장음표시 사용
181쪽
opere vltima. E contrario postrema est in inuentione morbificae causae depulsio, sed in effectu prima, ad quam sequitur integra sanitas, Sanitatem itaque secundario in integrum restituit purgatio, morbi causam per se primario aggreditur & depellit; Nam igitur per se primario ab eo quod secundu naturam indicari potest. sNeque in contrariu quicqua probant quae suere produci a, summa illa duo indicatio, num capita, morbi scilicet depulso, & virtutis tuitio, licet in agetis animo simul cosen, tiat&conspiret licet sese mutuo in opere co- sequantur , non qui morbum tollit a quo robori vis insertur, Vim ex conseqtie uti reficit, 3c instaurat; pari modo qui virtutent reficit & refouet, dum ipsum aduersus morisbum validiorem efficit, morbi pariter conatus Sc potentiam infringit: non per se tamen, .sed ex consequenti de accidenti. Per se sub eadem indicatione nihil simul & morbum adimit, dc virtutem tuetur, quin potius ex mutuo remedij cum morbis confliAu, redul- dat aliqua in virtutem iactura: vicissimquedrar a robur augere adiecstione alimoniae Hudemus, morbum pIerumque adaugemus. An
ergo id per se indicabit virtus a quo pe cellitur, cuiusmodi est purgatio, cum ex se sui tutelam perpetuo exposcati Qxiorsum ergo
inquies in purgatione imperanda perpetua fit virtutis mentio p Quidni hie 6c alibi ab Hippocrate silentio virtus obteista λ Quia K
182쪽
scilicet in tanto exolutionis metu , virtutis status ad amussim spectandus, ut actionis violentiam temperemus 3 quae cum sine aliqua illius offensione obiri nequeat, cauendum id saltem ne aut grauius laedatur, aut paenitus destruatur Hanc indicationem contra indicationem significantius appellaris , ac me- melius dixeris purgationem a virtute permi
ri quam indicari, neque est quod aliud exHippocrate hac in parte inferri arbitremurrhaec circa primum. Ad secundum quod attinet, probatum suit potiorem esse virtutis indicationem in purga tione quam in venae se stione. Probationis a triplici sonte sunt erutarrationes. A mouente, a mobili, a motu ipse. Quae singula in purgatione deprehenduntur iviolenta, in venae sectione facilia, aut medio cria. Mouens quidem siue purgans sapore, odore que, imo & colore, & consistentia in
gratum, humanae naturae Inimicum, inter hac& veneficam, medium ; humorem impetu, ciet, expultricem stimulat, proritat , cogit.
Mobile sua specie infestum, quascunque permeat partes grauiter offendjt , tetro halitu inficit, quantitate aggravat, qualitate serit suritque in quaecunque obuia. Ab utroque Vehemens illa agitatio, quae Medicam sallit industriam, & aegrotos in summum discrimen Vocat, quam ne valentes quidem sne molestia. sine querela, sine timore perserunt grauioris mali. Ec Otrario sanguis tum leui naturae impulsu, tuina motu proprio, qua data
183쪽
porta libere profluit. Quocunque tandem conuertas oculos nulla in effluxu querimonia: si quis typothy miae metus aut syncopes digiti applicatione cohibetur: nulla facultatu offensio si animum, vel si oculum adhibeas. Efficiant hae rationes aliquid sed ab eo diuersum quod adstruunt, non enim neces.sario colligunt maiorem ad purgationem,
quam ad apertionem venae virtutem exposci,
sed istud tantum, plura in purgatione, quam in sectione venae concurrere, quae virtuti efficiant, quanquam non potiora, ideoque a pluribus in illa pertimescendum & cauendum, itemque facilius quam in ista & grauius posse a medentibas aberrari. Verum s omni ierrore sublato , exteriusiue accidentibus praevisis ambo hi ter se, in se se spectata conserantur, nemo est quin manibus pedibusque in hanc sententiam descendat, & luisbens volensqtie fateatur necessario,& per se vim maiorem ad sanguinis missionem quam
ad purgationem, requiri : Id quod vel hoc
rgumento conum citur in aduersam partema qua iactatum est hunc in modum retorto. Si in puris, & aquae conserta effusione dis. soluta virtute mors subsequitur, propter copiosam spirituum profusionem: Quanto Vb rius in effusione sanguinis effundi spiritus existimandum est, quibus tota massa turgeΩcitZ quanto magis exspirituum profusione, 'exhausto simul eorundem pabulo, laneue Leere virtutem 6c collabi Qua de causa nec L A
184쪽
ita frequenter , nec ita tuto & libere omni aetate, sexu, tempore & natura Venae ut purgatio decernitur.- Recreatur certe imminuitione sanguinis
virtus, sibi leuior hoc ipso videtur aeger, nepe quia detractum quod superfluit: fertur exiguo incommodo id praesidium, quanquam non exigua spirituu iactura , dum quod reliquum est in corpore, sufficit viribus sustentandiS. Idem in purgatione accidit, si probe utare. Si' quae purgationem comitantur , aut subsequuntur molestiora symptomata non per se sit & necessarib, sed ex accidenti: Imo vero si talia purgentur qualia purgari oportet confert dc leniter serunt. Sed neque in purgatione per se sic grauiter lacessitur virtus ac in Venae se stione; succedit naque pu gatio leni admodu ac exiguo succi alimentitis, dc vitalis caloris dispendio, quorum v-troque virtutis robur fulcitur atque continetur: Utrumque venae sectio per se & libe- , raliter effundit. Et haec de purgationis indicatione satis, nunc quoniam suum est singulis Hippocratis verbis pondus momentum,
185쪽
ex conferentia s tolerantia rite instit ut a purgationis
Nonnulli hanc sententiam sic interpretantur: summum medicinae parentem cum septem hisce libris praecepta quaedam morbis dignoscendis, caecis rerum euenitibus praesciendis , vitae rationi debite praescribendae, medicationi devium recte imperan- dae necessaria esset traditurus , primo statim hoc Aphorismo communem quandam regulam insinualia , ex qua tum de naturalibus actionibus, cum de artificialibus . indicium indubitate promeretur; conferentiam scilicet & tolerantiam, aut his contraria. Quaecunque enim cum conserentia 3c tolerantia successerint, ex probo euentu, probe fuisse tentata inseremus, contrarii euentus contraria erunt consequentia. Detur verbi gratia epoto cathartico, aut aperta Vena aegrotum recreatis viribus aut ne miminum quidem
offensis, mitigatis magna ex parte sympto- matis , 3c morbo sibi se ipso leuiorem videri,nunquid ex huiusmodi successu aperto indicio colliges id genus praesidia oportune ad-
186쪽
ministrata 3 Iilem plane de viei u eceterisque auxiliorum generibus statuendum. Hanc po rho communem legem in hoc Aphorismo sectatum Hippocratem volunt, neque amplius quicquam docuisse quam ex ἐυφορ α aut δισφορ α colligendum pro bene, aut sectis fuerit instituta purgatio : Testem etiam citant Hippocratem qui morbos a satietate , procreari, ex sanatione colligit. Unde postmodum orta familiaris illa trita Omnium sermone & pr i de morbo & causis a iuuantibus 8c nocentibus dijudicandi consuetudo, Iis enim quae ex arte & maturo consilio fuere excogitara, ipsum ab eueritu rei testimonium pro corollario accedit talem fuisse in praesentia summi doctoris mentem suo commentario confirmat summus eius interpres , non hoc quidem Aphorismo , sed secundo quartae sectionis, ubi praemissis singulorum humorum notis, ex quarum cognitione qualis in corpore exuberet. 8c qualis purgari debeat internoscitur, subi jcit: atque ex his omnibus exhibendi medicamenti si1-muntur indicationes quod peccantis humoris expurgadi vim habeat. Media vero medicatione altera existit indicario quae vel a die 5 rq veritati adstipuletur, vel errorem coarguat. Si quidem aegrotantis ευς οργα, id est ferendae purgationis sacilitas, recte nos peccantem humorem coniecisse testabitur: δισφορμοι,
vero id est in ferendo dissicultas , perperam indi-sse . Nam si infestantes humores VRes
187쪽
cuentur , secile serent aegrotantes , si vero aliud quiddam, necessarium omnino est gra- uiter molestinue ferre. Haec Galenus , quae vera quidem meo iudicio sunt, sed ab Hip-' pocratis intento quibusdam videri possunt
aliena: ut enim concedatur ex conseret uia dctolerantia de actis serri no 1 obscure sententiam, negandum omnino videtur Aphoristicae doctrinae propositum fuisse id annotare, quod cuiuis e plebecula notu, ita dictate natura; quod lippis Sc tonsoribus peruulgatum, ita experientia confirmante. Et quaeso quotusquique ille est aut tam rationis impotens , aut tanta ignorantiae caligine occaecatus, qui si intelligat deiecta aluo constare vires, dolores compositos, morbum profligatum, non illico coniiciat & concludat illum humorem expurgatum, cui prima mali labes erat accepta reserenda λ Istud quotidie 'selo naturae ductu audias dictitantes rusticos.
Quid est ergo quod in eo proponendo literis abutatur , & otio literarij otii auaristinnis
Hippocrates' At vero constare ex varijs humoribus hominem, varie a varus affici, varijs indigere propomatis quae humorum varietati respondeant, nesciunt non pauci : Qeamobrem tum his, tum empiricis qui eodem collyrio persanant omnes ad sumos, vel ad aquas deducunt ut est in prouerbio) imo potius dogmaticae disciplinae candidatis scrip tus hic Aphorismus, ut intelligerent non sine
188쪽
pituitam, peculiaribus quemlibet humorem machinis expurgari suo quemque trudi cuneo: diligenti proinde opera in cuiusque cognitionem incumbendum, ne unum alterius loco aggrediamur, eumque expellamus quem praestaret retineri, unde pro conserentia, detrimentum, pro euphoria, iactura virium c5-
sequitur atque exolutio. Non est itaque ex Aphori sim instituto deducenda illatio a tolerantia & conserentia ad purgationis modum, siue ex tolerantia & conserentia de purgatione peracta iudicium serri non debet; contrario potius modo procedendum, nempe , ita caute in purgarione agendum, sic accurate Ieccantena humorem discernendum ut nulus contingat error, quo aegrotantis virtus
deiiciatur, & morbus augeatur. Germanam esse hanc interpretationem palam indicat ipse verborsi contextus, qui sic habet: quemadmodum clini solo naturae motu purgat 'tur ea quae purgari conuenit, cedit in utilistatem amicti, neque collabuntur vires , sin ea retineantur, quae purgari expedit suec pur- genrur retinenda , nocet, & vires serit, ita quoque in artificiali curatione, quae naturae est aemula, prospero aut inseglici exitu Medicus vacuationem xentabit, prout gnauum
se & diligentem praebuerit in dignoscendo expellendoque humore qui expelli debet, aut incuriam & ignatium. Quam ob causam addit Colophonis loci haec clausula, inspice-N-sportet regιoncm , σ
189쪽
aetatem est morbos. Quibus in redundantis humoris cognitione quasi manu ducimur: quoi sum enim illa collectiva particula Mν, nisi ut signifieetur hanc ex praecedenti oratione conclusionem elici ' quae certe indire ne procedit iuxta priorem interpretationem, inepta namque haec conclusio si id unum spectet Hippocrates, ut ex conferentia 3c solerantia de inita purgatione sententiam seramus, &quaese quaenam illa inferendi ratio cum confert purgatio & leniter sertur, iudicio est redundantem humorem fuisse expurgatum, itaque videndum est qualis pro regionis, temporis, aetatis & morbi diuersitate humor sit expurgandus, nunquid concludendu potius foret 8 Itaque videndum an contulerit purgatio, & an facile eam virtus tolerarit.
id quod ad dirigendas actiones ne tantillum quidem confert prior expectatioὶ rem enim a posteriore colligit. At quanto magis artem sapit , dc quanto utilius quomodo te ab errore vindices praevidisse, quam scire cum
errauexis qua via deprehendas erroremῖHarum certe opinionum neutra me iudicere ij cienda est, validis utraque nititur & veris argumentis, quorum effugiemus aciem , si quae hinc inde afferentur in unam veluti urnulam congeramus. Galenum habebimus non tantum fautorem, sed auctorem & ducem: Dum ait non modo proponi scopum Uniuersalem euacuationum omnium, qui est humor
superabundans, atque eiusdem discernendi
190쪽
signa declarari, verum etiam notas prosercle quae a bonis vacuationibus nequeunt segregari, atque his contrarias , quarum fiducia recte nos, aut secus vacuationem aggredi fiamus certiores. Fallunt enim in agendo Coniecturae etiam doetillimos ac prudentissimos quosque, similitudo reruMedicis experietissimiς imponit, ut raro de futuris ante certo statuant quam dubia inuenta, certo euentucofirmentur. Equide valet utrinque argumentum a causa ad effectum , ab effectu ad causam, alterum ex alteri vaenamur, alterum ex altero metimur : Mali corvi malum ouum ut est' in prouerbio ) mutuoque ex corvae ouum , inserimus ex ouo coruum. Legitima purgatio conferentiae & tolerantiae certam expectationeni inij cit , quo modo causae certae, esse stus certi: Ambo haec vicissimistae causae bonitatem arguunt causim a qua oriu-tur produnt, nec non artificis in eius inuentione fortunam aut industriam. ni vero usiim conferet ex conserentia
aut detrimento, ex facilitate aut difficultate tolerantiae diaeta cognitio 3 An vires instaurabit inquies, si exolutae 11nt ac prostratae Z An
reuocabit animam cum evanuerit 3 An humorem reponet qui cohiberi debuerat, cum
Quae contrario modo prodeunt sistere iubet Hippocrates. Nos eius praeceptum sequuti, media ut loquitur Galenus) medicatione, inutili, aut perniciosa vacuatione per