장음표시 사용
511쪽
auocat atque distrahit, haec enim quiete ope
Calore quo ipsa pollent acutos, caeterosque cum febre coniunctos affecstus ab acribus calidisque humoribus procreatos grauissime irritant. Concludendum itaque longe melius aegrotantis saluti, suoque nomini consulturum Medicum ad tenuiorem 'quam pleniorem vietum magis propensum. d si in proposito sanorum exemplo conquiescere tantisper & immorari lubet, reliquum est nihil quod in discepatione cadat. Sunt pencinnumeri qui unius diei abstinentiam nulla Offensione perserui. Quidam etiam plurium dierum inediam haud refugiunt: Nonnulli visi ad annos nullo ingesto alimento vitam incolumes protraxisse Qaecunque ab inedia accidunt laesiones minimo negotio reparantur, sereque terminantur ad salutem. E conuerso ab immodicis repletionbus offenduntur etiam Athletice habiti, sic grauiter qua-doque, ut repentino abripiatur fato. Si ebrius qui si iam repente obmutescat conuulsus moritur inquit Hippocrates nisi febris eorripiat, aut ad eam perueniens horam qua crapulae soluantur, loquatur. Id ipsum a copiosiore cibo obtingere eodem modo potest, aut impletis vaporibus neruis, aut calore natiuo copia suffocato. Id quod in Metensi quodam Rustico experiri mihi licuit; Is cum ex Pleuritide onualesceret, inuitate
512쪽
appetitu, qualis sere in conudescetibus, paratum ex brassica obsonium suo pristino more deuorauit, mox ad somnum se componens expergisci amplius non potuit. H bebat tum Pecratice, dies iam aliquot mali nihil persenserat, cosueta obibat munia, nulla penitus decumbendi necessitas & liberalius expleta fame de repente occubuit. Quanto ergo grauiorem onensam sentient qui aduersa valetudine pleniori diaetae indulgebunt Valida haec docte & acute ab eruditis viris excogitata argumenta, quae tamen si libere ellari licet) summi dictatoris intentioni minime respondent. Ad cuius faciliorem intellectum, notari velim in quaestione proposita, paria non poni extrema. Neque disce pationem esse , virum praestet tenuius alere, quam plenius absolute; Sed utrum consultius sit ad tenuem simpliciter victum quam ad paulo pleniore perpetuo inclinare Itavi tenuis simpliciter, non cum simpliciter & absolute pleno, sed cum paulo pleniore comparetur. Pendet hinc tota controuersiae decisio, quam ita concludi volumus. Expedit ad paulo pleniorem quam ad tenuem exquisitam victus forinam perpetuo inclinare. Haec est praesentis Aphorismi conclusio palam disertissimis verbis expressa. Quid enim aliud ex hac oratione inseresλPropter hoc igitur tenuis accurato Ue victus ut plurimum, periculosor est paulo
513쪽
pleniore. Dices optime colligi maiori cura de diligentia praecauendos errores in Una victus specie, quam in altera: interpretationem admittimus. Verum si expectatione no- sta falli nos contingat, quanto periculo i centem exponemus t saepissime fallimur, eo rant nobis inscijs persaepe, errores tegunt dc dissimulant aegrotantes. Quam ob causam victum tenuem non aliquando periculosio. xem, sed magna ex parte talem vocat Hip- crates. None igitur satius fuerit, ut hoc metu liberemur, in securis versari, quὲm incerta spe melioris fortunae assistentium temeritati& imprudentiae, propriaeque cupiditatis imperio morbo detentu submittere An quod summae imprudentiae viri prudentissimi tribuunt, in apertum periculum volentes praecipites seremur λ Agitur hic de vita, agitur de existimatione Medicinae, & fortuna Medici. Male audiunt apud vulgus in plerisq;
qui Medicinam Rehitant. Populares voculas quantumlibet vanas & a veritate alienas aspernari omnino non debemus, in rebus praesertim seriis: Quantb magis vulgi opinioni
insistxndum non plane a ratione alienae Aliquanto pleniore victu sustentandas perpetuo aegrorum vires censent vulgares, paulo pleniorem tutiorem putat Hippocrates, an sentitur & ratio, hunc imperemus: Si q0 id postmodum humanitus accidat aegrotanti, proba conscientia nos erecti : liberati calumnia nihil est quod metuamus. Hla r
514쪽
Hippocratis quidem hanc esse mentem probat ab eo facta cum aegris comparatio sanorum, quae ita cocludit. Quemadmodum in fanis pleniorem vivendi normam sedi mur, tenuem& exquisita dehortamur, atque ut loquitur Celsus; Prodest semper plurimum cibum capere, dummodo hic concoquatur. Ita quoque in aegris proportione quadam lex eadem obseruanda. Hasee partes tueri videtur Galenus noster, dum peracutis non exacte propriam diaetam accommodans sic habet. In quibus autem Crisis primam hebdomada non sit superatura, valida existente natura, solo utendum Melicrato, quae vivendi ratio fuerit tenuis. sima, non tamen sum me: si vero non satis fidimus viribus plisanae utemur succo, Si haec victus ratio tenuis merito appellabitur. Idem
alibi repetit his verbis, Me quoque subinde vidissi eos qui ex ab udantia & qui ex Phleg-mone laborarent sub longa inedia tenuisse, sic ut prorsus ante septimum diem sola mi-sa contentus essem, viribus scilicet valentihus Quosdam vero inualidos, aut bilios. ventriculo vel debili, vel plus iusto sensili, solo Ptisanae cremore ad septimum diem traxi quo inclinare morbus debuerat aut iudicari. Verum non in peracutis selum variam, pro consideratione virium, vitae so mam applicat, sed perperacutis quoque appellatis , quorum breuissimus termia
nus. In quibus inquit primo hoc tempore,
515쪽
hoc est primis quatuor diebus, vigor futurus est, in iis summe tenuissimo victu uti possis modo vires vel meram inediam, vel solius Melicrati sorbitionem, vel P tisanae
cremoris omnino exiguum serre quean T. Ecce ut nullibi non sumpta a conseruatione virtutis indicatione paulo pleniorem quam requirat morbus diaetam praescribit, pro non exacte tenuissimo tenuem substituit, pro exacte tenuissimo tenuissimum non exacte. Cum ergo ad virtutem errores referantur
ut pote a quibus Perculsa vis grauius delici nullo negotio potest quidni eandem cum ipsa virtute indicationem suggerent λ Quidni prudenti cautione adhibita suturae cladis timorem eripiemus λ quibusdam veluti gradibus progressi quod a Galeno obseruatum. audiuimus a tenuiori ad minus tenuem, ab hoc ad paulo pleniorem; Itavi quam pro Xi me fieri potest ad eam quam asseclus postulat regulam accedamus, nisi casus aliquis intercidat qui progredi ulterius adhortetur. Quaecunque praesentibus affectibus tuto per--δε
aguntur, eadem imminentibus rite impe- cur. rat.
Tantur. Supponamus itaque vel ab accu--s V. ratissimo Medico, ne si praesens quidem aegroto noctes diesque assisteret, vix posse aegrotum in officio undequaque contineri ; Annon hoc animaduerso Medicus, aliquid de subtilitate victus remitteret, ne quam insignem ab erroribus offenso ne vires paterenturi Iam si tutiora in dubijs sectanda, si eη
516쪽
Hippocratis doctrina curationes anteve tendae , quid est quod in perpetua dubitandi occasione haereamus λ auamobrem maturo consilio celeberrimi tota sere Europa me
dendi professores propositu a nobis dogma, inao ab Hippocrate, sed longε ab ipsius
mente a quaplurimis receptum) comuniter in praxi ubique fere obseruare selet, Vt enim paucissimos omnino sertasse nullos9 in omnimoda inedia continent, sic neque in peracutis qui ad septimum porriguntur, solum Melicratum exhibent. Ac praeterea in acuet tis exacte & non exacte carnium iura, pisces saxatiles, aut oua sorbilia nunquam non sere imperant scelicissimo successu.Itavi vix e millibus unum inuenias nobis contraria sentientem, quin aliud loquatur, aliud faetitet. Notent interim studiosi iuuenes plenioris victus nomine, hic etiam tenuem a nobis donari, ne plenius refici a nobis aegrotos autument. Hunc loqueredi usum ex Hippocrate ipso mutuamus, qui ἁδρέερως διαιΤαν. Et mωτερως διαι,ν, hoc est plenius nutrire, tenuiori victui applicuit. Dum enim ante vigorem plenius cibandum ait, non existimandum est, cibum vere proprie plenum ab Hippocrate concedi: ita exposuit Galenus Neque nos a sententia reuocant Contrariae opiniones. Prior s eo intelligatur modo, quo explicuimus, a ratione non dissen
tit: sin vero pleniorem simpliciter victum,
517쪽
non autem paulo pleniorem tenuiori perpetuo anteponati habebit in se Manardi, Fuch-sj,6c caeterorum eiusdem classis doctorum validissime contorta spicula, quorum aciem vix sustinebit. Nos omni timore immunes prodimus in apertum campum nullam ab ipsorum telis, ut nec aegri a paulo pleniore victu, lethalem plagam accepturi. In primis, quod obiscitur ex L. acutorum t. 3 . si exacta trutina pensitetur, nullum nobis negotium iacit. Illic enim comparatur victus tenuis pleniori in se absolute, non
respeetiue dc in ordine ad aliud , secus in
praesentia: ubi conseruntur inuicem, quate nus magis vel minus errores tolerant. Conincedendu enim ultro est pleniorem victum ex se tenuiore periculosiorem esse in acutis3 Non item si errores spectemus: dicimus secundo hunc esse propositi textus genuinum intellectum. Nempe sic componenda initio morbi victus formam, ut cum ad vigorem
deuentu erit quo tempore tenuissime alendum est, non augenda sit, at detrahenda potius alimonia. Quoniam plenior tum cibus noxas inemendabiles parit. Hunc esse verborum sensum mavisestum est ex ipsi sinet verbis, maximeque ex illa causali particula ἔπει , quae idem sonat, quod apud latinos quoniam, nam, quandoquidem. Sed integrum praeseramus contextum, sic ait Hippocrates
Ciborum adieetioni intendendum multo
518쪽
minus, quandoquidem subtrahere omninbsepe numero expedit,ubi aeger sufficere possit, doneC morbi vigor maturescat: quasi dicat: si veru est: tum persaepe utiliter alimentum subtrahi, cum vires usque ad vigorem morbi seruare nos integras posse cofidimus,sequiatur prosee o tum teporis quo ex detrachione maior percipi selet utilitas, abiectioni multo minus attendendum. Quo nomine paulo post imperitos quosdam Medicos, redarguit, quod eo maxime tempore ex abstinentia cibi ad sorbitiones deuenirent, quoad abstinentiairi recurrere tanquam ad sacram Anchoram decebat. Maximumque retur hoc esse documentum, ne primis diebus quavis sorbitione privemus eos, quibus futurum est ut quibusvis sorbitionibus postmodum uti debeant. Nam prope vigore nutrire eos compellemur ut praeclare explicat Galenus in commento cum ad tenuiorem victus sermam transeundum ret, etiam si plenius resecti antea fuissenti Huius
nos doctrinae aemuli atque alumni, ita pleniorem vicitum tenuiori anteponendum putamus, ut cum ad vigorem deuentum erit, quantum satis est detrahamus, ita tamen Ut erroribus perpetuo aliquantulum tribuamus seruata conuenienti proportione. Ex hac interpretatione nostra perbelle posteriora cum praecedentibus citato libro cohaerent,
promisset Hippocratis respondent, qui postquami dixit subtrahere quandoque exis
519쪽
pedire, statim subiunxit, ἐν οκοωσι δε ηο ὶοἱονδε ποιητέον γεγυιεται id ubi faciendum sit posthac si ribetur, uti ex se se intueri poterit studiosus, lector. Addo nihilominus tertiam responsionem. Consulere nimirum Hippocratem citato ab aduersarijs loco, subtrahere in morbis expedire potius quam adiicere: non simpliciter , sed cum aeger sufficere potest usque ad morbi vigorem. At in praesenti Aphorismo cum vereatur ne quaa, erroribus iacultati molestia inseratur, iure optimo suadet, ut in paulo pleniorem victum quam in tenuiore perpetuo seramur, ut pote cum a paulo pleniore minori virtutis dispendio errores perserantur. Orationi
vero addidit ολίγον, aut ριικρον hoc est paulum siue parum: ne ex Carybdi in Scillam
detrudamur: virtuti nimirum plus quam par est consulentes, pleniore cibo virtute obruamus. Ex quo inemendabiles sequuntur
noxae. Leues e contrario sunt offensiones , si quas excitat mediocris, aut latillus excessus; nullae, si cum iis conserantur, quae errorum causa in tenui obrepunt quarum comparatione & respectu leuiores istae in bonis sunt habendae. Nihil amplius conficitur ex textu 8. eiusdem libri ubi periculum minus aD serre dicitur is qui ciboru penur a laboranti alimentia denegarit, quam qui propter acu- me morbi Sc dolores imbecilli reddito, dum
euacuatione potius quam reseetione opus
est , idipsum ministrarit. Non enim illic de
520쪽
paulo pleniore sermo fit, sed de pleniore sim- . pliciter, dum inquit Hippocrates
ποὶ , ἡ ροφημα πλειον η m ιον hoc est si quis aut potione, aut sorbitione copiosorem aut cibuexhibeat, non autem εὐίον, ἔ-ολίγον' κλMο, id est serbitione & cibum paulo pleniorem. Quid quod vox illa Κίον pleno cibo communiter applicaturi Praeterea conseruntur illo loco contrariae illae victus rationes' tanquam ambae vitiosae, conferuntur' inquam in se: in Aphorisno nostro non item, sed comparantur in ordine ad aliud quate, nus videlicet magis aut minlis aptae sant er- roribus perferendis. Eodem tendunt, neque aliud probant allata in utramque partε tum
ex Io. method. tum ex epid. exempla.
Dicam in terim temeritati proximum esse patienti, victus penuria mortis imaginem scia 'enter obtrudere, Audax proinde Galeni facinus , in alio quam experientissimo Medico, qui maledicis detrachorum dc malevolorum susurris ampli is non sit expositus, imo quam in Galeno ipso vix ferendum. Nusquam vero in eas ruet angustias, qui a tenuiore victum M. nonnihil defecerit. Quanquam grauiorem cladem inseret, quae nulla fortasse possit industria reparari, quisquis debita moderatione, in corpore grauiter afflicto plurimum excesserit. Quemadmodum Philonis filia suo inscelici exitu posteris testatum reliquit, cui cum sanguis e naribus large flueret, sirinma expeltatione valetudinis assulgente sep-
