Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

rumdam permixtionem concedamus necesse est, quae tam varie dc tam longe disiectarum 1nter se partium strueturae constituendae, re stituendae, atque conseruandae sussciant. Illud

pridem ab Aristotele proditum est, ijsdcm

conseruari nos atque sustentari, ex quibus conamus Θ Num ergo quae in auras quolibet mo- mento temporis evanescit substantia penitus Heterogenea. homogeneo atq; uniformi succo reparabitur λ Id si admiseris reluctabitur sensus, qui in coagulato laete quod sanguine ferunt dealbatum) in ipse extracto sangui re',

non obscure partes a partibus secernit. San guinis igitur appellatione, quatuor humore Scommuniter designantur : Non ij qui de Huc eri omnes, quales in suis conceptaculis asseruantur, sed variae eiusdem sanguinis partes, ad ipsos subsantia, teperamento, dc calore quam proxime accedetes. Crudior nimiru sanguinis

portio cum frigidam dc humida nacta sit temperiem , que admodu dc pituita , pituitae nomine donatur: Quae terrestris, frigida,&sicca: melancholiae , ignea calida,&sicca, bilis, cuius naturam perbelle imitatur Omnium postremae quam Aeream nonnulli, calidamque & humidam esse volunt cum tamen substantiae, & qualitatum moderatione quandam obtineat toti appellatio tribuitur. Haec reliquas portiones sua quantitate longe multumque exuperat: sequitur proxime pitu ita: tertio loco melancholia , Bilis omnium' paucissima, ea ipsa proportione, quam in su-

272쪽

peruacaneis humoribus deprehendimus. His . ita constitutis nullius negotii erit propositas , enodare, Perspicuum enim est, per humores Omnes sanguineam massam indicari. In his porro humoribus quantumcumque incremscant, declarata proportio requiritur, ut pedi inde omnino sit humores aequaliter, aut secudum analogiam adaugeri. Vitiatur enim de necessitate proportio, nisi aequale sit omnium

incrementum, 1 olus peculiari nomine Uocatus sanguis, ab hac conditione excluditur, Ut me

rito in definitione sit additu aut sanguis solus. b. a. sta. Et hanc Veram Germanam Galeni mentem arbitror, quamquidem Fuchsius longe .dvuersa ratione exposuit, cum inquit, neque est cur aliquem turbet quod hoc loco plenitu-' dinem etiam esse tradat, ubi solus sanguis

supra modum aut proportionem augetur.

Nam Gnguinem intelligit venarum, qui purus .

. non est & simplex, sed alios sibi 'permixtos

humores obtinet. Qi' oratione quid absur dius dici aut excogitari potest. Definit Pletho ram Galenus, quando humores quatuor pro portione augentur, aut solus sanguis, per humores quatuor sanguinem denotari profitetur Fuchsius, his verbis. Nihil autem refert sue

ex aequo humores omnes, siue sanguinem re- redundare dicamus. Quorsum igitur tam ridicula & male consonans, in breui sententiar petitio, quam excusare non potest Fuchsi', eum per se iuri sanguinem non minus qu mper humores Omnes,integram massam ex qu

273쪽

uVAESTIO TERTIA

tuor humoribus conflata interpretari audeat 'hunc enim sensum emcit, plenitudo fit quatuor humoribus proportione, aue is, aut quatuor humoribus inusitata sane loque di forma, tanto Doctore prorsus indigna. . orsum vero disiunctiva illa particula aut, nisi ut res si- gnificentur a se inuicem distinctae 8 At impe

mistus inquit 9 syncerusque sanguis nusquain venis reperitur. Quid re ferit ergo redundare non potest sanguis, quin una caeteri cum ipso commisti homores augeantur. Hoc ipsi necessario concludendu est, repugnante etiam ratione,& experientia, aut frustra Galeni au- thoritatem in medium protulerit , dum itam habet. Ideni est si solum sanguinem dicas aut humores omnes, quoniam is ab humorum permixtione sola mentis operatione seiungi potest, xe ipsa non potest. Et hoc ita esse Galeni testimonio Comprobat .Sit ita; quid repugnat quominus purissima ipsus portio squam Caeteris tribus sua quantitate superiorem esse diximus in homine naturaliter constituto pro caloris δc alimenti bonitate se pranaturae ordinem increscat, reliquis aut parum, aut nemi-inimum quidem adaue is y Stat nostra ex parte Galent authoritas praecedenti quaestione alle- ρis. gata, dum ait solum sanguinem in Plethoricis δε.

dispositionibus amplissimu excessum adipiscii posse, nullum aliorum humorum posse, ubi aperte sanguis pro humore distineto ponitur.

Id quod satis indicat vox illa solus quaequbdem separatim δέ distincte significatur quartus

274쪽

humor, ut specie&essentia propria, ita etiam nominea coeteris diuersus. Neque alium patitur intellectu haec oratio, nisi Galenum nos tro potius nutu & arbitrio , qtiam ex propria sua intentione loquentem inducamus.

Dicet aliquis doceri idipsum a Fuchsio, sed negari Plethoram quae soli' est sanguinis, eam esse de qua disceptamus, quam Ple thoram simpliciter vocant, dicedam poli' cum adiectione sanguineam , atque in idem referri genus cum biliosa, pituitosa, & melacholica. Miror

equidem Fuchsium virum alioqui do stum atque oculatum, in re tam manifesta & sacili ita grauiter allucinatum atque occoecatum, ut non modo sententiam effingat toto quod aiunt) caelo a veritate alienam, verum etiam

Galeno salsissime imponat, atq; ab eo dicta in

contrarium omnino reprobumq; sensum distorqueat. Hae C sunt Galeni vere aurea, 'quae a Fuchsio in stae opinionis confirmatione afferuntur , quam tamen sunditus euertunt. Fiet

autem haec de Plemora agens quatuor humoribus ex aequo auehis, aut solo sanguine. Nam cum alius quispiam humor redundarit, Aelut est pituita, flava bilis, itemque nigra, eiusmodi auctionem siue redundantiam non plenitudine, neque simpliciter multitudinem, sed cum adiectione pituitae, aut flauae bilis. aut nigrae plenitudine dicunt. An potest quicquam clariori aduersus Fuchsium oraetione enunciarii Prodeat nouus aliquis Grammatices Tirunculus, illico cum hac legerit, sanguineam

275쪽

STIO TER NA. 2 8 plenitudine sub alio contineri genere, quam

biliosam , caeterasque enumeratas Constanter

asseuerabit. Illam quidem ex Caleni mente sub vera & simpliciter tali , has sub plenitudine secundum quid , siue cum adiectione dicta reponet. Et si vero sigillatim eodem capite tum sanguineae, tum aliarum indicia in libro de plenitudine describuntur, putandum idcirco non est, ad idem genus univocum pertinere uniuersas: secus omnino res habet: imone biliosa quidem , pituitosa& melancholica, plenitudinis, at Cacochymiae appellationem merentur. Nisi sorte admodum exiguucaeperint excessum, quo casu etiam aequivoce, aut saltem analogice generis nomen & rationem participant, Solus itaque supra naturae, leges redundans purus syncerusque sanguis legitimam plenitudinem efficit. Nam si lutea sola bilis aliquado ut in ictericis superauerit, ait Galenus, non etiam talis assectus Plethorica dispositio, sed humorum vitium est , itidem - quoque in atra bile, & pituita Ex his euidens est allegatam superius definitione ei tantu Plethori speciei proprie cona- petere , quae sibi Ple thorae nomen proprie &peculiari . edicat.Ab ea tamen caeteras quoque dis. Ias quantumuis improprias venari licet quandoquidem rectum sui dexest ,& obliqui, Et diuisonis principium is Galeno credimus ab essentiae ratione petitur rei diuidendae constituta. Manifestum Ooq; est Plethorae appellationem eius quae ad vast

276쪽

, si APHORISMUS TERTIUS,

dicitur, non alterius vere & absolute esse propriam : Analogum enim simpliciter & absolute postulamitur pro praecipuo analogato. Sed hic insargit scrupulus ante eximendus quam ad Plethorae disserentias transeam'; Redundantiae vox perperam in definitiona progenere videtur admissa, nam quae ad virtutem ies plenitudo, absque redundantia inuenitur, potest quippe reddita vis infirmior a solito,& ordinario,ac naturali pondere grauius pre . mi, imo & opprimi, senum & conualescentium exemplo, qui sub leui admodum & pristinis viribus valde suppari sarcina satiscunt. Respondeo simpliciter loque do ut nullum est sanguinis supra naturae ordinem incrementum, tic nullam quoque eiusdem in plenitudine qua de sermo exuberantiam simpliciter agnosci , sed solum comparative, & in Ordine ad vires , quarum respectu quantulus cunque is est, multus est, & ut nimius detractione minuendus. Quomodo vero hanc plenitudinis speciem, caeterasque OmneS quantumuis improprias exsposta definitione inuestigare liceat, apertin

QVemadmodum fieri non potest ut aut disserentias generis illius aut species inuenias, ipso quod diuiditur non plane explo

rat.

277쪽

rato, sic viceversa diuisionem ex definitionis colligere non magni est: operis. Issa nos methodo progressi ex praefata definitione Plethorae species eruamus. Generis locum tenet redundantia, est ergo de genere quantitatis quae cu suscipiat maius& minus diuids commode Pletliora potest habita maioris tu minoris ratione , in summam , qualis est Athleticus habitus: in mediocrem,&leuem. Quid si ob ij ciar quispiam maius & minustion variare si acie λ Dico immutare saltem, aut limitare medicas intentiones & aetiones. Qua ratione ductus Galenus non modo differentias istas non praetermisit, sed etiam in singulis Ple thorae speciebus ipsas

agnouit.

Plenitudinis quidem in genere sub hac distinc hione meminit libro de curandi ratione per sanguinis missionem , dum attendendEmmonet plenitudinis tum quantitatem, tum qualitatem: Eli igitur aliqua in plenitudine penes quantitate discretio,non alia sine quam praedulta. In ea quae ad vasa tante eande disserentiam videtur insinuasse in primis definitionibus a nobis propositis, non solius incrementi mentionem iacit nulla tentionis facia mentione, Nam si verum est tam adesse.multitudine cum humores sunt adaueti tot certe erunt multitudinis disserentiae , quot humorum incrementa. nquam non negarim quod iam ante

pro confessio est positum ad veram plenitu

278쪽

dinem quae ad vasa diqitur, tensionem requiri, sed haec ipsa tensio in maioris minorisque ra-' tione euariat,unde varias quoque pse nitudinis differentias in Medicos vi us transferimus, de ν - ἡρ- plenitudine ad vires haec in methodo legutur :Si abundantia viribus paulo superior fuerit,

utique ex moderata euacuatione adeo nullum accedit viribus incommodum, Ut etiam ma-Ximum comparetur commodum , quod eas

. premebat sublato : sin quo affectuae sanetur

multa vacuatione est opus, resoluatur autem ex tanta inanitione virtus, non modo rursus

holmini non proderit, sed etiam illi maximum periculum afferet. De plenitudine cum adiectione dictum paulo ante fuit ex libro de plenitudine hanc Ca- cochymia verius quam Plethoram appellari,

nisi admodum exiguum coeperint excessum redundates humores. Ecce ut variatur quoda- modo species maioris 3c minoris ratione. l. tib de De pituitosa haec eiusde est oratio. Habebis cur rario. vero crudi s Cci exuperantis indiciu tum co- per sev lorem plumbeum, tum expallido album,om

' maque potiusquam rubru, tum pulsuum Inae-

qualitatem , si vero etiam admodum creue-' rit talis plenitudo, tum & corporis illi' grauitas inest, atque ad motus prigritia, tum mentis tarditas Sc sensas hebetudo. Hactenus Galeni testimonio confirmatam accepimuS quam ex redundantiae differentijs petimus diuisionem, eandem per omnia Ple-inoris genere sparsam atque communem. Et tib de

cur rario. Diuitiam by Corale

279쪽

me quidem differentiae tanto magis impropriae aestimandae, quanto longi is a verae Ple thorae copia desecerit, cuius notabilem

desideramus excessiam, qualis est a Galeno definitus, S cuius gratia definitioni addita teh-tionis clausula, penes quam ipsius quoque disserentias secundum maius et minuς discerni prodidimus. Verum quae ad vires est: plenitudo verbo tentionis definitioni addito ab ea quae ad vasa dicitur, secernitur. In illa quippe grauitatis, ac

veluti incumbentis oneris , non tentionis sensus. Utramque nihilominus ex redundantiae verbo depromimus, Nam redundantia ad eorum genus pertinere potest quae sunt ad aliquid, quare dc si qua erit exuberantia sanguinis ad idem praedicamelum spectabit. Sanguinis abundantia vel ex aliorum humorum comparatione aestimatur, vel ex eiusdem relatione ad vasa. Priorem Odo,sanguineam peculari nomine vocatam plenitudinem inducit, ab ea solo nomine distinctam imo una eademque appellatione coria praehendendam )quam proprie dc resolute Ple thoram nominamus. Si posteriore, iterum distin ictione est opus, duo quippe reperio in vasis continentibus , locum scilicet seu capacitatem, quae ambientis corporis est superficies locatum continens viritatem, siue iacultatem, euius proprium est contentum moderari atque ConserUIre. Ex relatione contenti sanguinis ad locum oritur plenitudo ad Vasa.

280쪽

as APHORISMUS TERTIVS

Ex eius dein relatione ad Virtutem, nascitur plenitudo ad vires. Duplicem hanc plenitudinem nulli bi nonr,bs, dis Galentis. Eo quidem libello ubi rem Di od. professo discutit, illos grauiter reprehen- cap. dit qui multitudinem aut grauitate sola, aut sola vasoruni tentione metiebantur, tandemque desumpto a similibus argumento utramque Ple thorae differentiam aperte conuincit.

Audirς inquit vel populares licet quae sine

pertinacia dogmatis asserendi, id quod ipsis accidit plane interpretentur: Nepe quod interim a cibo ingesto quamuis exiguo grauentur ac opprimantur. At ventre nimia ciborum copia distento, rumpi ventriculum sibi propemodum aiunt. Atque in his ventrem summopere intentum cernimus, in illis quandoque etiam contractum. Hunc eandem disse,sitionem mutuatis tum a vefica, tum aliunde exemplis illustrauit, ut iam dis-ficile non si binas plenitudinis species adstruere, quas inquirimus. Prima est quae ventriculo presto: altera quae respondet intento. Illam προς δ αρον appellant, & Virtutem, cuius respectu Plethorae nomen obtinet, c5- notant. Hanc καθ ά Θο id est ad succub Nam is necessario exuberat, vel vocat smplieiter ad vasa Illa tum adest cum eo ventu incremeti vel ita debilis natura,vt laudatos humores moderari amplius non possit. Haec, cum piae ubertate sanguinis vasa distenduntur.

Hret curiosus aliquis, cur illa potiusquam ' istam vocemus plenitudine ad vasa, cum vir-

SEARCH

MENU NAVIGATION