Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

ζυ STIO SECUNDA. Mo

niunt morbis, & specie non distinguntur. Verum cum Lernaea bellua nobis suscepta videtur disputatio, uno namque diruto argumento, bina resurgunt 8c expullulant: Pro dit iterum in apertum capum ratione simul& Galeni testimonio armatus grauiore quam antea nixu dc vehementia contradictor. Ne-

consensum omnes morbi sunt, &si minimo tempore, & tamdiu perdurent, quamdiu manet humor aut vapor, aut alia quae eos peperit causa. Galenus vero eos errare scribit qui morbum stabile malum esse definiebant; contenditque permanentiae nomen differentia esse inter morbum longum & breuem, proindeque a definitione penitus subtrahendum. Id quod apertius primo de locis asse istis testatur: morbos scilicet ut qui res sint similares 9 8c esse iam Sc vocari non selum cum facti sunt, sed etiam cum fiunt, id est ablatis causis suis amplius subsistere nequeunt: Hactenus Argenterius. Nos contra eundem Galenum eodem i. de locis affectis verborum suorum, interpretem optimum & fidelissimum adsciscamus, sententiam suam duplici exemplo adstruit: Primum est dysenteriae quae vere talis dici debet, cum primum mordax humor aliquid intestinorum abraserit, quamuis id quod factum est nondum

videatur.

Alterum exemplum petita ab externis

452쪽

similitudine, hoc ipsum conformat. Quemadmodum inquit Galenus , quo illabentibus guttulis saxum excavetur, necessarium est ut a primis dispositio quaepiam permanes in sit biecto imprimatur, alias nulla posset afferri ratio, cur ab ultima potius quam a praecedentibus id opus perficiatur: in morbis quoque dum fiunt est in ipsis initiis stabile aliquid. Cui morbi appellatio comperit, quanquam id prae tenuitate cadere insensum non possit, & separata causa protinus evanescat, natura videlicet ipsum se

nante.

Ex his Galeni verbis do strinae clarioris gratia, rem totam, si ita lubet, ad hanc di- 1 inctionem reuocemus. Morbornm alii iam facti, alij adhuc fiunt. Illi propriissime morbi nominantur: hi vel undequaque a suis caussis dependent, tumque simpliciter morbi nomen sortiri nequeunt, sed cum additione fientis aut futuri. Sin aliquid habeantiam faeti, huius ratione vere morbi sunt appellandi, quamuis, si quod factum est ita exiguum sit aut leue nullis ut sensibus internosci queat, ne in άει-ο θοας , hoc esst perpetui affectus suspicionem incurramus, a pOtiori facta denominatione, morbi in fieri etiamnunt appellatio si retinenda. Hinc facilis est solutio obiectorum ab Argenterio. Ad ratione qui de primo loco productam negamus simpliciter Nephritide aut Apoplexiam morbos esse, sunt enim vere M

453쪽

proprie symptomata quae cum morbos consequantur, velut umbra corpus, quid miru

est si ipsis profligatis illico sponte sua depereant λ Nephritis inquam si pro eo dolore

capiatur, qui vel a calculo , vel ab alia qua- uis causa renibus ini pae a profici si itur, symptoma est deprauatae actionis sensus tali': sin proprie usurpetur pro inflammatione renum aut eorundem si ita lubet obstru-chione,morbus equide est proprijssime dictus, dc propriam subsistentiam obtinet a sua causa independentem. Apoplexiam nemo Vnquam morbum appellarit, sed symptomadeperditi motus 3c Iensus, omnisque animalis actionis. Pro Argenterio nobis fortasse Galenum allegarit quispiam, Apoplexiam inter acutos numerante. Respondemus symptomati qua

doque morbi appellationem tribui, tum Cispites. maxime cum insigne est, & a quo potissimum vitae discrime imminet, cuius respectu morbi disseretia immutatur. Symplomatum enim ratione, leuiores nonnunquam assectus periculosi evadunt & magni; quin etiam longi degenerant in acutos. Itaque cum exsunctioitum animalium interceptione repentina mors in cerebri obstructionibus pleruque subsequatur, siquidem Apoplexiam sortem soluere impossibile est, Apoplexi a merito in acutorum album videtur adscribi. Morbos vero aliorum κοινωνίαι, sue συρισαθία exortos, non simpliciter morbos sed cum

454쪽

adieci toti e sympaticos siue per consensum vocamus. Morbi quidem rationem subeunt quatenus essiciunt per se actioni: At morbi dici nequeunt quatenus ab aliis tanquam a

causa constituuntur & conseruantur. Vere

tum morbi aestimandi cum altius defixis radicibus, coeteris etiam sublatis , quibus o tum traxere, solitarii persistunt. Neque resere quod suae originis initium ab aliis duxerint, quibus praesentibus aut nulla vi, aut aegre admodum amouentur, suffcienti sequelae dependentiae indicio: satis istud esse nequit ad eximendam rationem morbi, dummodo seipsis nullo aliorum adminiculo tantillo tempore sustentetur & persistent. Vnde non ν. Mesh,d, iniuria reprehenditur Olympicus a Galeno,

que s. quoniam permanentem siue ut interpretabantur illius assectae) regre solubilem passionem, durabilem vocabat, itavi permanentiam ad durationem temporis referret. Quod

sane non morbi in genere sed longi morbi proprium est perinde ac facile solubile, breuis; E contrario stabile sue permanens id appellat. Galenus, . cuius essentia se ipsa subsistit, ab emciente separata, dc independens, siue breui tempore, siue diuturno perseueret. Sophistica ergo cauillatione Galeni sententioni ad opinionem proprijs rationi, bus confutatam aduersarius traduxit. Ultimae auctoritati ex I. de locis assectis cumulath satisfactum est. Distinctione ex ipsis Galeni fontibus eruta. Nimirum morbos &

455쪽

, esse iam& vocari, non solum cum faehi sunt, sed tum etiam cum fiunt, si modo supponamus eo ipso tempore quo fiunt, aliquid iam

faeti inueniri, cuius respectu morbi meren-rur nomen. Argenterij Vero interpretationem, tanquam Galeno contraria respuimus;

Dum per morbos qui fiunt eos solum intelligit, qui ablatis causis suis consistere nequeunt, & per consequens toti ab ipsis pendet velut umbra a corpore. Habere aliquid pos sunt saeir, & independentis , quod licet depulsa causa statim excludatur & corruat, eius tamen exclusio causae absentiae reserri non

debet accepta, sed naturae beneficio, ipsam ut Galenus loquitur sanantis. Modo ne quid a nobis desiderari possit,

occurranans postremo Argenterii argumento, quo insertur febrem nullam fore praeter

hecticam si statuamus morbum esse qualitatem factam, quandoquidem in alijs febrium

speciebus solidae cordis partes non calefactae, sed esse in calefieri dicuntur : Eiusde autem est morbus cuius sanitas, non spirituum non humorum quae sunt instrumenta, sed ipsarum corporis partium. Haec ille. Respondemus nos in cordis substantiam per febres omnes caliditatem induci permanentem , atque independentem, postamque

in hac ipsa febris essentiam. Dici tamen cordis substantiam incalescere non calefactam , quoniam ipsius temperies nondum tota in alienam qualitatem degenerauit.

456쪽

ν. de diss

Itavi reliquum sit aliquid quod fiat, aliquid iam iactum sit: Ab illo tamen quod praepol

let atque excellit fit denominatio : uti de dysenteria diximus, quam fientem cum Galeno non inauimus, quanqua habeat aliquid ratione cuius inter morbos iam iactos recenseri, queat. Ad eorum porro quae fiunt naturam hunc calorem magis accedere hinc deprehendimus, quod excusse humore putrido a quo is excitatur primum, & dehinc conseruatur atque adaugetur, reli sta intemperies naturae beneficio facile in moderationem reuocetur, natiuo scilicet calore, ut potein subieicto proprio, propriae formae adminiculo, & opera se se in pristinum statum

restituente.

Confirmamus id Lebetis exemplo a Galeno proosito, quem cordi comparat, & aquam calida, in ipsum essu sam humoribus: Quemadmodum enim is rei e sta aqua conceptum calorem retinet, ab aqua quae iam abest: independentem : Eadem ratione cogitandum est, proportione quadam impressam ab humoribus in corde qualitatem seclusis etiam humoribus se ipsa sustentari, licet breui tempore inhaereat. Concludet hinc aliquis omnem febrem esse hecticam, sed malo: Quandoquidem neque nativus cordis calor totus a sua temperie deficit, neque tantas radices egit intemperies ut iam in habitum tra si erit; Huius sententiae auehor fuisse videtur

Galenus, qui postquam docuisset excitari

457쪽

uV STIO SECUNDA

sebrem spiritibus, humoribus, aut substan-' tia cordis excalfactis, tum demum subijcit: at in genere primo iam laeso non sistit, sed Ho reliqua genera invadit, ac nisi antea sol - tur, progressu temporis illa quoque simi- , liter assicit; quasi ita sibi velit: supponamus verbi gratia, cordis humores calidiores redditos comunicabitur necessario calor cordis habitui, non tamen ideo dicetur febris hectica, nisi cum similiter ac humores ipsi erit affecta substantia , hoc est natiuus ipsius calor totus in febrilem commutatus, quod postmodum continget, si diutius protrahatur actio. Quomodo vero propriast febrium differentia, illa quae a subiecta materia petitur alterius est disquisitionis: Haec ad argumenti ab Argenterio positi, solutionem dicta sussiciant. mobrem discussa penitiis circa morbi genus omni caligine, ad eas species accedamus quaru in Aphorismo fit ab Hippocrate comemoratio.

uid sit longin morbus , quid

acutus,ti de quo acuto in

prasenti sermo sit'

V Axia sunt, longoque a se inuice dissita interuallo ea ex quibus primi me-

458쪽

dicarum artium professores morborum disserentias deprompserunt. Alias enim sit biectas corpraris partes intuiti, morbos in similares, organicos dc communes, tanquam in prima praecipuaque membra sunt partiti: alias ab internis externisque causis, alias a Symplomatis concomitantibus, alias a ciris cunuantus quibusdam sub diuisionum occasionem sumpserunt, de quibus omnibus hoc loco pertractare, hominis esset literis & otio intemperanter abutentis, dicam de longo solum & acuto, quantum praesentis est insti-. tuti. De longo quidem nulla erit difficultas, certum enim est apud omnes ex vi nominis eum esse qui longo spatio perseuerat; siue, quod perinde est, tarde finitur: nempe cum ad quadragesimu quod minimu est diem,

quandoque etiam ulterius in menses, in annos prorogetur. Palam quoque est hanc a sola duratione distinctionem constitui: est enim morbus omnis in qualitatis genere, cuius finitus est motus, finita quoque temporis mensura circumscriptus , ex huius mensurae diuerso interstitio, breuis 3c longi dictinctio exoritur. Ad acutum ergo veniamus, in cuius em .plicatione non mediocriter elaborandum.

Qua in parte ita varie implicitus videtur Galenus, ut medicorum scripta in eius e plicanda mente cotrouersijs undique circumsonent. Quo vero nullis in posterum am

bagibus perplexi, rem aliquanto planius de-

459쪽

elarare possimus selitentiam nostram breuibus proponere opperae pretium fuerit, ad quam veluti ad Polic leti normam dissicultatis omnis solutionem reuocabimus.

In primis si vim Graeci nominis spectemus, satendum erit deesse latinis dictionem sini-plicem quae verbi significationi res.

pondeat Haec enim celeritati, acumini, vehementiae, aciditati, acerbitati, tribuitur. Quae si ad propositum reserantur, comperiemus significatum illius neque ex Galeni mente, neque ex Grammaticorum sententia susscienter per acuti voce exprimi. Duo enim in praesenti denotat vehementem scilicet de praecipitem, quorum alteru sub acuto contineri negant verboru interpretes. Id quod fortasse Argenterium praecipitem duxit in errore cum acuti morbi differentiam ex solo motu petiuit, eum dicenS acutum, qui celeriter mouetur. In quo sane non mediocriter est accusandus: etenim cum adeo se curiose gesserit in assignandis singulorum morboru differentiis, ipsum etiam Galenum hoc in opere confusionis & obscuritatis inissimularit, consentaneum fuerat, Ut mixto affectui mixtam quoque originem praebuiLset. Eius nos defectum suppleamus statuentes acutos non tantum a celeritate motus,

quam durationis. breuitas consequitur, praecipites appellandos, sed etiam ab aetionis& laesionis vebementia, vehemente S. Itavi

mortis c. o.

460쪽

Libro d

morbi quicunque graues, violenti, difficiles, atque ut verbo dicam magni & periculosi, si una sint praecipites, appellationem mereantur acutorum. Id Argenterius ipse cum de natura acuti disputat, sui quasi immemor, sateri cogitur his verbis, morbi qui cito ad finem perueniunt quidam comitem habent magnitudinem, dc acuti ob id nominantur ut pleuritis. His ita positis breuiter describi acutuS potest morbus, qui una magnus est.& praeceps. His enim duabus notis a caeteris omnibus discernitur. Nam neque tertianam sebrem , simplicem , intermittentem, aut diariam , quanqllam exigui sunt temporis, cum periculo careant, inter acuto S aD sectus numerabimus, non etiam in curabilis

hectica, non Phithisis aliique id genus morbi, magni cum sint Sc longi ex acutorU numero esse possunt, sed neque continuae febre, quae ab initio veluti prohibitae, tardeque motae, nullam interea subitam mutationem molitae, ad quadragesimum producuntur, simpliciter acutae nominantur; -nquam has non omnino inter diuturnos morbos percenset Galenus, & de acutorum Ratura aliquid obtinere fatetur: denique non acuti ipsi quos ex decidentia vocamus, ex vere acutorum censu sunt aestimatidi; tarde si quidem in progressu moti ad diuturnor hi terminum pertingunt. Quaeres quorsu igitur 'communiter in acutorum album adscribunturi' haec

adfertur ratio: quoniam vere si initium

SEARCH

MENU NAVIGATION