장음표시 사용
751쪽
nradent imbribus, tepescunt; utrinque humido quodam tempore excessus rigor inhibetur, Ut non multo magis haec quam illa tempestas in hunc vel in illum affectum videatur procliuis. Quid quod congestae per haec tempora morborum causae per alia se prodanti Ver quidem natura sua saluberrimum pluribus & grauioribus infestari solet affectibus quam ipsa hyems, quae illoru materie lassicit, Plurimos aestas concipit, quos
Haud firmior circuituum incrementis habenda est fides: gratiis saepe oritur exacerbatio' ab externis causis, quare si a circuitus incremento de suturo statu praesagiat Medicus, leui quandoque assistentium errore coinuincitur erroris.
Nihilo tutius reperias depromptum apostapparentibus augurium, leui momento
permutantur urinae, coeteraque excrementa,
instabilis, fallaxque notio cui pro fundameto, tanta mutatio substernitur. Itaque reduc ad istas coniecturas ut voles singula, nusquam reuerteris ad calculos. Demus certe veras esse omnes ac indubitatas, cum mutuo quandoque discrepent, veras ac indubitatas contrariorum eventuum proferent notas. Sit morbus exempli gratia ex acutoru genere, aetate senili, ac hyeme ob rein
pat : si morbu ipsum spectes breuitate prae se fert: sin aetatem & tempus, longitudinem. Equidem vera simul esse nequeunt ista in-ZZ
752쪽
dicia, quemadmodu neq; simul stare possunt
c5traria. Modo Vera utra sint ut intelligas alijs tibi opus indiciis, dc haec quoque cum incerta sint, alia requirut: vel ergo dabitur in infinituprocessus, vel certi nihil unquam assequere. Dices quaedam alijs potiora. Nodum implicas: haec ipsa discernere nouus labor. Senibus sin quit Hippocrates non ita ut iuuenibus acutae febres, frigidum enim eorum Corpus. Ecce ut sumptae a morbi specie Coniecturae praeualet ea quae a temperiet, &aetate. Ait idem Hippocrates, minus illos periclitari quorum aetati, consuetudini, tempori, morbi consentiunt. Ecce ut ex eiusdem
sententia morbi quandoque quam illarum causarum vis est potior: Si ergo inuicem dissentiant, a quibusnam potius futurae constitutionis signa erunt depromendaῖ An quisquam est qiii hisce rationibus locum nullum esse velit 3 ad experientia pro-ti Ocemos , frustra est potentia quae ad actum non reducitur, inquisit Physici t frustra quoque istam praedicendi scientiam' in Medicis
agnoscimus euius actum non experimur.
Nomina si potes aliquem qui co proces
serit artis suae confidentia vi ae futuris loge ante statuat. Calenum forte allegabis Eudemo qri artanae cuiusdam longae principium instare statim a principio aperientem. Ac alteri cuidam qui circa autumni principium morbo laborauerat ex quo conualescens se-bricitare denuo coeperar, quartani circuitus
inuasionem illam esse plane dicentem: Ad
753쪽
quot quaiatique Imperatorii Medici in serenda de Eudemi quartana sententia turpissime delusi' ut merito non ex Medica iacultate, verum ex diuinatricibus scientiis Galeni praedictiones fuisse palam profiteretur Z Eudemus. Ac Pythium Apollinem vaticinari aegrotantibus per os Galeni voluisse quibus praesidiis reuocari ad sanitatem possent, Sc qua die perfecte liberari.
Mouent nos istae rationes, haud tamen a priore sententia plane dimouent, sed utrinque limitationes adhibendae, haec in primis medicam praenotionem saepe a coniecturis pendere : non ideo tamen id genus praenOtio quia c.niecturalis vana omnino & errori obuia. Tantus quandoque signorum imaenitur concursius in unum eundemque finem conspirantium, ut de futuro dubitari non
possit, quanquam particulatim in se specia- ita signa dubia omnia videantur. I tam si non prosint Aingula, multa iuuant. Verbi gratia ex tempestate hyemali. senili
aetate, constitutione austiali, vel aquilonia, non necessarib concluditur . futura morbi longitudo, uti neque ex aestate aut iuuentute breuitas. Illa nihilominus coeteris addita certam conclusonem pariunt. Vox unius, vox nullius inquiunt Iurisperiti, unius ramen
vox alteri addita fidem apud illos facit, pi u resque si nihil coniecturae semiplenam pro- ιbationem; & apud Medicos plenam quan
754쪽
mutuo quodam inter se veluti nexu sociantur, sie ut nulla dissentiat, aut certo aliquo signo τεκιιηρ ιον Graeci vocant) sulciuntur: diuulsae, discrepantes, dc seiunctae nihil concludunt. Exemplum illud paulo ante a Galeno in primae sententiae confirmationem ad- duetum rem praesentem luculentissime confirmat. Vt libere at sim cum eodem Galeno exclamare, tantum abesse ut quid futurum sit penitus incognitum putem, ut saepe de eo certam haberi scientiam existime. Saepe sin- quam) vel, ut alii legunt quandoque: non enim simul uno veluti concentu & harmonia plura signa perpetuo conueniunt, dissident inter se plerumque. Non etiam perpetuo ullum ita fidele adest, ut exquisite futura tempora singula praemonstret. Quare artificiosim coniecturam, qua hanc cognitionem adipiscimur eam vocat idem Galenus, quae prope ad veritatem accedit. Certa vero scientia certis habetur indicijs , qualia quae a coistione desumuntur: cochio enim celerem indicationem, securamque sanitatem significat, cruditas Nero, aut incoelio, aut in prauos abcessus couerso, aut non fore indicationem, aut dolore, aut morte, aut horum ipsoru
recidiuas ostendit. Et haec quidem praenotio a causis procedit ad essecta, cochio namque causa est ut morbus soluatur: cruditas, incoctio, in prauos abscessus conuersio, primaria quoque ratione causa est ut virtus exoluatur, illa eadem, at secundario horum
755쪽
quoque effectuum signa erunt, dc eosdem essectus consequentium. Illud hoc loco minime praetermittendum,
in signorum contrariorum occursu non tam numerum, quam cuiusque vim aestimandam.
Docuit me doetissimus Hippocrates signa
ediscentem omnia indicare vires eorum inuicem comparantem. Nam quae plurima sunt non omnino paucioribus virtute praepollet,
validum unum debilibus multis saepe fidelius inuenitur. ret studiosus aliquis quo tandem genio in tanta signorum varietate, venire in exactam singulorum cognitionem liceat' Duplicem nobis viam designat, & praemunit Galenus: experientiam & lectionem. Continua quidem & sedula aegrotatium inspectione atque obseruatione illam sibi comparauit Hippocrates, quam nobis postmodum quasi per Galeni manum tradidit. Vtriusque in opere diligentiam sectemur, scripta pedilustremus.. Singula Hippocratis verba tanqua etiκ-lα aequa Galeni lance ponderemus. Is
pro facultate signorum cuiusque tradidit disciplinam, & peculiarem eorum naturam propriis adiunctis & appellationibus thsignivit. Haec bona simpliciter aut mala nominans, illa magis aut minus. Utrique signorum generi valde nonnunquam adij ciens, quandoque nihil prorsus addens, ijs nimirum quae neque praua Omnino sint, neque
756쪽
omnino a periculo immunia, Horum sedula animaduersione, signorum gradus non difficile distingitemus, quae Optima, quae pessima, quae media, quae optimis aut deterrimis proximiora, quae fida, quae insida, quae perpetua, quae inllabilia, quae decretoria, quae longitudinis aut breuitatis, quae salutis aut mortis. Maia dc bona signa ex pedentem ex his praedictiones facere oportet, ita enim potissimum veritatem consequetur ait Flippo
Substratis hisce sui damentis asserimus, certa nonnunquam constitutionis morbi haberi indicia, nonnunquam dubia, sed quae ad veritatem proxime accedant. Priorem nostrae assertionis partem probant priore loco adducta argumenta. Posteriorem solum conuincunt quae pro negativa parte afferuntur. Si quae Medicae praenotioni fidem undeqtiaque denegat, non magni eis operis refellere. In primis diam obiicitur morbi speciem frequenter ignorari, si incera a morbi species, ergo quae ab ea deducitur constitutionis morbi sicae cognitio. Respondeo paucorum dierum discrimen, haud magnam in victus ratione mutationem parere . inare siue decimo septimo terni metur, siue etiam vicesimo morbus is quem simpliciter acutum &decimo quarto terminandum iudicauimus, non multum resert maxime cum praestet ad
paulo pleniorem, quam ad tenuiorε victum
757쪽
perpetuo inclinare, & paulatim ut ad statum progreditur morbus detrahenda sit alimonia, ut in praecedentibus demonstra imus. Verum si quarto aut quinto crisis assutura esset, ac talem aliquis victum, praes .riberet,
qualis deberetur, si quadragesimo esset finiendus, absurduni foret, dc Medico piorsus indignum. Quod addunt particularia pleruque tempora prius ad unguem non dignosci quam
praeterierint, admittimus; nam Unius temporis fine ex alteri' principio internosci saepe experimur. Cui' duplice causa proserre licet. Prima est quod in unam eandeq; accessionem plura aliquando coincidant tempora. Altera quod ex signorum mutatione quibus deli, mutationem temporumn itaque repente talis ob consequentis temporis notis apparentibus, finem praecedentis colligimus, Verum Ut minime perpetuum istud est, ita neque perpetuo desunt indicia quibus . motum progressumque temporum discernamus, neque si perpetuum id foret, nostram
assertionem euerreret, non enim ex huius. modi particularium temporum ignoratione, sequitur uniuersalis constitutionis ignoratio, imo vero ex repentina illorum mutationem orbi breuitatem aptissime coniectamur.
Iam quid ad haec eonserat experietia, quid actatae ab Hippocrate coniecturae dictum est, Ze 4neantur tempora dignoscamus: cur tingit mutatio ex
758쪽
& sigillatim in sequentibus expendemus, nunc ad ea quae pro ipsis infirmandis iactam 'tur quam breuissime respondendum. Ad illud de morbo dicimus, ignorata modi hi specie reliqua indicia inter se conserenis da,& singulorum vires studiose pensitandas ut unius desectum alterum suppleat. 3. A bar. Ad tempora quod attinet, sciendum non solum anni tempestatem aduertendam, sed& coeli statum tam praesentem, quam praegressum quod in Aphorismis fecit admirandus Hippocrates. Circa incrementa circui- tuum facile distinguet peritus Medicus, &prudens, an ex natura morbi, an ex erro re, aut aliunde proueniant.
De postapparentibus suus erit locus po
In signorum oppositione quae seruanda sit norma perstrinximus satis dilucide. Illam
quisquis sequetur, aut raro, aut non multum certe a scopo aberrabit. Neque vero diuinatoria eiusnodi cognitio censenda est, sed planε Medica, quam ex Medicorum penu depromimus, Cuius v ritate tum Hippocrates, tum Galenus scripto M opere confirmarunt& a qua plurimi quibuscunque seculis probatissimi Medici laudem, aegroti salutem a : ceperunt. Si mihi fas esset de me ipse loqui testes cit rem principes 4c primarios nostrae Lotha-
xingiae viros & Medicos qui saepE sepius quae Anis de futura aegritudinς a me essent prκ-
759쪽
die a non sine artis admiratione viderunt euadere, Firma itaque & indubitata remanet nostrae assertionis veritas morborum tempora posse praenosci: nunc quibus notis, pericru
Vmbus indiciis morborum constitutiones dignoscantur,s accessiones.
ΡRaesentis quaestionis hic est senses, haec
ratio. Cum in praecedentibus dictum sit cibi plus minusue circa initia indulgendum, quό longior aut breuior futurus est morbus, siue quod perinde est qub plus minusue a suo vigore recesserir , itemque inaccessionibus abstinendu: merito nunc constitutionis morbi, hoc est suturae longitudinis aut breuitatis suturi quoque in accessionibus ordinis indicia perquiruntur, inutile quippe fuerit illa praesciuisse si haec ignoren- tur. Supponat verbi causa Medicus febre acuta detineri quempiam qui longa aegritudine teneatur, nunquid ill co tenuiorem alimoniam ini unget, quam praestaret iniungi plenioremi supponat idem typum tertianarium qui sit quotidianas, nunquid facile in i
760쪽
accessionis tempus incidet propositum cibandi necessaria itaque ad praxim haec disquisitio , ac veluti praecedentium Aphorismorum firma basis: quae licet in commentario cumulate satis videtur explicata, iterum tamen sub incudem reuocanda est addo strinam firmiorem, at quoniam satietatis mater similitudo, ne inani antedictorum relector offendatur haec agitabitur
Utrum in quatuor indiciorum enumeratione defecerit Hippocrates, an
DEfecisse equidem videtur, cum inte
narum causarum ne meminit quidem, ac inter externas sola anni tempora numerauit, reliquarum oblitus. Quin etiam symptomata subtrahi ab hoc censu non debuerant, non alia signa magis quam postapparentia de quibus sequenti quaestione. Ex se videtur cum morbos percensiit,ac ai ἡ tempora , nec non postapparentia: quoruni priora duo ad causas , postremum ad symptomata non inepte retulisset, age vero aequa lance libremus singula: quod signum hoc in genere eertius internis causis, quarum haec ipsa quae inquirimus sunt ef- petitione quaestio.