Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

so De Supersitione Vitanda,

Undeeim millium Virginum, aut pro trium Regum Magorum Comporibus ad se advectis , carnifici collum offerrent c aut Hispani, qui

pro tuendis tot Sanctis. nulli Veterum noris , dc nihilominus in eo. xum Martyrologium a Tamayo intrusis , & a Cardoso in Lusitani. eum, ex auctoritate dumta at quorumdam Chronicorum s hone Deus,

qualium sin hoc est Flavii Dextri, Liuiprandi, Iuliani Toletani &e.1ortiter, sed temere Oecumberent. Non ergo deducendum jus volun tariae cladis nostrae per aliorum manus e Persuasone nostra, quum Sapientia Proverb. III. edicat nobis : Ne innitaris Prudentiae rui ; ne

que judicio proprio in re tanti momenti fidendum sit I sed tantum. modo petendum istud ius e voce Ecclesiae, falli nesciae, quae Dogma. ta & casus statuit prudentissime impendendi Vitam noliram, si occa. sio ferat. At haec numquam prosedio decrevit, neque decernet , liiscere pro opinionibus jugulo nostro pugnare, quantumcumque persua. sum sit nobis placere illas , atque honorificas Deo & Sanctis esse . Prudentiae quippe & rectae Rationi adversabitur , pro sententiis , de quarum Certitudine certos nos Ecclesia non fecerit , Certum & preistiosum pignus Vitae profundere. Attamen heic Voti Sanguinarii patronus aurem mihi vellit, inquiens pag. 6o. Quod si Lamindus Prudentiam in e i Mnex, quod in Re Disserra hic versamur e egretis fauisur . In primis memineris fas es , ad prudenteν opexandum non requiri perfectam Cer Dudinem . , , Materia

moralis quae plerumque V m reris Prudentiae) is talis est, quod non est ei conveniens persecta Certitudo,, , docuerar D. Thomas Sin. 3- se in Lib. I. Ubic. Arso . Subscribis Divo Thomae Divus Antoninus

D I. pari. νit. 3. cost. IO. IO. Certitudo, quae requiritur in mate.

,, ria morali, non est Certitudo evidentiae, sed probabilis conjectu. rae . Haec Parthenotimus. Fuissem hercle miratus, si Theologus noster clypeum quoque non arripuisset e ditissimo Probabilismi arma. mentario. Nimirum, si illum audimus, etsi Certitudinem evidentiae non habeat sententia de Immaculata Virginis Conceptione, Probabiliaras tamen in ea neutiquam desideratur. Atqui Prudenter Operatur, qui in materia morali, deficiente Certitudine evidentiae, Probabili con. jemira se regit.' Ergo Prudenter Uita dabitur pro tuenda Probabili hac sententia. An ita argumentari velit Parthenoti mus , perspicax

Lector dignoscet. At nobis Theologus iste doctrinam heic propinat, quam ne ipsi quidem laxiores Proba bilistae docere sunt ausi. Repetendum quippe eli, Probabile esse, Virginem fuisse sine labe conceptam, quum ad conciliandam huic opinioni justam ac solidam Probabilitatem prudentes conjecturae concurrant, ita ut merito liceat ei intellectu& affectu adhaerere, quam Vis contraria altera opinio vigeat, cui nesu a

62쪽

Caput Septimum. 5 Isua quidem Probabilitas deest. Sed hoc minime est, quod nunc quae.

ritur. Altera nos controversia exercet, nemper An Probabile sit, licere mori pro tuenda hac, aliisque id genus Opinionibus Probabili. bus. In proposito autem argumento Parthenotimus supponit nunc , nos in re Incerta versari. Hoc & ego contendo, quod est ad Veritatem sententiae Scotisticae,' tum nego, Probabile unquam fuisse , aut esse posse, licere subire certum discrimen Vitae nostrae pro Opinionibus Incertis,' neque enim intrinsecae rationes, neque extrinseca auctori. tas a temeritate absolvit, qui Certo Sc Μaximo Bono sciens sese Ceriato privat pro consectando Incerto Bono. Addo, etiamsi Probabilitas aliqua extrinseca adesset Voti Sanguinarii patronis ex improvida as. sertione alicujus Theologi, non posse tamen Speculativam hanc Opi. nionem in Praxim sine peccato deduci. Et ratio est, quia agitur de periculo, immo de Certitudine gravis damni, sequendo heic Opinio. nem Probabilem, relicta tutiori . Quippe ex una parte Certum Μalum , illudque summi momenti, sine necessitate incurritur , quum quis ultro animam ponit pro tuenda opinione Probabili; at ex altera parte Bonum, quod moriendo quaeritur,' Probabile tantummodo est, & minime Certum. In Voto Sanguinario nequaquam Vita imis penditur pro Certo ac evidenti honore Virginis : nondum enim Ec. clesia nos docuit, Deum revera voluisse Μariam maculae originalis expertem. Damnavit Innocentius XI. in Proposit. I. assirmantes . Licitum esse in Sacramentis conferendis sequi Opinionem Probabilem . Statuunt & ipsi Probabilistae, peccare Iudicem sequentem in judicando sententiam Probabilem , contempta tutiore ac probabiliore : uti& medicum exhibentem aegro Pharmacum Probabile , quando ait rum novit, ac praesto habet, Probabilius & tutius ad salutem aegro. tanti adferendam. Quae rationes militant, cur damnetur in hisce ca-fibus tum Sacerdos, tum Iudex, & Μedicus, seque saltem militant contra eligentes pro re Incerta jacturam propriae Vitae , hoc est maximi Boni a Deo nobis collati , cujus domini non sumus , & cujus cura & conservatio sub gravi praecepto nobis ab ipso Deo mandatur. are quicumque sub Probabilitat umbra aditum hominibus aperit ad projiciendam temere Vitam suam , nescio quei effugere possit ac debeat fulmina Apostolicae Sedis. Agitudine de re exigui momenti , quum de Vita hominum agitur P

63쪽

De Sutersitione Vitanda,

CAPUT VIII.

An Certa sit sententia Scotissica de illibata Virginis Conceptasne . Non ferenda opinio de Certitudine hujusmodisententiae, ubi de Vita hominum agitur. Nondum ista excessit fines humanarum opinionum. Aliud Certitudo objediiva, aliud Per. suam Certitudinis.

O Uam infirmo ae inani patrocinio suam hactenus caussam tutatus

. fuerit Parthenotimus, Vidimus. Plures ille vias , nunc istam , nunc illam tentavit, ut a Sanguinario suo Voto censuram, si quo posset pacto, averteret; at nondum, quantum quidem mihi videtur, vulam aptam invenit. Quod potissimum Lector animadvertat velim, curavit ille hucusque perquam sedule , ne quisquam sibi persuaderet , Votum illud emitti pro Veritate ac Cerrirudine Sententiae Scotisticae, diserte scribens, voventes tantummodo Sanguinem & Vitam polliceri pro Pietate, pro Honore, pro Veneratione, er Cultu Virginis . Idem ab illo repetitur pag. 6I. iis verbis: Deinde non semel jam diximus, rem , pro qua vovens, de quo loquimur, vitam profunderet, videlice3 Honestatem ruendi Piam Sententiam . Numquam est ausus dicere pro μνι a1e , pro Cerri urine, pro Evidentia piae sententiae. Sed Proteum nunc intueore in omnes formas se se vertentem, ne quid praetermittat , ex quo speretur nutantis sui Voti ac doctrinae tutela . Is ergo probe praesentiens, quamdiu intra fines opinionum consistat Pia sententia , neque ea Certa sit voventibus, avolare leVes in auras, quidquid ipse hactenus excogitavi pro honestando suo Volo : non uno in loco clientibus suis insinuat , Sententiam de Immaculatae Dei parae Conceptione, non amplius Probabilem, sed Certam esse . Negaveram ego hanc Certitudinem . Is vero pag. 2 O. eam nos assequi posse ait per Theologos , inter cetera scribens. Numquid homo suadet sebi Cerram esse Immacu-iotae Virginis Absertionem, quia ipse fallax Certam sebi esse dicis λ Nequa.

quam , sed quia id insenuant Patres, docem Theologi , fer communis sensus, Dadent alia id genus argumento e quae ea μην, ur faciant, ne creatura fallaci mo, seu quae falli maxime potes , in praesensi faiiatur. Tum distinguit triplicem Certitudinem e primam , quae sit ex divina Revelatione jam per Ecclesam proposta. Hanc sententiae Sc tisticae non adesse fatetur. Secunda oriri potest e divina Revelatione, sed quae non sit Fidelibus per Ecclesiam proposita; atque hanc et si Parthenotimus amplecti non videatur , ita tamen proponit, & auctorita

64쪽

Caput Octavum. syte Gersonii δc Granadi fulcit , ut sibi libertatem retineat eamdem am. plectendi, hoc est divina Fide credendi, sine labe Virginem fuisse conceptam , cum sibi persuadeor id fuisse a Deo revelatum. Tertiam

denique Certitudinem sententiae Scotisticae tribuit, quam Plerique, ait, adstruun3 I videlicet non ortam ex pura Dei Revelatione in Scripturis eontenta , Ο elare sibi nota , sed ex consensu Academiarum, ex uni. versalibus Patrum locurionibus, aliisque non Paucis , quae hic referre , non es praesentis instruri. Multos enumerat ita sentientes , usque adeo ur scribere Veritus non fir Iobannes de Carrinas in Crisi IN. Tract. L. Diovi. 9 num. 2. s. Post Bullam Alexandri GL quora

ρυον de Conceptione scripserun3 praeιer Caramuelem S' Murciam ) frmarun3 , sententiam ρiam Use in satu Ceriirudinis, non Fidei, sed Moralis , P0scue, & Metaph icae. Ita Parthenoti mus , qui in teristia ista opinione conquiescit. Et ne quis dubitet , quid hac in re sentiant, qui Voto Sanguinario se se Obstringunt , ait pag. 34. Exi-

res solummodo Uinen ur, Virginem ab Originali tabe fuisse praeseν-

varam . Sed in erDditione Theologica hospes est, aut videri vula. Nam Theologorum plerique Cerrum id puranr ct ruenιur. Addit pag. 62. Pievovenies. ac juranιes jam sibi non υν Probabilem , sed Certam persuades/ primaeυam Virginis Immuni arem . Denique pag. 78. haec habet :

ui υoωer Virginis Immunirarem tueri , necesse es , u persuadear sibi , quod re ipsa Vogo immunis fuerit a macula . Gratiae sint Parthenotimo, qui disertis tandem verbis significat, quae sit sua, & quae

sit Voventium mens in emittendo Voto de fundendo Sanguine pro Immunitate Uirginis. Profecto neque illi, neque cuicumque alii Scotisticam sententiam veluti Certam tuenti, ac voventi etiam illius tutelam, quidquam obsistere mihi animus est, dum in ore & scriptis ejusmodi tutela con- . sistat. Hanc sententiam laudavi, iterum laudo, non uti Certam, sed uti Probabilem ac Piam. Non enim desunt graves conjecturae &eon- gruent i ae ad eam persuadendam; δc quamvis explicite non habeatur in Scripturis sacris , neque in Sanctorum Patrum scriptis , implicite tamen contineri posse in iis videtur. Neque contrariam sententiam explicite habent divini Libri . Quod si Patrum sententiae

Immunitatem hanc a Dei para excludere videntur , curant ejusdem patroni, ut illorum dicta explicent, sibique minime contraria osten dant. Denique piae huic Sententiae favent Romani Pontifices. Qua- Te etsi Certa reputaretur a multis, immo ab innumeris, nullum ex hac persuasione in Ecclesiam, nullum in ejus doctrinam, uti neque

in Rempublicam incommodum flueret . Nam ut ait Ephraena An-

65쪽

s Do Sutersiti ne Vitandis,

tiochenus apud Photium Codice 228. Disputario illa de quaestonitas ad Fidem minime spectantibus , recte quidem se habeat, si opiarum f.

nem veritaris assequanIur . Siu autem ab eo excidant , id quidem non lene. Dccebseris o non ramen in exirium aniniae vergit. At quando

nonnulli super istam opinionem, & illius, ut sibi videtur qua.

liscumque ea sit ) Certitudinem superaedificare volunt , ejusque fi mitatem adeo extollere, ut pro ea, non secus ac pro Veritatibus ad Fidem pertinentibus , animam ponere decernant , aliosque ad idem faciendum sollicitant e novum hoc additamentum ingentis, imismo maximi momenti res est, inquam intentus sit quilibet oportet, ejusque examen suscipere , tum Ecclesiae, tum Reipublicae plurimi

interest, ne detrimentum grave a at nunc , aut aliquando in Ecclesiam ipsam & Populum ex hujusmodi doStrina emanet. Etenim si Opinionum fines nondum excessit Sententia Scotistica , & nihilominus Christi Fideles vident, non deesse Theologos, qui sentiant ac suadeant, posse licite pro illa Vitam impendi, dum sibi homo persuadeat,

Cerram eamdem esse e jam ad credendum induci possent, licere Christiano etiam pro Opinionibus tutandis animam ponere quod falsum omnino ac imprudens est) aut sufficere Persuasionem , ut Certum sit, quod adhuc Dubium est , atque in linea Opinionis adhuc conis clusum; simulque eamdem Persuasionem satis esse, ut Christianus elugat mori , ac inde speret laudem ac praemium a Deo , immo &nomen Martyris . At hoc sane, ut vidimus, minime in Ecclesia Dei tolerandum, quum Persuaso ista in rebus ae sententiis ad Fidem minime spectantibus ducere possit incautos ad propugnandum non minus Verum, quam Falsum , Uitamque fundendam aeque pro Errore ae Ueritate. Beatissima profecto nunc est pax Ecclesiae, abestque a temporibus & oculis nostris ferale spectaculum illud, quo Fideles , uti olim, pro doctrina Fidei animas generose & prudenter ponebant, ita nunc pro sententia Scotistica de Conceptione atrocissimis tormentis & gladiis Uitam imprudenter exponant. Sed quid, si aliquando id contim

geret, neque a temeritate excusari possent sponte pro caussa ista ruentes in mortem Τ Nonne probris onerandus esset, qui non unum hominem sed integros Populos ad supplicium contra mentem Dei & Ecclesiae adduxisset ρ Nonne reliqua Christicolarum gens rectius edocta ,& a Sanguinario Voto abstinens , hosce tam improvide occumbentellmiraretur ac doleret, veluti mentis inopes, aut ab imprudenti Devotionis aestu miserrime extra orbitam abreptos P Quare & Ecclesiae Catholicae decus, & Reipublicae ab omnibus curanda utilitas, poscit, ut ejusmodi doctrina sine mora ad amussim Veritatis exigatur, ac potissimum postquam Parthenotimi studio eam palam protectam , ac IO gQ.

late

66쪽

Caput Octavum. ' .

Iateque iam disseminatam sentimus. mod mihi majores etiam animos

faeit, Apostolica Sedes numquam agnoVit Cerram eorum sententiam, qui pro incontaminata Virginis Conceptione pugnant eoque minus quidquam protulit, quo tolerare, nedum probare censenda sit novum hoc, atque ut ego reor, novitium ac falsum Martyrii genus. Probat Ecclesia uti Piam sententiam opinionem de Immunitate Mariana, probo & ego . Vetat eamdena impugnari, non impugno. Id unum mihi sumo, illam ostendere minime Certam, aut saltem non ita Certam, ut prudenter, ac sine temeritate & peccato pro ea Sanguis effundi possit. Hoc minime ue tuit Sancta Sedes; immo sit ex hoc ipso examine tandem constabit, Sanguinarii Voti patronos abuti favore, quem Ecclesia piae sententiae impertitur, illudque Votum cedere in ipsius Ecclesiae injuriam, atque in perniciem publicam: spes mihi est, non solum aequo animo, sed etiam grato excipiendum hunc meum, qualiscumque si, pro ipsius Ecclesiae doctrina & gloria laborem. Itaque praemitto duo certissima in Quaestione de Conceptione Uirginis. Alterum est, potuisse Deum eximere a Peccati Originalis macula Matrem futuram divini Filii sui. Qui negare hoc auderet, omnipotentiae Dei contumeliam inserret. Alterum est, aeque potuisse Deum sinere, ut Virgo non diversa a reliquis Adami filiis conditione conciperetur , eam mox sanctificaturus . Quod ubi sivisset, & contigisse pateret, summa adhuc esset Μariae Sanctitas, summa & dignitas neque ulli , nisi impudenti ac impio in mentem veniret, minoris facere Dei param , quam hactenus universa Christianorum Respublica fecerit , aut aequitatem desiderare in Deo. Non enim consilia Dei , consilia hominis: quod & ipse per Isaiam Cap. LV. vers. 8. denuntiavit, inisquens: Non enim cogirationes meae, cogirationes vestrae r neque viae

vestrae, viae meae , dicit Dominus . Utra uero ex hisce viis Deo placuerit in Conceptione Dei parae , & quid revera tunc operatus fuerit omnium conditor Deus , non e ratiunculis ingenii nostri est eruisendum, sed ex ipsius Dei Revelatione, sive scripta in sacratissimis Libris, sive per Traditionem Patrum ad nos transmissa . Et quidem' TeVela Verit ne Deus, an non , jam per quinque vel sex Secula disputatur , & adhuc sub Judice lis e Il. Porro neque ignota Ecclesiae haec disputatio , neque ab ea neglecta I immo notissima , quando tot jam Bullae Pontificum hac de re prodierunt, ipsumque Tridentinum Concilium quaestionem sub oculis habuit. Quid tamen inde λ Sixtus ipse IV. Pontifex, ordinis Minorum, qui primus legitimum de celebri hujusmodi controversia decretum emisit , quamquam ante Pon tificatum pro Scoti sententia Librum scripsisse feratur , nihil tamen aliud decrevit , nisi ut nemini liceret eam Sententiam Haeresis aut

67쪽

Impietatis areesseregidemque de contraria constituit. Exploratum pa. riter est, subsequutos quoque Pontifices incertam reliquisse utramque Eententiam, quamvis ad evitanda contentionis scandala Thomisti eae patronis silentium prudentissime indixerint. Hinc autem duo princi. pia fluunt inconcussa. Primum est, tam sententiam faventem Immuis nitati Virginis, quam adversantem , tenebris adhuc circumsederi tu Ecclesia , & versari adhuc utramque in Incertitudine apud Apostoli eam Sedem, quae Veri, falsi , ac dubii constituta a Deo fuit index& judex, falli nescia. Secundum est, in incerto esse, ac futurum esse, quamnam in partem inclinatura erit Ecclesia, si quando maturius examen quaestionis hujus suscipere Velit, ac definitivam proserre sententiam.

Quamobrem ubi quempiam audimus, cui Certa si alterutra ex hisce sententiis , animadvertendum e vestigio est, triplicem dari Ceristitudinem . Prima est Fidei Divinae , quum nempe sine ulla dubitatione credimus aliquid a Deo revelatum, testimonio Ecclesiae, quae columna est & firmamentum Veritatis , innixi. Secunda est Evidentiae , quam Philosophi objectivam appellant, videlicet quum ob-jemam adeo clara ac certa demonstratione & cognitione ab Intellectu apprehenditur , ut aliter esse non possit, neque aliter excogitari .Ejusmodi Certitudinem in compluribus , immo & innumeris tam Physicis & Metaphγsicis, quam Moralibus notionibus reperimus gatque haec evidentia Intellectum tanta efficacia determinat, ut pariat cognitionem certam atque infallibilem , excludatque omnem merito suspicionem Erroris. Tertia est Certitudo Persuasionis, que S bjectiυa in Scholis nuncupatur, hoc est, quum Evidentia dc Certitudine objectiva deficiente, Probabilibus propositionibus nihilominus si mum praestamus assensum, non quod evidenter intrinsecam Veritatem objesti intueamur, sed quod rationes pro illa propositione tam fortes, debiles Vero pro contradictoria aut contraria propositione , sese nobis offerunt, ut Intellectus noster in illa non Veritate certa, sed apparentia Veritatis, conquiescat, ac se falli vix posse putet . Postrema haec Certitudo locum item habet in plurimis, immo innumerabilibus notionibus tum speculativis, tum prasticis, Scientiarum, & Artium, humanique commercii. Veritatem enim nudam ,

sive Certitudinem Evidentiae , saepissime assequi possibile. non est; ac propterea satis est Intellectui arripere Verisimile ac Probabile , sive

Probabilius , quando ipsam certam ac evidentem Veritatem non potest . Et quidem ultra quam vulgo credatur . vastissimum est regnum opinionis. Haec autem Cerritudo Perfluasionis, quae 'aliud

denique non est , nisi Perbaso Certitudinis , trepidationem saltem

68쪽

aliquam , ne Error idem Persuasioni subsit, se eum semper adduca oportet, quum EVidentia absit, ac propterea objectum possit esse aliud ab eo, quod nobis apparet, ac nobis Persuademus. Tot hominum Iudicia,sVe in Theologicis, sive in Physicis, aἶque in actibus humanis, perpende . Praeter illa, quae ex EVidentia cognoscimus, aut Fide Divina infallibi. ter eredimus , innumera sunt alia, do quibus iudicamus, & quae multis, non satis circumspecte Veritatem inquirentibus, Certa etiam videntur. At in postremis hisce quanta Incertitudo i quanta Ee toris facilitas i Immo non desunt , qui scribant, ipsam Evidentiamae Certitudinem Moralem compossibilem, ut ajunt, esse cum Falsi. tate. Proinde sapiens istis numquam tam firmum praebet assensum, ut certissimam Veritatem, sive Cerri urinam Objectivam assequutum se credat, deponatque omnem errandi metum. Qui vero improvide& inconsulte agit, pro Certis quotidie plurima immerito habet, miis nime animadvertens, judicium suum ex ignorantia proficisci , aut, ex neglecto maturiori examine, aut ex animi affectibus Intellectum fascinantibus , aut denique ex praesumptione ac superbia e quum contra alii cautius, ac majori sinceritate & diligentia agentes , eadem aut Falsa credant , aut saltem Dubia ac Incerta agno

scant.

Venio nunc ad geminas de Conceptione Uirginis oppositas semientias I ac puto mecum me habiturum concordem Parthenotimum,

asserentem, neutram posse sibi tribuere Certitudinem Fidei aut Evi. dentiae . Ergo supere it , ut quam ipse Certitudinem de Scotistica Sententia profert , non aliam appellare possimus, nisi Cerritudinem Persuasionis. At haec ipsa sine formidine saltem aliqua Erroris e se non potest, ut diximus I & consequenter verbis quidem ea senistentia veluti Cerra a nonnullis appellatur , at re ipsa nihil aliud est, quam inio , quae formidinem Erroris semper conjunmm habet, aut habere debet. Parthenotimus ipse pag. I 8. Actum opinativum habere se fatetur de Immaculata Conceptione, contendens, tantummodo, Pietatem, Veritarem illam esse , pro qua morerentur Voto

Sanguinario addicti , & quae certo ines Actui opinativo de ipsa Con.

ceptione. Tum pag. 62. scribit: Pie Voventes ac juranres, jam sibi non ων Probabilem , sed Certam Persuadent primaevam Virginis munitatem . Ac proinde apud Voventes sta est in Persuasione Certitudo illa, non vero in objecti Evidentia , ejusque cognitio ne ς & per consequens Erroris metum excludere non potest, nec debet, prout fatebitur quicumque prudens ac sapiens est . Ita tot

aliis Propositionibus Scholasticae & Μoralis Theologiae , Physica , Metaphysicae, Historiae &c. adhaeret Intellectus, servata tamen: pru-

69쪽

denti aliqua dubitatione, nunc majori, nunc minori , Verum ne ian Falsum sibi persuaserit. Quare nihil est , quod Theologus noster clientibus suis depraedicet , se ei isque Cerranr videri Scotisticam Sententiam. Certam quippe ii ipsi ita habere credendi sunt , ut non abjiciant omnem Erroris ac Falsi metum. Et quidni P quuntne ipse quidem Parthenotimus libi audest ast rere , se illam h a. here pro Certa . Ei 'tantummodo sufficit dicere pag. 28. Nin V igi. νυν adeo clarum, ut sibimeν Pri avius blanditur , quod pia jenten. iis si opinio , o mera opinio , cui Dbesse possit Falsum . Sed quando is etiam Joannem de Cardenas adduXit , iuribentem , sententiam piam obse in flatu Certitudinis, non Fidei , sed IEIoralis , Ph=sicae , O πισπό=sicae , uti jam asseruerant tres Hispanici Scriptores ab ipso de Cardenas commemorati ; atque haec a Parthenotiis mo adducuntur , ut animus addatur voventibus Sanguinem & Uitam pro ejusmodi sententia : non haec sane toleranda, utpote se. mina doctrinae , quae in apertum abusum vergunt decretorum Apostolicae Sedis , & credulitatem falsam, & Μartyres antea ignotos invehere in Catholicorum Rempublicam pollunt . Neque enim Summi Pontifices vetando, ne Scotillica sententia impugnetur , eluerunt etiam , ne impugnaretur quicumque contra Ecclesiae Romanae mentem Decreta Apostolica interpretatur , atque iis abutitur , ad impellendum temere in mortem nimis credulos Christi Fideles.

CAPUT IX.

Sententiae Scotisicae minime tribGenda Certitudo formidinem quamvis excIudens, sine Romanae Ecclesiae intentio sis insistuendo Feso Conceptionis. suantum a Palptate quatis abhorreat Ecclesia . Vincibilis Ignorantia ..c Error tribuentium Certitudinem intrinsecam Scorsicae opinioni . Non haec hausta e Sanctis Patribus . Ecclesia Romanarantummodo ut Probabilem ct Piam eamdem Sententiam agnoscit.

DIco ergo, deliria esse piae Phanta sar asserta haec Cardense , neque eum de temeritatis culpa excusari posse, dum Scotisti

70쪽

Caput Nonum . 5 aeae sententiae Certitudinem tribuit Moralem , Pbinicam , Metapbsecum , ubi is suadere Velit, aut Evidentiam cum ista Certitudine

conjungi, aut nullam amplius superesse dubitationem de Veritate ejusmodi sententiae I nosque ita Certos de ea esse, uti certi sumus, Alexandrum Μagnum , ac Iulium Caesarem Romanorum Imperatorem olim vixisse , Sc cras Solem Oriturum ' dc unum cum duobus iunctum facere tria. Universa enim Catholicorum Respubliea e Vi. denter novit, ejusmodi Evidenriam ac Cer/ι udinem desiderari in senistentia Scotistica; immo novit, isam evidenter in Incertitudine positam , postquam Ecclesia , disputationis conscia, ita sententiam itilam probavit , ut sua in vim & credibilitatem contrariae numquam ademerit . Et quidem obtestor ego Proceres in primis omnes Ecisci siae Romanae , tum doctos quoslibet viros, ut edicant, an qui Lqupm Romanorum Pontificum litem istam hactenus diremerit . Negabunt omnes , & Carde nam aut ridebunt , aut audaciae damna. bunt, quod ex institutione Festi Conceptionis scujus tum ipse , tum Parthenoti inus pag. - I. ajunt, ob esitam esse praeserυarionem Virginis ab omni macula ex Alexandri VII. Bulla ) contenderit, ascendisse Sco. tisticam sententiam ad statum Cerritudinis Moralis, mνsicae, γ --

rub=sitae . Immo e praemissis suis plus quam ille intendit potuisset inferre, videlicet Festo Conceptionis a Romana Sede probato , sententiae quoque eidem accessisse Fidei divinae Certitudinem oquod tamen minime factum omnes agnoscunt , neque ipse Cardenas dissitetur. Quod ergo hac in re verum est, Festus dies Conceptionis ante aliquot Secula inai tutus a Singularibus quibusdam Ecclesiis, a Sixto IV. deinde probatus fuit, & peculiari etiam ossicio oris

natus; demum vero a Sancto Pio V. ad universam Ecclesiam propagatus. Verum sub Innocentio X. ex occasone cujusdam Decreti sacrae Inquisitionis Romanae, interdicentis appellari Festum Immaculatae Conceptionis, acris disputatio renovata est, contendentibus quibus. dam , sub nomine Conceptionis nihil aliud ab Ecclesia celebrari pose ac debere, quam Sanctifcationem Virginis, non Vero Praeservastionem. Hispanicorum querelis ac precibus fatigatus Alexander VII. anno IGI. controversiam hac ratione sustulit. Nimirum de mente Ecclesiae, quod est ad illud Festum , nihil statuit ; sed quidem

eorum Fidelium Pietatem commendavit, qui secundum piam sentes-riam, tribuentem Deiparae in primo instanti Immunitatem a macula peccati Originalis, 3c in hoc sensu ejus Conceptionis Festivitatem solemni ritu colunt & celebrant;& volens laudabili huic PD- rari , o devotioni, er Festo, re euliui secundum illam exhibito favere , lieitum decernit Festum celebrare , cultumque Conceptioni eo Ha jus.

SEARCH

MENU NAVIGATION