장음표시 사용
171쪽
tionem: nam dc hanc humoribus veneno similibus tribuit, quibus omni dubio procul purgatio conuenit, non appellata simpliciter vacuatio. Equidem fateri cogor non satis exaetum in ista distinetione Galenum fuisse,
unumque ab eo membrum praetermissum humoris scilicet prauitatem, cui pro remedio opposita purgatio : Et haec quidem venena tis humoribus imperanda, non evacuatio quaecunque. Purgationem itaque sub euacuationis voce colandit Galenus, neque distinete ple thorae dc cacochymiae indicationes profert: Sanguis enim praeter modum auehus, S esseruescens qualitate simul& quantitate vitiosus est, alteratione ideo & euacuationem requirit, non tamen purgationem.
Coetera Galeni loca quantitatis 3c qualitatis unememinere, quamobrem manifeste probant ab utroque indicari purgationem iuxta praefatam expositionem. A quantitate inquam materialiter , a qualitate formaliter. Rationum Oppositarum facilis est solutio. Ad primam, qua arguitur coniunctae cum redundantia qualitati purgationem deberi, non tamen ipsius qualitatis gratia ut quae alteratione temperanda) Ergo quantitatis. Respondeo. qualitatem vitiosam, cum temperari nequit, sui subiecti exclusionem requirere; non primo δc per se, at secundario atque ex accidenti, quonia ad subiecti ablationem ipsa tollitur. Aecidentis enim esse est
172쪽
test: eumq; a subiecto nequeat in subieetiimmigrare , oritur intentio subiectum extrudendi : Ita tamen, ut a subiecti differentia sublationis modus terminetur, puta si in parte corporis solida venenata qualitas firmetur; ab afflictae partis natura & constitutione oritur indicatio resectionis , siue amputationis, aut erosionis, quae ferro, igne, septicis aut alio quocunque ingenio perficitur. A sanguine, aut spiritibus inteperatis, quandiu situm nomen ac definitionem retinent Phlebotomiae, vel arteriotomiae. Ab humoribus a saguine ali inis eiusmodi qualitate insediis purgandi. Addo qualitatis infestam
quae emendari non potest in humoribus a Ianguine alienis necessario cacochymiam parere: idipsum facit excedens eorundem quantitas, ut antea docuimis. In sanguine vero haec ipsa qualitas plenitudinem ad vires iacit, ac tandem, si latius dimanet, ipsam naturam sanguinis prorsus corrumpit, & vel in plenitudinem cum adiectione vocatam Suae cacochymiae proxima est, vel in cacochymiam ipsam degenerat. Coeteris primae sententiae argumentis satisfacit allata ibidem obiectio. Ad instantiam de piruita dulci, dicimus pituitam dulcem moderata copia facessere in laudatum sanguinem , dc probum nutrimentum , ubi vero a natura regi nequit, aut uberius increscit, illi-ch nutritionem labefactare, & cacochymiea symptomata inuehere, non autem quemad-
173쪽
modum sanguis. Plethorica ad ultimam non est quod repetamus quomodo purgatio, qua
vacuatio est, a quantitate indicetur.
Obiiciet argutulus quispiam, si ab humoris
specie indicatur purgatio, non tanquam co- strarium indicatur: nihil enim speciei contrarium est, quare neque purgatio. praeterea quae Vere purgantia dicuntur, humorem cui destinatur non purgant ut contraria, sed potius ut similia , ergo a simili petitur haec indicatio: respondeo largius accipi a nobis
contrariorum nomen, quam vulgo soleat a dialecticis : contrarioru voce quamcumque oppositionem includimus , quo sensu contraria censemus, quae se mutuo tollunt siue per se , siue ex accidenti, Sic cathartica iis humoribus dicuntur contraria, ad quorum exclusionem comparantur, licet quantum in se est, humoris potius attractionem ad se sequam eleetionem e corpore moliantur. Circa tertiam se inentiam, audire mihi videor studiosum aliquem primo iutuitu dubitantem, qua ratione a magno morbo possit purgatio iudicari. Nam quae a morbo hauritur indicatio, curativa est, purgationis vero, Praeseruatiua , ut quae selam attingit morbi causam, nec morbo solum qui si, sed & Ω- i. ruro quoque debetur. Comm. aa. Pro solutione aduertendum remedia ominnia sue Therapeutica, siue prophylactica, ad morbum finaliter ordinari. Curatiua nuncupatur quae morbum ex se , immediate ado-
174쪽
riuntur, & profligat. Praeseruatiua, quae modi bi praesentis aut futuri causem reicindunt. ' I quanquam quae ad praesentis morbi causam
reseruntur, mixtae quodammodo Daturae, ce-
set Galenus, & proprio nomine carere haec ut per se, immediate causae applicantur, per , se quoque & immediate a causa indicantur, ita tamen ut hanc indicationem limitet &moderetur id cuius gratia, nempe morbus. Iam supposito morbo praesente vel futuro, statim remedium indagandum , remedium
inquam eiusmodi quod morbo par sit, vel
praeueniendo, vel tollendo. Si ergo magnus supponatur morbus, magnum pariter supponendum remedia. Conuituamus modo purgationem magni istius morbi praesidium fore, purgatio certe pro magno praesidio habenda erit; at non quaecunque purgatio magnum praesidium est, sed ea tantum quae vero purgante nuncupato ab luitur, cuius vis peculiaris Ac insignis. Coeterorum, quibus etiam purgantium tribuitur appellatio, in determinata est 3c infirma. Illud humon ad se vel re- luetantem rapit ista, trahenti, vel impellenti solum famulantur, neque ex se quicqua mouent aut promouent. Illius actione si probe administretur, vix unquam fallit exitus, sem- s. d. suis. per sequitur purgatio: agunt ista nulla certa 3 . optatae purgationis expectatione: quae si eonsequatur, non ipsis, sed naturae seli, aut alteri cauis cuipiam accepta reserenda. Hoc itaque casu.eiusmodi indicabitur purgatio, quae
175쪽
morbi magnitudini respondeat, de qWa etiam intelligendus cum Hippocrate Galenus. Non enim simpliciter purgationem dicit ulceribus prodesse , sed addit per aluum proprie quippe purgans pharmacum, aut deiectorium esse
aut vomitorium paulo ante ex Galeno didicimus. Circa ultimam opinionem annotandum, illud quod in intentione nostra primu est, in opere esse postremum. Nihil in rei natura humana mutat intentio, ab illa indicatio profluit, non ab ista; illi per se immediat δsatisfacit quod indicatur, isti mediate & cO- secutione. Exempli loco idipsum sit quod
in controuersiam cadit , primum Medici intentum est, purum descecatumque sanguinem reddere, consequi istud nequit, nisi separato impuro cuius contagione singuis inficitur; hinc prima in executione proximaque indicatio impuri segregandi, cui pu gatio subuenit. Proxime ergo, primo, & per se ab impuro indicatur purgatio, post impuri semotionem purior ex consequenti sepe stes succus relinquitur. Breuius dico purgationem vi propria, per se, immediatό, & primo circa impurum occupari, est enim vacuatio non puri, sed impuri; Quamobrem ad purum, in quod vim suam non exerit per se non dirigitur, sed impuri depulsione sequitur huius defaecatio. Hactenus ultro citrbque proposita in via si veluti fasciculsi congerentes, praesitas omnes
sentetias, sub huiuLodi distinctione recipia
176쪽
mus. Primum aquantitate indicari purgatio nem volumus , sed materialiter. Secundo acacochymia formaliter. Tertio a magno mo
bo, ut magni auxilij locum tenet. Quarto de postremo ab eo quod est in culpatum , sed improprie & consecutive. Res at nunc altera de purgationis indicante quaestio.
An a minute indicetur pumgatio.
I sentire videtur Hippocrates in hoc Aphorismo, dum tolerantiae mentione facit: duo quippe sunt in omni curatione scopi, ad quos Medica omnis resertur Tetio: Alter ut iuves, alter ut quantum fieri potest virtutem integram tueare. Iuvabis, si quae praeter naturam reperiuntur in corpore eximas, de qua intentione mox copiose disputatu, sumpta ex Aphorismi verbis occasione. Restat ergo altera de virtute, nobis praefata toleratiae voce insinuata, minime si nostrum sequemur ducem, aspernanda, prima ita est & potissima, a qua tota sere pendet expe statio salutis. Quamobrem nusquam , uti de purgatione sermo est, a diuino sene praetermissa. Sic inferius deiectiones ex statu virium me titur: neque veretur euacuationes ad Lypothymiam usque ducere, sed sub consideratio-
177쪽
ne virtutis. In eadem sententiam conspirasse Galenum, probant eius in eosdem textus comentaria. Quanquam ingenue fateor non tam aperte tulit is suam dc virtute sententiam in purgationis , quam in phlebotomiae indicatione statuenda. Sed neque istud sortasse opus fuit, cum unum ex diero non obscure deducatur. Manifesta namque haec Mnecessaria videtur conseqnentia: a virtute iudicatur sanguinis missio , ergo & purgitio. Antecedens in Galeni doctrina negari non potest, ut ostendemus in sequenti Aphorisbio:
consequentiam probatione vix indigere nonnulli forte aestimarint. Non enim minorem, si non aliquanto maiorem, ad purgationem quam ad phletotomiam Virtutem requiri autumant. Quae ergo ratio potior ut haec quam illa potius a virtute indiceturὶ An quia probus 8c naturae semiliaris succus venae sectione educituri An quia vivifici caloris sons& thesaurus una cum sanguine exhauritur facta exhalatione spirituum, qui ab arteriis in venas commeantὶ An quia magna succedit invasis omnibus ex agitatione perturbatio, venae sectio a facultate iudicatur λ Leuia haec omnia, si cum purgatione comparentur. Euacuatur secta vena humor laudabilis. Quid incommodi λ nempe quia sua quantitate corpus opprimit & natiuum calorem suffocat,
qui veluti sarcina deposita, ut ignis subtractis lignis in id quod reliquum est suas vires potentiis exerit. Exoluutur spiritus. quid peri-
178쪽
culi in tutissimo praesidio cuius impetu licet , pro arbitrio compescere t magna fit ex agitatione perturbatio: imo pleriimque sic exigua, ut ne molliores quidem a solitis exeracitiis impediat. Denique excitantur ac veluti exurgunt milIione sanguinis iacultates omnes , non deprimuntur. Cessat molestus ille grauitatis cum tensione sensus, quo velut oppressa tenebatur virtus animalis, redit ad sua Munia vis naturalis , rursum incipiente nutriri eorpore, ut inquit Hippocrates , fit vitalis alacrior, liberiore quam antea diffatu. Contraria in purgatione omnia: vellicantur humorum, aut medicamenti acrimonia se tientes partesue saeuiunt toto inferiore ventres tin. R. tormina, quae nec valido quidem corporis Metbρῶ. animique robore praeditus patienter ferat; violenta toto corpore iactatio magno pleruque virtutum omnium dispendio. Tetris vaporibus appetuntur, cerebrum, cor hepar, coeterae quotquor his famulantur partes: hine Ianguidus membrorum motus, distentiones, atque importuna lassitudo, praeterquam quod
nonnunquam jirritatur febris, desursendi De. quentia: fit respiratio dissicilis pulsus imbecillior , concitatior, interruptus ac in&qualla: vrgent cordis morsus, palpitatio, eo clysis, syncope. Infessat vomitus creber, nausea sere continua, in appetentia, ciborumque, horror, sitis implacabilis. Huic calore ingemti esseruescunt praecordia , uritur corpus
uniuersum: illi veluti gelu concrescit, riget
179쪽
c perhorrescit, gelidus perdura currit ossa tremor ac sudor, ut ait poeta. Quid plura3Grauissima plerumque vel a leui pharmaco
amictarum virtutum omnium emptomata cadunt vel in constantem virum. Hoc ipse grauiora, quod serinos humorum aut cathartici impetus cohibere minime licet. ut illud taceam indiuiduales quasdam conditiones reperiri, ac nescio quas naturales antipathias, quas nulla coniectura assequare, nec nisi cum paenitenda virtutis laesione, addo etiam cum aegrotantis interitu possis exper1ri. Sic iniectione euacuatis multos ex eadem familia
perijsse literis compertum est. Alii sola deuorata cassa interierunt. Plerique alijs eiusmodi quantumuis blandis catharticis interempti. Nequis vero maleficam solum, medicamenti aut humoris qualitatem in indicium vocet& neget spirituum una cum prauis humoribus effuxu, vires exolui, audiat diuini senis oraculum qui confertas aquae aut puris in hydropicis, aut Empij cis vacuationes tanquam' mortiferas damnauit, ob insignem, si Galeni commento credimus, spirituum profusionem. His alijsque id genus argumenta duo concluduntur : Primum est purgationem a virtute indicari. Alteru potiorem esse virtutis cosiderationem in purgatione, quam in venae sectione, siue quod in idem recedit, maiorem ad purgationem, quam ad venae sectionem vim
desiderari. Quorum utrumque separatim inuestigandum est.
180쪽
Quod ad ptimum spectat omrrem scrupuis um amovisse videbimur si rite illud decla.. remus, quod initio quaestionis pro fundame to est positum, omnem Medicam actionem ad duo capita pertinere. Scilicet ut quod pr - .
ter naturam est amoueatur, quod secundumarituram conseruetur. Amotio fit contrarijs: conseruatio similibus. Contraria amborum intentio, hic similium , illic contrariorum, quorum utrumque cadere in unum & idem numero minime per se potest: unica quippe rei natura est, a qua indicatio promitur: unica inquam natura sibique minime contraria. Possunt quidem ab uno plura indicari non tamen ut viro , sed diuerso respectu , neque
sub diuerso genere. puta sub genere similiu& contrariorum) simul; Alias fatendum esset idem esse δc non esse, tolli & conservari. Itaque si ab humoris qualitate petitur purgationis indicatio is eadem sumi a virtute non debet, cum illa ad sublationem persetendat, haec ad conseruationem. Dices potissimam medentis intentionem sanitatem spectare, & vitae custodiam, quae in virtutis tutela tota sta est & haec omnium actionum medicarum finis. Ex quo sequi videtur primam principemque purgationis indicationem ad sanitatem, ad vitam, ad virtutem referri.
Respondeo ex agentis intentione rerum ordinem non euerti. Prima sit in nostra mente iam