Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

iso De Supersitione Vitanda,

tisticam Sententiam. Laudabile quoque opinari , gratam Deo esse illius tutelam voce & calamo : Verisimile quippe & Probabile ,

quando Certam Veritatem diVinarum humanarumque rerum asse. qui non possumus, tenere ac propugnare decet. Porro Uitae prodigus foret, atque peccaret , qui pro ejusdem sententiae tutela Sano inem funderet, quum nefas sit , ipso Parthenotimo , ceterisque Theologis fatentibus, pro Opinionis alicujus, quantumvis Piissimae, tutela impendere Vitam, de cujus Certissimo pretio, ejusque custodiendae praecepto, nemini dubitatio occurrere potest . Vetuit etiam Apostolica Sedes, ne duarum De Gratia Dei, & Libero Arbitrio , sententiarum patroni , alter alterius opinionem Haeresis , Impleta. 'tis, aut Erroris insimularet. Itidem Vetuit Anno I 667. ne disputantes de vi Attririonis: ex metu Gebennin in Sacramento Poenitentiae , alter alterius sententiam aliqua Theologica censura percelleret. Temere sane ac imprudenter ageret, qui pro defendenda alterutra ex hisce sententiis mortem eligeret, ea persuasione seductus , suam esse Certam, atque a Deo Revelatam in sacris Literis , aut in Traditione Patrum . Ex quo ad Ecclesiae Tribunal utraque se tentia delata est , decretumque fuit , abstinendum interim esse ab alterutrius censura, laudabiliter quidem suam quisque tueatur oratione & scriptis, uti Probabilem, aut Probabiliorem altera; at non sine gravi crimine pro ea, videlicet pro Opinione, securibus collum praebeat. Quod si scandalis & jurgiis , ob ejusmodi controverissas oborientibus, praecidendum cursu in Prudentia Ecclesiae censeret,

indicto alteri ex iis flentio, sed simul sibi reservato judicio de Ueritate aut Falsitate ejusmodi sententiarum, nemo nisi somnians contenderet , ereptam uni Probabilitatem , additam vero alteri Certitudinem; diserta enim Ecclesiae protestatio Persuasioni huic, immo praesumptioni, obsisteret. Dixerat Lam indus: Ai enim subsecis , quamqvam subesse error huic opinioni , o falli intellectus possi3 I nunquam tamen heis errare Assectus dicetur &e. Tum ostendit , hunc ipsum Affectum errare posse , neque exspectandum esse praemium ac laudem e gelo sine scientia a Ad ista Parthenotimus pag. 33. respondet : Nedum pie vo venἔer , sed Theologos Voti pietatem non improbantes , Lamindus carpis , Oaeque nobis aperiens verae Theologiae, ac verae Pietatis dogmata .

Ita auditoribus suis per Ironiam aut illudit , aut imponit , qui se sacrae Theologiae Professorem inscribit. Evidens est , Lam indum pugnare heic , & in reliquis suis de controversia ista verbis & argu

mentis non contra Omnes VoVentes tutelam Scotisticae sententiae

calamo enim & rarionibus id praestare , laudem ab ipso meruit J

162쪽

C ut Dee--mnum. Isrsed uniee eontra paucos Voti Sanguinarii patronos. Si apertis oeulis aliam Lamindo mentem Siculus Professor tribuit, videat ipse , ruo nomine sit dignus; si caligantibus, ineptum ad haec dijudicam. a incaute se prodit . Subdit ille o Follisur Lamindus, si eredis,

quod unus errer Allectus 3 Nam neque erro Iudicium , quo Pium osse asserituν , Immaculatam Virginem coiere , ob Immacularae Virgi. ni, eulsum mortem opperere . Ut hoc ipsum evineat, en quo argum emto utatur. Omisso hic, ait, examine, utrum reapse falsirati obnoxium

sit judicium, quo Immacula a asseritur Conceptio : disputat Gerson , quaenam Veritates credendae sην do necessitate salutis , in1εν alia hae habet r is Sicut dixit Arsoteles , nihil refer3 , Fassa Probab , , liora esse quibusdam Veris et ita nihiι referν, quaedam Falsa Pis, , credi . Non quod ea rarione , qua Falsa sun3, vel se sciuniuν,, esse Falsa , credi possvn procul hoc a Pierare Fidelium) sed eis. , , dis existimatio, seu Pia Credulitar non super Verisare vel μιηνου- , , re a sed rantummodo super Anarentia , veι Probabilitate. Ea foe, , non es periculosum vel Falsum , quia constar de Apparentia υὸι,, Probabilitate , dum Falsras , vel meritas ignora es. , , Lectois rem rogo, ut non incuriose perpendat, an Parthenotimus ea reapse proferat, quibus aperte jua utetur caussa, quam protegit. Ut ostendat, non errare judicium, quo Pium esse asseritur, Immaculatam Vimginem colere , oe ob Immaculata Virginis Cultum mortem oppetere , ita argumentatur e Nilia refert, Falsa Probabiliora esse quibusdam δε-ris . Nibu refer3, quaedam Falsa Pie credi , & reliqua e Gersonio . Egregia, inquam, tela conquisivit Siculus Prosessor, sed quae in unum

ipsum recidant, neque ego aptiora instruere potuissem. Haec enim validissima quidem sunt ad ostendendum , laudabili studio posse nos

tueri voce , ' calamo, & Fello , immaculatam Virginis Conceptio. nem; at simul evincunt, nisi temere Uitam impendi posse pro eadem tuenda. Primum legitime prudenterque praeliamus I quia etsi Error huic opinioni Libesse possit , dum tamen Anarentiam Veriaratis, vel Probabilitatem in ea deprehendimus; & nobis ignotum est neque innotescere porest , pendente judicio Ecclesiae in an Falsum in ea lateat e Prudenti homini hoc satis est, ut eidem sententiae ad haereat , & secundum illam cultum suum erga Virginem regat . Verum quippe est, non Falsum , constare nobis de ista Probabilit re, seu Aρρarentia Veritatii s neque id periculosum est, quia per hoc non creduntur Certo Vera , quae Incerta adhuc sunt , & Falsitatis metum non excludunt . Deinde ista Cνedulitas Probabilitatis prudenter fundata est y eamque habere ac tueri voce & scriptis,

nihil incommodi aut periculi adfert doctrinae , aut disciplinae Ecclesiae ,

163쪽

xset. De Supersitione Vitandis,

etesiae, uti neque Reipublicae regimini & quieti e quandoquidem pia. so credulitas non eadis super Verito e wι Fals are objecti d ipsaque Issa pie eredere , nullum piaculum est , dum Probabilia seni.

apparentiam praeserant Verita is , & dum nulla lassiciens ratio oecuriarat , cur Falsa nobis credenda sint. Quum ergo in sententiam Scottimcam confluant motiva robusta, Probabilitaris, & Veritatis apparentia in ipsa nunt me desideretur .' propterea centies & ego, laudavi uti Pium& Prudens, amplecti, & Voce seriptisve tueri Immaculatam Conceptionem. Neque ullus sapiens vitio nobis vertit, quod Intellectus noster in obscuris adhaereat Probabilitati & Verisimilitudini , quotiescumque Certitudo Ueri aciem mentis nostrae fugit. Itaque concordes in hoc pergimus Theologus Siculus & ego. Quum vero is addit: N que erra Iudicium , quo Pium asseri ur ob Immaetilatae Virginis euham mortem opperere: hoc utique praeter mentem Gersonii adtexit, & contra rectae Rationis leges omnino pugnat . Namque id unum Gers nius scite statuit , licere nobis Pia Credulitate ferri in assensum Opinionis , quae Probabilitatem & Apparentiam Veritatis secum adducat: numquam Vero somniavit, licere etiam pro ejusdem Opinionis tutela jugulum carnifici offerre. Nemo enim e Theologis , Parthen timo ipso fatente, umquam docuit , fas esse pro Opinionibus tuendis

vitae discrimen incurrere.

Certe sunt ipsius Siculi verba pag. I s. Neologi numquam dis run3 , licisum esse mori pro Opinione , etiamsi Pia. Idem repetit imfra : Nullus Theologorum es , quod ego sciam , qui offerat , posse quemquam hone se mori ob ea fam Immacularae Conceprionis , se haec ranium D Opinis , m pro mera sa opinione Sanguinem ρυfundere

velis . Ex his agnoscimus enormem Parthenotimi nostri contradi. 'ionem. Uno in loco agnoscit & ipse, nefas esse pro Opinione mori. Tum in altero contendit, Gersonii auctoritate abutens , fas esse pro Immaculata Conceptione , quam Vis eam dumtaxat opinionem Piam rςspiciamus , Sanguine nostro pugnare . Et ne quis dubitet . hanc ejus mentem esse, pag. s s. docet , etiamsi Sanguinario Volose se adstringentes opinarentur, Virginem ab Originali labe fuisse praeservaram , attamen dum Falstas hujus opinionis ignora es , or Parenria pro Verirare flat , isdem putaren3 Heisum honesum illam defendere Sanguine suo . Atqui Gersonius tantummodo tradit , prudenter assensum praeberi opinionibus , Probabilitatem & Apparentiam Veritatis praeseserentibus , & ndii referre , s quaedam Falsa Pie credantur Vera. Quis Vero nisi imprudens , seu Potius Fanat, cus, dicat: Nihil referr mori pro Veritale aut pro Falstare o Ad primum sufficit Probabilitas & apparentia Ueritatis . Ad alterum ne

164쪽

Caput rigesimum . . Is g

eessaria est Certitudo Veritatis, non minor atque est Certitudo Vitae nostrae, & Certitudo praecepti divini & naturalis de illa servanda . In illo non errat judicium, quia Verum est, & non Falsum, Opinionem illam esse Probabilem & Piam, hoc est haberi in ea apparentiam Verisatis, ita ut non immerito opinemur, spectare ipsam ad . cultum Dei, sive ad Honorem Virginis aut Sanctorum. At in isto fallibile est judicium, quia non amplius uti Probabilis, sed uti Ceννὰ suis meretur sententia illa, & supponeretur ut Certum atque indubitatum , spectare ad Cultum & Honorem Dei & Virginis , quod tamen Pr babiliter tantum spectat, & metum involvit, ne Falsum aliquando deprehendatur. Proinde sapientibus considerandum relinquam, an in Ecclesia Dei toleranda diutius sit doctrina, & quidem a Theologo disseminata , quae nullam distinctionem statuit inter Pie Opinari de aliquare & mri pro tutela istius Opinionis,' & quae non solum laudem , sed & Martyrii gloriam pollicetur in mortem ruentibus, dum tueantur aliquid, quod Pie idest Probabili er, dc secundum apparen*iam Veritatis credant. Si ita sentire, ac docere fas esset , heu quot miseris aut stultis via sternerer ur, ut imprudenter ac temere Vitam darent pro Falsis rebus atque sententiis, quas Probabiles reputant f Immo docerentur Fideles pro duabus etiam oppositis sententiis Sanguinem fundere: quod patens absurdum est. Exempli enim gratia quum Thom istae Piecredant, sententiam suam de Conceptione Virginis inniti sacris Litteris,

ac Traditione Patrum , sibique persuadeant, avarenriam Veritatis,' sive Pνobabilisatem in ea minime desiderari; quotiescumque locus foret Parthenoti manae doctrinae, non erraret illorum Iudicium, asserendo Pium esse pro illa Opinione occumbere P Verum quis hoc ferat λ Non minus Thom istae quam Scotistae, temere animam suam darent, quia tam illi quam isti pro re Incerta Sanguinem suum commutarent, atque alterutra certe pars pro Errore & Falsitate postremo fato succumberet. Quod si Parthenotimus pag. 6o. intolerandum idem Dogma repetit scribens e

Etiamsi Ceria non esse; quod idem est ac dicere, etsi mera opinio so-ret ) Deiparae Immunitas as omni labe, nihilominus Immunitatis tuitio, utpote ad Vita inis laudem conducens, spectar ad Prudentiam e Utique respondebit mecum quicumque sapit ) ad Prudentiam spectat, eam calamo ac Voce tueri, uti Probabilem , quia sussicientia motiva Probabilitatis

pro ea militant, ut prudenter opinemur, non vero ut Certo credamus,

eam sententiam ad laudem Uirginis conducere I quando certi non sumus, an Deus ita voluerit , & sitne tribuenda an neganda ejusmodi laus Vir gini Sanctissimae. At Sanguine Sc Uita velle tueri eamdem tantummodo Probabilem sententiam , ad imprudentiam & transgressionem divinae Legis spectat. Ubi Ceria non sit Scoti sententia s uti nunc supponit Par

165쪽

i De Supersi itione Vitanda,

the nolimus ) Opinio dicatur oportet, simulque spino ivus sit Ctihur , Honor, Letus, Pi lar, & si qua sunt alia praedicata eidem Opinioni

inhaerentia, aut inde manantia, quemadmodum & in ceteris opinio nibus Piis accidit , quae in cultum & honorem Dei para: α Sanctorum collineant, neque propterea desinunt esse opiniones . Repetat nune Lector confessionem Parthenotimi ipsius agnoscentis , nefas esse pro

Opinionibus tuendis mori , & quid eX jam dictis consequatur, demum

intelligat.

Dixerat Lam indus o AE mibi cer Usma est ho modi opinio, aliabui, dicet. Cui ρ Homini, nempe Creat u= in foliocus mae . Num , go, certum es aliquid, quia id ribi Cerrum videιur λ Atque hue faciunt

Apostoli verba Roman. III. vers. q. auἔem Deus Verax , omnis auis rem Homo Mendax . Respondet Parthenotimus pag. 2Ο. Creatu a , quae

os per Theologor fallacispmo , fer eodem Cer 3 udinem asseqtii soles. Hie es eoium assertio , nec Iola Lotan indi interrogatione laossaeiatur . Homo suadet sibi, Certam esse Immaculatae Grginis Alsertionem, quia id insatiant Patres, doceηι Theologi , fer communis sensus &e. Nihil est , quod ego ultra laborem in ostendendo, quantum a Veritate absit, quod heic summa confidentia Siculus Theologus clientibus suis edisserit. Iam supra evicimus , Scotisticam Sententiam Piam ac Probabilem ab omnibus juste haberi Ceu tam vero este falso dici, si de Certitudine objectiva, & a parte rei agatur . Fateri quippe cogimur, ex quo a sententia ista non abest Erroris formido, ipsam intra opinionis septa contineri. Hanc formidinem , pendente judicio Ecdlesiae , tolli non posse , fateatur quisque necesse est; neque negavit Farthenotimus ipse, scribens pag. 33. definiente controversam hanc Apostolica Sede deprehendi posse Veritatem in sentem iis Pileontraria. Ergo falsum hete nobis obtruditur I & quamquam Certitud nem sibi Siculus in hac sententia fingere possit, semper fallibile dicendum erit illius Judicium, sive Persuasio, quia infallibilis Cathedra Petri potest, non in ista , sed in opposita sententia deprehendere Veritatem . Ergo stabilis est Lamindi interrogatio atque responsio; & donec erumpat Ecclesiae definitivum decretum, nullus Theologorum heic a fallacia immunem se praestare potest . Falsum denique est , nos Certiitidinem hanc assequi posse per Theιlogos. Nam

ut omittam, quod Theophilus Raynaudus, carum Parthenotimo Caput, & a me quoque maximi factum , tradit Partit. I. Erotem . XIX. de malis ac bonis Libris, num. 67I. nempe commutiem Doctorum Scho Urioriam senientiam non cons/nere irrefragab le argumen

rum I quia Cerritudo infati/bilis , qualis ad salvendum pro pote sole de re Fidei exigitur , nisi debear promi one aliqua divina , quom

166쪽

Caput rigesimum. Is s

pro Doctoribus universis ninuam reperimus . Ut etiam omittam Theologos veteres fere Omnes fuisse, & non paucos etiam e recenistibus esse in contraria sententia : illae ipsae Academiae, ceteri , qui Scotisticam tuentur, atque hujusmodi argumentum. rite ac siniscere versantur, si interrogentur, quae sit eorum mens exceptis tam

tum illis, quibus factionis suae amor nimius, aut sne justo criterio efformatum judicium tenebras offundit) continuo respondebunt , se Piam quidem & Probabilem, & si mavis Probabilissmam, existima. re Scoti sententiam I non Vero Cerram , Certitudine saltem Obje ctiva , quae formidine quacumque Erroris careat. Quid Academiae voveant , jam vidimus supra Cap. Ist. Quapropter Certitudinem hanc potest quidem Parthenotimus jactare in coetu suorum clienis tum, edicendo , eam insinuari a Parribus, doceri a TheoJogis, se

νi a eommuni sensu e at nos qua facilitate id ab eo assirmatur, eadem nepabimus . Iudicium firmum tunc tantum habitui i erimus , quum Romanus Pontifex reser Vatam sibi sententiam pronuntiabit . Interea pro Gνιam esse Immacularae Conceptionis Assertionem Partheis nolimus rogandus est ut scribat Probabilem e& neminem a se disentienistem habebit . Magnopere tamen Vereor , ut id impetremus ab homine , qui

post susceptum Sanguinarii Voti patrocinium non sentire nequit , corruere ejusdem Voti fundamenta, si pro sententia dumtaxat Pisis habili concipiatur. Immo ipsum videas pag. 22. caute insnuare discipulis suis. posse secundum quosdam Theologos Certum esse homini, aliquid spectare ad Fidei dogmata, quamquam Revelationem hanc Ecclesia non proposuerit , quoties nempe ille homo sibi perisader . id faelis a Deo Revelatum. Sed millies repetendum est, Persuaseonem hominis ferri posse tam in Verum quam in Falsum I & ubi Persuasoni tantum ponderis tribueremus, Finreticis Persuasione abundantibus , sed Veritate destitutis, grande patrocinium a nobis praeberetur . Interdum quidem proderit Persuasio ista, dum videlicet conjuncta si cum Ignorantia Invincibili ad excusandum, immo &laudandum hominem mori volentem pro tuendo , quod ipse invincibiliter sibi persuadet revelatum fui me a Deo. Ubi vero cum Perinsuasione jungatur 4norantia dumtaxat Vincibilis , desipiat miser ille ,& peccet, dum temerario & imprudenti affectu ruit an mortem. Jam diximus, Vnorantiam Invincibilem admitti non posse in viris doctis, si forte sibi persuadeant , Certo revelatam fuisse a Deo PrasserVa tionem Uirginis, quum neminem e doctis latere possit , quid hac de re sentiat Ecclesia Romana, omnium Μagistra. Ei profecto non ignota quaestio est o attamen ipsa rem uti Incertam adhuc respi- V 2 cit,

167쪽

is 6 De Supersitione Vitanda,

cit, quum alterutri ex oppositis sententiis adhaerere liberum nobis reliquerit. Ceterum dissimulanda non sunt, quae Parthenotimus hane in rem pag. 23. adjicit, inquiens d adducit Granadur illius exemplum ,

qui censerer , posse diυina Fido credi, quod Christus sir Filiu, m- ruralis Dei I nec inde inferre licer , quod fit Haereticus , qui illud

negaret. Sed animadvertant Siculi, quo eos dueat eruditio Theologica Μagistri sui. Sub finem Seculi a Christo nato O: avi in Hispania Fe. lix Orgellit anus Episcopus, & Elipandus Archiepiscopus Toletanus tradidere, Christum non Naturalem, sed adoρriυum Dei Filium esse. Doctrinam hanc Haereticam pronuntiarunt in Forojuliensi Concilio Anno 79 I. complures Episcopi ; tum in Francosordiensi plenario Concilio Anno 79 . Episcopi Italiae, Germanae, & Galliae, assistentibus Pontificiis Legatis; eamque praeterea damnavit Hadrianus tunc Romanus Pontifex in Epistola ad Hispanos. Alcvinus etiam Lib. I. adversus Eli pandum testatur, perversu in idem Dogma confixum fuisse in Concilio Ratisponensi Anno Ista. eumdemque Hadrianum anathemata in ipsum

protulisse. Ad haec Anno 7ρρ. Leo III. Papa in Synodo Romana hanc Haeresim proscripsit. Eodemque Anno idem Felix Orget litanus publicam edidit Confessionem Fidei , in qua agnovit , Dominum nostrutra Iesum Chrisum in titraque Natura , Deiraris videlicer Humaniratis , Proprium ac Verum Dei Filium esse. Uide Labbeum & Aguirrium in Collect. Concit. & Aleuini opera. Denique Patrum plerique oppositam docuere sententiam, quibus liceat mihi adjungere Μarium Uict rinum Rhetorem Urbis Romae Anno Christi 362. in Epistola ad Candidum Arrianum, edita a Μabillonio inter Analecta . Deus, inquit, cari are praedestinaυis nor in adoptionem per Chrsum . Numquid Chrissum per adoptionem Filium D tis habet λ NULLUS AUSUS EST DICERE : fortasso nec tu . En quam mature Felicis Orgellita ni doctrina improbata fuerit in Ecc/esia Dei. Quod ineunte Seculo

XIV. Scotus, Durandus, & Bassolis eamdem opinionem renova Tint , eXcusandi sunt . Non enim eis perspecta erant Acta Conciliorum illorum; neque Epistola Adriani, quorum editionem Surio debemus I neque alia Eruditionis Ecclesiallicae monumenta , quae nune

abundant. At postquam postremis hisce temporibus tanta lux facta est aestioni huic, laboret necesse est non levi ignorantia Theologiae Dogmaticae, qui placido calamo haec in medium profert , & praesert irrinulla facta distinctione duarum in Christo Naturarum . Aut si haec minime ignorat , videat ille, an culpam depellere a se possit, quod pau-

eos Theologos Scholasticos recentiores, pro se ae gentis honore omnem lapidem moventes , tanti aestimet, ut eorum auctoritate fretus arbitretur, non amplius temerariam atque Harheticam propositionem, qu m

168쪽

Caput Vigesimum 157

Summi Pontifices, & plenarium occidentalis Ecclesiae Concilium ab

ipso Papa probatum damnavit. Hisce interea utitur Parthenotimus noster Α uctoribus, qui neglecta aut contempta Sanctorum Patrum doctrina, in cerebro suo quaerunt, atque inVenisse se putant, quid Fidelibus creden dum sit, aut non credendum. Religiosior certe ac prudentior his Caro. Ius, iure cognomento Μagnus, qui concors cum eodem Hadriano I. &Patribus Concilii Francosordiensis, de hac ipsa rescribebat ad Hispanos . Me Apostolicae Sedi, ajebat ille, Sc Antiquis ab initio Ecclesae, er Cath

iei, Traditionibus tota mentis inIentione, rota cordis alacritate conjungo .

Quidquid in illorum tegitur Libris, qui divino Spiritu afflari, toti orbi aD o Chrso dati sunt Doctores, indubitanter xeneo e focadsalutem anim emeae suscere credent, quod sacrarisma Evangelicae veritatis pandis HiRosia ; quod Uolica in suis Epipolis confirmar auctoritas; quod eximii sacrae Scripturae Tractatores, Cr praecipui Chrsianae Fidei Doctores, ad per.

petuam posieris reliquerunt memoriam. Parthenotimus noster interea perpendat, an sorte ex iis sit, qui Patrum auctoritati praeserre non dubitant recentiorum Theologorum medi.

tamenta . Verum ille his dimissis, contendere pergit, posse divina Fide, abditum hactenus credi Conceptionis Virgineae Μysterium . Et sane

haec scripserat Pritanius Quamquam fumme Pia θι Perfluasio ilia, qua Bealismam Christi parenrem sene Labe Conceptam ρυras, nihil aliud tamen es, quam inio humana Errori obnoxia, dum Romana Sedes ejusmodi Sententiam antiqua Tradisione, sive Reυelatione divina sufficient ν n ri ysiuar. Insurgit heic Theologus Panormitanus, & pag. 32. .nυν secta, ait, minur duna Theologo ejusmodi argumentatio. Fac, re mixisse, antequam, Ecelestasici Liber declararetur ab Ecclesia Canonicus. Fac , se peν ad te ur hoc judicium concepissse : Ecclestasici Liber Canonicus es. Num idcirco id judicium erar re ipsa Errori obnoxium8 Absit. Verum erar zCertum re ipsa erar, c ' divine Revelationi re ipsa conforme. mdes nunc ,

arbitror, quam utilis Theologia Scholastica sit, ne in hujusmodi proposi-xiones impingar, quales Lamindus bele profert. Utilis procul dubio Theo. Iogia Scholallica est, immo necessaria Ecclesiae; atque auctor & ego sum Omnibus, ut ei dent operam' sed nequaquam Logicae, qua Parthen timus utitur; haec enim facile in paralogismos addiscentem conjicet. Primo, exemplum Ecclesiasiici si recte metiare, deprehendes, Traditionem explicitam praecessisse , antequam Ecclesia Librum inter Canonicos retulerit : quod nondum Immunitatis Marianae patroni ostenderunt. suae adesse sententiae , persuadentibus immo sibi contrariae patronis , Sanctos Patres, & Theologos antiquos pro sua explicite stare. Se-

cundo , si dubitatum fuisset ante judicium Ecclesiae de divina origine Ecclesiastici, ne tunc quidem Objectiva Certitudine Certum fuisset

169쪽

1 4 8 De Supersillane Vitanda,

privati hominis judicium de illius authenticitate , sed quidem OriAtudine Subjectisa, & Persuasionis, quae formidinem Erroris exclude re non potuisset, donec dubitationem & formidinem suo infallibili judicio sustulisset Ecclesia. Plurima nunc incerta sunt, & disputantur in Scholis. Si unam ex hisce Quaestionibus Ecclesia post centum ano

nos dirimeret, ac statueret , spectare ad Fidem, puta, Scientiam Mediam, aut necessitatem alicujus actus Dilectionis Dei in Asiritiones Sacramentali e peto ego a Palthe notimo , an Certum Certitudine Intrinseca, Formali, & Objectiva nunc esset illorum sententia, quae post centum annos relata in censum Dogmatum ab Ecclesia contrariae praeferretur λ Si negat , habet ille, unde sibi respondeat . Sin assi r-mat : nolo ego tempus ultra terere in ejus dictis refutandis. Tertio, qua in incongruum sit exemplum hoc loco productum , disparitas inter nostram atque illam rem evincit. Numquam Ecclesia media stetit inter disputantes de authenticitate Libri Ecclesiastes , neque agnovit, Eas esse utriusque oppositae sententiae rationes , ut neutram damnari interdixerit. At in casu nostro Apostolica Sedes, conscia a tot Seculis disputationum de Immaculata Conceptione, Tationumque

hinc inde productarum, nihil aliud hactenus decrevit , quod est ad

Velitatem sententiarum . nisi ut nemini liceat hanc aut illam censu ra configere . Itaque perspiciat Lector, quam utilis ' Theologia Sch Iasica Parthenotimo nostro ad solvendos inextricabiles nodos , quishus Votum suum Sanguinarium constringitur. Alio tamen exemplo

is pugnam renovat, inquiens pag. 33. dari posse, ac dari Iudicium moraliter Certum. nullique prudenti formidini obnoxium da credibilitate Fidei Christianae in Ethnico ad Religionem Christianam se se con-Vertente. Hoc autem judicium non a Revelatione divina trahit orbsinem, actumque Fidei praecedit , & Certum nihilominus est. Ergo, is infer , judicium de Ueritate Sententiae Scotisticae Certum esse potest, etsi nondum ad Fidem Divinam spectet. At hoc sane minime dignum Theologo iudicium , ut mitissime loquar , quando is cum Veritate . seu Credibilitate Christianae Religionis componit Veritatem

seu Credibilitatem Immaculatae Conceptionis . Omnium Theologo rum concors sententia est, sanctissimam Religionem nostram adeo e- identer esse Credibilem , ac tot in eam confluere motiva gravissima

Credibilitatis, ut inexcusabilis sit quicumque Infidelis, qui rite sibi,

annuntiatam non amplectatur. At quisnam audeat asserere , Evidentiam Credibit itatis in sententia de Conceptione Scotistica deprehendi P Esset hoc conjicere dedecus caecitatis , aut extenuatae nimium Pietatis in Eccletiam, quae tamdiu rogata , nondum tamen opini

nem illam dignam censuit, quae inter Dogmata Fidei referretur ; immo

170쪽

. Caput Vigesimum. 139

mo in contraria opinione pondus Credibilitatis se agnoscere satis

testatur. Porro numquam disputa Vit Lam indus, an aliquid homini Certum esse possit, etiamsi nondum sibi sit propositum credendum Fide divina, aut ante actum Fidei divina . . Vagatur Parthenotismus. Quaestio nostra est, an Scoti Sententia, de qua quid hacte. nus judicarit Ecclesia, ignorare non potest, Certa adeo esse homini prudenti possit, ut legitime ac prudenter pro ejus tutela mortem eligat. Hoc nondum TheolCgus noller ostendit; di me contrarium ostendisse, jam Lector, ut spero, animadverterit.

CAPUT XXI.

Cavillatoris nota Pritanio perperam a Parthenotimo in.

ista . Inquistioni Hispanicae an iuste tributa ab ipse quaedam Infallibilitatis species. Aliae Parthenotimi cavit

lation I.

ALiam nunc scenam aperit ingeniosus Parthensti mus , per quam

clientes nos confidit magis atque magis in sua sententia confirmandos. Didicit ille, spem victoriae in concertationibus augeri, ubi non rationes tantum adversariorum oppugnantur, sed & in ipsos adversarios odium & contemptus conflatur. Supra vidimus, artificiose injectas ab eo Iansmisma suspiciones in Lam indum I nunc ipsum uisti Cavillatorem traducere conatur , quaerens praecipue pag. 82. Cur Lamindus in cavillaιionem se proripiar. Cedo Cavillationes istas. Ea palmaris, & quae non uno in loco recurrite videlicet Lam indum σωmisiijse dillinctionem Votorum, hoc est, non explicuisse, an utrumque Votum improbet, quorum unum pollicetur patrocinium Immunitatis Marianae voce dumtaxat o calamo ; alterum paria pollicetur , addito etiam Sanguine Vi a. Hanc eamdem cantilenam Partheo nolimus exorditur pag. Ig. tum ipsam in aliis locis ingeminat . Quod pejus est, sibi interdum fingit, Lamindi mentem revera fuisse damnandi etiam Votum Academiarum, sine ulla Sanguinis mentione conceptum. Necesse prosecto est, ut pugnandi ardor elaterii usum prorsus eripuerit Siculo Professori, quando in ipso suo Li- hello haec Lamindi verba disertissima reseri , neque eorum sensum& vim intelligit. Salis, inquit Lam indus, quibusdam non fuis calamo ρο rationibus Immaculatam Deiparae Conceptionem rueri, qNod procul dubio cum vera Pietate consenar. Qui haec dicit , cubitalibus literis

SEARCH

MENU NAVIGATION