Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

spectemus, sunt acuti, veram cum intra vigesimum diem indicentur imperia ne, a natura propria deflectunt, suaque confracta vehementia ad quadragesimum protenduntur, unde acuti cum adiectione dicuntur: in hoc a praecedentibus distincti, quod initio ad vigesimum circiter diem praecipiti motu cieantur: at praecedentes in ipsis statim primordi)s tardo ferantur gradu, quasi intercepto cursu. Quanquam si in eandem virique classem referantur non admodum reluctari velim. Talem porro esse acutum qualem definiuimus, norunt Galenicae doctrinae sectatores. Is enim Archigenem commendat, quod acutum dixerit eum, cui motus

velox, dc subitb pericula adueniunt. Idipsunt propria confirmat sententia in Aphorismis his verbis, acuti morbi praeter id quod celeriter iudicantur, statim etiam magnitudinem habent. Quin etiam alibi acutum morbum a βροχυχρονἰω penes periculum & magnitudinε seiungit. Nam febres diarias cum simul & breues sint & paruae& periculis vacuae, ne ab idiotis quide acutas vocari asserit, proindeq; acutoru a breui, his ipsis distinctu esse, hoc esse patuitate & securitate. Illud amplius confirmari potest ex eodem loco, ubi negat acutu morbum ulium habere oppositum, cui proprium nomen aLsignetur. Quod planualsum esset, si penes velocitatem aut magma dinem solummodo acceleris discreparet. At dixerit fortasse quis

462쪽

piam, quomodo ergo a contradictione vinis dicandus; cum citato capite acutum tardo opponat 'respondeo tardum quidem acuto contrarium esse sed non adaequate : habet enim acutus duo extrema quoru steri duntaxat puta celeritati, tarditas opponitur, non etiam magnitudini. Instabit ulterius, quorsum igitur haec duo cis iungit Galen 'inquiens acutus tardo breuis longo oppositus est, nisi ut significet eode modo opponi tardo acutum, quo longo breue myrespondeo Galeni fuisse mente docere tardum, breui non esse contrarium, quanquam cum longo cui breue opponitur sit confusu: omnis enim diuturnus morbus necessario tardus est, atqui tardus est non idem necessario longus: compatitur enim cum breuitate tarditas. Sic ergo infert Galenus, tardu quidem acuto Opponitur, si quidem consistere cum ipse nequit,& breue longo, non autem tardo. Respondere etiam liceret haec ideo simul coniuncta esse quod in hoc coueniant, ut quemadmodum cum longitudine breuitas, ita cum tarditate acuties inueniri nequit: nec opus esse Ut caetera inueniantur aequalia. Eadem ratione Argenterii satisfaciamus argumento, qui ut Galenum varietatis conuincat in as

signanda acuti differentia obiicit primo ad p. prunos Glauconem acutam febrem longae opponi. comm. s. Quod in prognosticis o que confirmatur hunc in modii, acuti sim qui decimo quarto terminantur die, quibus diuturni opponuntur:

463쪽

nuntur: unde inferre vult Argenterius ex contrariorum natura non patere latius acu

tum, quam breue. Quod tamen falsum est:

siquidem praeter breuitatem, ratione cuius a longo secernitur acutus, habet etiam magnitudinem. Cumque ex duplici respectu conflata sit acuti morbi essentia, nullumque detur ipsi contrariu quod dictione simplici

efferatur, merito nunc ab uno, ratione huius, modo ab altero, ratione asterius separatur: Atque haec in contrarijs assignandis varietas mixtam ipsius naturam ostendit. Male ergo concludit Argenterius Galenum acu tu cumbretii confundere quod ipsum longo Opponat. Si cui ex Argenterii sectatoribus sacere satis non videbitur haec solutio, dicemus optime Galenum acutam sebrem ei opposuisse, quae magna simul es , & longa, ut intelligeretur in quo inuicem disserant. Hoc ipsi fuisse propositum excitato prO-gnostico colligere est, ubi vere acutos cum iis conferens qui tales sunt ex decidentia, vere acutis longos opponit, palam facturus penes diuturnitatem acutos ex decidentia qui ad longorum terminum accedunt, ab exacte & non exaeste vocatis acutis separari. Neque etiam coarguandus erroris es ideiri Galenus, dum quandoque acutos morbos vocat qui veloci serui tur motu breuiquct spatio perdurant. Moclo eOS qui clam magnitudine quadam affligunt: mo lo huius coditionis, modo altarius obliuiscitur. Non E e

464쪽

Commet. ν

ipii propositum esst , naturam adaequatam acutorum morborum Vbique explicare, sed pro subiectae materiae necessitate penes alterutrum distinctionem tradit. At discriptionem allegatam reiecerati aliquis, ut pote mancam dc impersecta , quod sebris nulla iacta sit 'lentio, quam tamen ab acutis morbis inseparabilem prodit Galenus.

Difficilis equidem videtur hie locus maxime cum alios habeat e diametro repugnantes. Secundo enim Aphorismorum restrictione utitur, dum ait non semper acutis morbisse bros assistere, sed ut plurimum, rarumque esse quin ita fiat. Q qnto etiam Aphorismoria acutos morbos absq; febre inueniri probat exemplo, Apoplexiae, Epilep siae, conuulsionis distentionis. Et septimo Aphorismorum acutos morbos ex Hippocratis mente eos Vo.cat quorum maxima ex parte febres sunt continuae. Ita Hippocrates ipse in prognosticis, spirandi facilitatem magnam vim habere dicit ad salutem in omni acuto morbo qui cum febre in se stat. Adiecit enim, qui cum febre infestat inquit Galenus Vt eam a conuulsione, & tetano, & cholera di sungeret, & quibuscunque alijs morbis qui sine febre sunt acuti. Commodam ista ex Galeno ipso recipiunt interpretationem : commentario quidem 3I. quinti Aphorismorum fidelissimus interpres, ut lethale probet mulierem grauidam acuto

465쪽

u . ESTIO TERTIA. 444

morbo corripi, necesse est inquit si is cum febre sit coniunetus hanc ipsam esse contia ruaam: hoc est nulla febris cum acutis morbis complicatur nisi sit continua. Hac eadem ratione nisi oculatissimum virum memoria turpiter lapsum eodem in opere fateamur) intelligendus est commentarius septimus primi Aphorismorum, δc dicendum febres ab acutis morbis esse inseparabiles; Id est quaecunque cum acutis reperiuntur febres, non ante separari δέ desinere, quam ipsos morbos qvibus cum reperiuntur: nulla enim cum acutis complicatur febris, nisi sit

Quamobrem errore non vacat Leonicenus, qui illa ex 7. Aphorismorum comm. I citata Galeni verba alio videtur detorquere, nam febres acutorum morborum vertit m xima ex parte esse continuas, quasi vero aliqua ex parte non siit continuae, cum in Graeco legatur Θουπ παν hoc est omninbsunt continuae.

Sed grauiter coarguendus Argenterius, dum Galeno dictum ignoranter exprobrat, nullunc dari acutum cui sebris non anne-

- ctatur.

Quid vero ad Mercurialem dicemus qui eiusdem opinionis auctorem facit Hippocratem y Allegat in primis hanc ex Epidem ijs sententiam, sunt autem acutissimi, maximi, grauissimi, morbi ac prae caeteris omnibus lethales in continua febre. Citat dc illud ex Ee 2

466쪽

acutorum I. sunt igitur acuti morbi quos prisci nominatim perstrinxerunt, Pleuritis, Peripneumonia, Phrenitis, Letharg', Causus,& quicunque alij hos consequuntur morbi, quorum febres prorsus continuae interficiut. Quasi nulli dentur acuti sine continua febre. Miror equidem ac uratum virum, δc fidelemae studiosum Hippocratis interpretem, in re non admodum, quantum iudico, ardua sic grauiter impegisse.

Quid enim aliud sibi vult in Epidem ijs

Hippocrates quam acutissimos tum dici morbos cum febrem continuam adiunctam habent λ vel potius ut interpretatur Galenus) continuas febres breui tempore indicationem subire, validissimas esse & periculosas ac lethales λ Liberum proinde relinquere videtur, ut de solis synochis hic locus

exponatur, quasi caeterae continuae neque ita periculosae sint, aut vehementeS, aut

acutae. '

Ex textu o flavo primi acutorum rite infertur enlamerat S morbo SesIe ex acutorum censu , & cum febre continua, non auteφacutos omnes cum febre esse continua. Perperam itaque producta exempla trahit in consequentiam Mercurialis, & ex particulari uniuersale colligit documentum. Maxime cum Hippocratem paulo ante audierimus in prognosticis reclamantem. At nouus hic labor; nondum omni. ex

parte Galenu a contradictione vindicauimus.l

467쪽

ρVAESTIO TERTIA. 4 6

Is morbum attonitum & comitialem diuturnos vocat, quos iam iam ab ipse in acutorum censum referri accepimus.

Respondemus longis quandoque affectum dici Apoplexiam in Galeni doctrina, quando

que acutum, alias peracutum, alias acutissimum merito, quanquam diuerso respectu.

Longus est assectus, si intermissionem spectemus, Vel tempus illud uniuersum in quo dispositiones producuntur, quod sane Apo-plexiae principium appellari nihil vetat. Acutus est plus minusue, si ipsam accessione consideremus. Nam si prohibeatur respiratio

acutissimum censet Galenus. Sin ipsa seruetur quidem, at magna cum violentia procedat, vehementem. Vehemens quoque sed minus illa Apoplexia aestimanda, quae neque

contentam , neque violentam, inaeqtialem tamen inordinatam ac intermittentem res.

pirationem emeit. Idem de Epilepsa censeri debet cuius acutissima quandoque accessio breui tempore conficit hominem, pene diaxerim momento. Intermissio tamen ut plurimum in septimanas, nonnianquam in menses, unde lunaticus vocatur morbus, nonnU- qtiam etiam in longos annos perseuerar,

praua in cerebro dispositione remansite. Hoc modo consideratur sexto Aphorismoru ubi de iis dumtaxat sermonem institui profitetur Galenus, qui adhuc in sanitatis terminis constituti, non multo post in aegritudinem sunt lapsuri. . Ee 3

468쪽

Repetant hic interim memoria iuniores,

priscis saeculis indita fuisse morbis quibusdam sympto matum nomina,ne forte mirentur nos aut Epite psam, autconuulsionem, aut Apoplexia morbos nominare. Ex die is manifesta esse potest, ad tertium quaesitum solutio: de iis nimirum acutis maxime audiendum Aphorismu . qui chronicis assed i bus in duratione aequiparantur: huiusmodi ε ./νοννε seni illi ex decidentia vocati de quibus ita u. ' in prognosticis. Spirandi facilitas magnam vim habet ad salutem in omni acuto morbo qui cum febre infestat, & quadragesino die iudicatur. Haec solutio per se patet. Nam si in diuturnis diaetam tenuem propter longitudinem temporis vires non serunt, prosecto cum horum acutorum par sit ratio par quoque esse debet illatio. Addidimus maxim ὁ propter alteram interpretationem a nobis in commento propositam, qua tenuem exquisito coniunximus: Itavi eundem essiceret tensum ac exquisitὲ tenuem, hic enim ijs solum conuenit acutis, quos exquisitos vocant, non autem acutis

non exacte; quorum finis est vigesimus: sed hi longe minus quam priores ex decidentia vocati ab eiusmodi exquisita vivendi praesi

Q Tres nunquid sub hac particula in quibus non conuenit in includi possint pe acuti Z possunt sane sed contraria diuturnis ratione; ninurum quod tenuiorem, qu m

469쪽

acuti ipsi victus regulam exigant. Quan- ouam de peracutis hoc loco pertractare summi dictatoris mente non fuisse arbitror, his enim septinius est dicatus Aphorismus. Ita sensit Galenus, si codicibus Graecis, Ac Leoniceno credimus potius, quam Plantio, qui obmissa negativa particula, ita Galeni verba exposuit, quod igitur in mentione momborum acutorum ad fit non conueniat, id propter morbos peracutos factum est. Cum le

gendum suisset, haud quaquam id propter

morbos peracutos factum est. Non enim ignoravit Galenus, morbis ex decidetia acutis, talem victum non competere, atque eκ

consequenti clausulam illam ipsis potius applicari debere quam peracutis, maximicum acutorum fiat mentio, non peracutorum, nam in textu habetur in acutis in quibus non conuenit, non autem in peracutis. Hactenus de morbis, de tenui victu nunc agendum est

quo indicetur et ictin tenuisZ

Ρ Aulum AEn ilium, qui Macedonum Re

gem in Romanorum potestatem adegit, dicere solitum, memoriae proditum est, eodem genio, pari industria, in conuiuio ac in exercitu disponendo veriandum esse.

470쪽

Quod quidem non parum a veritate alienu, pene dixerim ridiculum Videri posset, nisi ab eo diceretur. Quo ut Poetae verbis Vtar,

Nondum praestantior alter Scutigerosque equitesque viros componere in

arma.

Et sane si in instruendis epulis requiri

prudentiam ita singularem putamus, quanto maiorem in aegrorum victu exposcemus Θ Ad illas vocantur ut plurimum aut familiares, aut saltem noti, quorum unicuique pro aetatis & dignitatis ratione, proprium dc conuenientem locum decernere, non magni

operis videtur, si quid hac in parte delinqui

tur, est eiusmodi, Ut tolerari nullo detrimeto, aut excusari possit. Nos etsi plurimum interest, peculiarem cuiusque naturam internodia frequenter acc ersmus ad extraneos dc ignotos, qui ut diuersos est animus, &sua cuique studia) Variam ac plane diuersam vitae normam expostulant, in qua leuis quandoque admissus error, cedit in perniciem & ruinam. Propriam certe & peculiarem singulorum constitutionem & temperiem, aequa clance

ponderare, ita difficile est, ut certo definiri nullis praeceptionibus, selo usi dc familiari consuetudine possit exacte comprehendi;

SEARCH

MENU NAVIGATION