장음표시 사용
651쪽
interpolito tempore, delirium: si ii frigidus de nassi, & ore, admodum exitialis est. Ecce ut ex laesa respiratione, cordis, cuius gratia ipsa fit, caeterarumque partium quarum munere absoluitur laesionem,& natiui caloris extinctione colligit. Quoniam verocitari haec ipsa cohiberique ex arbitrio potest, ut pote quae musculorum motu perficitur, quorum actio ex cerebri pendet influxu, recte ideo sui oblitum,& extra me empositum aegrotatem indicat, spirationis De
quentia, quae refrigerii necessitati non res. pondet: Galenus tanto in pulsuum doctrina accuratior, quanto ipsam magis ab Hippocrate desertam videt, pulsibus ad vitalis roboris integram notionem nihil non desert.
Illud in rem praesentem adscripsisse sufficiet, quod primo de causis pulsuum scriptum ab eo
reperimus. Si iacultas magnopere sit laesa, modice remissus usus, instrumenta duriora euaserint, n5 poterunt pulsus no fieri quam usus postulat, minores itaque imperiaetum simul ossicium, ac qtiato quidem imperfectius,
tanto etiam crebrius. Minores ergo redduntur Sc ob facultatis imbecillitate, & ob usum
remissum,& duritiem instrumentorum. Hoc tamen pro quantitate alterationis causarum aut singularum, aut binarum, aut uniuersarum, plus, minusue Facultatis ad extremum
deiectio minimos essicit pulsius, etiamsi molles sint tunicae instrumentorum & usus vrgeat ,hactenus Galenus:wquo sexcenta alia
652쪽
nostro proposito confirmando peridonea transferre liceret , hoc unum nobis visu est instar omnium, omnem quippe illius quae inpulsu accidit diuersitatis& distinctionis causam comple stitur. Superest de naturali modo cuius praecipuum munus coctio distributioque alimenti ad debitam nutritionem. Coctionis signa proferunt urinae & alui excrementa, sudores quoque,& quaecunque ex qualibet corporis parte regurgitant. Distributionis, singularum partium in statu naturali coseruatio: utriusque aut alterius desectu sequitur,dc membrorum honsumptio. Quamobrem merito in acutis morbis ad huius virtutis cognitionem assequendam aegroti vultum ante omnia intuetur Hippocrates, sitne similis aut dissimilis sui. Ex similitudine bonum auguratur: ex dissimilitudine matu, eis grauius, quo grauior a naturali statu recessus: qui vel ab aliqua causa oritur consumente & Corrupente carnosas animal tu partes si Galeni credimus commentario) vel ob natiui caloris debilitatem, qui quaquauersum in extrema protedi nequit, sed in intimis solum visceribus asseruatur exiguus : aut denique tanta in ambitum codiporis non influit sanguinis spiritusque copia , quanta habentibus per naturam. Vno verbo impeditae corruptaeve nutritionis indiciu est. Praeter vultus similitudinem mollem requi
rit ventrem & corporatum idem Apollo
653쪽
noster his verbis: in omnibus morbis partes ad umbilicum & imum ventrem sitas cra sores esse melius est, plurin,um vero extenuari & contabescere malum: & ut signum,
Signum quidem debilitatis partium macie
extenuatarii. Causa vero quo minus probe fiat in ventre ciborum coctio, & in iecore Chyli in sanguinem mutatio, non hasce partes ambas suasouent crassitie incubantia corpora. Mox ad deiectiones quoque δc urinas
oculorum acie conuertit. Deiectiones damnat, aut admodu aquosas, aut candidas, aut valde croceas, aut virides, aut liuidas aut nigras, aut versicolores, aut spumantes, aut
exiguas glutinosas aut opimas, aut foetidas. Harum nonnullae cruditatis notas exhibent, aut obs ructionis meatus Cholidochi: quaedam magni prouentus croceae bilis, vel Arugino , vel atrae, vel variorum humoru vel natuum, aut coSuptionis, aut putredinis: omnes, affictae naturalis virtutis. Ad eandem classem refert urinas aut tenues & aquosas aut nigras, crassasque, aut crassioris sarinae, aut squammularum aut furfurum speciem reseretes, aut quibus pingue innatat, aut Retente . Vel enim coctricis facultatis imbecillitatem demonstrant cruditateque, aut innati calidi extinctionem, aut calorem se-brilem absumetem. Haec satis superque studiosis lectoribus, meo iudicio septura ex ipsis fontibus haurient, quo tutius certiusque
654쪽
ex facultatum luculenta dignotione victui euacuattollibusque modum praefiniant. Verum ne in scopulos impingant, proprij honoris dc conscientiae, atque adeo vitae aegrotantium naufragitu factuit, illud in primis intelligant propositorum indiciorum veritatem multis rationibus eludi. Exempli causa,si ex unius alicuius partis vitiata actione illico facultatis principium a quo illa procedit in iudiciu vocent, explosi causa cadet: neque enim ex particulari aut tabe, vel deperdito motu, sensuve, aut putrefaehione insigni atque corruptione, male corassici, aut iecur, aut Cerebrum protinus exis. timandum est, subest persepe in ameta par- te prima mali labes: Ut puta caecitatis cau- . . ' sa in bculo: , Paralyseos, sphacilis- , mi, atque extremae perfrigerationis & mortis, in brachio, crure, aut alia quavis particulg. No aliena certe foret ab arte suspicio, quando plures simul eandem paterentur cladem, . suspicari defixas eius esse altius in principibus membris tradices. Addo signorem quaedam esse aequivoca quae aut plurium partium affectus, aut diuer- λ . sarum causarum signant essestus: urinae verbi
Metis. δ.i. gratia, partium hepatis Gilbarum, reniana que dc vescae asse stionem mons rant, aC v lorum sanguinem continentium, & virtutis succos generantis tum robur, tum infirmi-
Quam facile igitur in tanta partium varietate
655쪽
rietate incautos falli. Hoc intuitus summus Hippocrates, iis quae de Urina paulo ante adduximus tandem subiecit. Ne te decipiat si vesica ipsa aegrotans talem reddiderit urinam, non enim totius sed ipsius per se vesicae indicium est. Qtam sententiam alui quoque
excretionibus applicuit Galenus, cum utrique secretioni commune sit & promiscuum totius corporis admittere excrementa, & illarum quoque partium per quas excernuntur. Is ipse Hippocrates de facie loquutus, quam ab eius nomine Hippocratica Vocarid, perscrutandum monet, cum ab initio morbi haec apparuerit, vigiliae ne praecesserint , aut alvi larga solutio, aut fames, minus ab his tali in casu periculum : grauius, si a morbi violentia Sc feritate lata vultus mutatio maxime circa initia dependeat. Amplius aduertant iuniores prudentia &grauitate Medica indignum esse, statim melioribus apparentibus indiciis, in certa melioris euentus spem erigi, & victus libertatem aegrotis permittere; aut contra vulgari iam more desperatione mox premi illis in
praua commutatis. Perpendεdum antea nunquid subst aliqua suffciens talis mutationis causa. Q cquid praeter rationem euenit instabile est 5c infirmum, neque disi perseuerare consueuit.
656쪽
tum per Utinas, tu per aluu. Dysenteriae Criticae meminit in Epidemiis Hippocrates, Urina crassa si colorem habeat naturalem inquit Galenus )dsplice sertitur euentu in te dum ad mortem , interdum ad salutem propinqua, uti multa alia praeter natura, quibus corpuS eXpurgatur. Indicationeta instante nox quae accessionem praecedit molesta es Urgent tum temporis, sitis feruorisque impetus , inquietudo, corporis laetatio, deliria, tremores, ventriculi morsus, anhelitus, difficultates, aliaque id genus quae gnarii Sc diligentem Medicum non turbarint, cum accurate prius validum naturae robur ex pulsibus, ex animalibus actionibus, ex coetione depraehenderit. Praeterea curiose distinguendum utru apparentes debilitatis coniecturae a resoluta procedat vel oppressa virtute. Virtutem sanguinis copia premi demonstrant, quaecunque Plethorae ad vires indicia protulimus. Plet horam ad vasa cum virium integritate consistere ex Galeni auctoritate pro conses supponimus. Cacochymia produnt corpori infestam & graue, quaecunque ireliquorum
humorum notas exhibent, ex prioribus repet eda. Vim exolutam tum ex astedius violentia coni j cimus, tum etiam 'ex causarum& symptomatum maligna prauitate& concursu quae exoluere illa solent: vigiliis puta, Haemorrhagia, uberoque alui profluuio, lHga inedia, magnis animi perturbationibus, labo-
657쪽
ribus diuturnis, & peregrinationibus stab a de te sirio, venenatis humoribus aut assumptis,& si quae alia id genus. Sua cuique peculiaris eu vitae regula, sua praesidioru forma diuersa quippe ac etiam Contraria indicatio. Pressa facultas onere leuanda, quod exuberat detrahendum purgatione, sectione Venae, balneis, frictionibus, inedia, exoluta refouenis da potius quiete, & conuenienti alimonia, nulla euacuatione, aut importuna abstinetia /deprimeda, Symplomata lenieda; maligna de venefica Alexipharmacis retondenda atque
Denique circuspecti Medici est no modo praesentem virium flatum inrueri, sed futurum quoque prouida mente contemplari,& coni, cere virum ad morbi usque indicationem possint illae subsistere, quemadmodum in Aphorismo docemur. Huic ergo disquisitioni sequentem quaestionem impendamuS.
ΡRolarorum exemplorum nonulla, tum praesentis, tum futuri virium status coniecturas praebent, sed luber facilior1s doctrinae gratia suturi praenuntias ad duo capita reuocare , ad ipsam videlicet facultate,& vini
658쪽
durationemque morbi Ex amborum collatione nullo negotio intelliges quod inqui
Produnt facultatem, temperies, habitus naturalis , aetas, consuetudo,c5cepto. Mor-dl vehementiam & durationem , ipsa morbi species , morbificae causae, Symplomata , 8calia de quibus inferius: singula breuibus quatum instituti ratio postulat explico. Qui temperie sunt calida Sc sicca, vel raro habitu assidue in auras digerutur: illos si fame torqueas iacile in hecllicam febrem
induxeris, hos confestim exolueris: virosque 1i accedat puerilis aetas, tanto grauius laeseris, quanto plura concurrunt alimenti exhibitionem indicantia. Perpetuo semite indigent pueri ut probabitur postea) quemadmodum Sc decrepiti: illi quidem prae caloris copia: Hi prae eiusdem inopia. Multis Sc frequentibus serculis assueti
omnem sibi alimoniam subtrahi non ferunt. Grauidis acuta febre correptisis ex longo litteruallo cibum offeras foetum des frues. Quamobrem aestimandae vires & ex aetate 8c conceptione .colligendum possit nec ne sit-peresse quod vel puerum, vel senem, vel in una muliere duo corpora sustineat. Sed augebitur interim febris inquies) accessione nutrimenti, ad aucta se bre vis percelletur vehementius, ab imminutio ne virtutis iterum auctior indicabitur victus, tandemque fiet in exitium processus. Grauidam idcirco. acuta
659쪽
febre corripi lethale interpretatur Galenus,& merito: nam si habita scelus ratione victu intempestiue obtuleris, fiet maternae vitae dispendio; sin tenuiter cibaris, foetu exstinxeris. Exstincto Retu superstes esse mater potest, matri acuto morbo consumptae superuiuere foetus non potest. Vtrum ergo praestat una cum matre scelum emori, an matre salua
hunc interimi λ si secundum admiseris sumptam a conceptione victus indicationem pariter sustuleris. Ardua sane huius nodi solatio, imo vero arduus proposito casu aegrotantis status, in salebris undique situs M angustijs. Concedere virtuti vix quicquam potes quin morbum augeas, neque morbo deserre, quin iliam atteras, cedit utrumque iacetis interitu. At praeserenda tamen virtutis intentio ex
cuius casa, vitae cassis; & qua superstite, in acutissimis passionibus quantumuis dubia, affulget tamen aliqua expediatio salutis. Ne-que vero Fuchsio lubens subscripserim tenuiore vietu seruare foetam, utcunquσ inde foetui periculum immineat, volenti potius, quam pleniore & foetum & matrem inteximere. Terroris dc periculi plena haec assertio, ne quid grauius dicam. Praestat media quadam via quid fututum si experiri, quam deliberata huius clade incertam sibi illius sanitatem polliceri. Dichum Fuchsij admitterem si certus una ex parte foret utriusque interitus, ex altera certa pra nantis salus. - Rr
660쪽
Fuctisone sic indubitata tam fallacis e uetus praenotio λ Hippocrati tam fallax sic indubi-
f. tati exitus praedictio λ in acutis morbis non omnino tutae Hippocrati praenuntiationes ad salutenr aut mortem: Fuchsio tutaei Ille gerenteS Utero acuto morbo corripi lethale tanquam ex tripode pronuntiauit: certa hic
grauidis praenuntiet salutem y An igitur a solo victu pleniore metus, nullus ab ipsa febre λ Dices ab utroque simul, qua ab altero
grauior. Sit ita, id ebne certa mors λ Si ince ta; certi se criminis reum facit quisquis tenellum embrionem aut foetum aperto peri-ςulo scienter exponit, Neque vero maternae mortis inedia vel tenuis alimonia timorem
eripit, auget potius, auget scelus Oxitiun materni periculi grauitatem. Sugit ille rapitque e venis proximis assidue qu3ntum licet, ab his in alias continuationes procedit suetio, Ut tandem necesse sit in summa scelus penuria matri deesse aliquid, quantumia is prouidam dc auaram finxeris singularum partium naturam : ab hoc desectu vis ins
mior nequit absque cibo paulo pleniore in plures dies subs stere, accedentibus potissimum febrili ardore, doloribus, vigiliis, aliisque Symplomatis languidam landitus dis.
soluentibus. tidiana docet experientia quantam grauidae mulieres probe etia constia tutae debilitatem sentiant, si vel in aliquot horas tardius disserantur epulae. Vt reliqua tacea quae hinoe emersunt incomoda. Emose
