Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

igitur humoris a remotioribus ad effectam a particulam influxum ad illa referri. Nobis satis superque est si proximae tantum partes dcaloris hos sortiantur essectus, eaque pro- portione aru ceteris partibus humores attra- hant, dc per sequelae modum recipiant, qua din assectam deponunt. JaHactenus generalis recursus circuituum Ninusas audiuimus, congestionem & deflu- xum: didicimus etiam quo utrumque fiat modo. Descendamus nunc ad particularia,& 4

inuestigemus. 4

sua st definiti Periodorum irecursius causist i

QV nquam ad praesentis Aphorismi in

telligentiam, parum e re videtur haec diiquistio, ne tamen in re Usque adeo controuersa & dissicili nostram requirat operam studiosus lector, in eius gratiam lubet quid sentiamus proponere. Mutuam hanc gratiam exposcentes, ne tantae dissicultatis agitationem, temeritati potius, quam discendi docendique studio referat acceptam. In hoc autem Uersamur maxime, cur febres aliquae singulis diebus recurratu: Quaedam tertio die: Aliae quarto: quinto, sexto, septimo si quae ulterius. In febribus inquam versamur maxime, quoniam manifestiores & ste-

712쪽

quentiores illarum sunt quam coeterorum asseclauum reditus periodicLHuius plexus solutio a praecedenti videtur haurienda: ratio quippe communis particularibus coditionibus & disserentiis limitata particulares esse mas definit, & determinat.

Quamobrem si verum 'est circuitus omnes ab humorum collectione dependere, consequitur illico talis circuitus recursum, puta

eius qui singulis fit diebus, ab eo humore qui aequali temporis spatio produci potest,

exoriri. Clim ergo plurima in dies generetur pituita, quid mirum quotidianas illius esse periodos Z Tertianas vero flavae bilis, cuius parcior quam illius prouentus Z Quartanas melancholiae, cuius non nisi longiori rem pore, & parcior collectio. Parum firma haec quorundam argumentatio quanquam firmo satis innixa sun dameto. Valeret serracse si vel in sano corpore hi affectus subsisterent quod repugnat, vel aequali mensura &modo in sanis & aegris cumularetur humores. Aduersa quidem sanitate praedicta proportio nequit obseruari: plurimuis redudat humor, qui corporis Distrasae qualitate respondet. Sic ab intemperie calida bilem sumosaque eXcrementa. A frigida pituita Sc acida multiplicari , paulo ante ex Galeno accepimus. Imo ne in sanis quidem perpetuus hic est ordo, in iuuene quippe temperamento calido & sicco, habitu gracili, gymnasticis addi*o, vinis generosis assueto, aestate media

713쪽

bilem maiori quam pituita copia procreari, illaesis etiamnum corporis fune ionibus negarit nemo. Verum concesso utrobique hoc ordine nondum quaesito satisfactum: remanet adlauc de quintanis, sextanis alijsque id genus circuitibus difficultas, non enim assis gnari humores possunt diuersi quibus tribuantur. Si ad humoris copiam reseras, euersam protinus videbis iam constitutam propo tionem Neque sufficienti argumeto conuinci . potest, huius potius quam illius adauctam vel imminutam copiam hos vel illos circuitus inducere. Si a melancholia sola cum

Massa & alijs fieri quintanos, sextanosque asseras, quaeram quidni pituitae vel bilis par-Ep. t s. ciori quantitati efficere idem liceat 3 quidni

ut a melancholia quartana, sextariaque; stea pituita tertianat A bile flava quartana

Nonne ut melancholici humores tam naturales qua no naturales in sua substatia & quali- talibus varii sunt, ex materiae& caloris agetis diuersitate, ita ut substatia lapidisserme reserat, & vltima sccitate Massae verbis utor ex ' qua diuersitate in putredine humoris melanis cholici diuersae fiunt aliquando aceessiones quae prorogantur, quoniam non potest ad

quartum natura materiam crassam resistentem praeparare, dc colligere, δc deinde pel-λ lere: nonne inquam ex iisdem causis po

terunt coeterorum humorum circuitus va

riari nonne & pituita crassescit Nunquid in gypsum concrescit nunquid dc bilis variae

Disi ipso by Corali

714쪽

species substantia, calore ac reli is qualitatibus non parum discrepantes λ Nonne biliosi percepe visuntur tophiὶ Mihi certe unum quemadmodum & Fernelio intueri

licuit totam vesiculam selleam occupantem. - Si ergo a tenuiore bile fit tertiana, quidnia crassiore prorogata, periodus in quartanam facessati Hanc quam nos conuellimus Opi- δε ἀσ.nionem tuebitur fortasse quispiam his Galeni verbis, fingamus primum validam esse, particulae facultatem, interim vero easdem in partibus quae prius transmiserant rursus aceruatas superfluitates,qualitate dc qualitate

pares ijs quas pri' immiserat dubiu,no est quin

eodem quoque Circuitu ad eas expellendas versus imbecilliores partes moueantur quae immittunt. Vis namque excretoria tum primum ad proprium opus excitatur, cum vel copia premitur, vel qualitate stimulatur. His verbis Galenus circuitus in genere icausas exprimit, certi circuitus rationem nullam adstruit. Sed age, demus Galeni dictum particulari quoque conuenire, torqueri mox poterit in aduersarios istud argumentum. Si diuersitatem circuitus horum alteri quantitati nimiru vel qualitati tribuis, nun

quid in bile quantitatis defectu supplebit

acrimonia :& que pituitae copia circuitum profert, proferet & bilis qualitas at non prius quim ad tertium diem generatur aggregaturque tanta bilis quantitas, ut natu

ra ad expellendum possit lucituς, si putr

715쪽

erit inquit Masi )laborat enim a prima us que ad secundam diem calor, ut ex chylo pituita & sanguis fiat: ad tertium in bilem conuertit 3c colligit, quae cum aucta & a putredite arrepta fuerit, vel ab alia q ualitate nocua, pellitur, Sc ex tali motu fit ac-eessio. Merum commentum risu potius quam ratione confutandum: si ad sensum prouocem' videbim' τους κάτω mκραχολους copiosabile saturatas faeces quotidie egerere. Si ad auctoritatem & rationem, cum a natura demandatum bili sit id munus auctore Arabum principe ut intestinoru nucum viscidum phlegma abluat, eademque ad excretionem proritee, clim naturaliter in plurimis has partes in dies exequatur bilis, naturaliter in ijsdem quotidie cumulatur. At pluribus non moror, venio ad aliorum placita. Non pauci reciprocasistas periodos occultae cuidam proprietati acceptas ferunt, non uno tamen, qui ita autumant suam sententiam interpretantur modo. Quidam nil praeter formam humoris specificam agnoscunt qualis in succino,& magnete traetionis est causa. Alii formae quantitatem humoris auxiliarem adsciscui. Terti j no ad humoris genus reserunt, sed ad contractae putredinis qualitatisve naturam 8c conditionem. Has omnes opiniones in particulari multi multis spiculis oppetunt, quae sine taedio inseri hic fortasse nequeunt 3 ea proferam

716쪽

ad rei explicationem magis videntvit

Istud in primis aeque in omnes contor quetur ι vel assignata proprietas , unica es , vel plures. Vnica certe diceda est, nisi unius hu- n oris plures recipiamus formas. Si ergo una est, ut sua cuiusque humoris species, ita sua cuiusque putredo, vel qualitas, suus cuiusque motus. Tres ergo solii circuitus quotidianus, tertianus , quartanus, totidem humoribus pituitae, bili, melancholiae, respondent. ntanus vero sextanus Sc reliqui ab Hippocrate enumerati,& a grauissimis viris animaduersi, ad quos humores pertinebuntῖ si ad horum aliquem, eius certe ut motus sic& multiplicandae sormae ut etiam occultae illae proprietates. Sin plures in uno aliquo concesseris cur in hoc potius: quam in caeteris si in omnibus, cur non ab omnibus vari, circuitus oriuntur Nunc in singulas particulatim agamus breuibus, in primam quidem & secundum sic argumetamur. Si a forma humoris specifica prouenit status humoris motus debet is in sanis potius qua in aegris corporibus, in integris qua putridis humoribus obseruari: quaecunisque enim agunt per formam, quamdiu in tegra ipsa est , & secundum naturam , suas perfectius obeunt actiones , Vitiata forma perit, aut vitiatur actio; qui fit igitur quod in aegrotis tantum, quod in putrescentibus hiunoribus aut solis, aut maxime,

717쪽

euidentissime statos hosce motus animad- uertimus λ dicet fortassis Auerrhois sectato res tantam in sanis non subesse copia, quae . proritet expultricem. i. Subest eqiudem plerumque sussciens ve' rumcu nulla ex putredine aut aliude obtineat acrimoniam, quieta manet & immota non ita mansura nisi aliunde quam a forma specifica ad motionem excitaretur, adiunctati etiam qu ntitate excedente. i Fernelium modo tertiae sententiae aueho rem proprios ipsius armis adoriamur: is si tos motus ad naturam putredinis refert, sa-tetur nihilominus humores etiam non putri- Libro de. dos per circuitus affligere. Haec ipsius sunt f b. v ιo verba. Saepe fieri obseruamus tertianam di-Dturnam atque quartanam in atrocem cruciatum colico immaniore desinere, qui non-ntani quam & in artuum dolores, &imparalysim facessit. Hic dolor sine sebre est, sere

tamen consueto accessionis tempore exacui

tur & excandescit, pristinumque circuitu re- tinet. En circuitum sine sebre; ex consequenti sine putredine, putredinis quippe so- boles febris. non igitur a putredine circui- euiluu recursus. Si materie hanc putridam rsatuas; quaeram, quidni in intestinis coclusa quo loco febrium intermittentium latet sumes apud Fernelium ) non etiam febres, I

Vna cum torminibus accendit λ hanc Ferne-

sit opinionem aliis machinis aggressus est . . Merculiaris, sed paru meo iudicio validis. I

718쪽

aerit in primis virum, occulta illa qualitas quae a Fernelio ponitur , sequatur humorem putrescentem aut locum in quo pu trescit aut ipsam putrefactionem, aut haec omnia simul λ cu apertissime huic dubitationi omnem ansam praeripiat Fernelius hac ora

tione.

Vis quaedam inquit seu qualitas in humore genita afficit, ut pituita putresces quotidie, ollis flava tertio, atra quarto die impetum iaciat: non igitur locum sequitur non putrefaetionem, seg humorem putrescentem, & haec qualitas ipsa putredo est in

tali materia concepta.

At putredo inquit Mercurialis passio est

praeter naturam, quam efficere certum or

dinem est ab omni ratione alienum : nam quicquid contra naturam est ordinatum esse non p'test. Praeterea si haec qualitas operaretur esset forma, cum Omnis achio si a forma, sed putredo est praeter naturam, nec habet formam. Denique a putredine fieri nequit interuallum quod est pars periodi, ergo putredo periodum non iacit, Hactenus Mercurialis. Stua sponte ruunt huiusnodi argumentationes, neque longa opus habent consa-tatione. Ad primam & secundam respondemus, Putrefactionem dicere passionem quandam corporis putrescentis, Ac actionem c loris extranei a quo aliena qualitas inducia

719쪽

vel illo modo operandum. Aetio ergo qualitati tribuitur prout ipsa. Dispositio quaedaest quae formam dirigit & determinat : pas.

sum attingit immediate haec qualitas, forma non nisi mediante qualitate. Nec quicquam inconuenit posito praeternaturali eLsictu Ordinato, ponere praeternaturale causam ordinatam. Intercitis interpolatosque pulsus rithmum saepe & ordine seruare deprehendimus, quos praestaret esse inordin tos ut pote cum firmam stabilemque arguant causam. Si ordinata dumtaxat statueremus ea quae secundum naturam sensus iudicium landitus euerteremus. Inordinata sane vocari possunt, quae praeter naturam, hoc ipso quod praeter natura, hoc est quod printer naturae bene constitutae ordinem, praeter commodum, praeter institutum. Ad tertium dico accessionis causam esse putredine positive, interualli, negative. Hoc est ad humoris putridi praesentiam exacerbari morbum, intermittere ad absentiam, quae tamen dispositiones retinet & semitem ad

nouum insultum, merito quorum inter circuitus partes numeratur interuallum , alias

non iam intermissio sed morbi finis diceretur. l.

Verum propriam ipsius Mercurialis circa quaesitum responsionε audiamus. Is postquam docuisset rationem ordinis In humorum conginione esse positam: in ipsa congessione quatuor necessario spectari, materiae,

720쪽

qualitates primas & secundas, eiusde quantitatem, caloris in illam actiones, Sc tomitem relictu in morbis , oui tum in reliquis materiae putrefactae consistit, tum in affectu ea in parte relicto ubi ficta est putredo stamdemconcludit pituitam, quoniam viscida est crassa , frigida, copiosa , & debilis in eam caloris actio, multum fomitem relinquere, qui deinde iterum dc cito de facile accenditur, unde quotidianae accessiones. Bilem cum calida sit & tenuis, δc calor vehementer in ipsam agat, multum qualibet accessione consumi, paucum ideo remanere semiatem, dissiciliusque δc tardius accendi, ac te tio tantum die repetere. Melancholia cum

pauca sit frigida, sicca , crassa, & in ipsam validissime agat calor tanquam in maximum hostem , maxime consumi, pauCum superesse fomitem a quo tam cito accessio renovetur; Sc prout pauciorem aut paucissimum linquit somitem, accessionum reuersionem in quintam, sexta, ac ulterius protelari, Cum autem videret Mercurialis rationem, certi,

statique ordinis tertiani puta, quotidiani quartani nondum praefato discursu sufficienter expressam, gradus nescio quos quantitatis seu potius semitis quos ipse vocat incognitos huiusmodi ordinis auctores sa-cit.. sicque ignotum per ignotius explicat. Neque tamen ea effugit tela quae in eandem

sententiam Ron positis hisce gradibus poterant iactari. Ponamus verbi gratia) sub tertio cx R

SEARCH

MENU NAVIGATION