장음표시 사용
471쪽
Naturae cuiusque proprietas ineffabilis est, nec exactissima scientia comprehensibilis: sunt praeter haec adiuncta alia penes Tationem victus fere innumera quae dimcultatem non mediocriter adaugent. Optimus itaque cum iuslibet particularis aegritudinis Medicus, qui sibi methodum quandam comparauit, e X qua dc dignoscere naturas possit, & coniectura consequi, quae propria ctriusque Vitae ratio, quae propria sint remedia. Nam existimare communem quandam esse omnium hominum curationem quemadmodum inter
antiquos Methodici stupidissimi, inter Neotericos Empirici imprudentissimi disputant,
extremae dementiae est. Diuersae ergo vivendi regulae merito a maioribus nostris constitutae, facilioris doctrinae causa, ad tria capita a Galeno nostro reuocatae. Quantitatem
scilicet, qualitatem & utendi modum, de quibus sigillatim cum Hippocrate suo loco discurremus, sumpto a quantitate exordio de qua in praesenti Aphorismo ubi, A quo
indicetur vistas tenuis perscrutandum. Arduuid equidem, non enim ex Hippocratis sententia certi quicquam haberi potest. Et Galenus ipse tenebris offudisse videtur negΟ-rium potius, quam suis commentationibus illustrasse. Fuitendum ergo est ut ex constitutis ab ipsomet principiis, quid sentiendust nostro marte eliciamus. Vtriusque sane varietas huius difficultatis parens : in primis hoc Aphorismo ab acuto morbo indicatio
472쪽
nem hanc sumere videtur Hippocrates. Si enim peculiari acutorum morborum diffe-xentiae conuenit victus exacte tenuis, unde illius indicationem melius atque expeditius hauriemus, quam a tali specie cui debet applicari λ insertur idipsum ex his commentarii verbis, victus porro tenuitatis finis esse debet virium imminutio: quo posito, sic argumentari licet , vel a virtute indicatur victus, vel a morbo ; Non a virtute, sui quip- , pe conseruatione ipsa indicat, ergo a morbo. Metbo- Galenus quidem atque adeo Medici om-& ipsa quoque ratio, principem in
genere cuiuscunque diaetae finem, viriu conseruatione esse volunt, non enim alia mente nutrimur quam ut conseruentur & refocillentur vires: Quippe quae secundum natu
ram sunt finquit J similium sibi indicatiua
i sunt, quae praeter natura contrarioru, si modo illa seruari, haec summoueri necesse est. Quanam ergo ratione tenuis victus, cuius scopus est virium diminutio, ad ipsis referretur Septimo postmodu Aphorismo dc Io. vult Hippocrates, ad hanc indicatione non morbi dumtaxat speciem, sed etiam tempora concurrere, imo Vim potissimum temporubus tribuit. Quam ob causam 8. 9. & II. Aphori iis temporum solummodo mentionem facit. niam vero considerationem virium, in sonstituendo victu excludit, penitusque
negligi non posse animaduertit, idcirco i
473쪽
dicationem omnem ad duo tandem capita reuocauit, morbi nempe tempora & vires. Morbi specie sub temporibus comprehendens, quandoquide ex diuerso temporum occurui acuti morbi disserentiae emanant. Nam quis celerius irrepit status, eo dicitur Rcutior: quo tardius, eb longius recedit a
natura acutorum. Id non modo luculenter sonat Hippocraticorum Verborum contextus , sed & a Galeno quoque ita passim disertissime explicatur. Haec igitur inqDixin fine Aphorismi octaui) una tibi sit ad victus, sermam sumpta ex temporibus in dic tio, altera ab aegrotantis viribus. Tum commentario nono idem repetens ait: cum superiore Aphorismo , tantum de victu extreme tenui remittendu iussisset, quanto mo bus esset vigore suo remissior, nunc alteram hoc loco addit indicationem, ab aegrotantis viribus petitam, quarum gratia alere licet, neque morbi ipsus causa. His conse-nat Undecimus commentarius, qui sc incipit: uniuersam praescribendi victus formam in unoquoque morbo ex duabus indicationibus ineundam praecepte : morbi scilicet totius, futuro vigore, dc facultate patientis.
Quanquam vero haec summorum absque controuersa Medicorum auctoritate, firma& constituta videtur opinio, veritati parum consentanea est,& Medicinae principijs aduersatur. Enimuero si tentisper memoria re-
474쪽
Colamus ea quae a Galeno multis in locis prodita, a nobis antea supposita, genuinam indicationum vim & naturam exprimunt;
osserent illico se se mille angustiae, in quas necessarib reducetur quisquis pedibus in eam
Dietum in primis indicationes ex ipsa rei natura fluere dc dimanare hinc illud consecutione deductum, unum ab uno indicari, quandoquidem sua esst cuique peculiaris natura, per quam a coeteris distinguitur: tertium his addimus, ut a morbo curationis, sica viribus conseruationis intentione depromi. Ex quo sequitur indubitate, neque a morbo alimenta, neque a viribus auxilia demonstrari. argumento facultatis robur a Phlebotomiae indicatione seclusimus. Curationem porro mutationem esse Galeni testimonio ' comprobauimus, at mutatio fit a contrariis, contraria itaque morbo sint remedia, quibus ipse profligatur, necesse est. E diuerso conseruatio fit a simili, quam ob causim blanda dc familiari alimonia recreantur 3c reficiuntur vires. Amica alimonia fouetur dc refocillatur laudabilis corporis status. Iam si a Viribus remedia non petimuS, neque ad ijsdem remediorum sermam dc dis- ferentiam sumemus. Non enim extra propriis genu S excurrere Ac diu agari licet. Et vice versa si ex affectu Praeter naturam contraria praesidia venamur, consonum omnino est, ut ex illius disserem
475쪽
. tiis horum in genere differentias omnes aestimemus. Haec indissolubili nexu inter se cohaerent singula, Haec id a cathena Platonica, quam amplexu mutuo sic arcte componunt
annulli ut unico diuulso pereat admirabilis, illa connexio, tanquam scopae dissolutae. Etenim quocunque ex his principiis eueria, coetera non substituunt, res probatione non indiget, patet per se satis non oscitanter contemplanti. Verum posita axiomata penitus destruit quisquis ab acuto morbo tenuem victum indicari asserit. Primum enim falsum fuerit contraria semper a morbo indicari. Secundum, falsum & illud a solis viribus victum decerni. Tertium, ex virium differetia, victus differentia constitui. Quartum si una a morbo indicenFr victus & remedia contraria, & a viribus sola victus ratio, sequetur duo ab uno, & unum a duobus indicari. Denique duplicem esse unius rei simplicis naturam, aut sane a natura rei indicationem non proficisci. Procedit idem argumentum, siue sola morbi tempora, siue
haec ipsa una cum viribus, tenui S aut tenuis,
simi victus indicans esse fateamur. Dices, quidni ab acuto morbo duplex insurgat scopus, si quidem duplex inuenitur
respectus; alter quatenus est morbus, alter quatenus acutus λ priori itaque satisfaciunt remedia: posteriori victus forma: hoc est acuto morbo, quatenus est morbus, conueniunt remedia: quatenus acutus, tenuis diaeta. Equia
476쪽
dem lubens iu volens concedo duplicem ex acuto morbo prodire intentionem, verum
ad idem genus utraque spectare debet, climenim sub morbi genere acuti collocenturaeque ac longi, strisque differentiis in proprias species discreti ad idem genus perpetuo referantur, debent sane specificae indicatio,
nes, non miniis quam ipsae morborum spe etes sub eodem genere contineri, non autem transcendere in diuersum. Male ergol morbo in genere remedia indicari dicemus, a tali morbo victum, qui alterius est ordinis
quam remedia. At concluseris cathegorices ita ex natura rei colliges: a morbo, tanquam naturae contrario, surgit indicatio contrarij admouendi, quoniam vero acutus est, id est celer 8c violentus, magno atque expedito remedio utendum, quo pari contentione aduersarius impetus retundatur. Nostra ergo sententia est victus quantitatem , neque a morbo, neque a morbi temporibus, sed a sola virium quantitate definiri: primam & secunda partem luculenter probauimus, superest tertiam explicemus.' Ad cuius faciliorem intelligentiam , notandum ex Galeno triplicem victus formam senes quantitatem constitui; primam appelat plenam, alteram moderatam, tertiam tenuem, Quarum unaquaeque at praecipue ambae extremae) apud Medicos, quamplurimas sortiuntur pro maioris & minoris ratione
disserentias. Hoc modo tenuis de qua ser-
477쪽
mo estu quatuor specieῆ enumerantur, quae totidem acuti morbi speciebus applicantur, de quibus in commentario sufficienter egis mu S. Plena porro ea est, quae copiosis sit, aut abunde nutrientibu S, alimentis, adaugendi robfris gratia, proindeque. ViX Vnquam nisi sanis corporibus accomoda. Raro quippe aegrotantiu vires, maiores quam inuenerimus reddere studemus. Huic tenuis opposita, pruca requirit, aut parum nutrientia alimes, ta; Undu necessario consequitur virtutis imminutio : quapropter neque belle constitutis, corporibus, neque etiam diuturna aegritudine affectis, tuto ac utiliter imperatur, in quibus nimirum vel amplificandu , vel saltem studiose conseruandum facultatis robur. Solis acutis competit, in
quibus nihil interest si tantillo tempore
modice irmninuantur vires, modo ne exolis Dantur. Medium quodammodo tenet moderata sorma, prosperaque & aduersa valetudine secura est, ac eo in statu perutilis, in quo seruandarum virium quales initio fuerunt, offertur intentio, id quod in acutiet sperare nec possumus, nec debemus Zingrui enim ex plusculo cibo accrescendae φλεγμα-
metus. Ex hac distinctione haud o oscure patet, salsam esse eam diuisonem; quae a Fuchsio in huius Aphorisini comentario assignatur: dum aegrorum victum in genere solummodo quadripartitum iacit; Tenuem scilicet exacte, tenuem simpliciter; auia
478쪽
smum exacte; Tenuissimum simpliciter λ Es enim praeter has alia differentia ex decidentia acutis,& chronicis affectibus, ipsb Hippocratis calculo tribuenda, qua quidem negata non video qua ratione Aphoristicam sententiam commode explicemus. Nunc ad rem. Pleniorem vietum a viribus indicari, citra omnem controuersiam es , si quidem is tendit ad facultatis incrementum,& bene halitus, corporibus, aut solis, aut potissimu conuenit: unde merito noster afistulapius indicatione sumpta ab innati caloris in ubertate adolescentes largiore cibo refici iubet, ac hyeme & vere uberiores dapes ingeri. Moderatum aeque ad pleniore sub viribus comprehendi non est dissicile persuadere ijs qui ratione comouentur. Primum quidem si coseruationis indicario ab ijs quae naturalia sunt promitur, a morbo qui exstirpari postulat non petetur. Preterea cum a simili fiat conseruatio, absurdum est a morbo, cui contraria debentur, similium indicatione sumere, Denique
clim non minus sanis quam iacentibus congruat, non est minor ratio, cur a morbo potius, quam a viribus demonstretur, imo deerit in sanis indicans; si ab utroque velit quispiam itidicari, habebit oppositum initio
contortorum iaculorum aciem. Supere si difficultas de tenui, quae aliquanto magis ardua est, uti hactenus videri potuit: quan Quam nodum omnem facili ut spero negotio tum. CA dictis,
479쪽
ex dictis, tum ex dicendis extricabimus. Negandum illud non est ad hanc indicationem duo concurrere, morbum scilicet & virtutem: hanc, tanquam verum indicans. Illum ut indicationem limitans, siue uno verbo ut contra indicans. Morbus enim vetat quantum in se est ne cibi exhibeantur, quoniam ab ingestis, ni debitus seruetur modus, augentur ut plurimum febres, & inflammationes, quae acutos morbos comitari solent, ad haec a morbificae causae concoctione auocatur natura. At premit alia ex parte si istentandi roboris simina necessitas, cui primae deferendae, altero non neglecto. Omni mo-dam certe inediam, quatuordecim diebus ferre nequeunt illaesae vires, tantum ergol concedemus alimenti, quantum dissolutioni impediendae, non imminutioni prohibendae satis elle possit, ita tamen ut affectu non irritemus. niam ergo maius ex incre-l mento morbi. quam ex mediocri virtutis
i lapsu periculum imminet, quando & adau
l eius morbus validiori nixu quam antea fa-l cultatem adoritur, dc in extrema perniciem rapit, inde fit ut quam virtus suggerit indicationem tantisper moderemur, dum Radia intestini hostis violentia, procul omni timo-
l re depulsis, quantum per hanc ipsam licebit
Dicet quispiam longe diuturniorem inediam quamplurimos etiamnum sanos pertulisse, illaesis viribus, cum omnia vitae mu-
480쪽
nia integre obirent, ad quae pleniore vietum desideramus. Quidni ergo eandem perseret qui acuto morbo premitur, cum longe paucioribus indigeat, quam ij qui sanitate perfruuntur8 Respondeo veri similius esse in sanis quibusdam frigidiori tempera meto praeditis, a diuturniore inedia vires non conuelli, quam in passionibus acutis . obstat morbi impetus, obstat quae a febre contἰnua exoritur siccitas, dissolutio, quo minus tantam inediam patiantur, quin tandem omnimoda natiui caloris extinctio consequatur. Nam si vere a Galeno scriptum est, ex importune denegato semel potu, accensas in humoribus febres, ipsam substantiam aggredi, & in Hecticas commutari. Quanto magas consentaneum es ardore febrili vementer concitato, longiore inedia calorem acuente, radicate humidum funditus exhauriri λ His ita declaratis retunduntur initio in contrarium spicuIa. Primum quidem ex Hippocratis auctoritatibus confici nullo modo potest diaetam per se vel a morbo, vel a morbi temporibus indicari. Docuit is solummodo quibusnam in affectibus, 3c quo morbi tεpore distinctae victus tenuis species competant. Ex quo probe quidem infertur decerni illas ratione morbi, non ut ab ipso proprie indicatas, sed quoniam is prohibet ne maiorem operam in conseruatione virium collocemus. Vt enim
