Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

u PAESTIO SECUNDA

supponantur aegri duo, quorum alter potu alatur sibi conuenieriti, alter vero sorbitione quae illi conducat, utraque illis conducit, sed periculosior est prima, quam secunda: non tamen ex hoc infertur, declinandum ad pleniorem vel tenuiorem, utraque enim

subi conuenit J imperanda, sed potus magis formidabilis quam rbitio, dc haec quam

Ptisana. Idcirco maxime praecauendum e rorem Medici aegri adstantium, qub tenuius alitur aegrotus: Haec ille. Supponamus nos duos acuto afflictos morbo, qui eandem vitae regulam exposcant: Alatur hic tenuius, alter paulo plenius, quaero uter ab erroribus

mag1s afficietur λ Prior sane; Et hoc par est intelligere potius Hippocratem quam illud quod a Fonseca prodidit. Nam quod ab ipse supponitur, auetoris verbis 8c instituto non ita bellή quadrat. Cui enim dubium est minus ab erroribus laedi qui pleniore & sibi

conueniente utitur Victus serma, quam qui

tenuiore itidem sibi debita 3-ndoquidem

certum est hunc, quam illum acutiorem aD sectum pati, a quo ex consequenti maiorem incurrit facultatum osseniam. Unde nullo ne otio inseret etiam rudior aliquis in hoc quam in illo cautius agendu, omnique contentione incumbendum, ne quis admissus error naturam grauius concitet, vi morbi iam valide Iacessitam. In hunc eiusaue asse-elas agemus sequenti quaestione fusius. Dica interim, tum ex antea allatis, tum ex ipso

502쪽

Orationis contextu , patere aliud ab Hippocrate in praesentia doceri. Nostra ergo sententia est, duo ex hoc Aphorismo deduceda: Primum, praestare ad paulo pleniorem. quam ad tenuiorem Victum inclinare: Alterum, omni elaborandum industria, ne qui tenui diaeta uti volunt, quicquam aberrenti siue propria ipsorum culpa, siue Medicorum, siue adstantium, seu quocunque tande Casu obtingat error. Pos ferioris haec est ratio ;

squis ab erroribus grauius offenditur, ab iis, maiori studio & cautione arceri debet. Grauius offenditur aberratis, quisquisten m diaetam sustinet: Maiori ergo studio, ab ipsis vindicandus. Patet ex se se maior, Minor est Hippocratis ; unde necessaria c5clusio. Priorem vero illationem sic probamus. Tutiora quoad fieri potest amplectenda, imprudentis & temerarii est, aperto periculo iacentes obtrudere: 1ed periculosior est victus tenuis paulo pleniore ; Ergo hic illi praeferendus. Certa est maior ue Minor est Hippocratis. Dices periculum omne adhibita cautione depelli: An quaeso erroribus

immunem reddet patientem, aut impatientem potius absens Medicus, quem ne praesens quidem tantillo tempore potest in Officio contineret Quot quantaque forinsecus accidunt quae non dicam praecauere,

sed ne praeuidere quidem possis 3 Testes

appello quotquot tractandis aegris operam

impendunt, quanti laboris se non modo a

503쪽

leuioribus, verum etiam a grauioribus peccatis unde quaque abstinere. Qua ratione

motus Hippocrates in tenui inquit) victu

peccant aegrotantes, indiCante usus modo,

non participio, ut paulo ante annotauimus hac loquendi forma innuens vix ullo modo tutum ab erroribus victum tenuem, quem proinde in ultimis verbis magna ex parte

periculosiorem dixit paulo pleniore. Sed de his postea.

Quod Manardus addidit nempe monete nos Hippocratem ne temere, & absque diligenti examine tenuem evacte viettim imis peremus, parum ad privbsitum videtur. Primum enim de tenui in genere loquitur Hippocrates: de tenui exadie speciatim Ma- nardus sui ipsius immemor, dum antea tenues diaetas hoc loco audiendas censuit eas, quibus aliqua ex parte vis comminuitur, ita tamen ut usque ad vigorem perduret: Id quod tenui cuicunque victui commune est.

Deinde si auctoris institutum foret docere

non temere imperandum vi stum tenuem,

frustra additum fuisset, quoniam errores grauius serunt, qua clausula, ipso Manardo interprete , nobis innuitur victum tenuem ex se se fulacem non aestimari, sed tantum errorum causa, quod tamen falsum esset. Etenim negari non potest victum tenuem, si temere imperetur, natura sua periculosum esse, atque ex se peccati nomen mereri, quorum utrumque Manardus improbauit.

504쪽

Quanqua idem nobiscum Widetur sensisses pertemere intellexit non statim & pronuscue quibussibet acutis passionibus detentis tenues vivendi regulas sitis etiam affectibus conuenientes pratacribendas, sed ijs tantum quos ab omni errore tutos esse noueriamus, quorum rara avis in terris, niveoque simillima coruo. Vnde merito ex Hippocratica do strina constans insertur assertio, comsi i litus sere si ad paulo pleniorem, quam ad tenuem diaetam propendamus, id quod a plerisque negatur, ideoque a nobis aecurato scrutinio pervestigandum.

Vtrum praestet ad paulo pleniorem quam ad tenuiorem victum perpetuo inclinare P

AVudiuimus praecedenti quaestione non infimae classis doctores, de Hippocratis mente vltrb citroque decertantes, quo rum discordia conciliari ante non potuit, quam praesens negotium absoluissemus. Id enim probabile fuerit censuisse Hipposcatem, quod veritati melius consonabit. Non desunt qui affirmativam partem sequuti, non modo paulo pleniorem, sed

505쪽

AESTIO TERTIA. 484

simpliciter pleniorem victum tenui perpetuo anteferendum putent, hisce ut opinor rationibus persuasi. Securioribus perpetuo insistendum est, tutior ex Hippocrate viae plenior, huic igitur perpetuo insistendum.

Praeterea qui plenius alit, quamuis morbum adaugeat, virtutem saltem integram tuetur ;Qui tenuius, hanc imminuit & destruit, at quanto consultius est: a valida virtute morbum adauctu strenue profligari, quam eadem deiecta vel a leniori reddito morbo aegrotum interimi λ Sed neque a pleniore cibo necessario augetur morbus, prorogatur se lasse impedita coctione: Neque a tenuiore frangitur, sed breuior selum redditur concoctione incitata. Verum sat cito, si sat bene

praestat aequalem morbum constante etiamnum robore sanare tardius, modo securius.

Quid quod a pleniore cibo sustentatur

secultas, restaurantur spiritus, ab intestinis

hostibus valide oppetiti, atque di luti,

seruatur anteger nativus calor, ab his concoctio perficitur, laudataque omnis naturae

actio, coctionem sequitur morbi extinctio,& patientis salus λ A tenui contra insitum solidioribus partibus humidum exhauritur, eneruatur magis, magisque magna iam ex parte symptomata violentia fractus corporis vigor λ Emantur in auras spiritus, 3cvn cum spiritibus evanescit innatus calor: hinc perpetuR. cruditas, ex cruditate morbi di xuriurus, a diuturnitate grauior virtutis P

506쪽

lutio, ab exolutione tandem interitus. Quid amplius Za victu copiosiore morborum acu

torum impetus retunditur, ij siquidem a feruidis ut plurimum & acribus humoribus excitantur, qui frigidi humidique alimentia. si imptione, qualem febricitantibus imperat

δε. Hippocrates, temperantur & mitescurat λ ab inedia vero accenduntur vehementius , acu-Untur , efferantur. Norunt diatritarij quantas tragaedias excitet alimoniae defeeius. Nituntur in contrarium, qui negativam

tuentur partem e quorum numero sunt M , nardus, Fuchsus, & antea productus a Fomseca, plerique etiam alij non Vulgaris eruditionis & nominis) hi vallis 3e fossis undi- ue septam munitam arcem ingressi, praseidijs bellicis copiosissime instruisti , sub Hippocratis & Galeni vexillis & insignibus militant, ex quorum penu tanquam bonorum fonte uberrimo ista depromunt. Proserunt in primis textum 2'. secundi acutoru quem pro Achille constituunt, quique multos hactenus varie torsit. Vbi haec scripta reperiuntur. Ciboru autem adiectioni intendendum multo minus, nam subtrahere omnino saepenumero eXpedit, cum aeger sufficere possit donec morbi vigor maturescat. Quam sententiam suo' calculo comprobans tali ra-

nubis iis tione confirmat Galenus. Quod plus est imcomment. quit exuperatque noxas interdum inemendabiles secit: quod vero minus, lacile emendatur. Nempe si virtus labascere videatur,

507쪽

cibi exiguum ministrare possumus: Uerum si in ventrem assumptus fuerit cibus, quod xedundat superfluitque si alias, multo magis in acutis morbis tollere est difficile.

Iisdem principijs insistens Hippocrues, , in progressu eiusdem libri fingit duos aegros

de bit italos, at teru m proprer dot ores, Sc mo r-bi acumen, alterum propter vasorum ina- . nitionem, quorum hic refectione indiget,

ille potius euacuatione. Priori inquit si

quis potum aut sorbitionem Uberiorem, aut esculentum porrexerit grauilis laedet, quam si posteriori vietum, quo celerrime indiget, negarit: quanqua hunc laedet quoque, at non aeque celeriter ac euidenter. Haec Hippocrates & Galenus , unde infert a Fonseca, leuiore sere lapsu in acutis, si tenuius, quam decet alendo, quam si ultra quam par est o Lferendo cibo aberretur. In maiorem fidem hanc ex Hippocrate mutuatam addit rationem, maior est indicatio quae sumitur in morbo acuto ad prohibendum, quam a viribus ad conseruandu, ideoque expedit, auctore Hippocrate, ut cibus detrahatur donec morbi vigor maturescat. Summorum medicinae Principum auctoritati, experientia suffragaturi 3c ratio. Experientia quidem compertum est nonnull9s inedia pene exolutos, assumpto conuenienti alimento, illico fuisse restitutos. Alios ex pleniore nutritione immedicabilem ossensum , dc plane exitialem cladem incurrisse.

508쪽

salem. 1 a

Priorum exemplum est: omni memoria dignissimu, iuuenis ille annos natus quinque & viginti, gracili corpore & musculoso canis instar, vn ue calido & sicco temperamento, qui cum a vehementi exercitatione incidisset in febrem, eo tandem dia- tritarioru culpa redactus est, ut& sine pulsu omnino esset,& frigus eum vehemens toto corpore premeret. Quid multa; neque loque- Νbatur amplius, iamque ab omnibus partibus fere sensus abscesserat, cum ecce diductis hominis maxillis ex angusti oris vasculo, infusis cremoris Ptismae tribus cyathis hoc est dragmas triginta sex siue uncias quatuor

semis nam dragmas duooecim pendet Cyathus & paulo post iterum porrectis albi& tenuis vini calida modice diluti Cyathis

duobus, mox sustulit oculos, dc tum audire tum loqui, tum praesentes nosse coepit, cum antea velut aridum lignum, sine voce & se su exporrectus iacens, Rursusque dato vino similiter diluto & pane modico fuit integrὲ reuocatus : hanc nos historiam fideliter ex

Galeno descripsimus, ubi illud addit quod

maxime ad rem praesentem facit consulto permissse se ut eo anguillarum ex alimenti penuria deduceretur iuuenis, cum non dubitaret, quin is ministrata conuenienti alimonia redire ad se se posset, & sanitati res. titui, id quod exitus comprobauit. Long. contrarium accidit Philonis filiae. Haec venefico detenta morba, cum perseeta per

509쪽

haemorrhagiam Crisi intempestiue coenasset, vindicari ab interitu non potuit. Et hoc sane rationi consentaneum est. Enimuero praeter quam quod naturam a coetione distrahit cibus uberior, omnes pariter facultates naturales lacessit 3c conuellit. Agedum quaese dicant aduersarii quemnam eiusmodi nutritionis finem esse velint: an ut reficiantur vires, in acutis affectibus grauiter afflictae ; ita puto: at unde haec affli tio λ Ex malignitate causae, & violentia sinquient, aucsymptomatu magnitudine&freque tia plurimum enim doloribus & vigiliis distorquetur) au t inanitione vasorum, quae vel manifesta sequitur vacuationem, vel occultum transpiratum, aut morbi ipsius impetu, dc febrili calore substantiam omnem interius depascente. Aut etiam ab animi Pathematis dorerum externarum occursu importuno. At

quam parum iuuat, imo quantum nocet hisce casibus, victus plenior morbum inprimis exasperat dum cause morbificae vim adauget cruditatum interuentu Z quam ob causam nouis quodammodo stimulis sγ m-ptomatum ferociam concitat. Malignitatem non tollit, haec enim antidotis compescitur. Quod si pinguia, oleaginea, humidaque

alimenta non unquam veneno infectis magna quantitate offerimus veneni obtundedi gratia; Id tum 1olum hi cum ad penitioreS cor poris partes ipsum nondum delatum, adhuc

ia stomacho stabulatur, quem pinguibus

510쪽

id genus esculentis partim oblinimus, partim ad noxis expulsionem incitamus. Idem in acutis moliri sparsis in uniuersum corpus, atque in vasis haerentibus prauis malignisque humoribus est a medica ratione prorsus ali

enum.

Igneum febris calorem non extingit, quin poli' grauiores Phlegmasias inuehit. Replete quidem inanita vasa, sed heu quanto malo dum enim ab imbecilli calore non vincitur, in coetus undequaque dispergitur, suaque copia premit & suffbcat imminutos spiritus ac sere iam elanguidos, His ita habentibus non video qua ratione externas iniurias, qui pleniorem alimoniam capiunt, leuius serant. Magnum in his incommodis momentu esse positum inficiabitur nemo λ veru illud inter caetera grauissimum quod impendentem ab his ipsis ruinam propulsare medica vix norit indus fria: dices repletionem vacuatione curari. Quid inde tergὁ sacile vacuatione i stituta lapsus eiusmodi resarcimus. Non sequitur. Sequeretur sane, si in ipsa euacuatione nihil subesset periculi. At quotus quis que ille est qui euacuationem aggredi austper pharmaca, vehementer adumsto morbo,& debilitata virtute λ Catharticis pene omnibus inest vis naturas nostrae aduersaria a qua ficultas corporis non mediocriter conuellitur. Eorum agitatione oritur quaedam invasis & principibus membris perturbatio, quae naturam ab instituto opere plurimum

SEARCH

MENU NAVIGATION