Controuersiae theoricae, practicae, in primam aphorismorum Hippocratis sectionem. Opus in duas partes diuisum, philosophis ac medicis perutile ac periucundum, ... Auctore Christophoro Cacheto Lotharingo, ... Pars prima

발행: 1612년

분량: 829페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

cum ilicerisis igneo calore externis internisque partibus ciborum odore, imo dc cospectum, at longe magis saporem sensus effugiant, quis facultatis naturalis sufficientem Vim putet, non dicam coquendis, sed ne admittendis quidem alimentis 3 norunt omnes vel arte , vel experientia, vel aliorum relatu, quanta ex ingestis cibis praesitis temporibus emerserint incommoda, ut merito perpetuum id Celsus esse putarit, ad quod omne consilium dirigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, Schoc saluo, dare quod integerrimo corpori. Contrarium nihilominus decernit Galenus: ijs qui ex siccitate in principio accessionum syncopen sunt incursuri duabus aut tribus ante inuasionem horis iubet exhiberi cibum. Dices exhiberi quidem at concoqui facilem dc ventriculo idoneum. At quantumlibet coetu facilis supponatur, duabus aut tribus horis sic perfici non potest atque digeri, ut vacuo ventre febris irrepat. Adde quod non modo ante aecessionem , sed in prima ipsa accessionis inuasione casu proposito cibum Offerendum docet, imo ipse οὐ fert ; iuuenem quippe illum antehac a nobis

commemoratum, diatritariorum inedia iam pene exanimem , ptisana, & vino albo calis da mediocriter diluto in principio accessionis ab orci saucibus reuocauit. Neque solum vi syncopes, verum etiam

ut horroris febrisque remediu in accessionis

732쪽

principio cibum praebet. Atque ut semel dicam inquit quibus incipientis adhuc ac cessionis aderant symptomata , ios omnibus

panem ex vino diluto ac calente mature e

hibent, & horrorem statim inhibui, & se-brem prohibui. Nam cum accenditur febris mile- propter mordentem acrimonia excalfacti, attenuatique a sole & inedia , & laboribus . succi, maximum remedium eius est humidum nutrimentum. Amplius cibum in accessionibus non tantum ut sebris praesentis aut instantis praesidium, sed ut hectices quoque προφυλkακῖκον imperat. Age vero, si in plures dies prorogetur accessio nulla intermissione, remissione nulla, ut in synochis, nu- quid aegroto plurimum dieru inediam iniungemusῖ id fortasse febris breuitas feret.

At si quod in Chronicis accidit primam

accessionem antequam inclinet, secunda excipiat,& hanc tertia, ac ita deinceps nunquamne nutriemus t nunquam certe nisi inaccessione: non igitur uniuersale Hippocratis documentum. Equidem uniuersale est, suas tamen patitur exceptiones, quas facilitatis gratia lubet ad certa capita reuocare.

Primum est quod incultatu saepius quod

Opius, cum de victu agitur inculcandum. In omni aegro duo spe standa, morbu & Vires. Sub morbo compraehendimus morbificam causam, dc symptomata.

Sub viribus quaecuque ipsas quoquo mo-

733쪽

mur Aphorisbio. Alteram luculenter probant quae ex Galeno fuere in medium producta. Quaesito de synochis febribus quae unica velut accessione finiuntur, respondemus in ijs toto morbi decursu imperandam inediam, si robori fidimus neque ab erroribus quicquam metuimus. In longioribus quae prius exacerbantur, quam inclinent, necessitate manifesta impellimur ad cibi in ipso paroxysmo oblationem. Quaeret studiosus quispiam quod potissi- Libro 3.mum tempus eiusmodi casu, cibo sit opor-- . tunius yrespondet Celsus omnia periculosa,& satius consistente iam incremento febris aliquid offerre, quam increscente; satius instante, quam incipiente: Cum eo tamen ut

nullo tepore is qui deficit non sit sustinendus. Valet in aliquibus haec decisio , non in omnibus. Distinistione certius res ita definiri potes , vel omnes accessionis partes aequaliter affligunt, vel inaequaliter. Si aequaliter,

consueta tempore sanitatis hora natura re

ficienda ; credibile quippε est ipsam sibi so

lito,& familiari tempore ad recipiendum

cibum auidiorem, aut certe paratiorem fore.

Sin affligant inaequaliter, pacatius ad cibi oblationem tempus deligendum. Multa hinc inde iactari a multis hoc loco solent, quae data opera praetermittimus, ne latius quam par est divagemur, haec enim satis superque ad praesentem Aphorisinum. ' Yν

734쪽

δηλοῖ

Accessiones vero & constitutiones indicabunt morbi, dc anni tempora, dc circuituum inter se incrementa, siue quotidie fiant, siue alternis diebus, siue longiore interuallo. Sed& ex ijs quae moX apparent, petutur indicia: veluti in Pleu-

735쪽

ri ide. si sputum initiὁ statim

appareat, breuiat: si vero posterias appareat, producit. Et urinae & alui excrementa, sudores apparentes, & indicatu faciles, & difficiles, breues, dc longos fore morbosostendunt. Commentariuae.

HAbuimus in praecedentibus con stituendae, totius victus Brmae intentiones: eiusdemque debito suo, depeculiari tempore offerendi: illas quidem a morbo seu vigore morbi, hoc est ab uniuersali morbi motu, has a particulari. hoc est ab accessionibus petitas: utrasque sub limitatione viriu. Multa de ipso virium statu coniectura

assequendo, ne temere', aut imprudenter soli morbo intenti, collabescere patientem nostra incuria, vel ignorantia pateremur. De constitutione morbi, ac nituro statu, de reciproca accessionum

736쪽

exacerbatione praenoscedis quibus rite mox. Circa initia componendae Vitae regula continetui, hactenus nihil. Nunc tandem praesenti Aphorismo quatuor horum indicia proponuntur. Primum ab ipsiis morbis petitur: Alterum ab anni temporibus. Tertium a successivis circuituum incrementis: postremum a mox apparentibus: quae breuibus eo quem proposuimus ordine, ex copioso Galeni commentario singula declarabimus.

Illud praemonitum lectorem velim,

enim nomine diximus praecedeti Aph tismo) morborum sinquam)constitutiones οἱοντας -ἀυῶν veluti ipsorum ideas Galeno appellari, seu formas secundum quas ex talibus & tantis constituuntur uniuersalibus temporibus: siue qualemcunque ex totius morbi teporibus coompolitionem. Morbi ergo ipsit, hoc est singulae morborum species& differentiae proprias constitutiones siue ideas, proprios accessionum recursus & circuitus indicabunt. Familiari exemplo me explico: tertiana exquisita septem quod summum est circuitibus terminatur: haec ipsa squod nomen

737쪽

APHORISM UNDECIMUS 'is indicat) tertio quoque recurrit die.

Tertianam itaque exquisita ut primum depraehenderis breuem re praenuntia, eamque Viuendi normam, quam eius requirit breuitas, iniungito: particulares exhibendi cibi horas ex tertiano accessionum recursu collige & selige. Sub morbo, morbi morem, motumque col

Ad morbos acceduntanni tempora, Vt pote quae conceptam ex ipsoru dinferentia de constitutionibus & accessionibus futuris opinionem roborant. Supponamus Verbi gratia, tertianam, qua de sermo est, aestate media inuadere, augebitur mox conceptae breuitatis iusta

suspicio: imo vero&de ipsa morbi specie ex anni tempestate oritur coiectura,

eo magis, si caetera, quae sub tempore

comprehendit Galenus, consentire Videantur : AEgri nimiru temperies, aetas, regio, & locus, vitae industria & consuetudo: AEstati respondent temperatura calida&sicca, iuuenilis aetas coelu- solumque candem temperiem isortira: vitae studia calori excitando, c*ssiccandoque corpori accommodata: consu

tudo in cibo & potu, in vigiliis,in motu, in animi pathematis, eiusmodi distrasiae

738쪽

procreatrix.

Ad coeteras anni tempestates pari portione reseruntur haec ipsa. In summa vi morborum alij ad alia tempora magis aut minus oriuntur, sic & ad alias aetates, naturas, regiones, ad alia exercitia, atque instituta i itemque pro horum varietate plus minusue perdurare solent. Cumulatur quippe interius ex-; teriusque causis humor congener, fri- 'gidus, a frigidis: Calidus 1 calidis: ab

hoc breuiores affectus: ab illo, longi res. inam ob causana senibus non ita ut iunioribus acutae sebres, frigidu quippe eoru corp'. inquit paulo post noster Hippocrates... Tertio loco posuimus successiua cir- m. ι . cultuum incremeta quae tum in anticipatione tum in i gitudine paroxysmi, tum in eiusde vehementia consistunt. Ista, quo magis adaugentur eo nos Viterius ad augmenta prouehi, & ad morbi vigore propius accedere palam faciunt. Sin tardo ferantur gradu lentum, lon- gumque decurrendustadium denotant.

Anticipatio, solita cibandi horam praeueniendam monet: postpositio, difb

rendam.

Addita sunt ultimo canφανομ ε , quae

739쪽

1iue mox apparentia cum Leoniceno voces, siue post apparentia, aut superuenientia per me licet, modo illud intelligas, quaedam statim, nonnulla posterius apparere. Galenus

derat, vel in se, quaten' sunt affectus, vel in ordine ad alia quatenus scilicet eoru quae in corpore inueniuntur, Vel quae futura sunt, statum demonstrent .Priore modo spectata, sunt symptomata, posteriore modo signa sunt. Signorum multiplices faciunt in medicina differetias. Eaedam Pathognomonica appellatur, siue passionem indicantia ; Alia praeapparentia, alia assidentia, alia postapparentia, quorum nonnulla decretoria: alia cruditatis, aut coctrinis, alia salutis aut mortis, alia logitudinis& breuitatis. Pathognomonica una cum morbo 'invadunt, eius essentiam constituunt.

nec separari ab eo possunt; qualia in Pleuritide acuta febris, lateris pungens dolor, tussis, spirandi difficultas, tensi-uus pulsus. Huius generis signa per se quidem solitaria sunt aequivoca. Et pluribus affectibus communia. Non enim

740쪽

νis AT HORIS DUODECIM

tium, ineam mationibus affligit acuta febris. neque quoties aut tussis premit, aut lateris pungens dolor, aut spirandidissicultas, illico adesse Pleuritide comeludendum est: neque etiam solus ten- suus pulsus Pleurat atactioneni denotat, sed & reliquaru quoque membra- 'narum, aut neruosaru partium. Verum simul omnia, univocum Vnum constituunt signum, cum eo quem designant affectu, reciprocu: it aut ubicuque prae-

fata quinque indicia simul inuenias, necessario colligendum sit Pleuritidem inueniri, & vice versa Pleuritis sine illis subsistere non potest. Quamobre nihil aliud quicqua de constitutionibus, aut futuris accessionibus indicant, quam morbus ipse, sub quo comprehendi, di ad quem reserri hac in parte debent. Praeapparentium, & assidentium meminit Aphorismus in priore parte Vividebimus in controuersijs. De post-3pparentibus Aphorismi pars est posterior: haec modo citius, modo serius ac posterius sese produnt, atque ex diuerso. apparitionis tempore, diuersam morbi consti tutionem. t Habet Aphpristicus contextuS nonnulla horum signoru exepta, sed AphO

SEARCH

MENU NAVIGATION