Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

tionem vitalem vocat Galenus, Ur quae ad , M.,hbia

vitae custodiam pertinet nam neque Vt vale- Capite 13.am', neque via morbis vindicemur, ab ea quicquam primum accirimus, sed ut vivamus. Eius ergo facultatis est haec indicatio, cuius est tutela vitae. Amplius id probat alimenti finis a nobis paulo ante constitutus, nempe ut quod a corpore emuit resarciatur: quid aute tam fluxile , quam vitalis spiritus λ quitum caloris, tum tenuitatis, tum agitationis ratione, tu actionu sine intermissione ste quentia continuo avolat, δc evanescit Ae instaurari absque nutritionis ministerio non

potest, nutritio itaque primario intenditur ab ista potentia cuius est instrumentum. Dices hinc haberi Aristotelis intentum quod nuper refellimus, si enim ad vitalem prim rio 8c per se nutritio terminatur, ad illam reseretur quoq; poteti a naturalis,illi' haec erieministra. Sin haec ab illa qui ditate dc essentia seiuncta est, suam ad opus proprium per se primario conseret actionem, ad alienum, secundariis. Ad huius' nodi solutionem fatendum est, altricem vim per se primo ad nutritionem ordinari: quid enim aliud perisse primo ab altrice intenditur, quam ut alimentum in aliti substantia conuertatur Θ Haec porro conuersio formaliter nutritio est. Sed

dirigitur praeterea ad vital iuni spirituum pro-ereationem quibus materiem suppetit: Se eundario quidem si in se consideretur : Uersim ex intentione Medici primario, quan-

642쪽

quam mediate. R enim petita indicatione ab exolutione spirituu , ipserum refocillationem per se primario procurat, ideoque naturalis facultatis operam quoniam fieri aliter nequit)tanquam medium ad couenientis materiae praeparationem interponit. Dices nutriri odore spiritus: Democritum selo panis vino macerati vapore per inspirationem attracto, vitam in plures dies prorogasse. Admitto ergo recreari externis odoribus spiritus, eorumque dis lutionem blando aliquo vapore retardari, quemadmodum decrepito illi accidit iam semimortuo : sed haec ad perfectam spirituum generationem satis esse non possunt, conserunt certe aliquid amplius, quam externi aeris attractio: quan- qu in momentaneum fere illud est minime- seque constans, nisi tenuis defaecatique san- guinis accedat appulso. Sanguinis itaque generatio ex primario medentis, consilio 'ad facultatem vitalem referenda. Alias iacultatem naturalem circa alimenta occupare squam in morbi sicae causae coetione, secretione, excretioneque totam versari plane ne . .

cesse est in acutis potissimu affectibus, non imodo absenum, seb plerumque etiam mortiferum. Quid quod faelicissimo experimento in dies confirmatu, primam mox opem proserre potentiae vitali assumptionem ciborum Z Ingesti nec diim consecti cibi, imo vix du inchoata elaboratione, illico ut bonignis vaporibus caloris arce subeunt, atque

643쪽

um STIO TERTIA

sepitam vim illius refouent, coneeptum ex inedia taedium depellitur, corpus seipso leuius redditur, tota moles terrea excitatis spiritibus sustentatur. Redit in memoriam pro ' o.ι dita superius ex Galeno historia, lectori, ut

spero, non importuna, si repetatur. Is iniuuenem incidit diatritariorum inedia eo deuectum, ut pulsus expers, vehementi frigore toto premas corpore, neque loqueretur, neque sentiret, c.m ecce diductis eius maxillis infuso ex angustioris vasculo ptisanae . Cremore, dc paulo post porrectis vini albi calida modice diluti cyathis duobus, statim oculos sustulit,& loqui & audire coepit Scpraesentes nosse, qui ante pro mortuo iacebat.' Ad nutritiuam reserri virtutem nequit haec subita mutatio, ut quae terrestrior, pabulo crassiore utitur, temporeque indiget diuturniore quo reficiatur, quo vim suam exerat, a C quaquauersum per dissita membra transsundat: habenda igitur vitali gratia, cuius elanguidi spiritus alimetitii vaporis appulsu propte refocillati atque suscitati, acceptas ab inedia iniurias resarserunt. Eius proinde in alimoniae penuria, & desectu robur ex pulsibus curiose exploramus , firmiater perstasi non aliunde certius quam ab eiusdem statu victus offerendi quantitatem necessitatemque definiri. Validae certe, meo iudicio utrimque dubitandi cauis, dubiam reddut controuersiae

644쪽

decisonem, iam breuiter & dilucide triplici conclutione expedire aggredior. Prima est. Virtutis nomine facultates omnes principes includi, sic enim uti demonstratum est in dissolubili quasi vinculo arche

connectuntur singulae, ut unius in caeteras non multo post redundet offensio , unius corruptio reliquarum sit interitus. Istud ex relatis inediae incommodis palam est : idem iuuenis illius a tritarijs exoluti comprobat historia, conuincunt sensus & ratio: nam simul unde quaque per omnem corporiS ambitum sparsae mutuis concurrunt officijs atque instrumentis, mutuam sibi operam materiamve si1bministrant.

Altera concluso est, si praecise & in se nutritionis opus contemplemur . illud ad altricem vim spς stare, non aliud per se primario & immediate intendi , quarii alimenti in aliti substantiam conuersionem, primario

M per se illud ipsum opus a substantiae dis

solutione indicari dc a nutritiua facultate perfici, atque etiam . ex consequenti e ῖ intentionis explendae gratia alimoniam suffici, ut pote circa quam primo & per se ve satur illa potentia, tanqua circa propriui obiectum, quod vario elaborat Sc conficit, tandemque membris omnibus pro necessario p bulo distribuit: secudario vero & quodammodo per accidens ad vitalem dc anim lem, quibus materiam sussicit ordinari; per eccidens dico, quoniam matςria qua proserto

645쪽

ρVAESTIO TERTIA G

soli ex sese dicat nutritioni quanquam illa

ulterius stimma naturae uniuersalis, benignietate Ac prouidentia dirigitur atque propa-. gatur)est enim naturalis virtus a caeteris spe cie distincta nullius ex seministerio addi sta, propriis operibus , duelibuS , temperie, conformationeque seiugata. Huius conclusionis veritatem testantur argumenta in eiusdem facultatis naturalis gratiam initio quaestionis ad duclla. Tertia concluso est, primarium Mediciscopum in facultatis vitalis Custodia versari, prius enim est vivere, quam aut nutriri, aut sanari; frustra Medicae ullae,frustra naturales, frustra animales ponuntur actiones, nisi vita supponatur , sunt illae omnes non' corporis simpliciter sed viventis, uti neque anima corporis, est, nisi potetia vitam illud obtineat, hoc est dispositiones ad suscipiendam, vitam habeat necessarias. Quemadmodum autem induci anima in

corp'nequit nisi mediis illis dispositionib',ita

neque conseruari neque operari potest illarum ministerio destituta. Cum itaque principem & primarium corporis dc animae nexum facultatem vitalem Medici vulgo consituant, consentaneum videtur, ut in ipsius tutelam mentis aciem primario dirigant. Si

quando ergo virtutis simpliciter apud eos est mentio, de vitali primario debet intelligi, nisi orationis series de alia sermonem esse declaret.

646쪽

Haec illa est: quae in medio reliquarum selis instar illucescens , salutares vitae r dios , caloremque vivificum in omne corpus

effundit ; Illa ipsa est qua praesente vitali luce

fruimur, qua absente una cum vita corruunt

omnium partium functiones. Obijciet Sciolus forte quispiam , a natura rei indicationem peti, sed ex natura sua alimenti exhibitio naturali primo subuenit facultati, ergo ab eadem primo victus indicatio petenda. Rei porro naturam Medica nil immutat intentio, illam potius sectatur , illi se velit nolit accommodat, Respondeo necessitate quadam ad opiis proprium proprij finis gratia facultates incitari, ipsarum immutabilem esse de inuiolabilem ordinem : at hoc nihil prohibet quo minus Medicus, qui no ut illae coeco impetu

sed cognitione ducitur, eo quo maxime vrget necessitas, primarior referat actionem: quanquam natura secundario propter illud operetur. Vt enim is non seper naturae motum, ita neque perpetuo sequitur intentionem: ea vero a natura rei depromitur intentio , quae facultatem ex cuius debilitate primario imminet toti corpori ruina & clades. refieere ae restituere ter se primario molitur. Facultatis itaque vitalis conseruatio in oblatione alimoniae primario medentis intentionem ad se rapit, licet circa alimonia immediate primo & per se versetur naturalis, huius demum opus si non ex se, altent

647쪽

ex Medici nutu & arbitrio ad illius conseruationem destinatur. Ita secundo loco productae commonstrant rationes. Nunc singularum facultatum notaS exploremus.

Vnde petenda sit facultatum

principum coniecturast

QVAESTIO M ARTA

NV ius dissicultatis solutionem septimo Aphorismo tetigimus, quam lubet hie

ex pro sesso enodare, quoniam eo nos Aphorismi verba pertrahunt, magnique est ad praxim momenti. Illud in primis animaduersone dignum est, sanorum aegrorumque cotiariam hac in parte rationem: quo enim illi firmioribus sunt viribus, eo maiorem ciborum copiam requirunt, quam ex iacultatis coquentis fir-

ntitate metimur.

Ideo bene valentem hominem hortatur Celsus, ut cibi quam plurimum semper aD Lib. r. Capsumat, dummodo hunc concoquat. Aegrotos contra quanto validiores cernimus, tanto liberius in debita morbo victus tenuitate continemus, In illis nutritionis finis est virarutis auctio; in his, eiusde imminutae a prostratione vindicatio. Illos copiose alimus ad animales potissimum actiones, quarum Validissima progressio: hos contra imminutE,

648쪽

ne a naturalibus distrahantur,' quas praestat in morbificae causae, quam alimenti coelione versari: utrosque inuicem ex ipsis aetionibus laesis illaesisve distinguimus. Iam quemadmodum sanos ab aegris aeΗ-onum integritate & laesione discernimus , se prosei se & virium statum ab aetionibus vaenari oportet quarum illae sunt effectrices. Validas itaque tum censebimus vires, cum valide suas exequetur functiones λ Invalidas,

si quod in earum functionibus vitium essetudignum obtingat. Hanc sequutus normam diuinus Hippocrates ex deprauatis corrup- tisque actionibus, deiectae aut abolitae propriae virtutis cognitionem mutuatus est. In hac cognitione securitatis & periculi, salutis & interitus praenotionem fundauit, nec non evacuationis victusque, modum in his

passim Aphorismis ad hanc veluti normam reuocauit. Id quod in iuniorum gratiam exemplis aliquot ex eius penu depromptis lubet in singulis facultatibus demonstrare, sumpto ab animali exordio, a qua sensus &- motus, principesque oriuntur actiones. Hf. Ex abolito sensu, motuque deprauato sic ille coniicit: si in febre non intermittende labrum, aut superciligi, aut oculus, aut nasus peruertatur, si non audiat, nec videat, imbecilli iam existente corpore, quicquid ho-Comm. a. rum acciderit mors in propinquo est. De motu separatim ita in prognosticis.

Qui dolore vexatur facile c5uertatur, sitque

649쪽

in resurgendo levis oportet, si corpus omne graue itemque manus & pedes maioricum periculo est. madmodum eniim gestantes oneragrauata vix mouentur , sin leuius appareat onus innocue ferulari ita facultas. Est porro grauitas partium maximum indicium praecipuumque debilitatae virtutis, non cuiustibet, sed eius quae in musculis &neruis praecipue consistit. Denique in Aphorismis ex mentis rationisque firmitate, bonurite constituti cerebri indicium colligit, con- 'trarium contrariae dispositionis indicium facit. Quo loco occurrit non praetereunda difficultas in commentario Galeni, qui ex metis constantia probam cerebri eiusque membranaru spinalis medullae,septi etia trasuersi constitutionem designari asserit, cum tamen mentis alienatio ex cerebri tantum intemperie, aut humoris vaporisve in eius substantiam essusione procedat, praedictis etiamnu, illa sis partibus ex quarum s sensione sensus& motus, aut respirationis, non etiam principis animae facultatis symptomata excitatur. An dicendum est commercii & viciniae lege graues illarum partiu affectiones, mentem pariter haud raro percellere, recte ideo ex huius robore, illarum robur inferri 3 At hoc perpetuum non est, mens ab illis non perpetuo trahitur in consensum. Quod intuitus Galenus ipse limitatione usus de iis praecipus: pqrtibus quae iuxta celebrum suae

650쪽

sunt, ex mentis statu serendam sententiam monet. Sed neque etiam sub hac limitationei veram Galeni sententiam experiemur, nasi constante mente coetera supponamus abesse' sympto mala; quae illarum partium laesionem 'denotant. Haec de animali parte suffciant. Uenio ad vitalem, ex cuius debilitate repentinam mortem praenuntiat Hippocrates;

ν. debilitatem ipsam ex frequenti & sorti abs

que manifesta causa exolutione arguit. In cuius sententiae explicatione producitis ali- quot exemplis huius potentiae imbecillitatem tum praecipue notari comprobat Galenus, cum sine manifesta causa animi deliquiuaccidit: Galeni interpretationem parum fideliter vertit Plantius, pro vitali transferens

animalem: Aldini forte Codicis lectionem

sequutus, qui loco δ οὐλιως legit. Quanquam hunc ipse errore non ignorauit Plantius, animalis enim vocem signat Asterisco, dc in margine annotat vitalem intelligi. Vital 1 huic facultati pulsum respira- itionemque subiecimus, ἱllum esse iuue, hanc ε. prunas. finaliter. Pulsus vix ullam mentionem secit Hippocrates, respirationis non semel. Hui' M is L sacilitati magnam vim ad , salutem tribuit ina . omni acuto morbo qui cum febre infestat& quadragesimo terminatur die. Ex varia

eiusdem offensione varia desumit prognosΗ- ea. Spiritus inquit creber dolorem fgnificat, aut inflammationem quae sepra praecordia

satiget: si vero spiritus magnus, multoque

SEARCH

MENU NAVIGATION