장음표시 사용
531쪽
n una ablationem, humorum, vaporumve aut etiam externorum, aeris scilicet, aquarum,
ciborumque Cacoethiam &prauitatem, qualis in venenis, in malignis ulceribus, in Epi-demicis morbis deprehendi selet. Harum
causarum unaquaeque cum ad summum deducta est, summam impendentis ruinae sus piciunem & metum inuehit, summi proinde morbi seorsim propriam differentiam
Primi generis sunt peracuti: Alterius obstructiones. uniuers cerebri, a quibus oriuntur Apoplexiae non quidem sortes illas enim desperatas censet Hippocrates) at mediocres saltem. Postremi pestis cancer, & quae a Uenenis potentibus inducuntur ipsa quoque Apoplexia. Huic tripartitae diuisoni quartum fortasse membrum adiunget argutus aliquis a motus celeritate depromptum, probabili ista ratione persuasus. Si verum est ex periculi grauitate morbos magnos extremosque aestimari, quaecunque periculum adserunt Vel adaugent, nouam eorum differentiam constituunt; sed velocitas motus breuita 1-que temporis iudicium medentis praeuem Ur, atque occasionem praeripiunt ea peragendi quae ab arte imperantur: Hinc extrema qUὰ-doque pernicies oboritur, ipso Hippocrate praecipitem occasionis lapsum, taquam summae dissicultatis ansam proponente. Vltronos admittimus periculi grauitatem ab hac velocitate adaugeri, imo etiam non raro
532쪽
excitari; at non ex se tamen: sola enim velocitas aut breuitas periculosum suapte natura morbum non procrearit. Id quod in Ephemeris & Tertianis exquisitis eu identer cernimus: Ex se igitur & natura sua proprium magni extremique morbi differentiam non proseret, sed tantum coeteris praefatis addita certam quandam speciem constituet a magno simul Sc Chronico assectu
discrepantem. Contra hunc ternarium' numerum insta- . bit ulterius hoc argumento: vel commemorati esse Rus in extremis habendi non sunt vel salsa diuini Hippocratis in hoc Aphorismo sententia: Non enim positis eiusmodi casibus in extremis; perpetuo remedijs versamur, lenioribus illi quandoque tuto, citb,& iucunde profligantur. Hanc diff- cultatem propria qii aestione diluemus, si prius quid magnum remedium vocemus, &quae sint eius disserentiae, breui fuerit oratione declaratum.
uuid sit extremum remedium,s quis ipsius differentiast
BReuioris &: facilioris doctrinae gratia, repetendum ex stiperioribns morbum, Ut eote naturae infestum, sui expulsionem
533쪽
indicare. Expulsionem solis contrarijs perfici, quorum ea natura est, ut simul eodem in subiectio subsistere non possint, quin ex mutua aequalium pugna moderatio quaedam oriatur, aut depulso altero penes sortius sit vi storia. Quodcunque igitur a morbo indi- ' catur, morbo contrarium sit, necesse est, quod vero morbo contrarium, praesidii nomine donari. Ex cosequenti quot indicationum totidem sunt etiam remediorum differentiae, iunioribus dilucide rem explico.
Morborum alii sunt secti, alij incipientes
aut impendentes. Faci orum alii curationem integram admittunt, alii nullam: caeteri curari quidem exquisite nequeunt, possunt tamen impediri ne quam grauiorem inserant cladem, potest quod ab ipsis imminet exiis ilium retardari. ratione occultos cacros
non esse curandos suadebat Hippocrates, curati enim citius intereul, non curati vitam longius protrahunt. Incipientes Ac impendentes sei praecautionem indicant: praecautio fit ablata causa. huic indicationi satisfaciunt remedia
Facti morbi quandiu spes emicat restituendae sanitatis, sui curationem indicant. Curatio morbi depulsio est, quae id efficiunt praesidia, Θεροπευτικα dicuntur. Desperati, quoniam spem omnem salutis abripiunt, medelam pariter omnem respuunt soli progrestico relinquendi.
534쪽
Postremi qua parte sanar inequeunt, eandem cum desperates normam subeant. Verum quatenus Symplomata ab ipsis inducta vel eosdem concomitantia cohibere licet, Miaturum exitium remorari, auxilia postulant vulgo palliatiu siue demulcentia nuncu
Remedium porro id omne generatim dicimus quod aut morbo, aut morbificae causae, aut Symplomatis subuenit. Magnum remedium, quod magnis affectibus: Extremum, quod extremis suam praestat operam. Sunt itaque morbus extremus & extremum remedium correlata. Quemadmodum igitur
summa vi pollent summi affeetus naturae Oppugnandae, summis quoque facultati s, quae illis aduersantur stat praedita necesse est. Ex tribus autem fontibus ipsa eruuntur, quorum sigillatim unumquodque propriae, indicationi tribuitur, quaedam sunt Pharma-ceutica, quaedam diaetetica, quaedam Chirurgica.
ae a Pharmacia depromuntur, alias sopitum quodammodo vel oppressum ac pene extinetum calorem natiuum excitant. Veluti aquae illae theriacales, caelestes, imperiales, ex es eius quem proserui singulari praestan- tia Vocatae. Idem praestant olea quas essentias nuncupant arte chimica extraeta: Alias corporis sensus dolorum vehementia grauic
sime oppetitos, stupidos atque insensiles eddunt, blandoque sopore inducto spiritus
535쪽
recreant 3c reficiunt: qualia sunt Opiu, Mandragora, Me contu, atque eX his paratae coninsectiones. Alias venenis obsistunt: sic venenatis animalium morsibus confestio ex viperis magno successu propinatur, quando
ut cuneus cuneo, clauu S clauo, venenum
veneno propellitur: coeteris malignis dc venenatis affectibus Antidoti & insignia Alexij
pharmaca praeter Teriaca a maioribus nostris ruere praescripta. Alias humorem altius impactum potenter exciunt 3c exturbant , cuiusmodi Helleborus praesertim albus, Laureola, Tytimali species, Euphorbiu, An tymonium, Mercurius assumptus, atque ex eodem inunctiones caeteraque valentissime purgantia. Ad hunc ordinem pertinent Pyrotica, quae etiam insignes intemperies frigidas corrigunt& immutant, quanquam horum quam Catharticorum vis alia est , agendique modus plane diuersuS. Quod ad diaetam attinet unica viei' forma extrema censeri debet, victus nimiru tenuis. simus seu omnimoda inedia : etenim ultra
hanc reliquarum nulla, ultra caeteras omnes haec una reperitur. Quae ex Chirurgia desumuntur, alias Veis ihementissimis dolbribus inflammationibus& febribus compescendis subseruiunt, in quibus sanguinem usque ad Lipothymiam
detrahemus. Hoc remedio synochum quasi Me ιο- miraculo no tam sanasse quam iugulasse visus est Galenus. Nonnunquam pus aut aquas ς
536쪽
corpore excialiut, quam in finem Empijcos secamus,& in hydrope para cethesi utimur. Alias virus omne atque adeo exuberantem humore penitus absorbent, id quod candente ferro potentissime operantur. Alias denique excedentem carnis molem putridaque viceris parte resecant, ne vel p5dere vel contagione reliquis impedimentum aut perniciem adferant, aut debitam membrorum consormationε vitient atque de turpent. In quos fines viceratis cancris sectionem atque Ussionem ad hibemus, & sarcomata rescindimus, quanquam integri alicuius membri re- see io, aequivoce curatio est eo modo quo demortui cadauer hominis appellationem sortitur; si quae alia praeter enumerata reperiantur, poterit ea ex se se imitatione Medicinae studiosus in proprium ordinem re
Obiecerit sorte quispiam primum salso
nos victus rationem in remediorum numerum adscribere, quod conseruandae sacultatis
non depellendi morbi gratia ipsa decernatur,
nos enim tenuem victum a morbo non indicari iam antea offendimus. Neque quicquam in victu reperire est, quod morbo adversetur. Itaque si contrariu indicat morbus qua ratione victum tanquam contrarium indicabit. Eodem referri possunt medicamenta illa Cardiaca appellata quae relicto morbo virtutem reficiunt atque sistentant, proindeque remediorum appellationem non
537쪽
merentur. Praeterea perperam omnimodam inediam videmur ad diaetam retulisse: enimuero quo modo victus species illa erit, in qua vietus nihilomnino conceditur; nI- si pari ratione euacuationem aut purgationem voces, ubi nihil e corpore quacunque via educitur. Deniquei non pauca eorum quae recensuimus, leuioribus etiam affectibus, aut fallem mediocribus communiter accommodantur, nam veteris Andromachi Theriacam quartanariis exhibet Galenus. At quartana simplicem nemo unquam extremum, imb ne magnum quidem morbum aestimarit, quam
caeterarum sere febrium securissima esse sa-tentur omnes ex quo profecto iconsequitur extrema non esse remedia, ut pote quae ab exiguis asse stibus indicantur. Ad primum respondemus proprie dc stricte loquendo, vi eius rationem e remediorum genere non esse, quoniam ipsa sub virtutis indicatione continetur, si vero generaliter remedij appellat onorii sumamus, pro omni eo quod restaurandae retinendaeque sanitati quocunque modo operam confert, non solum e genere remedioru erit vivendi forma, sed inter remedia praestantissim v, ut quae virtute sustinet& refouet, qua deuieta atque prostrata
nulla vitae spes reliqua est. Quid quod a Galeno dieiu summas aegritudines sola victus conuenienti iratione quandoque profligari: mediocres adhibitis etiam legitimis praesidijs
538쪽
neglecta vivendi regula plurimum incresse-rey Addo desumptam a virtute diaetae indidationem postmodum a morbo tanquam contraindicante limitari. Huic determinationi quae a morbo petitur, quatenuS respondet victus quantitas, pro remedio habenda eii, maxime clim primariae indicationi contraindicatio praepolleat. Denique a morbo vietus qualitas determinatur, vi eius enim humidus febriciantibus imperatur. Cardiacorum longe diuersa est ratio nam praeterquaquod occulta ut loquuntur proprietate , siue a tota substantia facultatem iuuant, manifestis quoque agunt qualitatibus, quibus tum morbi, tum morbificae causae impetum retundunt. Horum quaedam adstrigendi vi qua pollent laxatas partes roborant, spirituum disset utionem cohibent, sitauissimis vaporibus quales emant Aromatica omnia) tetrorum vaporum & fuliginum
e prauis humorib' excitatoru,vim malefica lenivi εc refringui: humores ferocietes attemperant, in putredinem pronos sua siccitatea putredine vindicant. Denique nihil est sere quod manifestis eorum qualitatibus non
Ad secundum dicimus omnimodam inediam, sub diaeta constitui quoniam ad eandem artis parte spectat animaduertere, quid, quantum, quale concedendum si, caeterasque in victu necessarias conditiones expendere , sub quantitatis vero considerationem
539쪽
cadit, multum ne an parum, aut nihil penitus offerendunt sit definire. Ad iaciliorem intellectum, rem ita distingamus, victus vel pro cibo sumitur, vel pro ea therapeutices parte, quae circa Cibos occupatur. Si primo modo sumatur inedia, victus non est, sed victui priuatiue cotraria: altero modo victus reuera est, hoc est vivendi forma quae sub diaetetica coprehenditur. Euacuatio & pur-' gatio solam dicunt actionem hoc est eorum quae in corpore continentur exclusionem. Vltimo Argum elo satisfiet si dicamus nihil in conuenire, quo minias in extremo remedio inueniatur aliquid , quod leuioribus affectibus tuto ac utiliter applicetur. In iis potissimum compositionibus, quae pro simplicium selectissimorum varietate & prae Ctantia pare cum Theriaca in varijs affectibus iacultate sunt sortitae, quas ideo nominare licet, Dicet quispiam sumpto a minori ad maius argumento, eius quod obiectum est contrarium potius ita concludi. Si extremum remedium summis aflectibus subuenit, subueniet multo magis leuioribus, ut longo difficilius Lernaeam belluam, aut Nemeum leonem, quam vel muscam vel formicam debellaris. Facilius est quide leuiori morbo, quam grauiori occurrere, verum sicuti ridiculum
foret Claua Herculea, aduersus debilissima animalcula se se armare: sit & imprudentis Medici lenioribus sanare tuto cum possit
540쪽
as extrema deuenire. etiam propositorum exemploru dispar eil ratio. Non enim ut Claua Herculea muscam nullo negotio conseceris, sic leuem quemlibet affectum υiolento remedio sustuleris. Leuia ulcera nimium exsiccantibus erodentibus & caus. ticis efferantur: violenta purgatione agitatus qui Ephemera detinetur, in continuam fortasse febrem delabetur, tenuissima exacte diaetam vix feret qui tertianam patitur, quin
in hecticam deuoluatur. Concludimus ergo aliqua extrema remedia, at non omnia morbis leuioribus quandoque non inepta esse, quemadmodum morbos extremos leuioribus nonnunquam praesidi js depellimus, quanquam obiectioni distinctione adhibita satisfacere commodε possumus. Quandoquidem duplici modo
blanda possunt med1camenta appellari, mole scilicet, aut propria facultate. Sua Virtute leuia vocamus, quae suapte natura talia sunt, ut lenientia Pharmaca, aut blande purgantia, vel mediocriter alterantia, ut quae secundum ordinem non exuperant, mole dicuntur mitia & blanda, quae licet natura sua in extremorum album referri debeant, parua tamen quantitate administrata, extremos illos 3c violentos suis viribus respondentes
effectus non exerunt: vel etiam aliorum permixtione retunduntur, qua ratione tur' bir, Colocintllas, Scammonium, aliaque Ualidissime purgxntia, compositionibus illis
