장음표시 사용
541쪽
inseruntur, quas vulgo in leuissimis affectibus propulsandis utilissime impedimus. Pendet etiam ex alia distinctione dissicultatis solutio, hoc praemisso, e morbi ratione esse ut affligat molestetque corpus: id quod velsu a vi essicit, vel temporis diuturnitate, Ut enim leui quantumlibet sarcina longo in itinere premimur, pari modo exigua quantumuis afflustio diutius protracta, grauiter assicit. Qua igitur ratione qui summa Vinaturam appetunt affectus summos appellamus, non absimili contumacissimos, quamuis ex se debiles & exiguos dicere extremos quodammodo possumus, quibus commune illud fere est cum vere extremis, ut non nisi extremis remediis cedant. sic Herpetas co-tumaces causticis, Theriaca quartanas , dc leuiores persaepe affectus sectione aut ustione profligamus. Verum quoniam accidens est quoddam morbi extremi temporis longitudo, uti dc breuitas, quamuis in extremae contumaci locum habeat noster Aphorism', differentiam hanc praecedenti quaestione Obmisimus illas enumerasse contenti, quae vel ab ipsa morbi essentia desumuntur, vel eius essentiam proxime attingunt, de quibus potissimum sequens erit controuersia.
542쪽
111 AP HORISMUS SEXTI IVtrum extremis morbis extrema dumtaxat remedia
Dii desunt probabiles in utramque partem dubitidi rationes: stant hinc inde auctoritas, experientia, ratio.
Et quidem ut pro affirmativa primum disputemus quid hoc nostro Aphorismo
clarius enunciari potest λ Qui extremis morbis extrema remedia exquisite ilibet adhiberi. Interim dictionis illius ες οικυβέιta Emphasis praetereunda non est, quae idem significat atque exacte, exquisite, dc ad amussim, siue, ut Fernelius loquitur, diligentissime, quasi exacta trutina morbi violentiam, cum Te medii facultate pensitari velit. Quomodo interpretatur Galenus, cum pro extremis exquisite ακριβεσlάτας ponit hoc est exquistissimas. Quamobrem Medico satis esse ne gat intellexisse. Contraria contrarijs curari nisi pariter naturam sanandi corporis internoscat, ut recessu cognito atque per specto, modum remedio imponat. Non enim satis est inquit calido a elui admovisse frigida, nisi debita mensura fiat. Rationem reddit. quoniam subest utrobique non leuis aberrandi
543쪽
aberrandi metus, si infra modum substiteris ne morbi aliquid aut morbificae causae relinquatur; sin modum excesseris ne contraria intemperies inducaturi Sed de tritum illud est in Philosephia na M. O. . turali, omnem aerionem fieri a proportione Physicor. t. maiyris inaequalitatis. Igitur si extremis mor- νa.
bis leuia applicueris praesidia nihil effeceris, quandoquidem ubi deest proportio, ibi nulla
actio , imo vero penes fortius erit victoria. Naturam scilicet destruet morbus, unaque medicamenti vires expugnabit. Hac ratione debilia purgantia, humorem altius insarebam magna corporis perturbatione exagitat, non depellunt: aut euieta in expurgandi humoaris naturam facessunt, nouaque accessione cauis morbum vehementer exasperant. Equi dem ut sornaces videmus affusa paulatim aqua vehementius accendi: sitim exigua po- tione cum violenta est, adaugeri: Sic magnae inflammationes' leuium frigidorum aflmotione, ardentissimae sebres, mediocriter atte-perantibus apoZematis excandescunt. Omnε porro dubitationis ansam praeripuit diuinus Hippocrates, dum generale praeceptum hoc Aphorismo propositum usu exemplisque confirmauit. Nam peracutis morbis tenuissi cmum victum imperat sequenti Aphorismo. Euacuationes ad Lypothymiam usque approbat paulo inferius. Secstionem atque ustionem in Empiis de Hydropicis non reiicit, quin etiam utriusque perficiendi methodum
544쪽
edocet. Cui'au ι ate postea Celsus &Paulus adeoque quotquot medicina faciut sani secuti. His aliisque rationib' nituntur, qui se Hippocraticae doctrinae sectatores profitetur. Contrarium nihilominus tuentur non ulli, ipsumque Hippocratem testem Citat, atque una ad rationem dc experientiam prouocat t. Primum quidem extremas vacuationes periculo non vacare paulo ante didicimus. Em senteotiam posterius repetit Hippocrates, & illustrat exemplis. Ex quibus uniuersale tande documetum colligit huic Aphorisino e diametro contrarium. Plurirnum inquit & repente Vacuare, aut replere, aut calfacete aut refrigerare, aut aliter quomodo eunq; cO mouere periculosu: Et omne nimium naturae inimicu: At quod paulatim fit tutum. Ecce ut manifeste extrema quaecunque remedia improbata Quanquam vero summae intemperiet frigidae contraria calida paribus gradibus opponere fortasse licet, quod simul & semel debilis nativus calor, caloris extranei praesentia recreetur, & ad conuenientem Symmetriam corpus traducatur: Idipsum tamen in calida distrasa frigidis tentare securum non est. Ne dum intemperiem in frigerantibus adorimur, calorem innatum pariter extinguamus. Quemadmodum igitur hoc casu porito, in mediocriter refrigerantibus Reliciter versamur, ac sensim siue sensu tuto ac iucunde feruorem igneum compescimus:
545쪽
Eadem ratione frigidam intemperiem moderate calidis propellere licebit. Temerariuproinde fuerit aperto periculo iacente submittere dum grauiora experiris. Exempla si lubet ab externis ducamus. In seruεtis aquae lebetem tepidam si inieceris, feruorem cohibebis. Affusa vino genero , quanquam inaequali mensura, frigida, illius vires imminuit. Quidni igitur parem medicamentis alterantibus facultatem tribuemus
Quaeso respondeat aliquis supposito ad tertium gradum sebrili excessu, si exhibeam tur quae refrigerent in secundo, sequeturne aetio 3 si neges: Ergo subsistere simul poterunt contraria inaequalia. Sin affirmes ; Ergo patietur aliquid febrilis calor; nulla siquide huiusmodi actio sine passione, seu reaetione.
ut infra ostendemus. Dices penes igneum calorem ut pote sortiorem, victoriam remanere. Manebit sane, ita tamen ut aliquid
de suo deperdat: Iam quod perfici actione
unica non potuit, iteratis commode explebitur. Verum ad purgantia veniamus. Quotus quisque ille est qui prudentis Medici nomen & dignitatem inuiolatam tueri, dc malevolas obtrecstatorum voces effugere cupiet, imo & iustam sorte aliter sentientium reprehensionem qui medicamenta ea quae propter effrenatam violentiam a recto de communi usu recesserunt, circulatoribus,
omnisque generis Empiricis iamdiaria, vere extremλ nuncupanda, ausit in praxi usurpa-
546쪽
ret si quae valentiora propinamus, tanto id fit apparatu ut vel aliorum immissione, vel alia quavis parandi ratione, in benigniorum
aut saltem mediocrium purgantium ordinem possint referri. Demus sane extremorum id gen' usum etiam integroru doctos & experieres viros non aspernari. Concedent ea quantitate, quae ad extremas purgationes non deducat. Purgationem enim extremam quis unquam molitus estὶ Quis expurgadi corporis naturam, humoris quantitatem, C
thartici facultatem, ita exacte metiri, & ad amussim definire potest, ut pro summa purgatione superpurgati nem facile non incurrat Euacuationem quidem sanguinis ad Lypothymiam comendat Galenus, sed quata cautione adhibita λ tanto etiam metu, UT non tam posteros ad eam incitasse, quam periculi grauitate proposita ab eadem deterritisse videatur. Vtile est autem inquit pulsuum diminutionibus animum aduertere tangendo eas fluente etiamnum singuine, ne videlicet nec opinantibus nobis pro animi deliquio mors occupet, quod sane tribus euenisso Medicis noui. Pertimescendu certe est non mediocriter eiusmodi casu, ne pro animi viriumque defectione quam Lypothymiam aut Lypopsychiam vocant, syncope, hoc est praeceps, omnium virium exolutio ac demum mors inopinata succedat. Haec atque alia id genus, vitrb citroque obiecta
ri solent firmissimis innixa principijs. Ad
547쪽
quorum explanationem clariorem praelibanda sunt nonnulla quibus ambiguitas tollatur. Admittendum in primis illud est, extremos morbos ex se se & natura sua extrema remedia indicare. Rationem in praecedentibus hanc attulimus, quoniam morbus ut pote naturae contrarius sui expulsionem,
atq; ex consequenti,illud indicat a quo expelli potest: At quod suppar infirmiusque morbo est, hunc quidem minuit, sed non prorsus,
aut cito tollit: Quod vero par est, di aequali recessu contrariam morbo obtinet qualitarem, illum in uniuersum eximit atque per- sanat. Igitur sibi aequale remedium natura sita postulat morbus; ut ergo magnus m
gnum: ad eundem modum extremus, extremum exposcet, Hanc tamen indicationem
non ita striiste & superstitiose obseruare licet, ut ne latum quidem unguem ab ipsa discedendum putes. Adhibenda saepe moderatio est vix enim citra corporis offensionem, & magnam perturbationem iacturamque naturae, Uniuersum repente demolim tirquod in contrariorum validorum pari robore magna vi & utriusque iactura decertetur. Quamobrem non nisi urgente necessitate ad extrema recurrendum est; Si quando morb'det inducias in inserioribus tantisper subsistendum: Quam normam suo non dicam calculo & sussi agio, sed exemplo communiter approbant doctores, dum Narcotica reseruant in extremos usus, nec nisi caeteris pri-
548쪽
mum tentatis ipse adhibent, ac summo Vrgente prosternendarum. virium metu, Imone tum quidem ipsis locum esse volunt nisi curiose admodum atque artificiose correetis& praeparatis. Hanc eandε legem in aperientibus, detergentibus, alijsque sere omnibus quae manifestis agunt qualitatibus, obseruare consueuerunt. Neque vero est quod huius animaduersionis testem alium citemus, qua Galenu, is enim de saguinis ad Lypothymiamusque profusione verba faciens, proposita periculi grauitate ita concludit. Quapropter sat)us est tam copiosa vacuatione abs finere nisi magna premat necessitas. Cuius ratio ab eo pendet quod a nobis antea pluries inculcatum, ab eodem Galeno post Hippocratem passim memoriae proditum, primam scilicet potissimamque indicationem viribus deberi. Quam ob causam suppuratis & Hydropicis pus & aquam confertim
euacuari vetant, neque summam euacuationem sanguinis, nisi hac conditione, approbat Hippocrates, dummodo scilicet aeger possit
tolerare. In quem finem pulsuum immutationibus mentem manumque admouet Gale-NUS, quo certiore coniectura iacultatis statum ivternoscat: innumeras proferre aliunde
conquisitas probationes, nisi consentientes linc in parte cernerem doctorum opiniones. Praeter hoc habenda est ratio tum assectarum partium, tum vicinarum, maxim uenobilium, tum earum omnium quae cum
549쪽
ipsis communionem habent, tum ipserum assed uum. Facillimae verbi gratia, ut Galeno verbis utar curatu sui alterationes, quae
ex calido frigidoque consistunt, propterea quod maxime activis qualitatibus corrigum tur. Ac tempus caloris frigorisque reparandi, par quodammodo, est securitas tamen impar. Nisi enim quaecunque ei quod curatur circumstant corpora valida plane sint, metus est ne ab iis quae refrigerant noxam
contrahant non levem: qua ratione vehementer frigida creebro suspecta esse debent. pari modo si contrariam vicina membra intemperiem contraxerint, periculum subest, ne dum Uni subuenis contrariorum aequalium admotione, alteram adaugeas. Imo vero si , eandem intemperiem supponas puta, calidam, gradibus tamen in chuersis membris inaequalem, quod summe calefiictu erit summe refrigerantibus ad iustam temperiem reducetur, quod mediocriter calebit, in contrariam inteperiem ruet: quam ob causam frigidae liberaliore potu, Contractam ex calore dc siccitate ventriculi imbecillitatemperianata memorat Galenus, gulam tame ita perfrigeratam, ut neq; pristinae temperaturae
ipsa restitui, neque is qui ita assectus erat potuerit a morte vindicari simili ratione vehementia illa Cathartica non seret debilis Ventriculus , quae alioqui humores impacti
altius, & a primis vijs quam longissime dis siti, grauitasque affectus indicabunt.
550쪽
Ad haec peculiaris cuiusque naturaledulo examinanda vemtZ Nonnulli Pyrotica vel enauditu perhorresciit: coeteri Phlebotomiam refugiunt: quibusdam cane peius angue Pharmaca sunt exosa, usque adeo Ut ne odorem quidem purgantium serant, sunt etiam occultae quaedam Antipathiae; nonnulli denique mori potius quam secari eligent. Sua itaque est yro suo cuique modulo decernen, da curatio. Ad hunc ordinem pertinet con suetudo , quandoquide natura quaeda acquusititia esst, maximi momenti tum ad alia om nia, tum ad euacuationis indicationem: AC suetos enim intrepide euacuare conuenit modo coetera consentiant inquit Galenus cceteros, ne si alia omnia cosenserint. Consentientia porro vel repugnantia, a quibus extremi remedij limitatur indicario praeter allegata haec quoque a primarijs Medicinae viris pallim numerantur. AEtas, habitus,tem pus caeteraque de quibus abunde satis in Aphorismi tertu explicatione diximus. Vbi ex Galeno didicimus pueros a consed a sanguinis detractione arcendos, quorum aetati in decernenda inedia aliquod est eondonan dum. Hyeme quoque & vere, 'uibus tempestatibus natura calidissimi sunt ventres, cibi non nihil acutissimis etia febribus concedemus.
A purgatione vero, copiosisque vacuationibus sub cane & ante cane abstinebimus:
