culpa non mea est. Nullo quidem dolore amet debeo, rectum consilium praebuisse: quod si molestum habuit,

nulla est eonsulentis culpa: praesertim eum ad virum prudentissimum se scripsisse existimarat. Itaque nequaquam huiusmodi verbis utaris amplius meo nomine. Numquid virum, rectum bene egisse paenitendum est y Equidem tantum abest, ut ullo dolore allieiar, ut id me egisse glorier , quod praeter uu S.

319쪽

lum , ab omnibus comprobatur , mihique adseribam ad laudem prope singularem. Ego iam in portu sum, ut nullius copiis nutopibus magnificari velim. Virtuti iam mihi et honis moribus serviendum est, non adulationi aut alterius servituti. Cupio me tamen diligi a tali Prineipe; et ut id meo merito invitatus faciat, operam dabo. Ero tamen posthac eautior, ut potius taceam quam seribam quae nou videar sentire. Vale, mi Carole , et de epistola rescribe Ferrariae manu sestina , die 'V maii. Saluta meis verbis Victorinum selirensem praeclarissimum virum.

XIX. EIDEM PIHNCIPI NARCHIONI MANTUA O.

8l. h. Si te non conveni cum Ferrariam nuper aeeessisti, sicut tua

amplitudo requirebat, praeclarissime Princeps, non arrogantiae aut fastu tribuas velim, sρd pudori meo qui addubitabam ne propter eam epistolain quam ad te dederam, animus tuus paulo esset alienior. Etsi enim cle tua facilitate, sermonis urbanitale, studiis do 'trinae, quae homines ad placabilitatem solent tradurere, mihi plurima referrentur, neque quicquam esset a me scriptum . nisi summo cum honore tuo et dignitate, tamen cum variae sint hominum mentes, tum multiplex natura , animi vetorrepssus occulti et abditi esse soleant, veritus ne tu forsan a me scripta secus atque em senseram accepisses, nolebam committere ut ultro viderer tibi esse molestus. Est mea honsuetudo, ubi me

sola species omeli movit, non spes aliqua tueri aut commodi consequendi, ut sim et loquendo et seribendo liberior, quam forsan multorum serant mores. At ego potius quid virum bonum deceat, quam quid ceteri audire cupiant, mihi animadvertendum dueo. Qua in re tiret aliqui persaepe ossendantur, plus tamen apud me, cum ea sim in aetate cui mutatio morum est perdimellis, vera loquendi recta ratio valebit, quam omelum adulandi. Seio tuam praestantissimam in omni virtutum genere sapientiam, te ab illorum numero vindicare, quorum aures minleste serunt direndi libertatem, et iniuriae adscribunt quicquid proseratur praeter ipsorum opinionem et voluntatem. Sed eum plures magis considerent quid possint principes, quam quid de eat sacere, eorum vero simultas sit plena periculis, dubitanti

animo tutior visa est sententia capessenda. Nam sicut sapienter praecipit magister inorum Seneca, nihil a nobis esse agendum

quod rectum ne sit dubitemus ; ipsa enim dubitalio suspicionem iniustitiae secum adsert; ita in ancipiti quoque sententia id eOnsilium capiendum videtur, quod proeul absit a suspieione du-

320쪽

27 bitandi. Ea vero conditione institutus Sum, ut non soleam me offerre nisi iis quorum erga me voluntas et benivolentia perspecta est milii; quos ipsos, linc est eorum probitatem virtutem doctrinam, non opes aut potentiam Sequor. At vero postea quam a nobis rece isti dictum est milii . cum aliquando coram te sermo inter loquendum de me incidisset, te id audisse sine molestia et absque ulla indignatione, me etiam certa in re collaudasse. Hoe eum audivi, magna assectus sum consolatione, cognoscens te praeditum esse ea benignitate atque humanitate, quam et virtus tua postulat, et litterarum studia

requirunt; id quod maximum tibi et praecipuum splendorem laudis adfert. Nullum quidem esse setas , in quo benignitatis atque humauitatis osticia macis quam in prinelye elu eant. et desidorentur ab omnibus. Fretus igitur tuorum morum Deilitate. quod tunc non egi propriis verbis, id nunc absens litteris facere institui ut scilicet te visitem, et quod in primo congressu serisOlet, me tuum esse prostear, tuaeque deditum virtuti. Equidem hominem observantem tui habebis, ne mandatis omni eum diligentia obsequentem. Non sum is qui haec scribam aut respiciens magnitudinem tuam, aut copias, quarum minime pgeo, sed amo mea sponte virtutem tuam, prudentiam. assabilitatem, in doctos viros adsectionein . curam et sollicitudinem in discendo. Id autem prae ceteris plurimum in te laudo atque extollo, quod es allaturus latinis litteris magnum dseus atque ornamplitum. Cum enim . Utis rates inquit, regis mores imitari rivitas soleat, conspicio multos tuo exemplo atque auxilio excitari ad scientiam et d etrinam, recteque vivendi instituta; qui studiori in nostrorum fructus praecipuus esse debet. Haec me hortantur, admonent, impellunt, ut to colam atque observem, ut me tibi praesto suturum esse pollicear. Haec milii spem adserunt lare ut ante quam

triennium labatur, in m propensiori sis benivolentia laturus. Vale felix. Ferrariae die II. aprilis.

XX. INSIGNI DUCI NAL TESTAE NOVELLO l, E MAL TESTIS.

Ehsi mihi verendum sit ne subeam importuni nomen , qui ad C. s. IV. late ignotus serit,am , tamen tua humanitas et doctrina, quibus te praeditum a stirmant, milii scribendi siduciam praebuerunt; praesertim curu nihil a te, praeter henivolentiam , quae Deillime a praestantibus virtute viris concedi consuevit, sim Postulaturus. Equidem multa a multis intellexi, quae ad summam tuam laudem spectarent. Nam si te litterarum studiis deditum

SEARCH

MENU NAVIGATION