Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

DUBIUM PRIMUM

malum, si vero leuis debilius. Haec diuinus senex: Ex quibus coli imus humoru quidem

motum ex eiusmodi insomnijs, atque agitationem eorum aliquam posse dignosci, at non speciem, quod inquirimus: in his ergo non moror , quemadmodum neque in fortuitis quorum beneficio certi aliquid in re Medica assequi, quod ad humorum infestanti uni distinctionem facit nemo potest. Relinquuntur modo sola naturalia quae plurimam, hac in parte vim possident, nam cum ab intemnis dispositionibus, varijsque humorum motibus oriantur , interiorum certe dispositionum 3c humorum quorum esse sta sunt, coniecturas non leues, aut sallaces exhibent. Exempla passim a probatis auctoribus afferuntur, Medicis familiaria atque Utilia: nobis instar omnium fuerint ea, quae ab Aristotele 3c Galeno proponuntur. Inquit naturae Geni' tonuisse fulminasseque putant quorum soni exigui aures pulsant ac seriunt. Mellis, aliarumque rerum dulcium se succum percipere, quibus leuiter diffuit pituita. Et per ignem ambulare, magnoque calore affici, cum calor exiguus aliquam eorum partem occupat. Ecce. Ut flatuum, pituitae, intemperiei calidae, aut calidiorum humorum motus prae se serunt insomnia. Sed Galenus clarius atque ex professo nobis idem palam facit his exemplis. si quis insomnijs ineendium videat, a flava bile vexatur: si fumum, vel caliginem, vel prosuris M 4

Libro de

de Hianae per insem. Libro de

222쪽

das tenebras, ab atra bile: Imber vero frigiadam humiditatem abundare ostendit: Nix &

glacies,& grando, pituitam frigidam. Qui in

stercore & caeno versari se arbitrantur vel humores prauos graveolentes& putrefactos in se habent, vel copiam stercoris in intestinis contenti. Qui autem contra sunt asse isti, ac in locis beneuolentibus versari se credunt, contrariam habent in corpore affectionem. Vnde sic tandem concludit. Qtiae igitur laborantes in somni,s vident, seque agere putant, saepe haec nobis tum humorum desedi', tum excessus, tum qualitates, hoc est ut antea explicuimus , species siue differentias coindicabunt. Circa quod ne praecogitationis specimen exhibiturus Medicus , ridiculus videretur, attendendum in primis est, num qUae natUralia reputamus, alterius fortasse sint ordinis

insomnia : ut si quis de poculis, de obsonijs,

de venere interdiu multum aut legerit, vel audiuerit, aut cogitarit, imagine tue postmodum in semitiose vel bibere, vel comedere,aut venere uti. Non' id illico vel in sitim, vel infame, vel in seminis copiam reserendu. Temporis quoq; , dc sumpti eduli j locorum externorumque omnium habenda ratio : Si quis enim media hyeme, tempore Aquilonio,

humidioribus obtectus stragulis, loco frigido recumbens, vel accessionis initio quaecum rigore, horrore Vel frigore incipiat, nive sibi conspergi videatur , rempori m/sis , quam

Diuilige o hy

223쪽

ID IVM SECUNDUM. 18seorporis affecistioni tribuendum est, quemadmodum & caeteris commemoratis circustantiis. Imo vero excedentibus toto copore calidis humoribus, pituitosis eduliis in ventriculo contentis , similis imaginatio oboriri potest. Quemadmodum si quispiam ardente syrio , calidiore conclaui dormiens, totusnoetu sedore diffluat, non statim Hippocratis auctoritate moti, eum vel pluri cibo uti, vel euacuatione indigere suspicabimur , Verum externa in primis attendemus, & si quae nos effugient, vel a patiente ipso, vel ab assistentibus diligenti examine perdiscemus. Reliquum es , ut circa allegata exempla elegans nec iniucundum discutiamus problema. 'Cur videlicet exigui humorum motus tanti in somni's appareant, ut ex bile infestante in- . cendium: Ex tantillo sibiloi flatu, imagi

nemur tonitrua , cnm tamen hos motus vix

deprehendamu/ experrectit An dicendum est idcirco imaginationem in somno quam in vigilia vehementiore esse, ridiam. quod vigilantibus, tot tamque multiplices per sem- agitationes extrinsecus indicant, ut ab ijs internae nisi magnae fiat & validae facili negotio obscurentur λ An potius istud accidit ra- Arist. Lib. xione spirituum, qui cum ab externis occu- δεδεμ .pationibus sens busque destiterint in imaginatione uniuntur, uniti validius assciunt, fortior quippe est: virtus unita, seipsa disgre- sata & dispersi. An denique in vapores tor-

224쪽

sDUBIUM SECUNDUM. 18s

Hac al, si visa forent insomnia Graeco

Falsa rati, potius Troianis terga daremus. Sed vidit qui nostra Do regit agmina nutu. Uerum non desunt, qui pro huius semnij veritate disputent, & contrarii euentus culpam in Agamemnonem ipsum detorqueant, quem ideo νηπων hoc est inconsultum vocat Homerus, quod is non satis ad ungue perpense atque examinato somnio, sola pugna-di cohortatione contentus, praecepto de Imiuerso armando exercitu praetermisso , non omnes copias in Troianos eduxisset. Sunt

enim diuina somnia quibusdam quasi tenebris & ambagibus obuoluta atque perplexa, ut discuti dissoluique neque facile, neque a quouis possint. Sed hoc apud se discutiat ingeniosis lector, facile postmodum de insemni, veritate perspeeta ex Iouis intentione iudiciu serer. Alterum quaesitum erat An, or cur animi. mores sequantur humorum praedominium. Ρ Raeci are ab Aristotele scriptum est , ubi , conie standae naturae rationem edocet 'Iliad.

in som. Scipionis.

225쪽

latere in corpore signa aliqua naturalium affecstionum. Equidem si a corporeis dispositionibus pendere animi mores admittimus, ab is em indicari ipses designarique concedendum est, a quibus oriuntur ι & vice versa arum hos ipsos causarum prodere non leuia argumenta. Hoc antea supposito quod nobis in praesentia declarandum venit, inter caeteras discernendorum humorum coiecturas animi mores enumerauimus ; sed nunc ante omnia ne quem homonimia errorem

pariat, animaduertendum est apud , Philosophos & Grammaticos familiari loquendivssi morum nomen alias pro actu ipso, alias pro habitu sue naturali inclinatione usiar- pari. In quaestione proposita utroque modo accipiemus, ita tamen ut magis proprie & vere debeat in secunda significatione intelligi. Achus enim praeterquamquod habitus &potentias consequuntur) melius Metasse passiones quam mores di xerimus. Nam & passones moribus contrariae saepius obtingunr, laetantur melancholici, truces ponunt ultus cholerici, blandi Ac hilares, proni in iram seruntur, ac praeterea non illicb porrae a quacunque occasione habitus in actus exeunt. -nquam in hoc conueniunt quod maxime ad praesens negotium facit) quod

utraque a corpore dependent.

Horum inter se differentia manifeste prodidit Aristo. dum iracundiam definit animo-

226쪽

DUBIUM SECUNDUM. 183

sae vitium, per quod sunt ad iram praecipites : quasi dicat iram actum esse, iracundiani vero quandam ad hanc ipsam inclinationem, ut Cicero loquitur. Iam modo cui priorem pensi partem absoluamus affirmative concludimus animi mores humorum dominium sequi. Et sane pro humorum varietate varie nos animo commoueri, ita experentia co- probatum est, ut in dubium reuocari non possit. Experientiae suffragatur communis Philosophorum medicorumque cosensio, qui palam profitentur, tum alimentorum, tum aetatum & temperamenti, tum humorum Scuiuendi ritu, tum etiam squod minus credibile duxerit quispiam locorum Sc temporum mutatione, mutari animum, licet in contrarium vulgo iactari audiam.

Coelum non ammum mutant, qui trans mare currunt.

Quantam hac in parte vim conserant alimenta sesis declarat Plato, cum vinum adolescentibus interdicit, ne igne igni addito insuriam agantur frigidum vero & exanguem seniorum habitum ad caloris symmetriam vini potione reuocat, senectutis duritiem, molestias, taedia, curas vita liberaliore emollit. Is fud in se expertus Zeno, a vino pari modo se affici dicebat, quo ab aqua Lupini in qua longa maceratione dulcescunt. Ad aetates quod attinet, diuersa sunt singularum studia, imo sic inter se contraria, qt quem infantem noris aut iuuenem, senem

227쪽

eundem sibi plane, non tam vultu qua moribus dissimil em experiare. Temperamenti simul & humorum vim percepit Aristotel. cum natura sanguinis causam esse ait, ut multa animatibus veniant tum per mores tum per sensum suis quippe contrarijs praepollent ea quae sanguinem habent frigidiorem & tenuiorem. Sed optime constant quae calidum tenuem &syncerum possident, ut pote quae Una & viribus corporis Manuni dotibus plurimum valeant. Aristotelicis respodent haec Hippocratica quae a Galeno referuntur. Quorum vena in cubito pulsat ij suriosi sunt, iraeque praecipitis, quorum autem immota persistit hoc est succenso stupori oportuni. Nam exubertate caloris cordi insiti hae si aliquando pulsant arteriae, surio sque & in iram procliues caloris copia, pigros autem graues aegr que di- mobiles frigiditas facit temperamenti. De humoribus priuatim ita loquitur Plato acidae salsaeque pituitae aut quicuque etiam amari biliosque humores corpus peruagan tes, ubi perspirationem soras, non eruperinti sed intensi, halitum ab ipsis prodeunt e animae penetralibus admodu pexmiscentes sese corruperint morbos varii generis, tum gra-iliores leuioresue, tum plures aut pauciores

animae ingerunt, quibus ad tres eius sedes prouectis quocunque appulerint singuli dis ficultates varias, & qualuis animi molestias, saepe vero δc audaciam & timiditate iteruq

228쪽

SEC SUM. 2o obliuione atque haebetudine constare oporteti

At quid opus est Philosophi testimonio apud

Medicos, quibus quotidiana experientia peculiares singulis humoribus, mores tribuere, numque ex altero deducere monstrauitῖ Nunc ad viuendi rationem S. educationem cuius facultatem nobis prodidit Galenus cum de victu infantis temperati agit: huius inquit sortis homo cum arti simitatis tuendae traditur educandus , sortunatus utique sit si statim in lucem editus ei committatur, ita quod ad anin . quoque affectus nonnihil lucri faciet ue ipsa nimirum reclavicctus ratione mores quoque probos reddente. Et paulo post. seruatur vero quodque iisdem plane generibus quibus corrumpitur.

Corrumpuntur autem animi mores praua consuetudine cuiusque hocuml, cibi, potionis, excercitationis , videndi, audiendi, totiusiue musices. Itaque peritum horum Omnium esse eum Medicum decet qui sanitatis tuendae curam suscipiet, nec ea opinione esse,

quasi ad selum spe stet Philosophum an iami mores effingere. Denique locoru Sc temporum meminit & copiose & elegater summus Hippocrates eo quem de aere, locis &aquis scripsit libello, inter caetera dum Euro

pae Asiam confert. Omnia inquit longὸ

maiora pulchrioraque in Asia gignuntur, regio, regione mitior est, & mores hominum mitiores; horum autem cause est temporum

anni temperies. Ecce quod de humoribus

Lib. r. δε nitate

229쪽

uidem C.

sol mi probare institutuna suit, de reliquis etiam ex multis & grauissimis auctoribus

probatum. tamen non alia ratione pa- .rere aliquam in moribu S mutationem videtur, quam quod humores pariter attingant& immutent. Plura qui volet Galenu adeat, nos interim ratione ni cur haec ita sint per- quiramus, in qua ille perquirenda salse ni- xus fundamento veritatem assequi non potuit. Nam animarum essentiam nihil aliud esse vult, quam temperiem: Quo nomine Andronici peripatetici di stare ij cit, ac collis gir, animas inter se differe essentialiter uti corpora. Neque etiam rationalem ab aliarum censu excludit. Cum enim docuisset Corpus unumquodque ex materia & forma constare, & qualitatibus quatuor materiae aduentantibus corpoream ex ijs nasci temperiem quae necessarib constituenda sit forma siue sic tandem concludit: si ergo dc quod ratiocinatur species animae fuerit mortale erit, nam dc ipsum quoddam cere- . bro temperamentum est. Quo posito iacile sese dissicultate proposita extricabat: nempe mirum non videri debere si mutata ab humoribus temperie , hoc est anima, eius pariter moreS immutentur. Contra vero satetur ingenue admissa Platonis de immortalitate animae sentetia , se ne per imaginationem quidem longa & accurata di iiii sitione adhibita, potuisse unquam consequi , quomodo

incorporea substantia, quae per se ipsa esse

230쪽

possit; a corporis societate in contraria sui naturam traducatur: si nec qualitas ulla sic corporis, nec species, nec affectus, nec sa- cultas. Igitur qua ratione id fiat docendus' est, relictis Platonicorum , & stoicorum figmentis. Arbitrabantur quidem Platonici im- Piatonis mortalis animae, caelitus in corpus delapsae-

eiusque humiditate quasi demerse , vim intelligendi sopitam esse atque obrutam, donec humiditate imminuta proprio ipsa munere liberius fungatur. mare prudentiam in sic- . citate collocabant unde illud Heracliti, splendor siccus, animus sapientissimus) nostrunque scire aliud nihil esse asseuerabant 'quam reminisci. Ex hac porro connexione

concretioneque corporea animam contrahe- ,

're aste stionis quasdam brutorum animantiu quam hominum magis proprias. Quales sunt inuidia, iracundia, intemperantia, libidines, caeteraeque id genus Unicuique, varie pro varietate corporis obtingentes. Et haec quidem Platonicorum opinio, quanqua multiS ambagibus referta est , proxime ad veritatem . accedit: Ideo neque danai ada penitus, neque omni ex parte recipienda, ut in progressu s bisojiam patebit sed explodenda Stoicorum sententia sententia. est, qui singulos homines nasci ad virtutem pronos , dc consequendae virtuti Idoneos putant nullasque agnoscunt passiones mali: peruerti vero a non viventibu S dc depraua- ri asserunt, aut voluptatum blandit ijs delinitOS , praua vivendi consuetudine a recto

SEARCH

MENU NAVIGATION