Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In Hippocratis aphorismos commentaria pars secunda ubi universæ medicinæ ... Tomus tertius

발행: 1711년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

81 7 Liber Tertius

men per iuventutem nullus viguerit . Adhuc etiam vigiles admodum sunt Senes: iis enim Cerebrum plurimum exarescit , & liquor ille tum ipsi, tum nervis irrorandis addictus, vel multum deficit', vel a naturali , convenientique humefactione desciscit; & quamvis Senes pituitosis scateant humoribus, hi tamen ad somnum conciliandum utiles non sunt, immo si quandoque Cerebrum impingant , gravando, atque obstruendo, potius soporem, atque Apoplexiam inserunt ; atqui ros ille somno conciliando peropportunus , lenis , placidus , blandusque esse debet, quo scilicet Pueri potissimum abundant; unde fit, ut somno prae caeteris indulgeant. Sed & senectus curarum plena e st, quibus plerumque anxii, ac solliciti, exsomnes fiunt, cum alioqui somnus requies animorum appelletur ab

Homero.

Ex oculis praeterea, naribusque Senum solet plurimus excrementosus humor extillare, nam illorum Cere-hrum multis perpetuo scatet inutili-hus succis ex effoeto sanguine , ejusq; sero, & lympha abundantiori, depositis , qui si krtasse detineantur praefatos morbos Capitis afferunt; si vero per consuetos ductus deserantur, & oculos, & nares plus justo humentes effciunt, immo in os confluentes sputa multiplicant, &Iabia selivosa reddunt. Iisdem quoque incommodis Ventriculus assicitur, plerumque ex mesa ciborum consectione , quandoque etiam ex illapsu consimilium luccorum in glandulas , & meatus intestinorum; unde alvus lubricior evadit.

At vero nunquam fere non obnoxii sunt Senes visius hebetudini, cum rari admodum sint, qui per eam aetatem videndi acie praepolleant; v rumtamen haudquaquam solo la guore , aut sPirituum inopia, ut plerisque est creditum, sed potius hu--rum, aut tunicarum crassitie, vel extenuatione, situ, figura, &structura oculi per aetatem mariata, ut aliis a nobis est ostensum. Cum autem Visus hebetudo triplex observetur, aut in remotis solum ,

aut in proximis objectis corporibus, aut in utrisque hinc prima dicitur Myopia, secunda Presbytia, tertia Amblyopia . Et quidem Myopes

propius admota cernunt, remota vel nullatenus, vel confuse adin

dumi atque hoc vitii genus familiare potius est Iuvcnibus, unde ingrave icente state saepenumero corrigitur. Presbytae vero remotiora distincte, proximiora confuse vident, cujusmodi sunt Senes. Amblyopes tandem tum ad proxima, tum ad remota deficiunt. Hinc autem liquet nequaquam ad spirituum copiam , vel inopiam, robur, aut languorem, visionis vitia esse reserenda , quippe imbecilli Senes si proxima cernere nequeunt, multo minus remota discernerent; & robusti Juvenes non tam exigerent, ut objecta forent oculis admota. Accidunt

ergo ejusmodi visus hebὸtudines avitiata tunicarum , humorumque

structura, ac dispositione: Etenim in prioribus videndi vitiis Crystallinus humor non habet a Retina justam distantiam, sed vel ad eamdem propius accedit, ut in Presbytis, vel ab illa longius recedit, ut in Myopibus ; quamobrem conspiciliorum ope plurimum adjuvatur alteruter in his videndi desectus; nam in Presbytis Crystallus in lenticularem sommam redacta, seu convexa; in Myopibus vero concava oculos juvat, uu ad proximiora, sive ad remotiora

82쪽

Aphorismus XXXI. 83

eonspicienda. Porro haec vel λω tione, vel assuetudine, vet sola aeta. tum mutatione eontingere solent, cum sensim humores, & tunicae oculorum ejusmodi permutationes in Giu, ac dispositione, a naturali, debitaque constitutione , plerumquς

iubeant. . . . .

Tertia denique hebetudinis species, tum ad proxima, tum ad remota objecta prospicienda, quam doque vitium sequitur illius tunicae, quae Cornea appellatur, serte quia convenienti pelluciditate caret, sed vel crassior , vel rugosior, aliterve affecta, evadit opaca r aliquando ab humore Aqueo , Vitreo , vel Crystallino oritur, qui alieno, atque impuro humore maculatus lumen non bene admittit, ac excipit, nec ad Retinam clare traiicit. Nonnunquam etiam in Retina ipsa, quae simulacra rerum debet excipere, vitium latet, & distinctet visioni redditur inutilis. Glaucedo pariter Senum oculis lapissime accidit , cum humores, praesertim Crystallinus, crassescunt, de densiores fiunt, ut luminis in ipsos incidentis refractio a debita ratione variet, & glaucus color, caesius, ac caeruleus, qualis Noctuarum, in oculis observetur. Evenit autem hoc vitium in persenum oculis , exarescentibus quodammodo humoribus , aqueo , & crystallino , ipsa sensim occidente sene

ctute.

Τandem veroeum sensus omnes in Senibus hebestant, tum potissimum Auditus fit gravior; quin & Mem ria, ae Mens ipsa in occidua illa a late paulatim defieit. ' Senilibus autem istvismodi auritudinibus, qupad ipsa aetas ferret

poterit, bono potius victus regimiane, quam multis, & inutilibus medicamentis, occurrere debemus. Et quidem Cacheriam in ipsis moderabimur aromatum usu, atque ex

his concinnatis elixiribus, julapiis, tincturis , spiritibus, & aquis, ut est julapium Uitale, Aqua viis Matis thioli, Tinctura athermes, Vinum aromaticum, Aroma philosopli rum, oleum cinnamomi, Electu rium e nucleis pineis, Ze e baccis juniperi compositum, atque id genus alia.

Pruritus Corporis ab effoeto sanguine in acorem vergente inductus exquiret quoque medicamenta , quae sanguinem ipsum repurgent, atque edulcent . superius recensita; cumque ab impedita in Senibus perin iratione pruritus hic eveniat, CO ferent propterea unasimul leves pe Bictiones cum pannis excalefactis,& aqua ardente irroratis, vel cum aquis thermalibus, potissimum quq sulphuream, & nitrosalsam reserunt conditionem . . 'Alvus humida in Senibus, potius optimo victu, quam remediis cur

bitur . . lΛd oculorum tandem, & Narium defluxiones, si quae 'scribenda

sunt, Ventriculum, & Caput rob rent, ac sensus ipsos sereant, & cuant, qualia ex rore marim,sumi. no, caryophyllis , cinnamomo ,

aliisque volanti athali praeditis, Pamrantur, ut alias a nobis est nota.

tum . .

83쪽

In Quartum librum Aphorismorum

COMMENTARIA.

APHORISMUS I. .

Utergerentes sunt medicandae , se

materia turrit . quarto mense ,

usque ad septimum , sed hae

minus: a funiore autem foetu, . seniore abstinere oportet. Ugndoquidem Hippocrates in hoc libro per plures. Αphorismos de recta purgantium medicamentorum ratione in grotantibus verba faciat, initium ducit ab utero gerentibus, morbo affectis, cujus causa purgatio instituenda videatur; atque eas docet pur, gante medicamento tractari posse, .li tamen materia turgeat, a quarto mense usque ad septimum; has autem minus; in caeteris vero omnino abstinere oportere .i Videtur itaque Aphorismus tria universim comprehenderer morbos nimirum , . tu quibus gravidas purgare conveniat: tempus item opportunum, minu que periculosum ejuscemodi evacuationis : mox etiam tempora graviditatis lubriciora , adeoque ca

venda.

Et quidem Catharticis medicamentis gravidas non esse commovendas, nisi gravi, & acuto morbo afficiantur, nemo unquam in du

bium vertere ausus est, cum labi de maximum tum ipsis, tum conceptis stetibus detrimentum sit adfuisturum ab abortu, qui a purgante medicamento procul dubio sequeretur, & quod humores innoxios educeret; &quod sanguinem, alios. que liquores funderet, atque alibilem succum perturbaret; & quod

Uterum, caeteraque Viscera naturalia lacessendo plurimum concuteret,& contorqueret, adeout existima verit Averroes Omnem .medicinam solutivam Utero nocuam esse , ut quae per ejusdem ductus, ac per meatus urinarios, vitiolos humores e tiam promoveat. Catharticis itaque tunc solum utero gerentes subiiciunt, cum acuto, gravique morbo corripiuntur, ac praeterea peccans humor, illius causa, efferus est, & motu irrequietus , sive, ut loquitur Hippocrates, tu get, desumpto vocabulo ab Anima libus ad coitum concitatis . Cujus rationem tum hic , tum alibi, &comm. I . hujus libri, attulit Galenus . Nam cum , is inquit, superi abundantes humores moventur, ροper totum corpus feruntur , nondum in aliqua parte Amati, tunc

ad eos expellendos Natura incitatur, ρο aligno indiget manum porrigente, o hunc humorum motum

ad alvum deducente , pris quam

robur

84쪽

robur Cor stis ὀsoleatur, vel IH sua mobilibus. Atqui abortus peri-bris ealiditas augeatur, aut ad aliquod membrum principale decumbant ii, qui peν corpus vagantur humores. Unde tria exigi videntur ad turgentiam in humoribus indueendam , impetus scilicet humorum, & plusquam Natura postulat, in partes irruptior Robur earumdem partium, quae a seipsis illabentes humores propellant: ac denique Multitudo, quae regi, aut cum reliquis excrementis Corporis sensim simul

educi nequeat. Quamobrem turgens materia ex sui, copia evacuationem

expostulat, & causa mobilitatis facilem, ac promptam illam pollicetur , quae sane difficillime succederet, si alicui parti haereret, & consisteret; neque vero absque manifesto vitς pe-xiculo, si principem partem occuparet, aut in uterum decumberet, foe-

tui, & matri noxam certissimam an

Sed quo genere purgantis medicamenti turgentes in utero gerentibus humores educendi sint, grauior vi detur difficultas . Et Fuchsius in ex

positioneisitus Aphori mi praesteibit

medicamenta vere purgantia, etiam ex colocynthide, scammonio , tura

pellio, idque genus aliis. Et quamquam icta in iramenta n ris

vix citra foetas noxam fumantur peώm ex Gale, at de victu Amtori

comm. 12. pur antium omnium medicamentorum natura. corporum,qur expuetantur ζ naturis contraria, atque deleteriast ; tamen prae a sat, hune solum i Lia ratione Irdi, quam ut nullo prorsus dato, re matrem , ct foetum de vita periclitari

patiamur. '- Veram communior pravis ab hisculum nedum a purgantis medicamenti natura, sed magis imminet ab irritamento, i & concussione vehementi a catharticis fortioribus inducta: . Quamobrem & Aloe, & Rhao barbarum quoque vitantur , quo . rum primum vasorum oscilla facillime aperit, & haemorrhoides excitat, alterunisero pervias urinae humoreS potenter promovet, ideoque

attiguumUterum facili negotio proritare, & lacessere potest. De vomitoriis alia potest esse difficultas, num ista in usum purgandarum luterogerentium duci commode queant. Et crediderim posse illa tuto praescribi, si tamen turgens humor Ventriculum petat, illumque ad nauseam disponat, subvertat , t atque ad vomendum sollicitet. Eoi namque ducendi sunt humores, quo

Natura viam assectat, documento ejusdem Hippocratis I. aphor. II.

. quin & siepissime Uterogerentes spontaneas subire solent vomitiones, quibus a plerisque aegritudinibus veli Praecaventur, vel vindicantur, qua etiam ratione partum in debituris tempus salubriter protrahunt, aliasi proculdubio abortitura . Consentit' quoque in id Hippocrates, S. idem. I8. ubi Uxorcula Antimachi gravit dam bimestrem a dejectorio medicament mortuam scribit, eamque vivere potuisse, si aquam bibisset, Se

evomuisset

- An praeterea tuto quoque purgari possint Uterogerentes, si aliis aegritudinibus afficiantur, & uitiosi humores minime turgeant, sed potius alicubi consistant λ Equidem inficias non iverim, cum vitiolus humor partem principem occupat. Quare in abstinet, i & tutius putat licere uti Apoplexiis ', Convulsionibus , Le- levioribus, quae satis sunt educendis thargis , caetorisque Cerebri affecti- humoribus turgentibus, & sponte bus soporiferis nemo est, qui non - Toetei Op.Med: Tom.m

85쪽

8s Liber Tertius

audacter purgans medicamentum exhibeat gravidis, etiamsi exinde perieulum abortus immineati praestat enim opitulari Matri, ne Mater, &foetus stimul periclitetur. In Uteri quoque astectionibus, & cum pravus humor in illum irruit, ne abortus inde sequatur, consueverunt periatiores Practici impetentem hum rem intercipere, & leni aliquo cathartico ad alvum deducere. Quod ad tempus vero magis opis portunum ejuscemodi purgationis , statuit Hippocrates medium illud esse Gestationis , nempe a quarto mense usque ad septimum. Et quidem quartus meiasis includitur ; cum ex graeco Codice τετραμηνα quadrimestres interpretentur Fuchsius; &Heurnius; quasi vero istae potissimuri purgationem sufferant, quod stius per vasa Umbilicalia tenacius Placentae, & Utero tunc haereat, nec tam facile a concutiente cathartico

dissocietur. Recte pariter observat Heurnius quadrimestres foetus intelligendos es Ie non in spatio temporis, sed in motus incoeptione, cum scilicet moveri coeperint; quippe tunc denotant membra cuncta firmiora iam evasisse: at vero foetus in utero moveri incipiunt , si robore praecellant, circa tertium , & quartum mensem; unde idem Hippocrates I. Fide in.3ggr. r 3. spontaneas alvi turbationes in trimestri promovit, &uidem salubriter, quocirca graVi-.a illa a febre decimaquarta die judicata est. De septimo autem mense major est difficultas. Putat Brasa volus etiam ab Hippocrate comprehendi . At excludendum arbitratur

Fuchsius , quod Hippocrates dixeritusque ad septimum: si enim, inquit,

hunc excludere noluisset, prorecto dixisset ad octavum usquer at vero Octavus mensis periculosissimus est,& septimus non raro partui dicatur. Verum adjecta verba, sed ri minus,

manifeste declarant etiam septimum volvisse inc sum, non tamen adeo tutum esse, veluti sextus, quintus.& quartumensis, ut propterea quo uteri gestatio septimum propius a tigerit, eo periculosior purgatio existimetur. Multum autem hic tribuendum est solertiae Medici, qui

pro ratione Morbi, ejusque causae, atque aegrotantis gravidae constitutione, septimestrem catharsi subiiciet, vel eximet.: Postremo a juniore, &seniore fartu abstinere oportere, hoc est omnino catharsim cavere, necessum esse , in primis, & ultimis mensibus graviditatis , admonet Hippocrates, e Cevidenti abortus, & vitae periculo . tum Matris, tum Infantis; quoniam ex Galeno in comm. Frtuum conne-xias cum Hero eamdem babent proportionem , qua ructus cum plantis, Hi squidem in primagenerationa debilioribus periculis continen tur, di ideo facile decidunt , quando vehementior ventus ipsos concusserit s postea oero aucti di cilem habent a plantis dissolutionem:

cuti rursus eum perfecti sunt pontesva sne vi extrinsea decidunt. Eodem modo re moeptus,' in primo quidem temporeseminis infectionis. η aliquando saltare contigerit

mulierem, aut in lubrico cadere ,

e quovis alio modo , mi secundum

animam velfecundum corpus moveri vehementius, saeuiam1distimpunturio etiam quando jam perfectisunt: tempore vero intermedIo, miorem habent coalitum; quare

mulier utero gerens potest fortiores motus furi inere, Me foetus omn-

sone. Hactenus Galenus . Hinc modo plene constat, cur media tempora veluti ad purgandum tutiora per

86쪽

Aphorismus II. 87

mittantur ,' prohibeantur vero priora, &posteriora, tanquam periculosiora. Illud tamen hic sit peresset exam nandum, quo pacto, quove coalitu adhaerescat scelus Utero materno , unde alimentum, & vitam mutu

tur. At quoniam id a Nobis luc lenter est ostensum in priori nostrae Medicinae parte Τheoretica, idcirco libenter illuc philologos remittimus.

. ' APHORISMUS ILIn Medieationibus talia educere ἡCorpore, qualia sponte prodeunt,

3 utile. Quae vero contrario modo prodeunt, cohibere oportet.

OUod alias Aphor. a. lib. I. de

quacumq; evacuatione spon- retiaturae promota scripserat, nunc

de sola purgatione, quae Calliartici auxilio ab Arte peragitur , sermo nem habet, atque inquit, in artifi/cialibus purgationibus talia e Cor-Pore esse educenda, qualia si sponte,& ultro prodirent, egererentur Iat contra, cohibenda esse, si alia ab his, quae peccant, prodeand. inare consulit hoc Aphorismo Hippocrates Medicosin Catharticis Naturam imitaturos. Est autem imitatio, inquit Galenus In comm. tale sin unoquoque morbo humores mvacuare, quales novimus in spontinis prodesse evacuationibus. Nomine vero talium, & qualium humorum , intelligendi sunt in specie peccantes ; putabiliosi, lymphici, crastsi, tartarei, acres, acidi, ariique , si fortased plus justo superabundent,

Naturam gravent, atque aegrotantem infestent. Affert Galenus exempla earum, quae sponte fiunt, salutarium evacuationum, ex eodem

Hippocrate desumpta , ut cim aqua inter cutem laboranti, & lippitudinem, aut surditatem patienti, alvus solvitur; unde has easdem evacuationes arte promovere, utile putare est, cum id peragatur, quod Natura sponte sua salubriter perficere consuevit , quamquam non semper ex voto succedere soleat. Quoniam vero Hippocrates spo te prodeuntibus, artificiales evacuationes, salutares ut eveniant ,

comparavit indefinite, jure hic dubitare licet, quid pro sponte prodideuntibus intelligere voluerit, cum S criticis, & symptomaticis illa aptari queant. Et quidem de criticis

res in consesso est apud omnes, quoniam per illas Natura seipsam a m lestiis exonerat, & aegros ab aegritu. dinibus vindicat: neque aliunde criticae, & salutares dicuntur evacuam tiones, nisi quia per ipsas morbi judicantur , ac desinunt: Αt vero *mptomaticae tales non sunt,quibus non raro Natura plurimum elanguet , morbi ingravel cunt, & saepe etiam mors subsequitur, cum tamen humores in illis sponte prodeant. QuR-mobrem non videtur Aphorismus indefinite accipiendus de quibusvis sponte prodeuntibus, etiam symp- tomaticis. Hinc Fuchsius illum ita scribendum putati In usu medicamentorum purgantium talia e corpore educere oportet, quatis etiamsi spontὸprodirent, utilia sent; ita- ut sensus fiat: talia e Corpore esse educenda, qualia ubi sponte prodirent, utilia forent, idest qualia a

Natura ipsa utiliter evacuarenturi Quo casu etiam symptomaticae ev cuationes salutares censendae erunt,

si ejus sint humoris, qui obest. Quocirca solent communiter dici cons rentes in genere causae, quia mo bifica causis peripiaSminuitur; m

lae vero in genere signi, quod signifi-F cent

87쪽

Liber Tertius:

cent humorum multitudinem . vel pravitatem, unde partes gravatae , vel irritatae evacuationem molian-

. Quemadmodum autem purgationes ope medicamenti ab Arte promotae salutares, utilesque sunt. . si ejus sint humoris, qui peccat, quique sponte naturae prodiret, si critice egereretur; ita e converso malae , & inutiles existimantur, si ea catharticis medicamentis vacuentur, quae Natura non utiliter educeret:

quamobrem consulit Hippocrates illas esse cohibendas. Sic oportebit fluentem immodice sanguinem sistere, & alvum ex hypercatharsi, aut egestione alius humoris ab eo, qui educendus esset, firmare, & cohibere, remediis in hanc rem plane specialioribus. a- Unde vero coniicere possit Medicus fore utilem, vel inutilem, artificialem ejusmodi evacuationemi, ut sinenda, vel inhibenda sit, ab his , quae conferre, & tolerari probaverint, judicium sumendum esse admonet . Quare sequentem Aphorismum sub ungit, veluti istius. appendicem.

APHORISMUS III.

Si qualia oportet purgari, purgentur, confert, o leviter ferunt.

Contraria vero graviter . .

CUm dixerit Hippocrates utile

esse in purgationibus arte promotis talia educere e Corpore, qua--lia sponte naturae prodirent, indicia nunc tradit proficientis ejust modi purgationis, desumpta ex eo, quod conserat, morbus remittatur, di aeger sufferat,cum vires nullum, vel leve admodum detrimentum ab illa

Patiantur . .

Quamquam autem idipsum sere

docuerit Aphor.et lib.I. ut propterea hic videatur inutiliter, &frustra r petitus, non tamen eximendus, ut bene advertit Cardanus; nam ita nectitur praecedenti, ut oratio Omnino mutila remaneret,si deesset: Sicut enim in evacuationibus ultroneis u tilitas certa,& perseverans judicatur,si conferat,& toleretur,cum scilicet talia egeruntur, qualia convenit eu cuari, ita in evacuationibus medica ope proritatis emulumentum certo futurum con licitur, si ea purgentur, quae purgari oportet; & contra,si talia sint, educta qualia erant educenda, certo quidem conseret, i& aeger suffere ut proinde vicissim se res habeat ad utrumque . Qua sane ratione

putaverim facile his responderi posse, qui ausi sunt Hippocratem notare, quod tum hic, tum Aph r. 'a. prinil quicquam se dignum scripserit is sed lippis, & tonsoribus notissimum, ut fusius a nobis alibi est ex

cussum.

Hinc nullo negotio deducetur , neque conferre, neque tolerari. evacuationem humorum, qui utiles, aut alibiles cum sint , nullatenus sunt educendi , sed graviorem nomxam afferre , commotis , exasperatisque' his, qui noxii sunt , &morbum faciunt. Haec autem iuintiora sunt, quam quae notissima , propterea longiori non egent e

plicatione. .

i APHORISMUS IR dieari Aesare Iuperiores m os, H me υπό inferiores . SUbaudire oportet Ventres ,

subdit in eomment. Galenus ;Itaut sensus sit, per Ventrem superiorem seu Stomachum magis

88쪽

Aphorisimus IV. 89

Aestate Μ Hyeme vero per Intestilia , seu Ventrem inferiorem purgandum esse. Et rationem affert ,

noniam qui tunc superabundat umor, flava bilis es, tota nafaciat satis; cum& Polybius gravi iasimus quoque Auctor sit, neque sua vel ratione, vel experientia destituatur, ut etiam in hoc Celsum asse- clam habere promeruerit. Neque tura animalis propter ambientem vero satisfacit Galenus distinguens ealiditatem magis ad Juperiora μο- evacuationes vel ad totum Corpus vetur Hyeme,vero potius praeva- spectantes, vel ad Ventriculum solent crudi , crassique succi, qui l lum, ut propterea velit Aphorismum sponte sua deorsum seruntur , & l hunc intelligendum de evacua- tunicis intestinorum adhaerescunt, i tione totius Corporis per superiora ut proinde ad superiora difficilli. t aestate promovenda, per inferiora me deduci possint; quamobrem me- l Hyeme ; effatum vero de salubrilius dejectoriis ad alvum ducuntur. diata restringendum ad solius Ven- Constat praeterea experimentis Per triculi exonerationem .. Quoniam si Aestatem os facillime amarescere, ve aestas, sive Hyems fuerit, sema& Ventriculum , ejusque os i ficium per ac Ventriculus humoribus gra- superius ad vomendum sollicitari, i vatur, vomitu exonerandus est , sive quod fermenta illito ex - arte- l exigente id loci conditione, & huriis gastricis corrivantia 'acriora lsint; sive quod sangui ipse acri ribus, & veluti sulphureis partibus plus aequo redundans in cystim felleam easdem uberius deponat; unde & urinae per idem tempus sa- vescere magis soleant , & taces ,

caritraque Corporis excrementa pa-

.ri colore inficiantur: quae sane ex moris expurgandi promptitudine

quippe qui compendiosiori via sta

tim educitur. i . '. t

Veriim enimvero quocunque humore Ventriculus in farciatur facilius plane per vomitum, quam dejectione exonerabitur, sive tempuS ael stivum sit, sive hyemale, cum non a. tempore, sed ab humoris evacuandi

documento ejusdem Hippocratia i eroclivitate, facilitateque , indica- promptam , & facilem Pollicentur tioneS desumantur ejuscemodi speri

Sed obstare sibi ipsi videtur Iliae pocrates libr. de salubri victu docens, sex bybernis mensabus vome' re utile esse, nam pituitae plus , π capitis gravitas subest; in Aestate vero e matum sit esui φ superiores Corporis partes per inferiores purganda. Id ipsum protulit Celsus lib. I .cap. 3. vomitum indicens utiliorem Hyeme, quam Aestate,hanc eamdem procul dubio Hippocratis sententiam prosequutus . Licet autem plerisque visum sit librum hune non Hippocrati, sed Polybio adstria here;nil tamen inde deducetur,quod rationabiliter propositae objectionicialium egestionum Quoniamautem humores sub Hystate plerumq; Uentriculum occupant, atque a depravatis ejusdem digestionibus aegritudines inserunt, unde eo tempore faciles cruditates, nausea , OriSamaritudines; propterea fit, ut promptius per vomitum egerantur. Faciunt in idem eius fructuum immoderatus , gelidae potationes,balneationes, natat , caeteraque his similia, quibus plurimum Ventriculus elanguet, Mimpuritatibusoneratur. Hinc compertum habemus cunctas propemo dum aegritudines Resstate vagantes ab uno Ventriculo crudis humoribus oppresso exoriri , ut propterea

89쪽

sio Liber TertiuS. .

vomitus Opportune concitatus mois

mento veluti gravissimis caeteroqui aegritudinibus remedio sit. Sed &neque absolute dixit Hippocrates aestate per superiora dumtaxat purgandum, etenim usus est voce comis

Parativa magis ; quasi ver ' dicere voluerit, plerumque Aistate per vΟ-mitum vitiosos humores esse educendos, quoniam illi plurimum primos ductus gravare solent, aut circa Ventriculum stagnare. Quod si sortasse alibi resideant, per alios ductus erunt evacuandi, quo nimirum illi vergere videbuntur, modo loca ipsa sint conserentia. Ita quoque si Hyeme Uentriculus biliosis, ut vocant, succis, scateret, non inferne, sed superne vacuandus foret, nulla habita ratione temporis, sed tantum loci praeter naturam oppleti, di prompte per superiora exonerandi; quia tamen Hyeme crassi humo res intestina saepius occupant, inde fit, ut facilius deiiciantur, cum di Rfeilὰ admodum foret inverso intestinorum motu per stomachum illos protrudere, & per os expurgare, idque non sine gravi periculo. Cur autem humores vitiosi plerumque in Hyeme intestina, vel glandulas Mesenterii Occupent, ratio peti po test nedum ex eorumdem, qui saepe- saepius eram, & viscosi esse solent , conditione, sed potissimum ex tardiori secretione, quae tunc peragituri sicut enim Hstate ciborum digestio, seu dissolutio in Uentriculo languet, & tarda est; secretio vero in In testinis celerrima fit, sive a se

mentatorum acritate, sive a laxitate viarum: ita vice versa ciborum confectio Hyeme in Ventriculo citior est, cum Uentres meme, & Vedire natura calidiores ab Hippocrate dicantur; at vero secretio, seu distributio tardior, unde etiam alvus

adstrictior evadit, & pulsus eo tem' pore rariores fiunt. Accedit quod somni longissimi per Hyemem adjuvant coctionem; vigiliae, & motus per distatem facilitant distributionem, ut proinde mirum non sit, cur humores excrementosi Resstate potius Ventriculum occupent, Hye

me vero in Intestinis, & glandulis Mesenterii restagnent: quamobrem illi per vomitum, hi vero per de e-ctionem facilius educuntur. Atque hinc modo contradicentia Hippocratis loca facile erit in unum,

concordemque sensum revocare'.etenim idcirco hyemali tempore vomi tum is commendavit, quia Ventriculum multa pituita repletum existimat, ut clarius eiuS latinus Interpres Celsus expressit; siquidem non a tempore, sed ab humore Ventruculum occupante indicatio vomendi desumitur; quare sive restas, sive Hyems sit, parum refert, dummodo locus vomitioni paratus vudeatur.

Quod autem putaverit Musa Bra-savolus vomitum aestate commetsedatum, ad inaniendos superiores ventres, Caput scilicet, & Thora..cem; plane nec Hippocrati, nec rationi, aut experimento cohaeret .

Hippocrates siquidem in di Versis Capitis aegritudinibus alvi subductionem consulit, non vomitum; ut in surditate, oculorum dolore, cinterisque; quin & Galenus in comm. hujus nonnisi de Ventriculo solum aphoristicam hanc sententiam est

commentatus. Ratio vero tantum

abest, ut suadeat, Caput, & Thoracem per vomitum inaniri, ut potius expansa repleantur, & graviter ab impetente Ventriculo afficiantur ;unde vomitus in assectibus Ocul rum, & pectoris , communi voto

tamquam nocum reprobatur . Expe

90쪽

Amorisimus v. 9 I

rientia denique pluries eonstitit in

harum partium aegritudinibus plurumum vomitum obfuisse, & quibus dam sputum sanguinis, aliis oculorum inflammationem, & vehementissimum Capitis dolorem attulita , ut propterea nemo sit, qui in praxi audeat, vomitoria in morbis partium superiorum praescribere, nisi tantum cum illi a laborante Ventriculo proficiscuntur, a cujus levamine illae consanescant.

APHORISMUS V. Sab Cane, ct ante Canem , di cilessant medicationes.

OUim opportunum tempus coisserat in purgantibus medica mentis adhibendis, ut subinde proficiant, Se sine ullo incommodo utiliter ferantur, nedum hic, sed alibi pluries inculcavit Hippocrates, speciatim autem lib.de Aere, aquis, locis , illorum usum inhibuit in magnis temporum mutationibus, itemque in solstitiis, & aequinoctiis. Considerandos quoque voluit inerrantium Astrorum exortus, praecipue

Canis , deinde Arcturi, & Pleiadum

occasum: unde non minimam par tem conferre ad rem medicam Astronomiam ipsam censuit, tum in praenoscendis, tum in curandis qgritudinibus, ut vix errare Medicum

pota asserat, qui stellarum congres.sus praesentire , & obtervare novit. Commodum nunc quoque, difficiles, & molestas admonet futuras purgationes sub Cane, & ante Canem: quod etiam edocuit lib. de me dicam. puetant. in Me inquiens: Tempore Aestatis a Canis ortu per dies quinquaginta vitare oportet non dare medicamentum, sed in . si per clysterem ut i . Quoniam ex Galeno in eomm. yas , exusta tunc nostra natura, eam, qua d medicamentis purgantibus exictis , non fert acritudinem; quare o pluries purgati hoc tempore incidunt in febres natura ex isti imbecillis , magis expurgatione di oloituri quidem purgatio haec mala flet, eismeator aeris ambientis in partem trabat extrinsecam , confrariam et , ad quam medicina ducis humores. 'Quodnam autem sit ejusmodi tempus sub Cane, o ante Canem, inquisitione dignum . Verum op tet scire ex Astronomicis duos affigi Firmamento Asterismos Canis nomine appellatos , quorum alterum Canem majorem, alterum minorem faciunt. Ambo sunt in plaga Australi extri Zodiacum, sed minor ab Ae-. quinoctiali declinat ad Boream, ma-Jor vero ad Austrum. Asterismo Canis minoris ad femur appingitur stella primae magnitudinis Procyon dicta; In Asterismo vero Canis majoris ad mandibulam, &in oris hiatu affigitur Sirius, stella quoq;pri magnitudinis fulgidissima , quam Ptolemaeus in Aimagesta, stellarum pulcherrimam appellavit, quod ob

magnitudinem, &splendorem, praecaeteris longe admodum micet, atq; scintillet; haec vero per dies decem circiter post Procyonis ortum ex Horigonte cum Sole emergit. Cum

igitur dixit Hippocrates sub Cane,

tempus illud intelligendum voluit, quo Sirius, & Canis major viget, sive cum Sole cosmice oritur; Anta Canem vero, tempus, quo Procyon exortum Sirii praecedit. Sed non bene convenit inter Auctores cuinam Cani nomen Canicuiqproprie tribuendum sit. Equidem si

. vocem ipsam attendas, videtur con

venire Cani minori, quem pro Canicula usurpant Tabulae Alphon sinae, Beda,

SEARCH

MENU NAVIGATION