Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

u ESTIO TERTIA ' tis

impellente percoletur & effuat: vel suo podere, suaque mole comprimendo, aut vio lenter extendendo conseat his repagulis, vel

acrimonia diuulsis, ut in Hydropicis quia busdam, ac Empyicis suopte impetu pro

rumpat, eo plane modo quo e Vase laxiore, aut erose diruptoue contetus liquor exilit, neutram dicemus purgationem. Q madmodu & eam quae fortuita expressione succedit. Mixtae purgationis exempla sunt purgationes omnes quas arti vulgo adscribimus: Medicamentum enim humores purgat inquieMesues a natura eius actionem inchoante, limitante, dirigente ipsa humoris vacuationaturae est opus, sed per medicamentum naturae artificis instrumentum. Quam ob causam naturas morboria curatrices vocat summus naturae minister licet propriam sibi ceterisque eiusdem ministris hac in parte non neget actionem. Verum grauis hie implicatur nodus in cuia ius solutione tantisper immorandum, ne in purgationis natura, & speciebus definiendis in posterum haereamus. ObiIciet enim se ialertis ingenii quispiam, ex nostra hac diuisione ac interpretatione consequi, nullum meis dicamentum proprie purgans appellari, si nulla medicamenti facultate, sed solius naturae opera & conatu perficitur purgatio. Quin etiam sibi ipsi dissentanea loquutus videtur Mesues, cum proprie purgans pharmacum vomitorium esse docet, aut deiectorium

Menses . de re med. rheor. c

152쪽

Nec minus ridicula censenda distinctio, Galeni eo ipso libro ex quo suam depromit Me sues, ubi Galenus duas Cathartici proferens disserentias , alterum inquit in commune est eorum quae quouis modo animalis purgant

excrementa. Alterum vero per excelle iam

de ijs tantummodo dicitur, quae aut per UO-mitum , aut per deiectionem, nam quae lentos crassbsque humores attenuando, vel urbnam ciere possunt, aut pectori pulmonibusque suburratis sputa promouendo conferunt, purgant ea quidem quodammodo verum antedidiis non similiter nuncupantur, sed alia Diuretica, alia Bethica, alia menses mouentia, hac re a superioribus disiuncta quod non habeant vim familiariu succoru attractricem. Futilis quam) ista Galeni distinctios neque haec, neque illa vere sint purgantia, si non his magis quam illis, sed naturae soli

expulsio, atque ex consequenti purgatio refertur acceptλ: Nam cui expulsio tribuitur eidem quoque tribuenda purgatio, Vlird nos admittimus medicamenta vere purgantia nulla debere aestimari, se praecise terminum ad quem tendit purgatio spe nemus, qui est extra corpus : nulla enim assignatur quae humores sua Vi e corpore extumbent: Illos quidem trahunt ad se se, nec sine adminiculo naturae, sopitam enim Cathartici

virtutem, ac materiae mole velut obrutam nativus calor primu excitat, mox in actum

deducit. Ita esse quotidiana experietia com-

153쪽

'uVAESTIO TERTIA. r pertum videmus ; Et huaeso quis a Rhaba ibaro bilem unquam attractam expertus est, quantumuis proxime alterum alteri applicaretur nisi vel corpori, vel in corpore ani

mantis Z QEs etiam in ipse corpore, nisi vi-uent et Adao nec in vivente, cuius elangui diis calor iacentem ac terrea mole oppressam medicamenti virtutem seluere ac erigere non potest. Hanc naturae operam minime ignorare ν.Problemuit Aristoteles ideo namque aes , argentu, cc teraque generis eiusdem etsi concoqui a calore non valeant, haud purgare tamen asse. xit, quod resolui a viribus eorporis nequeant.

o quam in modo quo purgatio fit aberrat grauissime, uti paulo post aperiemus. Libera ergo naturae beneficio vis pharmaci, nec siue altero naturae derisentis ae limitantis bene ficto, tendit ad humorem sibi proprium & aD finem, euque ad se prolicit, quod reliquum est proprio nixu exequitur natura, prelectumque humore seras extεdit sed no sine humore ipse, vel non sine Calliartico aut utroque sua vel co, pia premε te, vel qualitate stimusante Et quan

quam ante postremum hunc, qui nature eis conatum purgatio nondum sit appellanda, ut nec humor purgatus, sed a medicamento dumta- .Xat motus, at 'ue attractus: ipsi medicamento nihilominus, a quo motionis prineipium eia sectine communi loquendi consuetudine integrae tribuimus actionis denominetitionem: illudque proprie purgans nominamus tum recepto Galeno, prisci'; mertericis more

154쪽

cum ad disserentiam aliorum quae etia pudipurgantia, sed minus proprie nuncupari solent, ut Diuretica, hysterica , dc quaecunque

dispositiuό solum ad motum qui in purgatione fit, concurrunt, siue corpora reddendo

fluida ut loquitur Hippocrates siue alia

quacunque ratione in praecedentibus declarita. In hoc maxime quae ad rem prae item saeit inter utraque distinctio sita est, quod ve-repuigaria nobis appellata ad unum aliquem peculiarem dc determinatum humorem facultate determinata 8c propria serutur, eu-que ut sibi similiarem trahunt. Alia, quanquam ab artifice ad particularem aliquem ordinatur agunt tamen in omnes promiscue, neque ulla vi trita trice pollent siue determinata, siue indiscreta. Sic attenuantia Bechica dum pituitam crassam fundunt & attenuant, eandem pariter in obuios quoslibet humores operationem exerunt. Incrassantia, si in crassos impinguant, crassiores reddunt quos se praestaret esse tenuiores , agunt enim ex naturae praescripto, non ex Medico. Denique lattenuatio, vel incrassatio nihil ex se movet laut promouent, sed mouenti naturae humo. irem sequacem efficiunt ac obsequente. Qua-obrem mixta purgatio est quae vera dc a tificialis dici consueuit, Vereque purgans quod ei satisfacit modo explicato. Nunc de- duehas a mouentix sacultate vel aetione diuisiones unieo verbo prosequamur. Mouens aut blandum est, aut mediocre,

155쪽

rit violentum. Itemque debile, aut validum cit iciter ista medium. , Actio quoque aut debilis, aut blanda: vel valida, aut iviolenta: vel mediocris. Talis &PUrgatio. Si qciid fortasse accuratius perscrutanti videbitiar praetermissu poterit ad proposita capita reuocari. Postulat nunc do strinae ratio ut modum quo purgatio fit breuibus profe

ramus.

'gemmodo fiat purgatio.

V nquam ex Aphorismi contextu elidi

expresse non possit h. aec quaestio, ad Aptiorismi tamen, maximeque ad dictorum, dicendorumque intelligentiam pleniorem cit, ideo mihi non visa est debere pretiermittiat succincte potius tractari. Aristoteli hac in parte, ut in aliis plerisque minime cum nostris auctoribus conuenit. Sic ille sentit i medicamenta uti ventrem adierunt resolutaque sunt, statim ad venas per easdem semitas ferri, per quas desertur cibus mox cum nihilo concoqui potuerunt, sed Victrice perstitere potentia, relabi, & quae sibi obssiunt secum detrahere, & hanc rem purgationem vocari: haec opinio quantum a Medicis theorematis, tantum ab experientia

156쪽

HO APHORISMUS SECUNDUS.

& recta ratione deflectit. Labitur in primis cum purgandi iacuit tem in id solum refert quod incoctilia sint

medicamenta, nulla purgantis, aut tra stricis virtutis saeta mentione non enim solis purgantibus , sed omnibus in uniuersum medicamelisco uenit, Uincere non vinci ; mutare no, mutari, quo nomine ab alimςtissegregatur. Labitur secundo cum illa quaquauersum in omne corpus deferri putat, venasque per

uadere. . Perpetuum non est , multo minus

necessarium C thartici subs antiam omnes, aut plurimos, imo ne aliquos quidem anfra imas corporis permeare: sed vi attractrice sibi insita, delectu quodam cognatum humo --μει lib. rem ex Venis, & corporis meatibus sensuma σώeorem sugientibus ad se se in ventriculum 6c in- testina rapit: hoc argumςnto quod plerique solis ventriculo aut umbilico admotis copio 'se expurgantur: Quidam etiam odore solo. Nonnulli, quibus infractus multo humore viscido oc crasso venx riculus, larga purgatiore absis luta, piluta. integras auro etiamnum

obuolut i visi sunt euomisse. Alii assump

tum Pharmacum illico reddunt, & abunde purgantur. Addo nouum quorundam hac aetate inuentum qui una eademque pitula saepius ingesta, ac integre egesta, purgationem. i iteratam foeliciter moliuntur. Errat denique Aristoteles cum indeterminatam esse vult purganti, actionem, dc

157쪽

Umorem prole stari: sensui, dc experime .s fidem negat, Pharmaceuticus omnem egulam distinctionem landitus eue

iv. . . Quae enim coimpositionum necessi-RS quis compositorum usus, si unum &sim lex quodlibet Pharmacum humoribus qui- . ustiarique expellendis est satis λ Cur hydrotico ad hydropum aquas utare potius, quam ctio lagogoy Cur hoc ad bilem potius, quam

Pulegmagogo, si quaecunque sibi obsistunt

horum quodlibet secum deducit. I. Onge aliter quis, Aristoteles philo phantur qui disciplinae medicinae animum applicant, & praeceptiones a maioribus firmiter stabilitas ad praxim studiose reuocant. Vident primum assumpti Cathartici quibusdam veluti ergastulis coercitam, dc otiosam facultatem viventis calore solui, solutam, v luti latentes sub cineribus ignes, eodem calore quasi flabello quodam excitari, mox in actum deduci: Haec prout valida est aut de

bilis longe latinue in distantes partes libera

diffunditur, humores sibi familiares aggreditur, concutit, ad se pellicit, quo modo magnes ferrum, paleas electrum; pellecti suo

pondere, aux qualitate naturae molestiam exhibent , insurgit demum vis expultrix pondus excutit, Onere se leuat & molestia. Qui odore solo mouentur, tenues habent humo res, & mordaces, leui quacunque occasione ρd motum expeditos: hi, ut medicamenti

vapore seripnpur, asilanxur illico, turgent

158쪽

is Ap RISMUS SECUNDUS,

naturam as expulsionem prouocant cum paulo ante quieti nullam parerem offensione, nullum inderem stimulum tum expellentinaturae ut sunt ad motum proni iacile obsequuntur,& per consuetas vias , qua magis ipsi naturae liberum, erumpunte audem im ginationi vim tribuere licet & ob eandem

fere rationem. Verum contra nos aliquis pro

Aristotele disputansHippocrate; opponet vim peculiaris humoris traboria purgantib' denegante: si enim ide medicamelum, quater in anno exhibeas,hyeme pituisosissima inquio detrahes: vere liquidissim: aestate biliosissima:

autumno nigerrima. Ecce ut ab eodem medicamento varii pro varietate tempestitum nullo delee u ti aliuntur humores. Huic argumento nullo negotio satisfiet, si mente Hippocratis attendamus. Ad euius cognitionem

notent studiosi, Catharticum per te quidem hoc est ficultate naturali proprium dc familiarem succum ducere: sed ex accidenti, &sequelae ratione etiarii coeteros admotumfaciles & expeditos, idque maiore minoreue copia prout plus minusue exuberant: verbi

gratia sui in allegatis ab ipse Hippocrate exemplis subsistam 3 si medicamentum afferas quod pituitam ducat, primum sua vi pituitam alliciet, hanc consequetur bilis, bilem melancholia, melacholiam sanguis: sin cholagogum exhibeas, trahetur primum bilis bilem sequetur pituita, pituitam melancholia, melencholiam sanguis. Idem in externis lia

159쪽

ao Tibias cernimus, quorum si plures δc di- Exsi eodem simul contineantur loco, moxoto CCeteri quoque mouentur, eo quisque xdine quo est ad motum paratior, no aequali ameri Proportione, sed pro suae quantitatis nodo. Pari ratione agitata phlegmagogo pN uita reliqui pariter cum ea conlati humores agitantur , si illam trahis , hi sequuntur prius hic, ille posterius prout hic aut ille admotum est promptior. Non ita tamen ut attractae pituitae maior necessario effluat quam alterius cuiusquam copia, sed eo quisque fluit copiosius, quo est uberior: nempe hyeme pi-

xvira, quo tempore redundat largior effunditur coeuris temporibus , sumpto eodem medicamento, parcior. Bilis contra hyeme

parcior, aestate largior de ita de reliquis. Re L pondet itaque specificae cathartici proprietati specifici humoris impulsio, huius impul- soni consecutione succedit aliorum comis motio atque depulsio. 'Quaeres nunquid verisimile putem per sequelae modum ait abr& exilire sanguinem pos

alios humores cuius laquam pretiofissimi vitae thesauri maxime auara vis retetrix haud sacile patitur effluxum' An hic effuxus sanguinis purgatio est λ - Respondeo neque sanguinis vacuationem quae a medicamento prouenit purgationem

esse, sed hoc est stiperpurgationem, seu aliquid supra aut ultra purgatione: Neque ab eadςm causa purgationem & Ω-

160쪽

1 ab A., pqxpurg xi nom pendere. Purgationis qui-ΡEM. . e usas accepimus. Superpurgationis triplicem statuit Galenus,singulasque Catha

tico refert acceptas osculorum scilicet ape tionem : purgantis mordicationem : Et vasculorum imbecillitatem. Apertio fit ob medicamenti potentiam: mordicatio, ob acrimoniam: vasorum imbecillitas ob ingentem defatigationem, dc intemperiem, quam dum a Cathartico lancinantur, ac veluti emulis gentur , aequisiere. Has ipsis causas in huai morem qui expurg*tur detorquere nihil prohibet. Nam spontaneis etiam purgationibus superuenit οπερκά ο eme, quo casia purgans pharmacum accusari minime poter, Aperiuntur autem vasa ab humore tenui dc fervido: Ab aevi eroduntur, a copioso tenduntur Zc dirumpuntur: a pungente vellicanturi laxantur ab humido, vel aliam quamlibet ipsi hu-

mori congenerem intemperiem contrahunta qua debilitantur. Multa hic alta quaeri pos sent ab instituto nostro aliquanto longius dissita, unicum nobis propositum ab Hippocratis scopo non recedere eaque tantum proferre quae Aphorismi sententiae ac intentioni lueem aliquam asserant, qualia quae hactensis rra stata, & quae mox tractaturi sumus: inter

quae quod in pr xi est apprime necessarium, a paucis fortasse satis euriose inuestigatum, a paucioribus satis cognitum , purgationis videlicet indicans primo loco, oc nostro do. ςendi more perquiramus.

SEARCH

MENU NAVIGATION