Spicilegium Romanum a cura di Angelo Mai Synodus Constantinopolitana, Constantinus diaconus, Severus ant., Leontius, Nicephorus patr., Nicolaus I. patr., Photius Ad Armenios, et minora alia

발행: 1844년

분량: 945페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

ntime opulentum , tamen in dies quaerere ut mihi aliquod praedium comparem, quo possim Semotus a curis curiae, rei rusticae et musis nostris vacare. Nam video naviculam hanc nostram Sine gubernaculo fluctibus quassari adeo, ut non sit his diebus tranquillitas spseranda. Ad id quod suades vel Occculte agendum , Saepius apposui manus , et coepi prout rei indignitas postulare videbatur: verum compressi ipse me, poSiquam Vidi etiam quae alterius nomine a me sunt negligi, quamvis ad defensionem nostram necessaria. Itaque vireS meaS PeuSitonS, nolui subire onus quod meis viribus nequeam sustinere. Dixi publice nuper, cum me ad id nonnulli ex maioribus hortarentur, si sucultatibus iis essem quibus esse deberet vir haud omnino rudis, iam tot annis in curia versatus, sique mihi meae copiae absque ullo quaestu satis essent, me tum pro communi ut, litate, tum propria laude, Sumpturum onus scribendi, et ut existimo non inutile nostris. Sed cum omnes manus et Sacculum claudant, ego quoque epistolis parcens calamum continebo. Sed

haec hacten US.

Scribit Lod risius, Matthaeum tuum dudum dedisse cuidam quatuor meas si epistolas ad me deserendas , qui eas nondum mi- Sit : quaeram eum eum Otium erit, et ut tibi satis fiat cohortabor. Composui, sed nondum edidi, dialogum quemdam de nobilitate, in quo disseritur an sit nobilitas. quid sit, et quibus artibus aequiratur; reicioque Opiniones eorum, qui illam aliis in rebus quam in virtute collocant. Plura in utramque partem disSeruntur. Puto futurum ut eius lecti a non sit futura nostris hominibus ingrata. Cum illum vulgavero, dabitur Opera , ut ad te deseratur: et ni plus solito me animus fallit, non aspernaberis libellum , cum varia sit in utramque partem disputatio. Libellus inscribitur ad virum praestantissimum Cardinalem cu-inanum 2). Quod autem quaeris an Plato captus sit et Venumdatus, tibi in ea re satis facere poterit Laertius Diogenes, cuius verba cum de Platonis vita seribit, tibi mitto; ut Candidum videas non recte sentire , nisi etiam et graecum et doctum auctorem reiiciat. Sed puto cessurum tanti viri auctoritati.

Misit ad me Lodrisius verba quaedam scripta a Candido , in

i in Ob ipsarum collectionom saei nitam. 2ὶ Sellicet eomensem. Erat autem is Gerardus Landrianus , Prius laudun- sis. deinde comensis Ppiscopus, postremo Cardinalis. Hic dum laudensem -- clesiam regeret, invenlt Ciceronis rhetorica opera. Sequuntur ad ipsum Pog-git epistolae.

332쪽

RPISTOLAE.

233 quibus ridetur arbitrari. quae disputaverim , an soni sit uxor ducenda , non quae Prudentia aut consilium, sed fortuna aut voluntas Suaserit, ni e scripsisse. Credo iocandi causa haec ab illo prolata: num fit legit libellum, non fortuna aut animi libidine, sed summa ratione a me eam causam sumptum unimadvertere potuit. Nihil sortuito a me dictum , nihil nisi summa eum moderatione, de meo aut aliorum appetitu avitur : neque quid a uis actum sit quaeritur, aut quid a me probetur, Sed quid exigat ratio ab homine eius aetatis fieri oportere ad auendam quietam et civilem vitam. Quae Si rationes ab eo non probantur, est spatiosus campus di erendi in partem contrariam, si eum laborem volit sumere: liberum est enim et sentiendi et seri hendi iudicium. Neque enim ita amens sum . ut Putem quae a me scribuntur, tamquam Stoicorum curias doxas, ut appellant, ita rata esse debere, ut eis contra diei non possit. Credo lamen Candidum nostrum, eum libellum legerit, sententiam mutaturum. Tu vale et me ama. Exemplar duarum epistolarum, quas nomine Pontificis scripsi contra Basileenses , et idolum ci , illud, ad te mitio: quamquam illas quorumdam scrupulosa religio in delerius mutaverit: sed te accipere volui epistolas incorruptas.

Vale. Florentiae, die XXIIII februarii 's c

Superiora sunt librarii manu, nam raptim cum se ipsisSem,

rescribendae litterae suerunt, quod mihi est dissicillimum : Iaborem enim in dios libentius declino scribendi, manu mea Praesertim , eum multa etiam invito ex publicis rebus incumbant. Exempla epiStolarum . quas dixi, nequeo ad te nunc mittere , quoniam sunt penes amicum describendi gratia. Ali: is habebis. ueri Dei gratia in me uberior fuit, dedit enim mihi alterum silium, cui cum vita oro et virtutem largiatur. Leie id est: Sed mihi gratissimum, hae praesertim aetate quae desiderat puerorum oblectamenta , et ipsa ad pueritiam revertens. Significo id tibi, quoniam mearum voluptatum te volui seri parti ei pom. Prior ita pulchellus scitulusque est insans, ut nihil possit esse sestivius: halbuttire in ipit, et ipsa verborum corruptio rei omni

mihi eloquentia iucundior. Quid quaeris p Si reliquis in rebus

ipsi aderit Deus, nemo me erit felicior. Sed consido non desuturum illum In se sperantibus. Longius quam vellem progredior tecum loquendi cupiditate. Vale iterum : manu mea; et tuum Lodrisium saluta erbis meis.

I intolligit Felicem fiat uillim antipapaui Conser autem de iiis litteris espasianum in vita Cardinalis Brandae.

333쪽

XXX. PATRI ET DOMINO v ENERANDO EPISCOPO CUMANO

DUCALI ORATORI.

C. t sci. Litterae quas olim in tuo reditu Ferrariam inihi signisseasti scripturum ad me illustrem principem dominum Ducem Mediolani , ad me missae sunt cum in patriam redissem. Hae me delectarunt permaxime, Summamque spem tribuerunt, eum suturum esse quem verba tua pollicebantur. Ago tibi gratias, qui illarum scribendarum pausam praestitisti. Videor enim quasi quoddam pignus habere eius fidei et voluntatis, siqua fides habenda est verbis. Litteras multi legerunt, quae plurimum pro- seeissent , nisi novitas Burgi sancti Sepulchri l) nonnullis suspicionem intulisset. Videntur enim sacra Verbis contraria ; neque ego existimo hunc suapte auctoritate has res moliri. Ego rescripsi ad Ducem , et eam epistolam ad te mitto 2 ; primum ut eam legas , tum ut rescribi sacias diligenter, ut exemplar est,

ita ut ne quid erretur neque in verborum neque in syllabarum aut litterarum ratione; et eam ad Ducem mittas volo, retenta epistola : est enim haec manu mea oscitanter informiterque scripta. Nam librarius meus , qui me in rescribendi molestia levare solet, abest Ferrariae. Ego autem Scribendo , accurate praese tim . admodum gravor, et Sumptus calamus praegrandis videtur palus. Haec causa est, cum sorma litterarum Sit invenusta, cur nolim ad talem Principem deserri. Fuit quondam tempus cum omnes ferme elegantia litterarum superarem 3ὶ: nune aetas eis- eit , ut ab omnibus videar Superari. Verumtamen tu, qui nosti illius mores et elegantiam, facito in ea re ut libet. Scribo insuper ad Candidum et Franei Quin de Landriano quas litteras resignes et Iegas velim. Franciscus scripsit ad me perhumaniter, credo tua exhortatione motus, eum sciat te mihi esse amicissimum. Rescripsi autem tardius ad litteras, rusticatione impeditus, scribendique molestia ac negligentia. Tu has eura deserri diligenter, et simul suade Duci, ut obstet his novitatibus nobis adeo propinquis , quae timorem ineutere possent etiam intrepidis. Ego sum ruri vacans aediseationi et litteris :circumdant enim me libelli mei, et mihi gratulantur qui tan-

ιὶ De bello suo contra Florentinos loquitur ipse Philippus dux in ep xtola ad Poggluin seripta anno M CCCC QxVIII Legesis Insuper adnota

uonem ad vitam B. Forunt l, quam nuper no memoravimu1 p. 274.

2 Exint utraque epistola tam Ducis quam Porail in vetere operum aliis quot Poggil editione. sal Id ammat etiam Vespasianua in P gli vita.

334쪽

EPISTOLAE.

285dem redierim ad eorum conspectum : et ut mo facilius abire patiantur, construxi eis diversoriolum in quo morentur non invenuste. Bis autem me Florentiam contuli defendens causam quam semel suscepi. Tu modo sae oro ne eludantur ii qui pollicentur reetam Ducis voluntatem, ne aut mendaees aut creduli nimium stultique fuisse videantur. Rogo ut ad me scribas aliquid de statu rerum eommunium et nostrarum. Litteras des ad mensam de Medicis, qui eurabunt tute ad me quicquid seripseris perserendum. Seribe quoque an lias litteras receperis , et

quando eas miseris, aut speres missurum. Da operam ut valeas. In Terra nova 'XX' septembris. XXXI. EPISCOPO CUMANO i .

Postea quam a nobis recessisti, Pater optime, nihil aeeidit C. l. Πι. neque publieis neque privatis in rebus quod requireret ad te litteras meas. Cogitabam tamen aliquid ad te scribere post consectam pacem, et ieeum gratulari id secutum esse quod optabamus ; nisi videns quibus radicibus niteretur, incertus animi essem quos fruetus esset allatura. Nam certe ea sunt ingenia vestrorum, plus ut dubitare multo in dies cogar, quam certae spei quicquam habere. Sed haec sors viderit, qua res hominum magis quam ratione aguntur. Conscripsi post tuum discessum ociosus libellum de infelieitate principum, in quo quid Minervula nostra valuerit, aliorum erit iudicium. Id ea lucubrationesum consecutus, ut penitus vitam meam et victum , qualiscumque is est, omnibus dignitatibus anteponam ; selicioremque me solum existimem quam omnes nostrae aetatis principes: siquidem mihi multa adsunt, illis omnia ad felicitatem desunt. Mimm Gherardo ac Francisco, ut opusculum transcriberetur, ac mitteretur tibi. Nam postquam fortunae desunt munera , Saltem ingenioli mei monumenta ad te curavi perserenda, in quibus certus sum pro tua humanitate te inultum legendo voluptatis esse capturum. Nam tum ratione , quae potissima est, tum auctoritate, tum vero exemplis ostenditur, vitam esse principantium infelicem. Qua in re si quisse laesum putabit, is omnium erit infelieissimus. Cum librum legeris, scribito ad me de eo tuam sente uuam , ut aut tua cohortatione alia ingrediar, auteastigatione sim vel remissior vel diligentior in seribendo. Et simul archiepiseopo nostro viro doctissimo, et Candido insuper

il Caret inseri long epistola. Sed vix dubitaris de nostra coniretura, si in conseres praecedentem Epistolam.

335쪽

uilis est singulare ingenium in dicendo legendum tradas, si tamen dignam rem iudieabis quae in manus eorum venire me

reatur.

Et quoniam ad te mitto quae apud me sunt munera , tu qu que aliquid de tuis ad me rebus velis perferri, et praesertim unum caseum prioris illius annui cibi similem. Id mihi donum gratissimum erit, et tibi, si id egeris, litteris gratias agam. Ego omni negotio vacuus dedo me litteris et rei rusticae: smi enim praedium urbi qii amor milibus passuum propinquum . in quo colendo multum operis laborisque impsertior magna rum animi voluptate: est enim haec honestissima prae ceteris senilis oblectatio , qua ita recreor. ut exceptis litteris, nihil agam libentius. Sed hac de re diligentius verbosi usque eum easeum miseris; alias

colamus arre et . XXX l I. EPISCOPO CUMΑΝo.

l H . h. Nihil fuit post discessum tuum , Compater optime, quod aut me ad te scribere, aut a me te audire oporteret; neque nunc quid 'm quicquam est novi quod meas litteras requirat. Nam et res familiaris eadsem est quam reliquisti, et de publicis seio is ab aliis steri certiorem. Curiae vero non idem qui prior status, quae ita exinanita est, ut extremum Spiritum ducere videatur. Neque est quod praesentem conditionem aliqua eo soletur spes; ita desperatio quaedam suturorum mentes hominum oceu pavit. Salus ipsa si cupiat, ut ait Terentius , nos salvare non p set tot angustiis circumsedemur i Nostri ipsi, siqui nostri sunt, nos exhauriunt: ita sunt nostri, ut sui magis quam nostri habeant rationem. Sed ut Cicero ad Atticum seribit, haec sors viderit, quae talibus in robus plus quam ratio potest. Ego omni neuotio

publico ac omni luero vaeuus, tum rure sum maxime, tum paulum vaco litteris: nequo enim animus perturbatus ratione temporum, cum utriusque rei p. moleStias et anxietates videat, quiete ea fruitur qua in appetunt studia litterarum. Scribendi vero cura omnino adempta est, et omnes meas scribendi ratio-nps refrixerunt. Antea curiae opibus sustentabar, nunc plane

alueo , nihil operis percipiens ab ea. Ut autem nosti, non est locus Musis , ubi rei privatae sollicitudo mentem occupavit. Quiete animi et ostio opus est, si quid velis scribere. Nihil ne litterae, inquies, proliciunt, et ante acta vita 8 Multum illae quidem. Sed res durissima est egere tum omni aetati et tempori , tum praesertim senectuti, et eo maxime tempore,

336쪽

ΕPISTOLAE.287 quo nulla nos spes sustentat. Eao nunquam pecuniae cumulandae studiosus fui, plurisque semper litteras et virtutem Dei, quam quaestum ; cuius rei me minime paenitet. Nam divitiae per- Saepe molestias et curas asserunt: illae semper consolantur et praesto sunt ad purandos morbos animi: laudem insuper et gloria in honestam largiuntur, quae sunt omnibus divitiis potiora. Dieitur Pontificem esse diseessurum l : quod si erit . ego eontinebo nae domi, ubi honestius eaestatem seram quam apud externos. Est enim antiqua Sententia, quam Cicero noster resert: ubi non sis qui esse soleas, non esse cur rese velis. Haec ad te seripsi, tum ut aliquid vel molestum scriberem potius quam nihil , tum ut to ad rescribendum provocarem. Scio enim te esse ociosum , et inter tuos sacerdotui ius dicere ex priscorum annalium monumentis. Mitterem ad te libellum quem odidi deprinei puni infelicitate, si invenirent qui ad te deserret. Florentiae die 'Xll Octobris.

XXXIII. REVERENDO PATRI PETRO EPISCOPO BRI xl E SI 2 . Admodum molestum est milii, quod eun iam ter ad te Seri- C. f. i 2I. h. yseri in . respondens epistolis tuis, tu ito scribis, ut nullas videaris meos litteras reeepisse. Itaque non deprecor culpam quae nulla in me fuit, sed tabellionum perfidiam accuso. Capellanus tuus qui nuper ad nos venit, mihi reddidit tuas suavissimas litterias et summa seriptas cum eloquentia. Ago gratias tuae humanitati, qui me celebrem apud Gallos reddidisti, quodque opuscula mea voluisti nota esse Regi sa). quem dare operam litteris aut libris gloriosum est, et summa eommendatione dignum in tanto principe. Gaudeo autem et tibi gratulor, te in eius familiaritatem intimam devenisse. IIoc milii persuadet, illi litteras et virtutem placere, postquam doctos amplectitur et praestiantis viros. Magna est, mi Petre, penuria eorum qui virtutem colant: laudatur ab omnibus, sed pauci eam Sequuntur. Itaque magnum extimandum est esse principem, qui saltem non abhorreat a d ctrina et doetissimorum hominum familiaritate. Composui duos libros do vari plate sortunae, sed nondum edidi: expretabo enim adventum tuum. In illo comprehendisiὶ Innuit re illum Eugenii Flor nila Romam. 2, Hic erat Potrus de Monto, quom ab Eugenio IV. legatum in GaIlIam missum dicit Uahelitus, et nunc ex Ρoggio quoque e noscimus. Pogglus lib. XV l. ρον. m. ms. dicit hunc episcopum suis liquamdiu Perusiae a

hernatorem in

aὶ Erat hie Carolus VII.

337쪽

288 POG II nostri temporis historiam, eorum Mitieet quos fortuna ex alto deieeit; in hunc regni Franciae varietatem fortunae, quae illud diutius quassavit, conieci. Tuo consilio utar, cui dicandus videatur; isti ne quem laudas, an alteri. De publieis rebus tuus ea pellanus reseret tibi. Curia exinanita est. Nescio an accessus ad Urbem plus roboris an debilitatis sit allaturus. Omnia incerta sunt, ut ait Tullius, cum a iure discessum est. Ego haec Scripsi manu festina paulo post discessum Pontilicis i . Tu vaea quantum potes, quantum vero poteris ignoro, ad resarciendam Pontificis auctoritatem. Quamvis dubito, ne haee Aragonia inngoniam nos Onietat multorum 2ὶ: sed tamen tentanda sunt Omnia , et id agendum ut vacemus a culpa, quod solum sapiens praestare debet: reliqua diis permittenda. Vale et me ama. Ego

tibi gratias iterum ago pro diligentia quam adhibuisti eum Cadidi nati remensi pro re familiaris mei sa). Sed rogo ut iterum instes,

neque desistas sollicitare: importunitate opus est eum istis, qui non sentiunt nisi stimulo pungantur. Senis die 'X III ' septem

XXXIV. ScIPIONI EPISCOPO MuTINENSI 5 . CLO. h. Gratum rat mihi ossicium tuum, mi Compater, quo uteris in me admonendo quemadmodum filiolus a me susceptus, Sit vita et moribus instituendus. Et quidem amici caritate et benivolentia uteris in re admodum necessaria. Nam cum omnes nostris faveamus animi passionibus, et erratis filiorum indulgeamus ultra quam ratio patiatur, grata debet videri admonitio eius quem seposita omni graviore assectione , nobis consulere ex animo et recta sententia arbitramur. Etenim si omnes diligere et raros habere, si commodis hominum prospicere humanitatis iure debemus, quanto magis in filiorum educandorum rura pe vigiles esse oportet, quos nutrire , erudire , instituere ad recinevitae iter, naturae vinculo et divinis legibus obligamur p Nulla quippe est res, in qua patrum sollicitudo et studia acriora esst

Ii Scripta ost igitur hare opistola anno MCCCCXLIII', quo anno Eugenium Florentia per urbem Senas Romam redisse fi lm 1. sa Erat enim tune bellum Florenunis eum rege Aragonum klyhonso. a Puto intelligendum Iohannem illum canonicum remetuem, ad quem Pogni epistolam mox recitabimus. εὶ Alia, sed prope nullius momenti. ad hunc hriotium epistola Pomuleiatur in in eod. lib. XIV. 2I. m tb Fuit me doctissimus, unu que e patrihus in concilio storentino. Noditum est anno MCCCCXMV Ugheli.

338쪽

289uporteat, quam ut liberi ad honestatem doctrinam et bonas adites per eorum disciplinam aluntur. Summam igitur voluptatem suseepi in inis litteris, quibus me hortaris ad eas res quae solent esse parentibus tum perdimetire tum hero maxime no- cessariae. Nam et amor nimius quo a meimur metum iudicium impedire consuevit, et ni Si frenum aetati quae est proclivior ad vitia adhibeatur, parentum simul et filiorum calamitos subsequetur.

Attamen risi paulum tuam curam non quidem Supervacuam , nam semper sanis praeceptis vacandum est, sed neque aetati aeque tempori rongruentem. Non reprehendo tuam diligentiam. quae longe ante tempus ad consultandum Occurrit. Sed meam Binui Stiam , ut Graeci appellant, culpo qui nedum ad sutura mentem a commodare possum , et eorum curam quae loliue absunt agitare , sed ne praesentium quidem et quae quotidie inculcantur oculis, reminisci. Admones me summa cum caritate

et etiam eloquenter quid sequi debeam in eruditionsi silii pHi

omnem vitam : sanctissimorum ae doctissimorum virorum multa

assem testimonia , disputas prudenter quibus sint liberi vivendi praeceptis et studiis edocendi. Sed haec monita , mi Scipio , mihi qui sum paulum obliviosior sive naturae sive aetatis culpa ,

sunt admodum praepropera atque immi, tura , quae neque nunc possunt prodesse, rum in usu n queant rolloeari, et cum aliquid utilitatis forsan asserrent. oblivione sepulta nullo in loco sint profutura. Non enim neque infantium neque puerulorum aetas ad aliquam rectam normam vivendi dirigi . annis reluctantibus, potest. Quodlibet aetatis tempus studiis propriis duce n tura gaudet, quam nectere paulisper et mulcere forsan dili centia institutoris et paedagogi possit: tolloro vero aut funditus evellere non magis possit, quam si quis quaereret eum ratione insanire. Non sunt anni pueriles ad disciplinam certam apti. vix corroborati virtutem possunt intueri ae percipere , nedum imbecilles et ad vitia prompti. Itaque cuilibet aetati ius suum tribuendum videtur. Insantibus ac pueris ludendi ac iocandi facultaq eouredenda . quam si quis praPripere conetur, raddet profecto illos stultiores atque hebetiores, cum etiam levia ac ludiera quaedam videantur quandoque acuere ingenia puerorum. Vidi ego plures , qui quod

in tenera aetate negarunt parentes, in maturis annis postmodum maiori cum lieentia expresserunt: honos tamen mor . Pl qt D anni sustineant, edocendi sunt: eomprimendi ne continendi ne

339쪽

ion Mius esserantur: id ligendum ne patris indulgentia laseiviores liberos emciat, quam aetatis conditio praescribat: neve aut negligentia obsit, aut dili uentia inutilis stat: modus praeeipiis quod di me illimum sesse omnibus in rebus sapientes volunt)adhibendus est nobis sed cum omnia quae cura et ratione agi possunt, fueris mente complexus Deus illo est qui tribuit unicuique prout vult. Quidam nullo parentum auxilio ad virtutem pervenerunt duce natura , quae plurimum potest. Aliis nillil prosuit domesti ea disciplina , neque patris cura Ohstitit quominus turpes et flagitiosi essent. Danda opera est, id quod est proprium sopientis , ut procul Simus a culpa. Quae honesta ne recta videntur, ea sequi debemus et rationi obtemperare: cetera Deo permittere . qui Solus novit quid cuique sit profuturum. Ego cum tempus erit, adhibebo eum animum, eam diligentiam insilio educando ac bonis moribus erudiendo. quam postulat amor et pietas paterna; Deu S. reliqua curabit; modo . si id melius

futurum existat. Supe intra Sit nobis. Vale. In Terra nova. XX decembri K.

Licet eadem Semper mea sit in te benivolentia, atque id semanimus amicitiae nostra se memor, tamen non ea dom semper se

offert scribendi voluntas, occasio, vel facultas , quorum utrumvis litterarum Dulcium impedit. Haec enim tΡmpora, ut Vides, parum tuta rebus communibus, tum praeSentia me Saepius molestia ametunt, tum vero magis torquent Drmidine suturorum. Equidem praeter curam rerum publicarum , etiam me angit sollicitudo domestica quae malis publicis augetur. Video enim nos in id loci devenisse, ut prudenti viro potius timendum quam

sperandum esse videatur. Euo autem cum priorem aetatem multis variis lus laboribus consumpsissem, sperabam olim post adeptam unionem, senectutem meam in portum tranquillum pervenisse. in quo quiescere posset secura procul a fluctu tempestatum earum quibus antea iactabamur. Sed cum in pares nunc procellas maiori onere non eisdem viribus , videam me deduci, conturbor animo saepius , incerti s quo nos fata sint delatura. Haec me invitum etiam meditantem, non solum tepescere alitterarum studiis , sed et amicorum et meimet oblivisci quandoque compsit uni. Multis enim antea tempestatibus auitata est

haec nostra navis , Sed nunquam adeo uravem ventum expPria

340쪽

est, quin vim fluctuum rectorum sapientia Superurit. Nunc vero iis ventorum turbinibus conflictamur, ut ad nostram salutem potius divino quam humano consilio opas esse videatur. APPedunt dissicultates , quibus patria vexatur, quae Si me non mOVerent , non Solum serreus Sed stultus essem. CoiDicior igitur curis, cum videam me id aetatis virum semper vitam iuchoare oportere, nihilque esse exploratum , quo certum vitae genu S possim ad quietem et Ocium deligere. At, inquies, virtus est advocanda, et se referendum ad ea studia quae nos eiusmodi molestiis vacuos possunt reddere. Satius id esse lateor: sed tum virtus rara est, ni Stra vero studia leviuscula : tum si homines simus, neceSSe eSt, niSi stipites omnino velimus esse, noS rebus turbidis commoveri. Neque enim sum ea mentis atque animi strinitate , ut non perturber cum publicis incommodis tum privatis . quae eo Sunt graviora quo minori auxilio sublevantur. Aod hape hactenus.

Credo te audisse casum Cardinalis florentini il) quem ego addam numero ceterorum. Nolo insectari verbis mortuos, sed miror Dei patientiam , adeo diu tantam iniquitatem, tantam lo-bem fasculi nostri tulisse. itaque gratias ago , quicumque ii suerint, auctoribus tanti boni. Vnte, et me ama. Florentiae. 'VlIl die apriliS.

XXXVI. EPISCOPO ClIMANO. Gratissimum est mihi, praestantissime Pater, Scripta mea C. t. ra laudari a te doctissimo atque optimo viro. Ea enim vera m L

laus putanda quae ab eis proficiscitur, ut inquit noster Cicero qui ut ipsi cum laude vixerunt. itaque cum tu ipse sis eloquentissimus, et plurimarum reru in , quae ad sapientiae cognitionem spectant, d trina excellens, laetor paulum in laudibus . qua8 in Opusculum meum a te elegantissimis tuis litteris conseruntur. Maior est enim multo dicendi ubertas in tua epistola quam in eo quod laudatur. Sed aut voluisti ostendere non quid ipse mererer, sed quid tu dicendo posses conSequi; aut certe tanta est tua in me benivolentia, ut quicquid scribam , a te Opti-

i, Intelligit Iohannem Card. Vitelleschium , patriarcham alexandrinum . et ah anno Itali usquo ad Ohi tum anno 14aR. archiepiscopum sorsial lnum :quamobrom in opitaphio, quod legitur in Dalria plus Corneto, diserte up pellatur Cardinulis forentinus, ut lielc R PDugio. Est aut m notissimum. hunc illa uuanilis seroditatis praelatiam post multa gestia bella in suspicion mperi upilioni R v nime. ideoque ii Asu Eugenii P P captum. 1ltam insoliel ter in Arro molis haurianao linive.

SEARCH

MENU NAVIGATION