Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

tus propius ad vasorum assentia accedat quana conformatio λ Tritum enim apud Physicos axioma. Operatio sequitur virtutem,cirtus es sentiam. Respondeo vacuum aut plenu con- notare spatium necessario, & ex natura sua, non autem virtutem aliquam conseruantem,auc regentem, id in artificialibus, extra controuersiam est, non enim Cyathus aureus aut argenteus vinum, aquam, caeterosque infuses, liquores suapte natura a putretudine vindicant. In naturalibus quidem admittendum

loci proprium esse locatum tueri, prius tamen est, imo de ratione& essentia loci est, ut locatum contineat. Primum itaque naturae institutum in vaserum consorinatione hoc fuit, ut sanguinem 'continerent, Unde postmodum tanquam ex penu caloris' semes depromeretur,&quasi per tubos, seu canales, in omne corpus distribueretur alimentum ; Huius finis gratia concauam formam obtinuerunt. Consequens ad istud erat eiusdem naturae prout dentia, ut receptum humorem insita vidc fa cultate a corruptione praeseruarent. Primarij illius intenti gratiam consentaneum est, Ut ea proprie & καθ' εξοχLυ dicatur plenitudo ad vasa, quae ipsa tanqua continens, δc tanquam

corporis ambientis superficiem rhspicit. Additur definitioni humorum omniu, quod est, s ut explicuimus )massae totius sanguineae, siue succorum laudabilium ex quibus ipsa componitur. Hac particula definita species ab ea distinguitur quam impuram nuncupant,

282쪽

11s A PHORISMUS TERTIVS,

in qua impurus putridusque sanguis cum lau- . dabili coniungitur. In hanc quandoque degenerat vera plenitudo, atque ea potitsimam quae ad vires refertur. Clam enim gubernatrix corporisvirtus moderari humores nequit, calido loco conclusi computrescant necesse

est. Putridam huiusmodi affectionem plenitudinis nomine dignatur GFlenus , quamdiu -- ,di i 'peruacaneo. depulso id quod superest in priastinam cum natura gratiam redire potest. Nos distinctioris doctrinae gratia impuram nominamus , ut mixtus ex plenitudine & Caco-chymia affectus, ipsa voce exprimatur. Sequitur in definitione aut solius sanguinis: huic particulae opposita est altera , cuino nis impropriissim. plenitudinis appellatio

competit, cum videlicet redundat caeterum humorum aliquis a sanguine alienus: Talis namque excessus vera Cacochymia est, ne, que quicqua commune habet cum Ple thora, praeter redundantiam. Εκ hac postmodum clausula in toto corpore nascitur aha Ple thorae diuisio, in rei uersalem , & particularem : Particularis tamen plenitudino gemina non censetur,&. sub πολυαι αίοις potius quam sub plenitudinis

genere continetur.

Vltima definitionis clausula e st seruata pro- , portioue: Quemadmodum igitur humorum Omnium incrementum cum laudabili,& naturae conuenienti proportione Θ ο πλῆῖος efficit, sic eiusdem proportionis immutatio ali

283쪽

quam necessario speciem constituet ab hac distinetani , illa est quae dicitur plenitudo cum adiectione, Puta biliosa, pituitosa, melancholica, aut ex his mixta, quoties horum humorum aut Unus, aut plures a symmetria deficiunt. De hac specie Galenus quantum satis est, libro de plenitudine,& alibi, Ut ex praecedentibus manifestum est. 'Praeter has simplices, Plethorae species, est alia quaedam composita , quando quae, dicitur, cum ea quae ad potestate pertinet inuenitur; possunt enim cum tensiva Plethora validae integrique vireS, aucisaetae, pressaeque consistere. Haec ad clariorem eius de qua in Aphoris mo ἰυεξίοιο dis in stionem fuere delibanda. Ex quibus iactatam ab Argenterio in medicinae parentem conuicium depelli nullo negotio potest , dc in ipsum auctorem detorqueri.

Is Galenum arguit tanquam minuS acuratum, quod depromptam a proportione, plenitudinis differentiam ob miserit. Eius verba sunt. Multum sepe dicimus esse in corpore

humorem, Ut multam pituitam, multam bilem, quae tamen nec vires gravet, nec vasa distendat, sed quod proportionem, quam cum alijs humoribus habere debet, excedat alioqui quomodo quaeso huiusmodi redudantiam multam multiplicabimus, si ea duo dunta-Xat ponantur ad quae omnis multitudo resec-tur. Hae enus Argenterius miris errorum plexibus irretitu S.

284쪽

Errat in primis grauiter , si alias distinctae undequaq; a Cacochymia Plethorae differentias agnoscit praeter eas quq ad vasa,& quae ad vires, de quibus intelligendus Galenus dum

a Ple thorae albo coeteras species excludit,quae Cacochynaiae natura dc definitione in sapiunt, dc quod amodo obtinet. Errat praeterea dum petitam a redundatia differentia ad solam dis- proportionem refert, quandoquidem multum 'quandoque dicimus sanguinem seruata etiamnum debita proportione, cum is auctus est.

non ita tamen, ut vel tenti consequatur,aut

grauitas. Et hanc quidem differentiam longe praestabat Ple thoram appellare, quam eam de qua Argenterius quae nihil omnino cum vera plenitudine commune habet: Vera enim praeter tensionem requiritur solius quantitatis Vitium, non etiam qualitatis. Qualitas illico vitibia est cum proprio non seruatur in humoribus a sanguine alienis. Addo veram ab Argenterio Plet horae notam elidi, cum Ple thoram ini aginatiar sne , distentione , aut grauitate. 'Vera namque Germana Plet horae ratio in sanguinis ad vasa comparatione posita est. Alias si sanguinem in se spectes ut se- litam suam portionem excedente melius recepto antiquis loquedi more quam

πλη9 α ρ nuncupariS. Denique praeceptorem

optimum Galenum falso, ut alibi sepe, insimulat: Haec enim Argenterit petita a disproportione dissierentia, illa est quam plenitudinem cum adiectione vocat Galenus, sed iam

285쪽

praetermiss9 Argenterio singularum specierum indicia proponamus.

cies dignoscanturZ

AESTIO M IN TA. Vaecunque legitime, hoc est ex arte me-

thodo instituitur curatio, debet ab affectus dignotione proficisci: Non enim aliunde remediorum intentiones & scopi depromuntur. Incerta proinde & lubrica Pharmacopaeorum, Barbitonsorti, Chymistaru, eius demque farinae imperitorum hominum medendi ratio, qui nihilo amplius in discernendis affectibus exercitati, quam quilibet e plebecula , quae alteri cuipiam simili in casu pros iisse compererint, in omnibus promiscue nullo consilio experiuntur: Quasi vero eadem sit prorsus singulorum hominum vis &natura, idem causarum impetus 8c essectus, aut aegritudines longe diuersae , ijsdem plane symptomatis plerumque nnn urgeant, aut denique nullae unquam corporis affectiones ali 'satque alias quadam assinitate metiantur. Istud modo patebit meridiana luce clarius , dum gemina verae Plethorae caeterumque specierum indicia proserem'. In quo quidem peragendo dicendorum materiam certius maioricum fructu quam . Galeno noctro mutuari

286쪽

Libro de plenitud.

a nemine certe possumus. Multis ille confuse prodita a veteribus Plethorae indicia confutat, inter caeteros Erasistratum grauiter increpat & coarguit, ex virium incremento mediocrem venarum insere lum colligentem, Quasi vero sanguinis augmentum, vel decrementum, necessario, vel facultatis accretio, vel eiusdem consequatur immunitio. Ommitto

caetera rerum euentui minus consentanea, ab

eodem Erasistrato tradita quae ex dicendis sa-cili negotio refellentur. Quemadmodum &ea quae ab Empiricis iactabantur, 3c a Galeno

pariter non leuibus argumentis couelluntur, Iongum esset tot nugas repetere parum experientium hominum. Nostrum potius intentum expleamus,Pletho rae indicia pervestigemus, 'pro posita ab Herophilo μειωσιν id est trium temporum obseruatibnem sequuti, non tamen Herophilo, sed Galeno duce, Primum igitur ante omnia repetenda memoria sunt ea, quae Plethoricae. Diathesi inuehendae fuere idonea. Vnum profert in commentario Galenus emcacissimu , copiosiorem scilicet quam quae ad naturae opera desideratur nutritionem. Idem libro de plenitudine iteru inculcat aliaque deinceps enumerat his verbis. Perpendendum solita ne excretio retenta aliqua sit, nunquid exercitatio negleela, num ciborum alentium copia assidue ingesta. Num a cibis insolitorum balneorum usus, in Plethoricos affectus consueta prol

nunquid

287쪽

pensio. His omnibus Zc ea quae ex loco &anni tempore obseruantur & si quid aliud est id genus, adiungeda; Et postmodum paucis interiectis. Nam hyeme inquit ac vere& frigidis locis, & bene temperatis multitudinem mligis aggregant, minus calidis dc siccis temporibus, locisque. Ita vero & qui superficie densa sunt magi S ; parcius autem qui rara hac oratione sic acuriae & integre prosecutus est lingula, ut reliquum fere sit nihil quod desideres. Dicam ego id ipsam atbreuius. Quicquid copiosam probatoru QCcorum congeriem profert, aut liberiorem ipserum effatum & dis lutionem remorari solet, natura aptum est vasa corporis inserincire. Verum istud sorte sgillatim sibi explicare cupiunt iuniores. Age igitur praeter antedicta quae ad externarum causarum genu Ssere pertinent omnia) Maximam hac in parte vim habent. Temperamentum ad moderationem proxime accedens , aut in calido, humidoque mediocriter excedens. astas forens : interna corporis constitutio , laudabilis & quadrata, ad quam exterCarum partium densitas & mollities atque his contraria referuntur. Huius itaque ordinis aut plurima, aut simul omnia cum praecesserint& conspirarint, induciae plenitudinis legitimam suspicionem afferent. Quibus si totius

Gorporis rubor , venarumque tumor acce L

tam opinionem confirmabunt. Venarum tuis

288쪽

161 APHORISMUS TERTIVS,

morem dixi: Carnium enim ac pinguedinis moles,illorum ipsorum multitudo fuerit, non tamen ea quam modo inquirimus, quaeque Plethora nuncupatur. Atque hoc quidem a Uasorum prominentia petitum indicium peculiare illis est venis, quae oculis subijciuntur non omnibus communes , Iis puta quae bintimis Visceribus delitescunt: stentio quo- que praeter haec affuerit, non modo plenitudinem,sed & copiosam ipsam subesse designabit, eam scilicet quae sibi proprie & καθ'

hanc appellationem arrogat. Tertio non internis duntaxat partibus agnoscitur, sed etiam in intimo corpore valida quandoque persentitur, tumore nullo exterius prodeunte. Hic porro omnibus apparentibus coniecturis

non illico subsisten dum : deque multitudine congesta indicium indubitate serendum, sallunt ista perispe , atque imprudentibus imponunt , ut hinc serio nobis iterum atque Jterum commouendi sunt Empirici, quantis sese errorem laqueis implicent, cum leui aut nullo quod in dies accidit argumento, de propositis sententiam dicere , Docnores sementiri , Doctoribus ipsis quo non progreditur impudens rudiorum audacia) clanculum contradicere, ipsorum decreta in uerte Te, Coelum terramque miscere, turbare , confundere, labefaetare omnia non verentur.

sorum tentio plenitudine nulla existendi, aproeatareticis causis non raro oriuntur. Ve-

289쪽

hemens exercitium , fusis atque in spiritum resolutis humoribus illa procreat. Eadem vis est Thermarii, solis, acutarum febrium, quorumdam animi pathematum: denique eorum omnium quae vehementem corpori aestum seruoremque concitant. Qia' singula diligenti trutina ponderanda Veniunt, antequam euacuandi consilium ex praefata syndrome ineamus. His amplius addendae pulsuum atque urinarum disserentiae multitudini sa- miliares. Pulsus transfuso in arterias per sanguine, crebri, celeres magni, pleni, vehementes, atque aequiaes essiciuntur, quemadmodum in synocho simplici, cuius maxima est cum Plethora similitudo. Vrinae humoris a quo deciduntur colorem reserre solent: Quamobrem in vera plenitudine sanguinis ruborem prae se ferent λ Non in sola tamen, sed δc in acutis febribus plerumque, nec non in Attritu calculi renum tales deprehenduntur: ac praeterea in Iecoris imbecillitate, Phlegmone, scirrho, ob istructionibus, loturas carnium nonnumquam imitantur. Etsi vero in hisce affectibus, colore quodammodo conueniunt urinae; substantia nihilominus, perspicuitate contentisque differuntur, quorum diuersitatem curiosi indagatores non diffcile internoscent, additis etiam Ialiunde, petitis coniecturis. ;Hactenus de prompta ex praeteritis &praesentibus indicia; reicum superest ab euentu. Itaque si quando eodem conspirarint prae-

290쪽

dicta, tum demum acta probabit exitus: Cui euacuatio larga contulerit cum dispositione Plethorica laborasse non male inferem'. Non tamen e contra sequitur necessario eum non fuisse Plethoricum cui illa obfuerit. Sunt praeter multitudinem non paucae externae internaeque causae quae facilem aut difficilem reddunt sanguinis detractionem. Huius generis sunt exempli gratia) regio coeli, constitutio, anni tempus , Venus, animi Pathemata, aetas, temperies corporis , atque habitus, sua cuiusque peculiaris natura & conditio, dc si quae alia parem his facultate obtinent, quae consilium medentis alio pertrahunt, atque inopinatos euentus, plerumque inuehunt: Haec de Plethora tensiva quae facile est: proportiorae adaptare ei speciei quae ab ipsa sola maioris aut minoris ratione di L cernitur. Particulari quoque competiit plenitudiui ut pote quae loco solum ab uniuer-1ali discrepat. Plethorae cum adiecstione signa nullo negotio colliget, quisquis in exuberantis cuiusque humoris cognitione versatus erit, tantum enim ad symptomata redundanti humori cuilibet peculiaria deflectet, quantus erita symmetria recessus. Impropriissima illa se prodet manifestius , cum cacochymiae naturam propius accedat, cuius antea not1s dissu- se enumerauimus. QEod si putredinem contrarierit humor, notae putredinis. aderunt experto Medico non obscurae.

SEARCH

MENU NAVIGATION