장음표시 사용
721쪽
fomitis gradu, bilem tertio die recrudescere, ultra citraqtie hunc gradum, vel non repetet sebris, vel si repetet, non eo quo pri- us Rissimo. Quot igitur somitis erunt diuersi gradus tot erunt & circuituum a gradibus dependentiu: vel igitur in unoquoque humore suus praecisus est semitis gradus, vel si plures, ab unico humore plures concitantur periodi, quod non magis in melancholico, quam caeteris admittendum, Vno, verbo haec sententia easdem fere cum prima patitur instantias: ac praeterea unicam videtur costituere reditus causam congestionem cum tamen citato ab ipso Mercuriali loco a. e GF Galenus addat & influxum his verbis. Si
Ic G. vlt, pars inflammata contraxerit imbecillitatem, neque iterum superfluitates accedant, aegritudo finietur, nec rursis homo
febricitabit. At si illae mittantur denuo, aut ne mittantur quidem, sed adsit sola potentiae imbecillitas hominem secundo febri- re est necesse. Denique multae hic veluti fundamenti loco adstruuntur pro veris δc indubitatibus quae reuocari merito in dubium possunt,& longa indigent discussione. Cur videlicet ita facile & cito accendatur pituita λ cur citius & facilius quam bilis λ cum crassa, viscida, frigida copiosa illa sit, haec calida, pauca & tenuis: cum debilis in eam caloris actio in hanc vehemens, cur haec ipsa tertio potius reaccendatur die, quam qua eo ὶ cur melancholia quarto non aute poste-
722쪽
tius λ& si haec quandoque posterius accenditur, quidni & bilis quidni & pituita, quarum diuersae sunt& qualitatibus & substantia species disserentes λ cur si a tenui bile exempli causa) tertio. die repetit paroxysmus, a crassiore ad quartum non prorogabitur quorsum quartanae febres ut omnium longis. almae ita & tutissimae λ si verum est a melancholico humore naturae infestissimo, ipsas produci.
In hos aliosque id genus scopulos impinget, quisquis in tam procelloso dissicultatum pelago doctissimi alias Mercurialis debilem ingreditur cimbam, At quo tandem genio qua arte illos effugiemus 3 vere Gordianus hic nodus ut cunque te explices, arctius implicat, noui deuinciunt plexus, mentem nihilominus propriam aperio, aliorum esto iudicium.
Illud in primis constitutum volo quod initio quaestionis propositum , causam uniuersalem particularibus omnibus affectibus esse communem, & ad quemlibet in particulari proprijs limitationibus restringi. Si
ergo uniuersalis periodorum causa est humorum ' coaceruatio, erit certe quotidianarum, tertianarum,& reliquarum . hae ut inter se
discrepant, suaque tepora distincta obtinent& definita, sic uniuersalem illam causam distinctis statisque conditionibus circumscriptam accommodare singulis necesse est. Ul- terius si reci ocationis causam esse velis
723쪽
humoris qualitatem & quantitatem usque adeo effrenem vel adauctam, lut coerceri amplius , aut contineri nequeat: Tertianae periodi causit erit humor, quisquis tertio quoque die talem acquiret qualitatem, vel ad eam increscet molem. porro causa tertiani huius prouentus t quae quotidiani Z quae quartani an dicendum est cum praecitato Massa, primum gigni pituitam Zex hac deinde si persectius coquatur singuinem fieri; ex sanguine postmodum caloris vi & exuperantia, bile: demum ex huius ardore melancholiath iamdiu a Medicorum scholis perpetuo exilio damnata est haec opinio : simul di semel omnes in
iecore generantur humores , unus iecoris
calor toti chylo sese aequaliter applicat, in eius singulas partes pari conatu & ro re
incumbit. ex quarum diuersa constitutione, aduersi humores eodem tempore proueniunt; ex efficientis caloris Ui,3c gradu necnon ex alimenti materia varietatis plurimum
in humoribus obtingit. An potius recipiemus quod ab eodem Massa e st proditu, hanc in humoru quacitate obseruari proportione ut pituita plurima cumuletur λ parcior bilis, paucissima melancholia 3 atq; ex proportione pedere circuituum ordinem & d;sserentiam' Istud iam initio quantum sitis a nobis est consulatum: addo tamen bilis minus quam melancholiae in dies cumulari huius enim
724쪽
quam illius amplius' est conceptaculum,&in euacuato sanguine plus subsidet lutuletiquam innatet biliosi concludet itaque hoc
argumentum tertianam ad melancholiam, quartanam ad bilem esse referendam. An recurrendu ad gradus incognitos λ minime gentium : satis superque suerit ostendisse, quomodo tum qualitatis, tum quantitatis ratione varientur periodi, licet ignoremus sub quo praecise gradu eiusmodi motum humor efficiat; maxime cimi sub diuersa: quantitate, diuerse operetur ide qualitatis gradus: an denique ut visum Astrologis, querεda in sipernis lationibus horum motuum causa Zeadem illico sese offeret de quintanis sextanisque dubitatio, quam hactenus aperuimus, longe grauiora quam ex praecedentibus emergent incommoda quae longa oratione non pauci demonstrarunt.
Quid dicendum ignoscant hic mihi maiorum nostrorum manes si ab eorum communi placito recedo: quod in sela melancholia admittunt coeteri, in reliquis etiam humoribus agnosco, ab uno videlicet humo' re plures typos exoriri a pituita quidem tertianos, & quartanos, quintanoIque a caeteris etiam hos & quotidianos. Quae enim est ratio cur a melancholia pIures oriantur typi quod nulli non sateri coguntur a reliquis tantum unus nonne vi ab humoris quantit ate, Crassitie, acrimonia, te-. nuitate fiunt accessionum anticipationes, &
725쪽
postpositiones, ab iisdeni causis auctis vel
imminutis illae poterunt 'no die accelerari aut retardari id quod tertianas illas aut quartanas, quas duplices aut triplices vocat, iure postis quotidianas Vocare, cum quotidie redeant λ At diuersis inquiunt locis generantur tunc humores, aut diuersis putrescunt,
unde complicatae sebres, hoc indicio sufficienter distinctae, quod tertia accessio in duplicibus tertianis primae in hora reditus in symptomatis in duratione & uehem etiasere respondeat, quinta teitiae: quarta item secundae s & quartae sexta, non autem primae tertiae, quintae, ut neque hae, illis.
Ita de praehenditur in aliquibus fateor aenon in omnibus. Et quid quaeso vetat quominus in affecto loco tantus crassioris bilis relinquatur semes, ut accedete praua Victus ratione, secundo die ex noua & sussicienti cogestione, nouus ingruat paroxysmust quid vetat qu9 minus ab errore aliquo, aut ali qualibet causa in parte amadante, copiosius 6 promptius cumulatus humor ad putre dinis locum extrudaturi Nunquid praeter ordinartim proportionem in intemperato corpore maior bilis, vel melancholiae quam pituitae fiet in dies accretio 3 a quotidian accretione quotidiana accessioλQuidni etiam parcior pituitae portio febris reditum in te
tium aut quartum remoretur λ. Quorsum
quos melancholiae crassitiei & paucitati destrunt quintanos & sextanos typps, pituit '
726쪽
denegant aut si tam pauca & crassam, quam ad hos requiritur ego negant posse pituitam, cur non ipsi saltem tertianos tribuunt, Mquartano 3'si tanta perpetuo pituitae redun- dantia, quidni perpetuo cum bile compli- icata quotidianam potius notham quam ter- atianam parit Z praecedentium sane opinionum nulla hac nostra .melisis & facilius sese dissicultatum omnium plexibus extricat 3c exoluit. Si in contrarium urgeas produ sta tot saeculorum, tot experientissimorum virorum
experientia, qui singulis humoribus singulos typos applicarunt ; non inero inficias ita quandoque succedere. Verum ut saepe nonrallit haec regula, ita nec semper respondet. Quot enim quartanas vidimus larga pituitae vomitione prorsus soluta' Alias etiam vomitione bilis cum pituita, quasi momento extine asy Quas certe si Hippocratis de sanatione argumeto credimus dubium non est ab ijs ipsis excretis exortas fuisse atque conseruatas: in pueris quidem 3c mulierib ac pituitosis corporibus, in quibus nullam elacholici humoris iuspicio, nasti a pituita crassa quartanas non pauci ante nos aestimarunt. Inter coeteros conterraneus noster N.
Piso, cuius viget apud nos minime tacendum nomen, viget altissimis defixa mentibus principiu memoria, viget sinquam una ac cum sngulari virtute ac eruditione in laudatissima, mihique amicissima prole nunquam in-
727쪽
termoritura reuiuiscit. Huius opinionis no- tbis auctor est Avicennas quem miror hac in parte a multis aut non te stum, aut neglectum, quos Arabicae doctrinae video sedlatores is ut plurimum a pituita quotidianos circuitus fatetur accidere. Neque cum vnicuique particulatim humori propriam psriodum accommodat, aliter intelligendus venit, quam ut in plurimum, sic enim ipse se explicat. Verum pituitae circuitus qua doque propter materiae crassitiem aut paucitatem in tertianos, quartanosque verti profitetur. Neque ideo desinere febrem esse Phlegmaticam: Phlegmattea enim vere est in qua phlegma computrescit, licet singulis diebus non recurrat. Quintanam quoque eL dem materiae crassitiei oc paucitati tribuit, eandemque ipsi orationem explicat, quam phlegmaticae quartanae. Concludimus itaque statas periodorum reciprocationes ab humorum generatione dc coaceruatione pendere, spectata illorum tum quantitate, tum qualitatibus primis &secundis, tum caloris in eosdem actione, tum mite in assecta parte reseruato, quae Omnia
humorum prouentum influxumque reno- Uantur , aut accelerant. Haec cian in uno eodemque humore ,arie se habeant, nil in- conuenit Variorum quoque typoruin auet rem unum eundemque humorem statuere. Praeterea quae in huius conclusionis consi
mationem abunde dicta sunthactenus, subest
728쪽
VAESTIO PUARTA. o suspicio non leuis salsi suppositi in opinio
nibus contrarijs, quod nihil a quoquam ita firmum & stabile adstruatur, quod a caeteris non illico destruatur. Obiiciet aliquis tac nostra sententia non
modo euerti funditus omnem antiquorum
de febribus doctrinam, sed quod amplius in
continua nos dubitatione haesuros, a quo humore febris generetur: neque Unquam a febris specie certam agendorum indicationem peti, cum tamen citra controuersiam videatur passim apud Galenum in tertiana exquisita bilem perpetuo expurgandam, Vein coeteris febribus coeteros humores.
Respondemus illud a nobis in parre pro vero & consesso recipi, quod illi in uniuersum ita esse autumant: negamus tamen ex
typo febrili apud illos morbi fici humoris specie statim dignosci. Quotidianus quippe est typus in tertiana duplici & triplici quartana. Signa distinctiva humoru peccantium ab ijs ipsis vaenari coguntur, a quibus pere-da secundo Aphoris o docuimus. Addo ex illorum suppositione sallaces indicationes erui, si enim in puerorum aut mulieria quam innis, quas pituitae edu stione compesci certum est, solam aggrediare melancholia quid tum promouebis Non igitur ab ipsa febris specie humoris peccantis indicatio haurienda, sed a proprijs & familiaribus cuiusque notis. Si cui sorte durum nimis aut absonum videbitur a communi loquendi usu& con-
729쪽
suetudine deficere, licebit per me quotidianam a pituita, veram, dc exquisita appellare, a coeteris humoribus spuriam. Tertiana item exquisitam a bile: quartanam exquisitam a melancholia: easdem a coeteris humoribus spurias. Ac re postmodum euriose & attente comsiderata, non longe fortasse ab alijs recedere, proximeque ad veritatem accedere deprehε- demur. His ita declaratis, nunc tandem nostri Aphorismi conclusionem expendamus.
IN accessionibus abstinendum ita evidens passim in Hippocratis libellis, ut dubitationi locus nullus relinquatur, ita firmiter sancitum, ut ne tum quidem cum sutura es accessio cibum is concesserit. Hippocratica hanc lege non modo no improbabit fidelissimus interpres, sed nec longo commentario illustrandam hoc loco, aut confirmandam putauit, quasi per se manifestam. Hanc ipsem suo omnes calculo stabiliunt cum veteres,
tum Neoterici quos operosum & inutile suerit particulatim allegasse. Rationem inuestigemus potius quae anima est legis. Arabum Princeps Avicennas ventrem in
730쪽
occursu parOxysmi cibis omnino vacuum requirit, ne in eorum coctione natusa occupetur, distrahatura causae morbificae coctione, dc expulsione: inualescat intexim dc protrahatur aegritudo. Hae sunt illae rationes nobis pluries in praecedentibus decantatae, quae toti accessioni generatim competunt. Iam si tempora eius in particulari perlustremus, repugnare ciborum oblationi singula nullo negotio conuincemus. In prin
cunt coguntur in profundum corporis humores, atque uniuersiis calor: si tum nutrias, eadem quae a semiro eo ipso tempore euenire scripsit Galenus, euenient & longe grauiora. Diuturniora euadent symptomata, aegreque ad consistentiam febres peruenient: ac si qua inflammatio sit circa viscera, ipsam adauctam iri verisimile est, si qui humores ad ventrem confluant, incocti permanebunt, crudorumque ciborum permixtione fient auctiores, iuberit etiam periculum non leue ne contractus atque oppressus calor penitus suffocetur: idem sere metus cum paulo ante inuasionem cibus ingeritur, sed eo maior quo propius ad insultum, & quo plures eiusdem in ipse insultu silperiunt in ventriculo reliquiae. Augmenti tempore cibus calorem in ambitum mox effusum intro reuocat, nouam iterum inuasionem parit, nouo quasi labore
