Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

An detur fortuna Medicast

Soleo saepe ante oculos ponere,& crebris

inter familiares usurpare sermonibus, vere miserrimam prae omnib' Medicorum sortem, ut quae non a sortuna modo , sed a vilissimis quoque mancipiis 3ς sordidissimis mulierculis non raro dependeat, quarum errore aut incuria grauissimorum virorum iudicia inter turbari, atque expectationem salii in dies cernimus. Vt illud silentio praetermittam ad aegros plerumque accersiri Medicos, ad moribundos inquam qui aut barbiton serum,

aut nescio quorum vilium & nouorum hominum culpa, aulipsius morbi violetia mox animam reddituri, Deo poli' indigeant semimortuos excitante, quam homine, naturam non omnino collapsam subleuante. Ut enim gubernatores optimi vim tempestatis, sapientes fortunae impetu, sic Medici praescriptam naturae legem superare non possunt. Et quo- niam de veris, salsisque Medicis facta a nobis in superioribus commemoratio , consentaneum videtur de fortuna , & allidentibus consecutione quadam orationem instituere,

quo faciliori negotio Medicos conuiciis lacessendi, & apud aegrotos male agendi, omnis praeripiatur anislentibus occasio.

102쪽

riato ia

Cis. Aide.

Sed iam video circa ea quae diximus inie tum lectoribus serupulum, atque in Contrarium obijei Platonem &Aristotelem, qui sortunam imperitiae sociam , & artis inimicam esse asseruerunt, ideoque prudeles virosa sortunae ditione substraxerunt. Quorum auctoritati subscripsit Poeta quidam non ignobilis hoe disticho. numen abes, sisit prudentia,sed nos

Te facimus fortuna Paeam, caeloque locamu Nam si vere ab Aristotele est proditum circa obieetum idem versari fortunam & intellectum, omnino consequitur ab huius imbecillitate & defectu illam exoriri : eatenus enim fortuitus est effectus, quatenus ab intelle stu minime praeuisus. Qua sorsan ratione motus Oratorum , & Philosophorum eloquentissimus: Haec vere aurea suo in Tusculo literis consignauit. Sapientis proprium est, nihil quod poenitere possit facere, iiihil inuitum, splendide, constanter, grauiter, honeste omnia: nihil ita expectare quasi certo futurum, nihil cum acciderit, admirari ut inopinarum ac nouum accidisse videatur. Omnia ad suum arbitrium referre, suis stare iudicijs, quo quid sit beatius mihi certe in mentem venire non potest. Unde iure meriato vexatur Theophrastus & libris & se lis omnium Philosophorum, quod in Callisthene suo laudarit illam sententiam. . victum regit fortuna, non sapientia.

Nesant ab ullo Philosopho quicquam

103쪽

dictum esse languidius. Absonu itaque Medicos sapientissimos homines Medicine namque sapientiam Democritus sororem vocat

uuae sunt, fuerint , P e mox ventura tra

hantur.

Imo turpe est tantos & tales viros sortunae ludibrio submittere, ut enim constans ac firma est tota Medicina mit Hippocrates Sc doctrinae optinue in ipsa compositae minime sortuna egere apparent. Nam fortuna sui iuris est, nec ullius subest imperio, neque est optantis ad illam peruenire ; scientis vero imperatu facere cogitur, 3c facile est ipsam scelieiter assequi, si quis sciens uti velit. Deinde quid opus est Medicinae fortunaysi enim morborum Medicam eta clara sunt& perspicua velut equidem arbitror non expectant sine fortunam ad sanandos morbos, si quidem sunt medicamenta,si vero cum fortuna exhibere ipsa prodest , non magis medicamenta quam quae medicamenta non sunt una cum fortuna adhibita sanos faciunt. Jaec Apollo noster, ubi tandem concludit. Qtunate seli hi assequi, vel infortunate non assequi videntur , qui recte quid de male facere sciunt, fortunate enim assequi, est recte facere, hoc autem hi q si sciunt sactuc. Non assequi autem hoc est, si quis non Iciat,E 2

is Epistola

cratem.

mina. Diuiti red by Corale

104쪽

fg APHORISMUS PRIMVS,

L.ι Δὰ , rς 2ς sectat.Quam haec communiter accepto fortunae nomini dissentanea : Alibi idem naturae genius dum aduersus eos disputat qui a morbis liberatos sortunae ope

non artis beneficio euasisse autumant, inter

rogo finquitJ qui fieri possit, ut senati aliquid

praeter artem ignoscant, cuius usu & ministerio sint sanati Nudam enim sortunae speciem respicere ac sequi noluisse eos ex hoc apparet quod se arti crediderunt, quare a gratia fortunae reserenda liberi sunt, ab ea Vero quae arti debetur, minime se vindicare pos sunt, quo minus ipsi sanitatem acceptam serant. In hoc enim quod se ei commiserunt, palam est ipsos speciem eius esse contemplatos, cuius vim patrato opere cognouerunt.

Iam si exemplis agendum est, prodeat in medium Asclepiades, qui eo processit artis suae confidentia , ut auderet sponsionem sacere cum sortuna Mureti verbis loquor ne Medicus haberetur si ulla unqua vi morbi toto

Vitae tempore tangeretur, demumque ad extremum senium Victor permansit, dum tandem scalarum lapsu exanimatus est, hisce auctoribus his rationibus Medici a fortunae Tyrannide se subducunt. At coquiescar tantisper animus, dum ego me singulis difficultatum plexibus expedio. Duo in Medicina inuenio sortunae dominio quodammodo subdita, non artem qui- dem non artificis industriam quae est ad iudiciu penitus reserenda: Quid ergo Z reme-

105쪽

lii ge diorum exitum & Medici famam. Enimue- i ii prosperis virorum ααυμοὼων hoc est integrorum&irreprehensibiliu, inuida reb'for-r hi: tuna, inuida nomini ignorationis pares , millelel: F struit dolos utor communi loquendi con- lilii suetudine) quibus nostra plerumque nobis iis ob inscijs labesa statur intentio, mille artes ad-ota inuenit quibus illa funditus euertitur Medi- cus exempli gratia vise aegroto, se se atque , radi una aegrotum ipsum aegrotique domesticos&as familiares in certa scelicis euentus spem eri- git, quod aegritudo postulat decernit: sedu- lε aegrotum moneta salsis, ab acribus, a vinct et, abstineat: vetat serio ne quid a ministris ex- , hibeatur, quod recuperandae pristinae valetunt. dini obstare possit, fastidiut illico recte prae- t. scriptas vivendi regubas cotrario modo fiunt et omnia. Si vinum neges inquiunt) vires non e ferent, elanguescet ventriculi robur; si alimenta detrahas, ipsam partium substantiam, depopulabitur malefica vis morbi. Interim desertur ad Pharmacopaeum Medica praescriptio, addit is de suo aliquid, aut fortasse detrahit, aut aliud pro alio falso substituit, aut inualidis atque obsoletis medicamelis utitur. Hisce non offenditur mediocriter , aut no multum equidem subleuatur aegrotus. Admittitur interea creditor importun' aut alius quispiam non admodum laborati gratus forte etiam suspectus, is exhibiti medicamenti

remoratur eius timore concitato aut Verecundia , veli vim promouet iracundia com-'

106쪽

mota. Mox symptomatui 3 exasperatur furor, accenduntur spiritus, febris toto corpore vehementior , inexpectata omnia: Quid multa3 moritur aeger, notatur inscitia Medicus, infamis ars redditur in praescriptu Pha macum mortis occasio detorquetur : Negat

quicquam praeter Medici praescriptum a se aut 1 uis a stum Pharmacopaeus iurat, imo peierat. Quo te vertas Medieet Tua hae em puer. prima sortuna, sed non vltima. Miror equi- m. MAErte dem & cum Hippocrate miror quanam

memorabili ratione moti vulgares morientium intemperantiam aut externos errores mortis causam non statuunt, scientiam vero eorum qui medentur accusant. Quasi vero Medici ea quae non conueniunt imperare

possint, aegri vero & qui assident imperata transgredi non possint. Atqui longe magis

rationi consentaneum est exequi non posse aegros quae imperantur, quam Medicos non conuenientia iubere. Medici namque sana mente, sanoque corpore rem aggredientes &praesentia considerant,&de preteritis similiter iuxta praesεtia ratiocinantur: AEgri vero neque qua parte laboret, neque ob quam causam, neque quid ex praesentibus suturum sit scientes Medicoru imperio subiacent, dolen-' tes quidem ob praesentia, timentes ob sutura 3 Et pleni morbo, ciborumque inanes, ea quae morbo grata sunt, quam quae ad sanitatem saciunt, assumere malunt quibus assentiuntur & applaudunt qui subseruiunt

107쪽

Altera fortuna est ad eum vocari qui aegritudine leuari non possit, quando suus cuique constitutus est terminus in ipsis vitae primordiis, in quibus posita corruptionis necessitas, sed & eo magis ignominiosus est Medico patietis interitus, si delitescat intus mali fomes, & quasi per cuniculos adoriatur hominem id quod in malignis & pestilentib'

affectibus fieri assolet metitur enim ex apparentibus indiciis morbi magnitudinem vulgus ignarum facileque dum interitus coniectura evidens non cadit in externos sensus Medicam peritiam arguit, & pro laboribus , impensis conuicia, pro mercede rependit infamiam. Addo etiam in morbis , si quae necessitate Aquada oboriantur mala, culpam in Medicum maribus. reijci, neque necessitatem ullam quae fieri id cogit agnosci Namsi ad febricitantε aut vulneratum ingressus admotis quamprimum remedijs non opituletur, sed postera die peius habeat aeger, Medicus accusatur. sunt praeterea quaedam quae nulla Medicorum ignorantia aut scientia euenire saten- 'dum est, sed sua sponte & fortuit6 prosuntque & nocent iuxta eandem ratione. Quemadmodum si mulieri exhibito quod bilem aut pituitam deorsum purget medicamento a menses alias non fluentes erumpant; aut alteri quod seperne evacuet propinato Pharmaco mota inserne aluo foetus propellatur. Ecce tibi ipso Hippocratis testimonio cofi

108쪽

matam duplicem quam statuimus fortunam de qua utraque intelligendus Celsus dum non minus arte valere fortuna asserit. Illa quam in remediorum successu positam diximus vel ab aegrotante pendet vel assistentium dc eraternorum imprudeliae ac erroribus imputenda, infortunique nomine donanda videtur, non fortunς. Vel denique sorte fortuna obrepit praeter intentionem operamque agentis

vel praeter iudicium; prosperaque esse potest vel aduersa; Quanquam imperitis qui toto ipsius legibus serviant cedit in fauorem crebrius quam peritis. Vt minime mirandum sit, succedere illis quandoque ex animo, ijs etiam casibus qui aut admodum difficiles auta peritioribus sunt pro neglectis habiti , &pro desperatis. Alteram Medici sortunam in opinione vulgi collocauimus quae sane plurimis e sapientibus si ab ea pendendum forat parum tuta: paucis beneuola& amica. Vt enim in maledicentiam naturae impetu fertur plebecula scientiae hostis insensissima leui momento in experientissimorum hominum famam inuolat. Equidem si ave toritati experietiam lubet anne fiere, paucos omnino reperiemus qui plures non sint experti praeclare & artificiose a se gesta sortunae tribuir infelice valetudinis exitum, cum ex arte perinacta sunt omnia sibi malitiose a plerisque . imputari. Nihil enim tam volucre quam maledictum, nihil facilius emittitur, nihil latius dissipatur, interea homines opinione non miω

109쪽

u V STIO SEXTA, N

nus simae quam certa aliqua ratione commoueri solent. QEanquam apud probatos &sapientes viros ne tantillum auctoritatis ha-ρν bent malevolae id genus plebeiorum aut his let. --λsimilium calumniae: At quemadmodum ignis in aquam coniectus continuo restinguitur, 3c refrigeratur , sic reseruens falsum crimen Idem pro in purissimam de castissima viram collatum Eo οstatim concidit & extinguitur. Haec de sortuna Medica, nunc de assistentibus promis sum breuibus exoluanius,

Aegales esse debeant assisentes.

Multa hic quaeri possent, illud unum

disquiremus , utruni ministrare aegris expediat eum qui in Medicina nouerit aliquid, an pro rius ignarumῖ Quae res merito apud Doe os in dubitationem cadit, neque desunt probabiles hinc & inde rationes, quae '

' nos varie commoueant.

pro peritis disputant, varios aegritu- /dinum motus in medium proferunt , qui plerumque adeo sunt anxii , ut dies intermissus unus aut nox interposita saepe perturbet omnia, & totam expectationem prae xipiat nonnunqua repentina mutatio. migitur utile est habere te absente qui huius modi parturbationibus non eranti sis illico

110쪽

N APHORISMUS PRIMUS,

mederi possit. Addunt praeterea affici variὲ circa cibos aegrorum appetitus: His absente Medico legem praescribit minister non imperitus. Deniq; referet is ad Medicum longe fidelius omnia, quae patientes afficiunt &

rationem remorantur, aut promouent, quam

ignffri. Alia retorquent incommoda qui diorum partes tuentur. Fal lit inquiuno plerumque similitudo rerum eos, qui adumbratam solum cognitione sunt adepti, quamobrem hi, quam prorsus ignorantes , magis sunt in errorem proni. Dum enim sibi assumve aliquid, labuntur in iis facile quae propriae sibi ignorantiae conscij non essent aggremari. Et progreditur tribrum audacia pleruq; latius, vi non modo praestitutis terminis seia non contineant, sed& Medicum ipsum absentem in multis arguant, eius decreta, per imprudentiam , impudenter conuellant, omnemq; remediorum

ordinem dc processima, ac vitae praescriptum pessundent&suspecta reddant. Ex quibus inserunt, quemadmodum nihil sentire melius est quam praua sentire: ita quoq; foret tutius illum 'aegroto praeficere qui nihil sciat, quam qui aliquid, sed imperfecte. Nam quicquid ab altero nobis absentibus dubio in casu speratur auxilii, plane infidum est ac dubium. Securius omnino inconsulis Medico in grauioribus praesertim affectibus, nihil moliri, quem si rogaueris, exigente necessitate, vel intem pestate nocte accedere non pigebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION