Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars secunda ubi universæ medicinæ ... Tomus tertius

발행: 1711년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Ioa Liber Quartus

nelius, moxque per Anatomem re liqui post ipsum detexerunt. Cum itaque haec alicui accidunt, atque ab usu purgantium non desinunt, que caeteroqui per evacuationem peccantium humorum desinere deberent, vel saltem infringi , ac sedari, ope aliorum medicamentorum diuresim, aut diaphoresim m ventium , siccus Hydrops facillime succedet: inde enim arguitur mala partium diserasia , M vitiosorum

succorum repugnantia, quae praedictis medicamentorum generibus nocedit. Sed & quamvis genita, ac cumulata ibidem excrementa vi medi

camentorum repurgentur, non ta

men fieri potest, ut omnino evellantur, ob humorum crassitiem , vi rum angustiam, glandularum ineptitudinem, & partium affectarum imbecillitatem, cum neque medicamenta facilem habeant ad eas accessum, sine multa, & valida commotione, ac violentia. Quod vero siccus Hydrops, graece Tympanites, inde potius oriatur , causa est, humorum crassities , &acor, unde multi, tenacesque halitus; atqui morbus hic a materia crassa, concretaque , flatibus permista, dependet, a qua etiam Ventris tormina, circa Umbilicum cruciatus, & lumborum dolores exOriuntur, ut antea animadversum .

Sed tamen non solum Hydrops siccus , Verum etiam congeneres alii morbi contingere possunt, qualeS sunt colici dolores, hyponchondriaca affectiones, passiones hystericae, Ischiades. Meminit autem potissimum Hippocratςs sicci Hydropis , tamquam morbi patentioris, qui scilicet visu, tactuque percipitur: eo enim imus Venter non solum ingenter intumescit, sed percussus talem somnum edit, qualem Tympana, ut loquitur Galenus 1neomm. ad disserentiam humidi Hydropis, qui Λ- scites ab Utris similitudine dicitur .

in eo enim materia in Ventre collecta non est flatuosus aer, sed humor aquosus.

Ap HORISMUS XII.

Quorum Moi Intestinorum I Uitate laborant, bberno tempore pers periora purgari, malum.

ΡLures hic Aphorismus patitur

dissicultates, si vulgari commentatione exponatur. Et quidem primo, cum Hippocrates antea generaliter vituperaverit usum purgantium per superiora Hyeme, non erat cur nunc idipsum repeteret iniquitate Intestinorum , quae multo magis vomitum recusat, cum exincoctione ciborum oriatur. Non videtur deinde consentaneum Rati ni , hevitate intestinorum laborantes debere unquam vomitoriis tractari, cum laevitas Intestinorum, graece Lienteria, definiatur a Galeno tum hic, tum comm. IIo.6. velox exitus eorum, qua comeduntur 'bibuntur . quaeque talia deiiciuntur,qualia fuere devorata; vel brevius: Defectio coctionis. Modo coctionis defectus accidit ex lansuore Ventriculi , & caloris naturalis concoquentis, cx ejusdem Galeni doctrina; Unde igitur de sumi poterit indicatio promovendi vomitum in rivis

di aegritudine, quae potius roborantia expostulat Praeterea excluditur in textu usus purgantium per superiora dumtaxat; videtur ergo tacite is admitti per inseriora, ut deducitur ex praecedentibus Aphori simis, in quibus alter semper ex duobus

admittitur, & alteruter tantum vituperatur.Quis autem unquam com.

102쪽

Aphorisimus XII. Io 3

mendaverit p urgantia dejectoria in

Ventriculi languore λ Postremo pugnare videtur praesens Aphorismus cum XV. VI. ubi longo alvi profluvio laboranti spontaneus vomitus superveniens salutaris dicitur. Ce te si spontaneus vomitus prodest, poterit quoque prodesse ex arte paratus; nam Medicus Naturae imitator esse debet.' At hqc omnia solutu difficillima

profecto forent, si Lienteriae incommoda a languido Ventriculi calore deducere niteremur, &, ut Antiquioribus est creditum, a vitio concoctricis, retentricis, & expultricis facultatis; nam cum in Lienteria cibi incocti statim egerantur eo sere modo, quo sunt assumpti, ad im- hecillitatem concoquentis facultatis, illos conficere, & in chylum

permutare nequeuntis , causam eiuscemodi subitae egestionis veterum plerique retulere: alii ad desectum etiam retentricis, unde debitum tempus concoctrici denegaretur: &alii ad irritatam simul expultricem , quae ante tempus sollieitata cogeretur cibos praepropera propulsione ad alvum detulare . Quocumque autem modo ciborum haec cita dejectio explicetur, semper eaedem Occurrent dissicultates. At vero si perpendantur, quae ab eodem Hippocrate de laevitate In testinorum dicta sunt, certe faciliorem, verisimilioremque hujus morbi causa inveniemus, atque propositarum dissicultatum soluti nes. Is enim 6. Aphor. I. inquit: In

longis laevitatibus InteHinorum s ructus acidus superveniat , qui

prius non erat, Agnum bonum . Quoniam, ut subdit In comm. Galenus, signi eant ructus a eidi tantisper rabum in Ventriculo retineri, donec principium mutationis accipiat, re naturam suorum operum remini ei. Siquidem jam satis anatome compertum est, ciborum di solutionem , seu coctionem in Uentriculo, ope quorumdam succorum acidoacrium haberi, quin&distributionem eorumdem jam dissolutorum fieri in Intestinis tenuibus permisturam confluentium succorum, fellei scilicet, & pancreatici. Quoties itaque succi isti hebetes sunt, vel mucore retusi, praepediti, aliterve depravati, nulla, vel mala fit ciborum confectio, dissolutio, distributio, &secretio, sed gravamine intestinis illato sponte sua illi feruntur in alvum, & egeruntur. Neque vero improbabile omnino est, quod ex Vetustiorum Medicorum sententia resert Galenus ibidem, fieri ejusmodi aegritudinem propter intrinsecae superficiei Intestinorum laevitatem.

Etenim ex Anatome constat, internam Intestinorum tunicam rugosam,

villosamque esse, innumeris glandulis miliaribus resertam, in quas hiant oscilla venarum lactearum, qui transeuntem chylum a suis faecibus secretum exugant, deducendum deinde per proprios ductus in commune Pe-queti Receptaculum. Si igitur contingae villosam hanc Intestinorum crustam a re quapiam erodente abradi, & complanari, ut deinceps nequeant lactea vasa praeterfluentem chylum exugere, proculdubio sponte sua tota massa chylosa, vel etiam non confecti cibi ad alvum delabentur, & evacuationem promovebunt Lientericam. Id ipsum quoque accidet a laxitate sibrarum intestinatium,& cum a vitiatis felleo, & pancreatico liquore mala fit alibilis porti nis di lutio, atque a faecibus secretio, ut latius in nonra praxi

notatum est.

103쪽

io Liber Quartus.

praesenti Aphorisino dilucidabitur:

eo enim primum insinuare videtur laevitatem In testinorum saltem aliquando oriri vitio alicujus humoris, ut etiam videtur adnotasse Galenus in comm. hor. I.lib. 6. qui propterea evacuatione egeat, sicuti superioribus Aphorismis de aliis meminerat . Mox vomitum non omnino

in hac aegritudine prohiberi, si praesertim illa aestate contingat ex humoribus Ventriculum occupantibus, cum in hoc textu dicat hyberno tempore non licere per superi rapurgari; unde in aliis tempori. bus, &praesertim Aestate sorte aliquando licebit; aliter indefinite dixisset in laevitatibus Intestinorum nunquam peri superiora purgandum. Quod hyberno praeterea tempore malum sit Lientericos per su-Pcriora purgare: tum quia per id xempus vomitus non solet esse facilis; tum quia hyeme coctio, quae in Ventriculo peragitur , melior esse consuevit distributione, quae fit in

Intestinis, ut antea ostensum est; quare ne vitiosi humores ibidem stagnantes ad Ventriculum per Vomitum revocentur, propterea dixit malum hyberno tempore per superiora purgari. Accedit, quod si Lientericus fluxus ex glandulis Intestinorum mucosis succis obsitis, & veluti incrustatis oriatur, certe illi per inseriora, & non per superiora purgandi erunt, quod & acute quoque

animadvertit Amicus meus semper recolendus Josephus Lanronus Medicus Ferrariennis animadυ 22. Deianique difficultati ex Aphor. XV. VI. propositae facile fiet satis, si dicamus, loquutum ibi Hippocratem non de Lienteria proprie dicta, sed

de Diarrhia, quas inter multum interest. Sed & ibi de vomitu spontaneo diarrhetat contingenti ἱ hic vero de purgationibus arte promotis se moest: Atqui non semper licet quocumquc morbi tempore id ipsum agere, quod aliquando solet specialis,& provida morborum Rectrix , &Medicatrix Natura sponte sua operari: sic per lismorrhagias narium, per suppurationes ex auribus, per parotidas, per Umbilici relaxati

nem, morbΟS saepenumero, causasq; morbosas abstulit, per quas vias minime Medico expediret. EcquiS unquam Naturae solertiam poterit imitari, quae sibi mille parat vias, ut seipsam a morbis vindicet, quemadmo dum Galenus animadvertit.. ΑPHORISMUS XIII.

Qui non facilὸ per superiora pur

gantur , ad Veratrum admittendisunt, pleniore cibo, re quiete,

. corporibus antὸ potionem humectatis

CUm antea Hippocrates de temporibus purgationi per supera, vel per infera, aptis, vel ineptis , deque constitutionibus, & habitibus

corporum, necnon de morbis, in quibus vel una, vel altera evacuati nis via magis, minusve conferret ,

sermonom fecerit, sequentibus quatuor Aphorismis de usu agit Hellebori Veteribus maxime commendati ad eam, quae per superiora fit, e vacuationem efficacius moliendam, illumque in medium adducit, veluti

pro exemplo aliorum medicamentorum per os ducentium; atque inquit Corpora ad vomendum difficilia non esse ad usum Hellebori ducenda, priusquam fuerint humectata, cum cibo, potu que, tum quiete.

Helleborus in officinis duplex semper est habitus, albu Sunu S, niger alter. Albu3 ad vomitum, niger

104쪽

Aphorismus XIII. Ios

ger potius ad dejectiones paratissimus . De albo autem hic mentio facta videtur, quod de evacuatione

per vomitum sermo sit, & u su i is siret Uud Veteres seequentiori, quibus tamiliarissimae quoque erant vo

mitiones; unde Plinius lib. 23. cap. 3. illud quondam terribile, postea tam promiscuum evasisse scribit, ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda acrius , quae commentabantur , lapius sumptitaverint: sed & tutilume sumi in Anticyra Insula, quoniam Sesamoides admiscent: In ejus autem usu cautionem sane dignissimam proponit hoc Aphorismo Hippocrantes, ne mala inde sequantur , quorum ipsemet alias meminit , cum importunus, atque immode

ratus est . .' .: ἀ

Primum considerat num Corpora difficulter per superiora purgentur, an vero facilem subeant vomitionem. Si facile ad vomendum deducantur , non erit, cur ad Hellebori usum deveniendum sit, cum levi quocumque vomitorio Ventriculus possit exonerari. Solum ergo Veratri usium admittendum consulit in difficulter vomentibus,quorumVen. triculus acriori eget stimulo, quam ut a quocumque alio blandiori medicamento levius proritetur, ad di ficilem vomitionem promovendam. Difficilis autem vomitus contingit,

vel a structura Ventriculi se potius per fibras ad insera, quam ad supera corrugantis ; vel acra mori tunica, qua interius ipse vestitur; vela glutinosis, crassisque succis internam illius partem obtinentibus; vel ab ejusdem Ventriculi fundo distantiori, ut non tam facile per vomitum subversus se possit per oesophagum exonerari, renitente quodammodo per angustiam, atque stomachum comprimente Diaphragmate , ut in arctis pectore saepe evenit.

Quocumque autem modo vomendi

difficultas accidat, semper opus est validiori vomitorio, quo scilicet irritatio sensibilior , molestiorq; ex

citetur ad invertendum Ventriculi,& Intestinorum motum peristalli

cum, cum vomituS motus Ventriaculi sit inversus, conantis expellere

ea, quae illius cavum occupant. ι

Cum igitur vomitus non facile succedit his, qui ex allatis causis non omni leviori vomitorio per suis: periora purgari possunt,monet Hippocrates ad Veratrum esse admittendos e verumtamen pleniori cibo,& longiori quiete esse magnopere praehumectandos . Siquidem inlleborus renujum est partium, & inter pharma canimia acritudine, &ingenti mordacitate pollet, unde

ne Uentriculo vehementi noceat irritatione, atque inflammationem

inducat, expediet illum praemunire humectantibus alimentis; secus ab utraque facile sequi posset convulsio , quam ex Helleboro lethalamidem Hippocrates pronunciavit S.,

b. r. Humectabitur autem convenienter Ventriculus juribus potissimum, & alimentis adi posis r quin& consueverunt plerique ante ejuscemodi vomitoriorum exhibiti nem cibum ad saturitatem usque, Mex rebus praesertim OIeosis, & pinguibus imperare,ut melius crassI, tenacesque succi cibo commisti una simul evomantur, & medicamentum vomitum inducens quodammodo cibo retusum nequeat Ventriculum vehementius lacessere, & exagitare.

Quod sane nedum in hellebori usu, sed in cujusvis alterius efficacis, &violenti vomitorii intelligendum retenim Hippocrates eo selum hic usus est loco exempli. Eadem

105쪽

xos Liber Quartus.

Eadem ex eausa quietem serva dam docet, antequam Helleborum sumatur, eamque non solum Corporis, sed Animi . Confert enim utraque quies nedum ad humefaciendum , verum etiam ad vitale robur servandum, quod bene valere necesse est ad serendam vomitionem: Equidem Corporis, & Animi motus plurimum extenuant, & vires debilitant. At cum Hellebori usus veluti perieulosissimus tametsi multifariam

illum corrigere , & praeparare Veteres conati sint, ut apud Dioscoridem lib. Aetium libr.3π.I a . Ae netam ιib.7.cap.a I.Galenam tabr.

quos quibus, ct quando, G 3. de

Iractar. nostris temporibus exoleverit , alia, & quidem mitiora vomitoria excogitata sunt, in quibus tanta cautio,quanta in Helleboro expostulatur, non videtur necessaria. Verumtamen non temere , & inconsiderate quaecunque vomitum movent usurpanda sunt, cum aliquibus satis sint, quae ex vegetalibus conficiuntur, aliis vero etiam, quae ex mineralibus sunt parata: quo pacto hic Hip-

crates non omnibus vult Helleborum esse exhibendum, sed solum iis, qui dissiculter evomunt; unde pro, varia evacuandorum humorum conditione, vomitoria istaevariare licebit. APHORISMUS XIV Ctim hiberit quis Helleborum, admotiones quidem Corporum ducere magis ; ad somnos ver , at- . que quierem , miniss . Indieat . autem navigatio turbari motione Corpus.

Postquam Corpora ad Hellebori

sumptionem sunt disposita , ut faeilem ex illo nanciscantur evacuationem, consulit Hippocrates admotiones esse ducenda, sumpto exemplo a navigatione, per quam constat illa turbari, & promptius evo mere. Scite autem advertit Card nus, hunc Aphorismum scriptum suisse ad commodam, facilem, celerem, minusque molestam ab Helleboro evacuationem; sequentem vero adjectum esse ad illam augendam, vel cohibendam, si fortasse diminuta, vel excedens videatur: qua ratione vindicatur Hippocrates a calumniis Galeni in comm. dicentis is liquere,quod hic sermo eamdem vim habeat cum priore, quasi vero Hippocrates his de eadem re verba secerit. . Confert itaque motus evacuationi promovendae; tum quia humo res attenuat, fluxilesque reddit, tum quia ductus corporis dilatat; tum etiam quia calorem suscitat, & me dicamenti assumpti operationem sollicitat: contra vero quies, & mnus impedit, cohibetque . Qua mobrem experimur sisti somno om

nes cujusvis generis evacuationeS , uno solum excepto sudore Non tamen motus adeo vehemens, & immoderatus esse debet, ut Corpus delasset, vires enervet,& ad cutim commotos humores de ducat: hoc enim pacto retardaretur potius evacuatio, quae ex assumpto

vomitorio desideratur ; quinimmo duceretur vis venefica epoti Hellebori in partes Corporis penitiores , non sine gravi noxa totius . Sed &nec quicumque motus ad vomitum promovendum exquiritur, sed qui corpora turbare valeat, & nauseam movere, cujusmodi est navigatio , perquam inaequaliter illa exagitantur . Unde existimavit Argenterius,

conducibiles solum in id esse naviga

106쪽

tionem, equitationem , & ambulationem per circulum. Adderem ego motum illum nostratibus puellis consuetum, quo pensiles e suspenso fune librati in aere ducuntur , redu

cunturque.

- Sed an statim ab assumptρ Helleboro , aliove vomitorio medicamento movendum sit Corpus Putaverim eousq; quiescere oportere, quousque medicamentum fuerit in ventriculo dissolutum, sive, ut Dractici loquuntur, a potentia deductum

in actum e cum vero Ventriculum vellicare, & nauseam movere ciperit, turbatione commovere necessum erit; quod & plerique facere

consueverunt sola linguae, & summitatisce phagi vellicatione. Verum hac in re plurimum tribuendum prudentiae, & sagacitati assidentium, ne diutius, crebrius, aut impensius, quam parsit, Ventriculus proritatione subvertatur, & mala suboriantur non raro immedicabilia. Idem quoque servandum erit in usu subducentium medicamentorum, in quibus pro quiete somnus,& pro motu vigilia si fortasse illum

Corpus ferre nequeat commendabiles erunt, prout medicamentum dilui, aut exacui expostulaverit.

Cum voles Helleborum magis dueere, move Corpus; cum veros-- sero , somnum inducito , nee

OUod hoc Aphorismo doceat

Hippocrates modum, quo assumptum Helleborum evacuationem copiosiorem eliciae, patet per adverbium illud, magis: nam pro eul dubio vehementius, uberiusque

purgabit Helleborus, si a motu seipsum insinuaverit, atque eonssuen. tes humores adhue a Ventriculo, &Intestinis remotiores eduxerit; potissimum si motus ejus sit conditionis , ut praner attenuationem , amplificationemque , agitet, turbet,& nauseam moveat, ut antea dictum est. Sicut autem motus consert ad copiosiorem evacuationem promovendam ; ita quies, & somnus eamdem, fortasse immoderatam, sistit.& cohibet; quamobrem Hippocrates consulit hoc eodem Aphorismo amotu abstinendum, & somnum esse inducendum, si illam comprimere opus fuerit. At quo pacto somnus inducatur , Hippocrates non explicat. Et quidem non tam facile est in egestionibus a purgante medicamento excitatis , quo scilicet Uenter assiduo

ad secesius proritatur, somnum allicere. Verum ad compescendas evacuationes per alvum immoderatas non raro cibus assumptus mire

contulit: eo enim allecta Natura ab evacuatione desistit, & fibrae Ventriculi, ae Intestinorum plurimum eadem de causa delassatae contrahuntur , & confluxuros humores detinent, quinimmo vis medicamentia portionibus cibi humidioribus noleviter infringitur , ipsaeque succornm particulae jam antea dissolutae.& attenuatae, semmopere crassescunt, atque consistunt. Attamen in vomitu,quia Uentriculus graviter afficitur, & per plures horas na sea, &subversione tenetur, non videtur opportunum cibum assumere;

is quippe subinde gravatus , magis, magisque ad vomendum sollicitare

tur, non sine graviori noxa . Pr derunt eapropter, i quae stomacho

grata, reficere quidem possunt, sed vi quadam optata vomitum sedant, qualia

107쪽

1o8 Liber Quartus. .

qualia sunt vinum, vini spiritus dulcis redditus, Aqua cinnamomi stillatilia, Eladiosaccharum ejusdem , vel citrii, tinctura aikermes, aliudve simile, solo quoque interea Ventre rebus aromaticis, puta oleo Mastiches, & Magni Ducis, elixire Quercetani, Aqua ardente, Balsamo orientali, vel lutano, idque genus aliis. Sed & Theriaca prςle tim recens vino diluta efficacissima quoque est, sicut etiam Mitridatium, & Diascordium dosi convenienti, pro ratione virium, &Fatis . Laudanum denique optatum, &aliquo liquore solutum, aut in pi-lulam cum consectione hyacinthina

redactum in compescendo vomitu, ut& in caeteris evacuationibus cohibendis,praecellere dicitur;cavendum tamen ne importune, aut excedente dosi exhibeatur, nam consopitis omnino viribus, stupefactoque Cerebro lethum afferret ab evacuatione

Carnes sanas habentibus HeIIebo--.rus periculosus: facit enim con-ouisionem.

OUod alias Hippocrates de quo

cumque purgante medicamento in bene valentibus protulit , nunc speciatim de Helleboro adn tat, & quidem albo, quo nimirum vomitus concitatur, ut ex hactenuStraditis clare deducitur.

At mirum videri potest, quod Helleborus sit unquam fanis exhi-hendus; ut exinde convulsionis periculum timeatur. Quis enim unquam sanat mentis Helleboro utestur, aut suo, aut alieno consilio , cum bene valet i Quamobrem vide

tur hic Aphorismus inutiliter adje

ctus, quo fortasse debeant bene valentes commonefieri, ne Helleb riim assumant. Verum non dixit Hippocrates beri valentibus, sed sanas carnes habentibus Helleborum esse periculosum: nam possunt Corpora sanas carnes habere, & altiqua aegritudine laborare, presertim citra febrim, &absque ullo languinis vitio, sed sola quarumdam par tium affectione, uti est dolor lumborum, genuum gravitas, Ischiades, ardor stomachi, &c. In his enim affectibus solebant Veteres vOmitoriis uti, immo quacumque ex occasione Helleborum potarer tam illis familiare, & consuetum erat vomere. Hos ergo consulit Hippo crates ab Helleboro abstinere, si carnes sanas habeant; additque rati nem, quoniam Helleborus convulsionem affert.

Sed quomodo ex Helleboro. Co vulsio oriatur, dubitari non incongrue potest. Et quidem non ex vi purgante id evenire fatendum , ex

eo potissimum, quod caetera catha tica medicamenta etsi vehementisma, uti sunt colocynthis, scammonium, elaterium, con vulsionem non afferant. Videtur itaque convulsionem afferre Helleborus acritudine potius Ventriculo, & nervis insensa , quemadmodum Cantharides speciatim nocuae sunt Vesicae urinariae r Colocynthis, & Scammonium Intestinis, Opium Cerebro . Propter vomitum enim ι quem violenter inducit, fibras stomachi lacessit,& nervos ejusdem compungit,ac eratorquet, unde fit, ut convulsionem,quq passio nervorum est, pariat. At vero magis afficit Helleborus habentes carnes sanas,. quoniam in his nervorum fibrae exquisitioris sensus sunt, atque adeo facilius acris, a

que irritantis medicamenti vim,

108쪽

Aphorismus XVI. & XVII.

molestiamque percipiunt, quam minime persentirent si hebetioris sensus larent, aut multa pinguedine, & crassorum succorum copia infarcirentur. Qua etiam ratione fit , Ventriculum lentis, viscosisque hu-- moribuS, aut adiposis cibis oblitum - acritatem Hellebori minus persentire, quam si omnino vacuus, &bene valens sit. Hinc experimur, gravius affici eos, qui jejuni Arsenicum, Auripigmentum, Sublimatum , aliudve istius generis venenum aD sumpserunt, levius, vel nulli mode, iqui a pastu et cujus rei non ignari circumforanei pharmacopolae, a canorum jactatores, ut rudem plebeculam illudant, venena sumunt, postquam se plurimum ingurgitaverint ό & cibis potissimum oleosis, ac pinguibus, quibus interna Ventri lculi tunica ad veneni essicaciam retundendam obliniatur. I. .

Caeterum Convulsio hic ab Hi

pocrate notata, non vera convulsio intelligenda est, sed motus comvulsivus: Siquidem per convulsi nem veram, nervi, & musculi ad sua principia retrahuntur, &retracti perdurant, ut in Teiano, opisthotono, & Emprosiliotono; at

vero convulsio, quae ex Helleboro contingit, refert potius. inaequaleriatque irregulares earumdem par tium commotiones, spasmodicas , congruentiori nomine, appellata ,

quemadmodum in Epilepsia. b Sed quibus . remediis succurren, dum iis sit, qui ex usu Hellebori, aditiusve similis medicamenti, motus istiuis iis convulsivos patiuntuP , non erit abste hic breviter memorare, idque lubentius, quoniam non sunt hi eisdem omnino remediis tractandi, quae usui esse solent caeteris

pante progenitis, in quibus pud gantia, dissolventia, & cales Mntia dicta a practicis commendantur, sed potius humefacientibus, & O

tundentibus acrimoniam ab Heli boro inductam. Quare jura ex Ve getalibus, quae nervis opitulentur,& Stomacho grata sint, proderunt, cujusmodi praecipue parari solent ex bardana, stoechade, visco quercino, malo cydonio, cum floribus nympheae, & violarum areiactisi. Cydonium ipsum sive crudum, sive coctum fertur Hullebori albi antido, tum, itemque Gelatina C.C.&c n. ditura florum nympheae . Mirifice

etiam conferre putantur extractum

baccarum sambuci, &' hyperici ,

Theriaca, & Mithridatium recens, cum pulvere seminum pastinacae. terius vero proderunt quaecumque leniunt, & partes concitatas demuticere valent; unde oleum hyperici, baccarum lauri, & vitellorum ovorum; itemque radices Angelicae in Vino excoctae, & in cataplasinatis formam applicitae conserunt; balneationes quoque vel ex aquis thermalibus blande laxantibust, vel euartificialibus, cum medicamentisanodynis, praesertim chamaemelo,

meliloto, hyperico, alias profuisse

visae sunt. Caetera ex communi agen dorum methodo petenda erunt.

Eum, qui non febricitat, cibi f.

Didium, morsus oris Ventricula, vertigo, o oris amaritudo, pur-- gatios indigere per superiora A

venientemque vomitoriorum medicamentorum usum, animad

109쪽

I Io Liber Quartus O A

bori exhibitione descripsit Hippocrates, nunc signa tradit eorum,qui per superiora, vel inseriora purgandi sint: Et primum, eum, inquit,qui non febricitat, sed nausea, ac ci- horum fastidio, itemque morsu oris Ventriculi, vertigine , atque oris amaritudine afficitur, purgatione indigere per vomitum significari. Recenset itaque hic indicia, quibusMedici dignoscere queant,quandonam per superiora vitiosos humoreS expurgare cogantur, sectantes naturae motum, ut idem Hippocrates alibi scripserat, quo movendus , ducenduscue humor vergeret.

Et quidem ad superiora ferri indicabunt. Primum, ciborumias dium, quo designatur Ventriculus inutilibus humoribus oppletuS, unde illius fibrae laxatae nequeant corrugari, laceis dissolventes , digestioni addicti, praepediti, aut re

lusi . famis sensum non exacuant, &vis ipsa ciborum concoctrix hebeia

eat, & elangueat. Secundum, morsus oris Ventriculi, qui nonnisi ab humoribus praeter naturam ibidem congessis , acribus, & biliosis dictis, fit, quibus nimirum Stomachus velIieatur, & compunξitur , ea doloris specie, qui graece Ca diogmos, & Cardialgia appellatur. Tertium, Vertigo designans, iisdem

humoribus in Ventriculo collectis, sive per nervos, sive per arterias Cerebrum affici, & pravis halitibus adeo tentari, ut subinden, suis ope

rationibus turbetur & vertiginem incurrat, vel simplicem, vel tene

maritudo, quae a degeneratis pariter humoribus, amarorem proekrentibus exoriri; Unde sophapus, Palatum, lingua pari assectione

per consentientes glandulas, tuni-; easque cum salivario rore depra- ventur. Quamobrem eum haec omnia manifessissime demonstrent vitiosos humores Ventriculi Cavum Occupare, merito per superiora , veluti per loca conserentia, illi erunt exturbandi. Si enim ad inseras partes deiicerentur, usu purgantis dejectorii, non tam prompte, atque expedite evacuarentur,& procul dubio infici quodammodo quoque possent, qui in intestina

confluunt succi: quin & catharticum ipsum in eorumdem succorum mustela depravatum, & corruptum graviorem molestiam afferret, a que ex diuturniori mora in ditestinis, venae lacteae inquinarentur, facileque oriri possent tormina, diar rhaeae, febres, praeter alia non I xiora reliquorum naturalium vise cum mala, speciatim vero Renum , de Vesicae, ob transmissionem alicujus portionis dejectorii medicamemti: id enim cujuscumque generis illud sit, diureticum fieri solet, quinmadmodum testantur urinae per id

tempus coloratiores, multumque

I Haec autem indicia simul juncta dixit indicare per superiora purgationem, absente tamen febre, nams fortasse illa febri sociarentur, cer te non a praesentia humoris in Ventriculo, quae plane vomitum indiacat , sed ab ipsa febre oriri potant. Quamobrem si humor Ventriculi

cavum occupans desit, evacuatio minime indicabitur, quae nonnisi expostulata videtur. i ab humore

Uentriculum replente z at vero non

raro a febre accidit cuncta haec oriri, quae tamen purgationem non exigunt, immo&aliquando contra- indicant, ut cum febris inflamma tioni, vel phlogosi copulatur bVerum quamvis ista signa citra febrim Corpus denuncient per su

110쪽

mora purgandum, eo quod designent Ventriculum malis humoribus repletum; non tamen si febris adiit, oportebit semper, & omnino a vomitoriis abstinere, si ex iisdem, atrisque signix coniiciamus , humorem Ventriculi cavum occupare; etenim semper ac humores Ventriculum insestant, vomitu eliciendi sunt; unde sensus Aphorismiis erit, ut si absente febre, nausea, morsus oris Ventriculi, vertigo tenebricosa, & oris amaritudo quempiam asseeerint , vomitus semper indicetur; fi vero haec omnia a febre habeantur citra humorem in Ventriculo contentum; ab illo abstinendum, cum haec eadem a sola febrependere possint; at si praeterea,etiasti humoris praesentiam in Ventriculo

sequantur, & non a febre exotianistuc, vomitus adhuc erit procul dubio indicatus, potissimum inter ejusdem initia. Dixi inter ejusdem initia, nam si sortasse haec accidant temporo declinantis febris,quoniam

significant criticam evacuationem per superiora futuram, oportebit avomitoriciabstinere, & Naturae motum criticum expectare, ex regula

ab eodem Hippocrate tradita Aph. ao lib. I. Quae judicantur, refudicata sint integrὸ , neque movere , -- quae novare aliquid , Itae mediculmentis, Foe ariter .rritando , sed ere oportet, de qua etiam re legendus Galenus p. de Crisb. Liceret autem, si praemonitam evacuationem minime Natura expleret, ut alibi notatum. Verum inter ea, quae vomitum movent, dicito, ac tuto

conferre solent, praestant ex stibio

concinnata.

Ap HORISMUS XVIII.

Dolores, qui sunt supra praecordia,

. quicumque egent parmatione, medicara opistere per supeνora fgni eant : quicumque autem in-

Ira subsi sunt, per inferiora. Docet & hoc alio Aphorismo

Hippocrates cluando purgan dum sit per superiora, & quando per inferiora, idque ex doIore par res supra, vel insta praecordia occupante, potissimum deducit, dummodo purgatione opus fit. .

In doloribus itaque, sive ut exponunt Fuchsius, &Heurnius in molestiis, seu affectionibus supra praecordia, vel ut alii vertunt supra Septum transversum, si purgatione egeam, vomitu potius uten

dum, quia breviori via , &saeit rimolimine se Natura exonerabit a immo humores ipsi evacuadi promptiores, paratioresque erunt ad exitum. Non tamen dixit in doloribus, seu molestiis quibuscumque , sive in doloribus simplieiter, & absolute: nam neque Pleuritis , aut Peripneumonia , necive fingina , aliusve dolor cum inflammatione . purgationem indicabit; Sed in doloribus, qui purgatione egent,qua Ies scilicet a Ventriculi orificio supe. Hori ex pravis humoribus oriuntur. Sed neque defuerunt, qui etiam in affectibus Pectoris, & Pulmonis ,

cum inflammatione conjunctis, v mitum commendarint , quemadmodum prae caeteris Rulandus, qui usu cujusdam Aquae, benedictae a seipso appellatae, Pleuritidem, Pulmoniam . Empyema, caeterasque aegritudinesThoracis tuto se curasese testatur; quamobrem hac rati

ne sensus istius Aphorismi genera-

SEARCH

MENU NAVIGATION