Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

xeseruatur assee hus constat. Huic principio innixus quae praeter natu-xam in corpore inueniuntur. In methodo ita distinguit. Prisci motus omnes etiama. Method. qui naturaliter habent παθη Graece id est pastiones nominant, sicuti etiam ipsos activos motus actiones. Et paulo post, contrarium sanitati affectum a quo laedi actionem dicimus, morbum tantum appellamus siue diutinus sit, siue breuis, siue momento duret. Ex reliquis affectibus, qui praeter naturam sunt, eos qui hunc praecedunt, causaeque rationem obtinent, causas tantum dicimus

non παθη. Qui illum sequutur, si actionea ossensae sunt Sc Symplomata dc πάθη: Eodem modo δc immodicas vel inanitiones, vel retentiones. Qui vero affectus sunt veluti vitiosus color, supra passionis & symptom tis appellationem etiam asseetias vel assectiones vocamus, ita nimirum ut sent. Dicuntur haec quidem omnia communi nomine Symplomata, Cceterum non Vni generi sib-dita. Quippe affectus quidam corporis est

vitiosus color, quod excernitur aut retinetur affectus non est. sed affectum sequitur: similiter actio vel laesa vel integra assectus

sane non est, at particulae a qua editur as- Reham neeessarib comitatur: Hactenus Galenus. Si huc aliorum quoque Philosepho-- rum & Medicorum placita referre in animo G esset, morbis hane appellationem quadrare

Proprie non posse cummuni suffagio de-

442쪽

cretum inueniremus. Sed haec a principibus viris petita in quorum sententiam pedibus eunt coeteri) ortuitum instar esse possunt. - An igitur Hippocratem accusabimus quitum longos tum acutos affectus πάθοος no

mine donauit 8 Arguere certe ipsum non possumus nisi pariter antiquos omnes atque adeo Galenum ipsum in iudicium vocemus. Galenus quidem sub Pathematis verbo se-- bres horrificas coprehendit, dc dysenteriam, Ae Phlegmones. Eundem quoque apud veteres huius dictionis suisse usum cumulate probant, quae ex Cicerone adduximus, qui graecarum literarum fuit peritissimus. Eius tamen auctoritati quoniam extraneus fuit ne quisquam detrahendu putet, Asiaticum nostrum iterum loquentem audiamus. Iam ipsum permanente affectum Graeci inquit passione vocant, veluti quod iam secit, nec etiamnum facit causam. Qi nquam neque hoc absoluto sermone causa est, neque af- seetiis qui manet absoluto sermone passo: de alibi. A veteribus quidem priuatim de omni extrinsecus motu dicebatur, nunc per abusum etiam affectus qui ex passione iam prouenere, nec amplius in motu sunt παθη, id est passiones vocant. Tum inserius eodem capite παιος id est passionem de morbo dixisse veteres quemadmodum & άρροςἰσιν,

id est infirmitatem, & ἀθεεν αν id est imbecillitatem ostensum nobis est in ijs quae de medicinalibus vocabulia scripsimus. Ex quis

comm. a.

Capite s.

443쪽

bus manifestum arbitror ante Galeni tentapora, ipso Hippocratis seculo dupliee suisse

huius dictionis usum: proprium alterum &strictum, quo priuatim de omni extrinsecus , motu p o dicebatur. Alterum improprium Sc amplum quo inducta qualitas, & perm nens assectus significabatur. Unde non incommoda elici potest difficultatis solutio, si dicamus Hippocratem & Galenum commuis nem quandoque loquendi morem sectari, cum de rei natura ambigi non potest, quemadmodum in praesenti Aphorismo nemo ambigit quin de morbis insituatur oratio. Neque vero decuit experientissimos docendi magistros de verbis ubique esse sellicitos dummodo sublata omni Homonymia id intelligeretur de quo sermo esset. Imo praestitit nonnunquam facilioris doctrinae gratia receptis acceptionibus, quanquam non ita proprijs, se se accomodare, dc insistere: Nisi cum de genuina dictionum significatione, flenatura rei sermo fit ex proseta, tum enim

remouenda omnis aequi uocatio, omnis am

biguitas tollenda dc declaranda. In hune modum de passione strictius in praedicamentis egit Aristoteles, &si alibi, alia ratione: ut in posterioribus άν ta dixit ea quae de re aliqua praeter naturam & essentiam sumpta definitione demonstrantur. Galenos quoque essentiam morbi proditurus, ne ullis esset abagibus, implicita definitio, necessitate copulsus veram Τ .πάθους

444쪽

significationem proposuit, quoniam a viris etiam non Vulgaribus ranquam morbi genus assignabatur παθος. nqtiam non ita anguste ut Cicero tradidit hac dictione utebatur, ita ut e verbo ad verbu morbii significaret. Nam praeterqua quod aliu apud antiquos eius futue usum cumulate satis hactere

curobauim' quod etiam ex Galeno si opus esset confirmare pluribus liceret qui Τα

fert Cicero, sed inter salubres,aut insalubres causas recensuit) si nota onem nominum attendamus plurimum Οἰπο νυον disserre Το παθος ἡ Το παθημα comperiemus; Ignaros fortasse aliquos, in quorum lectionem incidit sequutus Cicero, particularem errΟ- rem pro communi recepit, dc peculiarem quarumdam interpretationem, Vsitato auctoribus loquendi more, in omnem Graeciam detorsit. Pathos quidem definit Olympicus corporis affectum praeter naturam permanentem. Qua ratione morbi proprium

genus Pathemati tribuit, multisque 3c grauissimis erroribus breui oratione se se implicuit quos docte dc copiose uti solet Galenus confutauit. Thessat' quoque inter morbum de Pathos nihil esse discriminis existimauit: Suis enim commentarijs transatitie utrumque ponit, isto vel altero usus promiscue, quasi nihil intersit quocunque modo usurpentur. At hoc neque Hippocrati, neque caeteris .us quam in mentem venit,

445쪽

praeterquam explicato modo. Illud hoc loco monitos velim latinitatis studiosos, recte quidem a Cicerone animi Pathemata perturbationes appellari, non tame quicquid vere & proprie Graecis appellatur, aut latinis perturbationem interpretari licere, angustior enim ess huius vocis significatio, quam ut Graecis iulis undequaque respondeat, itaque si aliqua to barbarius at significantius loqui lubet, pas sionis di stionem haud aspemabimur. Iam nunc quaesierit aliquis, quoniam Phila Iosophorum Medicorumque decreto Pathos a definitione morbi subtraximus, ad quod tandem genus morbum reseremus

genere contineatur

Drcam eo lubentius, quo iniquius Galenum video Argenterq spiculis oppeti. Vnde liquido tandem patebit morbum ad

eorum genus minime pertinere quorum ensentia in motu est posita, totaque ab actio. ne dependet, quod iam antea aiscussimus. Galenus multis in locis διαθέσιν hoc est

dispositionem siue quod perinde ipsi est

κούοι-ιε. ι hoc est constitutionem tanctuari verum dc proximum mosti genus colloc

446쪽

uit , Dispositionem siue affectum a defini- itione morbi reijcit Argeterius solam constitutionis appellationem recipit, Vnum hoc agnoscit genus. Candidissimi doctoris mentem declaremus in primis tum aliena tela nullo negotio repellemus. Illud ante omnia findamenti loco statuamus ne quem in posterum ambigua vocis acceptio sucum faciat) non uno sensu apud omnes affectus nomen usurpari: generalissime quandoque capitur non a Poetis modo aut OratoribMeda Philosophis quoque & Medicis , ut id omno indicet a quo afficimur, qua ratione ipsas etiam passiones suo ambitu includit: sic animi Pathemata affectus & affectiones nuncupamus, Sumitur alias pro ea qualitate solum quae ab actione relinquitur; Hoc modo superius morbum a passione dis finximus; Nempe quod huius esse in continuo fluxu sit

constitutu, ille finita alteratione permaneat. -

Tertiam addit signiscationem Fuchsius qua magis contracte sumitur pro omni in id quod praeter naturam est mutatione. Qua in dis intiione aut mancus videtur, aut superfluus. Mancus quidem si dicamus huic acceptioni respondere alteram, quae est mutatio in id quod secundum naturam, sanitas

enim affectus est; Adiaphora quippe affectus

vox, aeque in bonam ac in malam partem sumitur. Superfluus vero siquidem tertia significatio non minus commode resertur

ad priores quam ista posteriora loco adiecta.

447쪽

'quodam affectum est. In specie habitui opponitur, eamque notat qualitatem quae facile a subiecto remouetur; Et hoc modo

proprie ab Aristotele & Dialecticis in Caategorijs usurpatur. Quanquam neque tum quidem specie efficit ab habitu separatam, nam quae secundum magis Sc minus solum idisserunt, specie non differunt. In genere sub se utramque continet qualitatem, & quae aegre, & quae iacili negotio evellitur. Haec distinctio nostra non est quam multo antu tempore his .erbis doctissimus Am monius proposuit, Θο Της-ονομ αδι ον ι, Τομεν γενικώτερον, ο καΤηγορει im s

Ται πρός τlia ἔξ . Hoc est dispositionis nomen duplex est, hoc quide generalius quod etiam de habitu enunciatur: illud vero specialius quod habitui opponitur. Iam ad rem dicimus affectum in definitione morbi col- ilocari, quatenus sub se habitum simul Ac dispositionem continet, Nec aliter 'sumi debet quando de morbo proprie dictio sermo est, ipso Galeno auctore, in cuius fidem satis fueriti haec eius verba prioribus adscripsisse. Accidit interdum ut partium aliquae dispositionem habeant ut ita dicam DΠικli: quae tenaciter haeret, reliquae vero ut sic di- , 'xeris καΤα κερον id est quae facile discutitur. AOect. e. a. Ecce ut dispositionem pro habitu ponit: sed quid opus ei in huius rei probationem te s.

timonia conquirere, Cum videamus, non

448쪽

s. Phrasile

Aristor.

modo hedhicas febres, sed & diarias quoque, in morborum numero ab omnibus percenseri, quarum illae ad habitum, hae ad dispositionem pertinent Praestiterit itaque obiectorum ab Argenterio spiculorum aciem retundere, ubi coetera quae ad confirmanda Galeni circa di finitionem morbi documen- sta spe stant, proponemus. Catachresim notat primo loco ubi Galenus affectum dicit esse alterationem, cum haec sit motus, ille qualitas: An ignorauit poni alterationem pro motu & pro termino, hoc

est pro inducta qualitatet Nunquid aperte satis confusionem sustulit, & ambiguitatem

Galenus, cum addidit esse alteratione faetam siue permanentem Z quod repugnat motui rEst enim motus actus entis in potetia, prout in potentia, hoc est forma imperfecta tendεs adulteriorem perfectionem, cuius essentia non tam in actu consistit, quam in potentia, Vt pote quae a potentia limitatur & determinatur: Arguitur praeterea Galenus quod morborum causas a eius esse pronunciarit: Nam neque causa alteratio est inquit ille neque in qualitatis, sed in eorum quae comparate dicuntur genere continetur. Quod si ea quae morbos pariunt nonnunqua sunt

qualitates, non tamen omnia, Itavi nequeat. nomen asse eius comune esse uniuerss causis.

O egregium Sophistam i Quam manifesta in his verbis repugnantialsi enim verum est causas nunquam esse

449쪽

uV STIO SECUNDIA. 428 Nqualitates sed relationes, quorsum iam mox contrarium in aliquibus admittit Z Quo admisso, quid est quod Galenum reprehendat, qui nusquam causas omnes, uti neque Symp- tomata omnia affectus appellauit Z ecquis enim usque adeo Philosophiae Theorematum ignarus inueniri potest qui causas ullas externas sub affectus nomine contineri putet Ut de internis sileam, quarum plurimae sunt instabiles. Idem vero do storum doetissimo usquam in mentem venisse propriis funditus euersis principiis, hoc qui arbitratur, aut insulsus est aut malitiosus. At rectius Argeterio fuisset priori in argumentatione persistere, Sc docere causas omnes sub relatione 'comprehendi, & hoc quidem ultro admisissemus: causam nimirum omnem qua causa est ad esse num referri: ratione &morbi ipsi a quibus Sympathia quadam alij

originem trahunt, considerati ut aliorum causae sub eorum genere collocantur, quae Τια πρός Iι nominamus. Verum & hi morbi 3c cceterae omnes cauis, aut saltem plurima

si in se spectentur ut sunt quid absolutum, secluso omni respectu, ad qualitatis praedicamentum reserri debent, dc sub assectus genere constitui: Vere enim ab ipsis quale denominatur subiectum, in quo permaneΠ- Mtem habent finito motu euentiam. Mihi porro non satisfacit in praesentia Fuchiij I a. . e. s. solutio, inquientis Galenum affectus vocem

sumpsisse pro omni in id quod praeter natu-

450쪽

ram est mutatione, cum eam causae & symp- tomati tribuit. Et sane ignoscat mihi Fuch .sus Galeno falsissime imponit, & turpissime ipse sallitur. Primum enim certum est ex ipso verborum & exemplorum contextu Galenum voluisse propriam assectus appellationem causis 3c symptomatis quadrare, as-

fectus inquam secundo loco definiti , qui prima species est qualitatis, δc finita pas

tione subsistit. Praeterea constat non minus naturalibus causis quam praeternaturalibus hoc nomen adaptari. Quorsum ergo praeter naturalis tantum mutationis seclusa natura- ili sermo fieret a Galeno Z An quod praeternaturalium dumtaxat exemplorum meminit

ob id sortasse, quod de ipsis solum conintrouersia oriretur. mobrem cum in genere conueniant morbus dc morbi causa,

merito definitioni morbi, addita fuit differentia qua inuicem segregantur. Veru instat ulterius, & nouis quasi resumptis viribus insurgit Argenterius , dc queritur antiquam significationem labefactari; Qitandoquidem ab Aristotele de eo solummodo assectu dicitur, qui facile dimoueri potest. Aristotelis auctoritatem non reij cimus, sed latius quam ab ipso in Categoria qualitatis usurpetur, etiam a Logicis accipi iam antea demonstrauim'. Et quidem peraccommodum est, dc plane consentaneum in morbi definitione ea dictione uti, quae tum habitu i , tum dispositioni sit comunis : Nam& ambo coue

SEARCH

MENU NAVIGATION