Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Lib. quoc

virtutis tramite detorquςri. rum absurdissimos errores & dementiae proximOS Validissimis rationib' compescuit idem Galenus, quas in hunc locum transferre non pigebit.

Si percuncter inquit Galenus ) de homi

nibus, qui primi extitera nullumque ante se habuerunt, a quo hi deprauati fuerint, dicere non poterunt. Quemadmodum pueros flagitiosimmos intuentes, quis eos flagitia edocuerit: ac potissimum cum multi simul videantur ijsdem vescentes alimentis, ex iis dem parentibus orti, ab iisdem praeceptoribus eruditi, longissime tamen inter se natura dissentire. Si vero omnes voluptatis quae bona non est, sed ut Plato inquit maxima illecebra peccandi, familiares efficimur, natura omnes mali sumus, quod si non omnes, sed aliqui, Illi soli natura praui erunt: Ex quo idemcitur contra Stoicos, inserta ab ip1is naturae primordiis in hominibus tam vitiorum quam virtutum semina. Sed haec aliquanto longius a proposito nos abduxerunt institutum ivit demonstrare, qui fiat quod animus diuinus immortalis cum sit, humoru quasi motibus subseruiat Dicendum est duplici id ratione accidere, quarum altera, ad humores ipsos , altera ad animam referri debet. aeres in symposiacis Plutarchus quae causa sit, cur vino promptius capiantur senes quam mulieres Z Hanc inter caeteraSprofert; Valentes etiamnum senes ijsdem acci-

232쪽

proinde motione noua quidem non excitari, augeri tamen ea que ab aetate.

Pari modo de animantibus Philosephanduest, quae quoniam una cum elementoru substantijs ipsoru quoque qualitates sunt sortita,' dc alteratiu a Philosophis vocatae qualitatesqManda habet cum affectionib' animi similitudine , nil miru est, pro diuersis humor u dominantium motibus, Uti varias qualitates , ita& varias affectiones ipsa induere. Non ita

tamen ut aut totum vivens, aut anima immediate afficiant humores, tanquam ipsi sint quib' anima cum corpore unitur, sunt enim ut nostra fert opinio) inanimati omnes, sed mediante ea parte, in qua dominantur, & ad quam confluunt ex vi animae. Exempli causa, iram dicebat Aristoteles ex sanguinis circa cor effervescentia prouenire : sanguis ergo circa cor effervescens vim habet passionem hanc commouendi, & consequenter alterandi, siue afficiendi animam mediante corde. Ax remanet adhuc prima difficultas indecisa, quorsum anima incorporea, & aeuiterna, patiatur a corporeis, & caducis λ Audiant modo Galeni hac in parte sectatores si quos

inter Christianos inuenire licet non minus Physicam, quam Theologicam de immoritura anima sententiam. Illud pro indubitato supponi velim rationalem animam, quamuis a corpore seiungi,

separarique possit, ut pote quae ab eius po-N 2

233쪽

a. de an in min. t. s.

testate non sit eruta, se afflata diuinitus, veram tamen formam esse non assistentem, ut nauta nauis quidem censuit Plato) veruvl Aristotelis verbo utar veram Dδελέ αν. Seu actum primum corporis naturalis organici, potentia vitam habentis; quae definitio non miniis immΘrtali animae quam caeteris incommuni tribui solet 8c debet. Iam si forma corporis est instrumentalis corpore sane tanquam instrumento utatur necesse est. Quem admodum igitur ars naturae , imitatrix pro varia instrumentorum qualitate diuersimode Operatur: ita etiam pro varia organoru dis

positione quibus uniuntur & anima & eius potetiae, variari quoque inclinationes & actiones fatendum est. Exemplum si ita lubet ab externis sensibus depromamus. Qui fieri putamus quod hic odoratu alteri

praepolleat. Ille auditu Θ An ad animae potentiaS causam referemus, quas aequalem in se persectionem ab ortu naturae consequutas fuisse, certum est λ An potius ad instrumenta λ quorum tot differentias videmus , quot capitat Ouid. quod in eodem homine sensuum actiones immutari, imminui, vitiari, ac fundirus aboleri in dies cernimus' An dicemus animas, animaeque faCultates, Protheo mutabiliores, quascunque vicissitudines perpeti,tandemque cortuptioni obnoxias 3 Absittatus error a Christiano homine, verae Philosophiae studioso. Sed intrepide culpam omnem in terream hanc molem cuiuS compagi-

234쪽

DUBIUM SECUNDUM. 2C6bus irretita tenetur caelestis anima, cum Philosophorti principe reijciemus. Etenim sue obstructus neruus Opticus , visibilis spiritus ad oculum defluxum intercludat: sue

Vapores e ventriculo ascendentes , salsas muscarum volitantium imagines obi jesant; seu assisse in ipsum ocul hi bile flaua , externa mnia crocea appareant aut pallida: seu denique confosso truncatoque indendi instrumento collabatur penitus visio atque de-nciat, erit quod in corpore vitium requira mus. At videndi potentiam, quae ab anima derivat, quanquam in se immutabilem materiae nihilominus cui coniungitur vitio iudicem' impediri. Quando ut praeclare Philo- ν.' Gsephus) si senex haberet oculum iuuenis, Vi- rest deret, ut iuuenis. Non enim sicuti corpus, Ita animae facultates decursu temporis consenescunt, simili quadam ratione assectiones sensiles, rationalis anima corporis contagione

suscipit, quamuis non onmino sJHili : Non enim Illico, quemadmodu obiecto in Sphaera activitatis posito ut loquuntur. Phisici)0rgano probe disposito, neque repugnante medio,

neque mente aegrotante, non potest auris non

percipere sonos, odores nasus, gustus sapores . tactus quaslibet primarum qualitatum digerentias: Ita pro humorum coustitutione& motu varios necessario mores induit animus , atque huc illuc , instar Euripi fluctuatis, tumultuarijs passionum procellis concuc

235쪽

quetur. Clauum tenet quandoque ratio , &more periti Nauarchi moderationis δc iustitiae Anchoram figit, ne vi tempestatum Una cum naui citi non inhaeret quidem at quam informat, abrepta, in vitiorum scopulos & vada deuoluatur. Quamobrem proprijs belluarum perturbationibus nusquam irretiri se sentiet quisquis rationis imperio se submittet. Id quod grauiore musa dignum vere & eleganter sed Lyrice ita nos edocet Horatius. Iustum es tenacem propositi virum Non ciuium ardor prava iubentium, Non vultus instantis Tyranni,' Mente quatit sobri: neque Auster Dux inquieti turbidus Adria. c fulminantis magna Iouis manus, Si fractus illabatur orbis pauidum ferient ruinae. ,

Hoc est ut verbo dicam) probum & Ω-

cicero. a. pientem Virum nullis machinis a ratione dia

sui uelli: Haec ut imperet illi parti quae obedire)- debet id uidendum est viro velut seruo do-α, δε Velut Imperator militi, velut parensisa,isH. fili O. Sec simi homines qui rationem bono

deorum. consilio a diis immortalibus datam in fraudem malitiamque conuertunt, sunt plerique' pene dixerim omnes, ita paruna in edomandis prauis assectibus occupati, ut leui quacunque agitatione grauius concitati, humorum concussione & impetu ad aliena deserantur, unde accidit, ut non inepte ex animi

236쪽

DUBIUM SECUNDUM ac R

feramus, id quod euenire ut plurimum animaduertimus pro regula constituentes. Haec eis ergo breuis & dilucida quaesiti solutio, rationalem animam praedictas affectiones contrahere ex unione & commercio corporis cui se accommodat tanquam sorma ; Eoq; in illas esse proniorem quod humores quib' ipsa utitur tanquam instrumentis quibusdam, non parua affinitate moribus respondeant; Atque hanc causam esse, arbitror ob quam nostrates in excolendo locupletadoque vernaculo idiomate longe studiosissimi, pro moribus humores Vulgari sermone usurpare

consueuerunt.

Ex hac porro mixtione non modo affectiones corporis contrahit animus, sed vicissim ab animo varie corpus immutatur. Ex immoderatis quippe amoribus ex ira vehementi, ex Miuturnis moeroribus non graues dumtaxat affectus , verum etiam humo res singulis perturbationibus affines in Corpore procreantur. Ut enim cupiditatibus Principum & viiijs infici solet ciuitas, ita quoque animi Pathemata in corpus velut in subditum, aut in domicilium redundant.

QVaesierit hoc loco sortasse quispiam,

nunquid aliam praeter temperamentum es lentianaanimae cognouerit Galenus 3 Cum ita accurate antiquoru omnium tum maxime

Platonis&Aristotelis de ipsius immortalitate sententiana perlustrarit, quae reuera immor-

237쪽

talis non foret, si a temperie non distingue

retur.

Equidem multorum opinio est , corporis temperiem sermam esse ex Galeni mente, non quidem rationalis hominis, sed Medicam; ut pote, quae sola in Medici contemplationem cadit. Illud enim quod neque seruari praesens, neque absens restitui potest , cuiusmodi est intelligens anima negant ad Medicum pertinere. ideoque solum tem peramentum formam humani corporis esse dicunt , quatenus videlicet sanabile est aut aegrotabile. Et haec quidem interpretatio ab ipsemet Galeno videtur desumpta, qui posi- quana multa de animae essentia dubius praemisisset, Haec subiecit. Caeterum superuacaneam Medicis de animae substantia cognitionem esse arbitror, satis esst enim arte Medicam cum ratione tractantibus illud nosse, quoad scilicet ip11us cerebri ac spiritus in eius sinibus contenti naturalis temperies inuiolata seruatur vivere posse animat: s vero contentus spiritus aut prorsus corruptus sit,

aut a naturali temperatura una cum ea quae

in cerebro est longissime discesserit mortem necessario consequi. Sed excusari Galenus tali distinetione hoc in tractatu ne quid, qui sibi omnem excusationis ansam eripuit, dum aperte Platonis de immortalitate animae placitum euertit; Non ut Medicus, sed ut Physicus, tota s-

quidem Physica est illa disputatio quam eo

238쪽

SEC SUM. EI Odibello prosequitur, cui inscriptio est, quod animi mores , corporis temperamentum sequantur, eiusque finis cognitio esst non ac io.

Addo praetere Non in eo solum libello sed alibi quoque Galenum dum Physice agit suam

in investiganda animae natura ignorantia ingenue profiteri. Haec enim ab eo seripta sunt.

Animae quidem substantia quaena sit assirina- λ is

re non possum, cum a quibusdam audi rim incorpoream illam esse. Et paulo inserius: A-teor me de animae substantia dubitare , nec vel

probabile quidpiam habere quod asseram. In ijs vero libris qui de placitis Hippocratis &Platonis inscribuntur qui toti sunt Phisci,

cum multa de anima disputet, mente propriam nusquam diserte aperit, euidens dubij atque ignorationiς argumentum. Ecquis vero in definienda quaestione proposita tueri audeat Galeni partes' Supponamus temperamentum formam esse Medicam cui acc eptae referendae sunt actiones, quid rsequetur λ Illud certe , qu cmadmodu pro temperamenti varietate variantur sormae sic &ipsarum a stiones pro varijs temperaturae dis positionibus necessitate quadam determina- ,ri. Ulterius itaque progrediendum est, ac genuinae formae, quae aeuiterna est, caelestis plane ac diuina, libertas agnosceda , haec a corporeis quide dipositionibus ex parte pudet, quatenus ad alterutrum ab ipsis inclinari potest, cogitamen, ac indomito quoda& ineuitabili impetu rapi, impellique, minime potest.

239쪽

Habitus in Athletis optim

si ad extremu venerit, infidUS.

Non en ini subsistere in ipse

possunt, neque quiescere. CuVero nullam quietem interponant, neque in melius progredi valeant, relinquitur ut inpellis ruant. Horu igitur gra

240쪽

s tia bonum habitum non lente, soluere expedit, quo nutriri denuo corpus incipiat: Neque

L concidetias ad extremum du-

cere , periculosum enim. Sed qualis natura fuerit eius qui perlaturus est, ad hoc ducere. Sic & euacuationes ad eX- tremum deducentes dubiae: dc

rursus in extremo constitutae refectiones minime tutae Commentarius.

Rudenter admodum Vti coetera diuinus Plato res arduas exeptis optime declarari asseuerauit, haec enim exeplorum vis, haec natura est, ut rem omni penitus discussa caligine rudiorum etiam sesibus,quasi visendam obij ciant, quamobrem merito hac procedendi methodo in praesenti aphorismo qui paradoxo quibusdam videri poterat, usus est Hippocrates. Nouum benim sortasse fuerat

inauditum, optimam corporis habi -

SEARCH

MENU NAVIGATION