Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

abiecta penitus virtute morbus acutus superari nequit, sic neque vim insultumque a15- duum adaucti prae ingestorum copia morbi, ac vehementius in dies efferati, usquam nisi aegre admodu virtus perferet, Eo de modo intelligenda sunt ea quae ex Galeno protulimus, nempe cum a morbo aut morbi temporibus, tum a Virtute hanc Victus intentionem oriri; A morbo morbique temporibus tanquam prohibente. A virtute tanquam Uero Zc germano indicante. Hanc solutionem propria ipsemet interpretatione confirmauit. Dum enim lib. de cur. ratione per sang. mIC sionem cap. 9. virtutem inter Phlebotomiae indicantia percensuisset. Postmodum capite 13. quid indicantis nomine intelligendum putaret exponens inquit magnitudinem morbi,& virium robur primarios esse mittendi sanguinis scopos, illud veluti quae facteda sunt indicas : Hoc tanquam haud prohibens ,quod contra indicare iunioru quidam vocant. Ecce ut apua Galenum indicantis nomen pro cOtraindicante Usurpatur. Hanquam reuerasa tendum est, impropriam esse, ac aliquanto obscuriorem hanc loque idi rationem; Excusationem . nihilominus meretur Galenus, quod recepto veteribus more sit loquutus, ac praeterea mentem suam, ne qua subesset dubitandi occasio, manifesta oratione decla

rarit.

Quando vero inquit idem Galenus tenuitatis victus finem esse viri u imminutione; Per

482쪽

finem non intelligit finalem cal sam sed

terminum: ratione mortem vitae finem,

siue ultimam rerum lineam dicimus. Haec porro citata ab aduersarijs Galeni verba C tenuitatis viriliu sinis esse debet immi tritio Uirium, harum siquidem tuendarum gratia alimus aegrotanteo hinc sensum si rite con- teptabilitur nobis evicient: A tenui quidem vietu imminuuntur vires , quoniam is integre reparando effluxui par esse nequit, at videndum tamen ne prorsus infringantur. Huius ergo victus terminus esto imminutio roboris, non extimnio, siquidem primarius nutritionis finis est ut vivamus. Quaeres qui fieri possit ut eum victum indicet virtus, a quo debilitatur Z Istud enodari postulat nequis ex obiectis rationibus scrupulus relin

quatur.

Dico ergo lauiusmodi vitae genus a virtute indicari quatenus impedit saltem ne vi morbi labefactata ipsa prorsus concidat. Itavi primaria vietus intentio eo perpetuo

reseratur, nempe ut sustineantur vires, aut

integrae; aut si aliter commode praestare non licet in aliquantum imminutae. Hoci est ut verbo dicam rationem victus illam admittit virtus, sub qua profligando aduersario superior, dc substantia propria etiam num valida, at imminuta subsistit. Haec mens Galeni fuit : Huc tendunt illa commentarii verba raro in aegrotantibus accidit, ut vires quam acceperimus maiores redd

483쪽

mus, sed sere semper in id incumbimus, ut in longis quidem morbis easdem retineamuS, in acutis modice debilitatas conseruemus. Dico secundo a virtute vi flum adaugentem, aut saltem conseruantem perpetuo indicari: Verum hanc indicationem limitari a morbo, morbique restrictionem verae indicationi in s acutis praepollere. inamobrem b , rata sit ac firma c5elusion modo alimenta, sed

quanctique alimentorum' quantitate proprie a 1Ο-

lis viribus indicari. Et haec circa praesentem Aphorismum satiS.

484쪽

In tenui victu peccat aegroti, idcirco magis Offenduntur; Omne enim quodcunque tan

dem sit peccatum, maius es in tenui, quam paulo pleniore diaeta. Quapropter sanis quoque difficilis est valde tenuis Sc constituta dc exacta Vivendi ratio, quoniam peccata gra'

485쪽

APHORISMVS u PINT tur tenuis accuratusque victus

Vt plurimum periculosior est paulo pleniore.

Commentarius.

HVnc Aphorismum non uno te

gunt OmneS, nec Vno enarrant i

modo. Communis haec lectio est quam proposuimus: Alteram prosert Galenus in commentario his verbis in tenui victu bifaria magna ex parte delinqunt aegri. In qua expossitione expungendam dictionem bifariam ex probatorum. exemplarium fide putat Fuchsius. Sed

reuera interpretationi Galenicae magis consonat ut admittatur. Praeterquam-

quod enim bis haec ipsa repetitur, bipartitae quoque distinctioni respondent bipartita expositionis membra. Cum ait eos qui tenuiter alutur clam inscijs Medicis cogi cibum capere; aut sane' debilitatos propter superiorem cibi indigentiam delinquere. si idipsum a. velit quod in acutis legitur, inanitis in scilicet primis diebus vasis, posterioribus pleniorem victum instituendum

486쪽

APHORISMVS uVINTVS. esse ijs, quibus tenuior propter vig0re

instantem coueniret, denique si vocem hanc obliteremus in idem coincident ambae lectiones, hoc sol tim discrimine quo in altera habeatur simpliciter de linquere arSrotantes in tenui victu: in altera delinquere ut plurimum. Neque valebit Galeni ratio inquiemis priorem lectionem posteriori praeferendam, Vt quae generalior clim sit hanc quoque complectatur, & de Omni peccato doceat. Haec enim dictio fia πολλά hoc cli ut plurimum priori lectioni adiecta ipsam ad peculiares errores non restringit. Haec quoad Hippocratis verba. Quo ad mentem attinet, relictis aliorum interpretum figmentis, s de quibus paulo post in controuersi jsj nostra sententia est, Medicorum principem docere Victum tenuem paulo pleniore magis periculosiim esse, non quidem simpliciter, sed errorum ratione Dim-cilius enim qui tenuem diaetam sustinent quoscunque errores ferunt, siue in alimentis obtingant, siue in animi pathematis , siue in aere, seu quocunque alio tandem modo. Id enim sonat haec clausilla et ἰδο

487쪽

ἀν γινηlαι. Q od ita Vertimus, omne quodcunqtie tandem sit peccatu, nullo penitus excluso. Id satis aperte' declaratur sanorum exemplo, quibus reuera disticilius est externorum quorumque vim & iniuriam perpeti dum tenuem, statam atque exquisitam vivendi sormam deligunt. Neque aliae interpreta tiones fanis conuenienter accommodari possitnt. At quid opus est in re aperta laborare t Caleni breuitas in commentario, quanquam tacite', at euidenter ostendit, non tantis implicitum esse hunc Aphorismum ambagibuS, quantis a commentatoribus inuoluitur, neque aliter accipieda esse verba; quam prout sonant: Et Hippocrates ipsc rem totam in compendium reuocans, propicr hoc sinquit de erroribus locutus) tenuis accuratusque victus ut plurimum periculosior est paulo pleniore, alterum alteri manifeste' coma parans modo explicato. Addita tamen

illa particula fε, Τα πλῶς α ut plurimuJquo indicet non simpliciter quocuque in morbo grauioribus periculis obnoxium tenuem victum Lin quibusdam enim grauiori damno paulo plenior adhibetur J sed quoniam raro euenit,

488쪽

Lino G tamen necessario, quin aliqua in αννα parte aberretur faegri namque inquit Hippocrates, pleni morbo, cibisque Vacui, ea quae morbo grata sunt, qua quae ad sanitatem faciunt assumere malunt, quibus assentiuntur & applaudant qui subseruiuntJ inde sequitur grauiorem esse ut in plurimum illam Victus normam quae ab erroribus grauius offenditur. Huius porro offensionis duplice causam recenset Galenus, nempe debilitatem virium, quae diaetam tenuem

consequitur fetus quippe' finis est virium imminutio J Et subitam ab aD

sueta in insolitam illam mutationem. Himer a. QBandoquidem pleniore victu nutrimur duna valemus. Tanta autem vis est consuetudinis, ut vitiosam vitae regulam quae nunquam variat, longe' tutiussit obseruare, quain subito vel ad meliorem transire.

si aestionum series s ratio.

ID Lerisque omni ου admodum difficilis atque intricatis videtur hic Aphorismus,

mihi ex se se facilis admodum, sed confus

o parum consentanea multorum interpretatione non parum inuolaritus, quemam

489쪽

uV STIO PRIMA. 468dum exsul uentium quaesionum resolu

tione apparebit; quas teruario numero conia

inuauimus, omnes ad genuinam Aphoris mi intelligentiam directe conspirantes. Docet Prima quispiam sit genuinus verborum Hippocratis sensus in hoc Aphorismo.ltera, quodnam ex Aphoriseni verbis eliciamus adpraxim documentum. Tertia virum praestet ad paulo pleniorem quam ad tenuiorem vinum perpetuo inclinare' Nunc ad primam.

mssam sit genuinus verborum Hippocratu sensus in hoc Aphorismo Z

AESTIO PRIMA.

VExu quidem a Fuchso dictum in hoc

commentario est: praesentem Aphorismum a paucis nostrae aetatis Medicis recte intelligi : Etenim opinionum varietaS, Certissimum incertitudinis argumentum, tantam inter doctos peperit confusionem, ut cum pleraque ab Hippocratis mente aliena nonnulli prodidissent, liberum postmodum caeteris videretur, quicquid in buccam venis set temere effutire.

Equide Fuchsius ipse ut ab so primum

490쪽

exordiar) salsae interpretationis nobis auctor fuit, cuius verba adscribam quo clarius detegatur error. Ita incipit eius commentarius in hunc Aphorismum. Hippocrates errata quae tum in tenui tum in pleniore victu c&mittuntur inter se comparat, deteriusq; esse docet, ubi quis se a tenuiore victu ad pleniorem intempes iue transferat, quam si Epleniore in tenuiorem commutatio fieret: haec Fuchsius, multis sane nominibus hac in

parte reprehendendus. Primum enim consutatam a Galeno sententiam, longa obliuione sepultam, iterum ab inseris in lucem deuocauit. Praeterea summi doctoris contextum in contrarium aut saltem diuersum

penitus detorsit sensum , multaque ipspraeter intentum proprium imposuit ,

Galenus quidem in commentario eorum expositione relegat qui ad peculiaria errata Aphorismum referebant, quo etiam nomine lectionem communem alteri a se propositae anteponit. Mihi autem inquit prior

scriptura videtur melior, ut quae hanc quoque complectitur, dc generaliorem sernaonem facit, cum de omni delicto doceat, s. De volentibus, siue inuitis aegrotis accidat. Sed Fuelisus Galeni immemor magis quam priores particularem orationem facit, dum ait docere Hippocratem deterius esse, ubi quis se a tenuiore victu ad pleniore intempestiue transserat, quam si a pleniore in tenuiorςm. Imo vero ne Aphorismi quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION