장음표시 사용
71쪽
proinde fieri, subdunt, ut sanguis
diversimode affectis tandem erumpere cogatur in Variolas, & Morbil- v. RUν. Q. adi repurgationem. At sump-I. de nae . ta haec ab Aere, & cibis, nimis lata, d. a.' & universalis causa videtur cujuscumque aegritudinis. Praeterea alterationes, perturbationesque Αeris semper extitere, atque in cibis per Infantilem , & Puerilem aetatem eaedem ubique fuerunt , &Perpetuae mutationes . Cur ergo non antea, quam a temporibus Λ-rabum, Variolis, & Morbillis pueros subiecerint Verumtamen inficias non iverim ad Morbillorum, & Variolarum eruptionem sanguinem omnino in indebitam, ingentemque sermentationem adigi, ut maniteste testantur febres, quae illas praecedunt, vehementissimae,inquietudine,vomitu,mentis motione, sopore, motibus convulsi- vis, pavoribus, anhelationibus, aestuationibus, tussi, siti, aliisque gravissimis symptomatis stipatae. Fermentum autem istud in sanguine inductum ejus profecto conditionis esse debet, ut veneni, & malignimiasmatis naturam redoleat, cum non solum graviter inficiat affectos,& non raro ad necem perducat, cum notis pestilentibus morbis communibus, sed etiam contagione in alios, aliosque pueros, & juniores, &adultiores distunda tur, v t propterea Pluries evenerit devastari omnino provincias integraS ex puerorum, ει quandoque etiam virorum internecione a Variolis, & Morbillis. Pueri vero plerumque afficiuntur, utpote qui carnes habent teneriores,
facile ejusmodi miasmata suscipientes, & sanguinem instar musti sponte sua promptissime sermentalcentem. Hinc modo fieri quidem p tust , ut primum ex mala alicujus habitudine ingeneretur in sanguine, & in sermentis viscerum ejus moris pravitas, ut deinde in pestilens , contagiosumque venenum commutetur, quod in caeteros illius consuetudine usos transmigratione quadam etiam per halitus, vel per mitem, transfundatur . Non raro vero semel Variolis, aut Morbillis insecti, iterum , iterumque in eosdem relabuntur: quia ex vita perperam in usu sex rerum non naturalium anteacta tale vitium in sanguine contraxerunt, quod pestilens ejuscemodi venenum videatur imulari, & exolvendo sanguinem sermentatione subactum in cutim adigat , & Morbillos, ac Variolas renovet. Atqui diversimode affectus sanguis, diversas quoque parere potest infectiones, & multiformes referre
venenorum naturaS, ac proprietates,ut exinde compori amus a quibusdam fisi, & concrescere liquores Corporis, ab aliis dissolvi, &extenuari, ab aliquibus quintam dumtaxat Corpora aegrotare, hujus, non alterius sexus, aut aetatis, gracilia, non obesa, exercitata, non otiosa, certo solum victus genere, non alio alta, sub proprio, non alieno Coelo degentia, unius , non alius diistionis, & quandoque quod admirabilius hyeme, non aestate, in locis salubrioribus , non palustribus, in
urbibus, non in pagis, contagium diffunditur, &cautos magis , quam qui sine ulla suspicione eum omniabus versantur, & cunctis indiscriminatim utuntur , inficit; ut pterea plerisque videatur prodigiosum: cum tamen haec omnia accidere soleant a varia veneni conditione , variaque sanguinis , & carnium habitudine, Corporum constitutione, cutis textura, animi perturbatione , aliisque propemodum
72쪽
innumerabilibus , quibus humana Corpora perpetim subiiciuntur, alterantur , atque momento fere permutari possunt. Hac eadem ratione
passim experimur obesse uni, quod alteri prodest , & quod semel, aut his, & pluries contulit , alias nocere, senectuti jucundum, & utile fieri, quod puerili, ac juvenili aetati infestum haerat, plerosque sub uno climate perpetuo aegrotare, sub alio valere, idque genus alia.. Ad sanguinem igitur vario modo affectum omni ejuscemodi vitia referenda sunt; sed tamen in pueris potissimum, &adolescentibus facilior est Variolarum, & Morbillorum eruptio, in quibus cutis raritas , &sanguinis floriditas esse solent, pro ejulmodi impuritatum repurgatio,
ne, aptiores, cum enim alias a No-
his ostensum sit sponte sua sanguinem, caeterosque liquores Corporis per aetates commutari, repurgarique, indeque texturam partium variari, proinde fieri, ut adolescendi tempora sint hujusmodi cutaneis e ruptionibus potissimum obnoxia r confert autem solummodo ad harefier, promovendo in sanguine sermentationem, vel etiam transvehendo ex uno in alium inficientes halitus , ut in plures, Vel Omnes sermentationi concipiendae dispositos diti fundatur. Et quamvis apud Arabes primum sevi isse perhibeatur hujusce generis pestilens, contagiosumque
venenum, non tamen hinc crediderim per vetustiora etiam tempora, si non hujus omnino conditionis , &efficacitatis, consimilis saltem malignitatis, perturbati, repurgatique sanguinis eruptiones extitisse, quas fortasse Hippocrates, aliique Gretci Auctores, sub genere exanthem tum, pustularum, & papularum , aliarumque culinearum aegritudi-
num comprehenderunt: sic metastasis, &apostasis apud eumdem varia significant: sic satyriasis, & melan cholia r sic exanthemata ipsa diversimode ab eodem Hippocrate, & Galeno usurpantur; ut propterea non temere quis sublimes papulas ad Morbillos, latiores vero ad Variolas referre posset, Non tamen hinc negaverim longe immanius illas seviisse
Arabum , quam aliorum aetate , ut tum populariter grassatae, & univeris,
salius infecerint, & inevitabili fato Ocyus affectos interemerint, quemadmodum non ita pridem a Majoribus nostris accepimus de Angina pestilenti, quae pueroSquoque, prima hujus taculi aetate, adeo vexavit, ut pauci fuerint, qui ab ea evaserint , esto Angina vetustissima aegritudo sit. Hoc idem de sudore Anglico , dysenteria pestilenti, caeteris' morbis epidemiis dicendum, qui licet Veteribus cogniti, quandoq; tamen fiunt contagiosi, & mortiseri,ut propterea de illis speciatim agere pleriq; gravissimi Auctores constituerint. Uerum mitius quandoque,quandoq; crudelius grassantur quorumdam
morborum genera, quoniam, ut antea animadversum, non eodem
semper modo sanguis inficitur, nec semper eamdem agendi, ac proce dendi vim deleteria in illo concepta lues exserit ob variam causarum disepositionem,coitionem,& efficaciam. Atque hinc Variolas ipsas, & Morbillos una tempestate omnino morti. seros, pestilentesque observamus 3 alia vero mitissimos, & undequaquQsalutares.
Cum Variolae, aut Morbilli erumpunt, cohibendi non sunt, sed omni studio promovendi medicamentis diaphoresim adjuvantibus,& sanguinem a compage maligna exuentibus, non tamen adeo, ut exsolvant plus
73쪽
justo , & par tim illius vivificam dissipent. Quamobrem in Aere modetate calido patientes detineantur, parce alantur, & si sorte lac suxerint, nullis aliis ciborum generibus in farciantur , quoniam si in caeteris omnibus moderata diaeta semier juvat, in his potissimum omnino necessaria est: alvus nequaquam solvatur, nam lubrica perniciosa esse solet: oculi solum foveantur virentibus frondibus absynthii, vel rutae, aut etiam saepius perfricentur smaragdo, Crystallo, aliisque similibus, ne ab eruptione variolarum visu deficiant, aut aliter vitientur. Quod si variolae non prompte prodeant, sed in erumtione cunAentur, fortasse quia fermentum crassius est, nec tam facile
subactus fermentatione sanguis ab inutilibus portionibus extricatur,vel etiam pori Cutis arctiores sunt, qua tenacitas sermenti febrilis exigat , tunc sudorifica locum habebunt, &simul alexipharmaca roborantia; in adultioribus quidem Bezoardicum Minerale, vel Joviale, Antimonium diaphoreticum, Elixir proprietatis, di magnanimitatis, Spiritus salis ammoniaci dulcis redditus, idque genus 'ia; in tenerioribus vero consectio alvermes, pulvis Viperarum,&Cornu Cervi, Aqua theriacalis Petri Salii, & Cardu i benedicti. Neque
vero his adeo indiscriminatim utendum , ut postquam eruperint,& maturitati subjectae fuerint, adhuc exhibenda sint; cum in 'poste rum satis sit patientem pannis coopertum detinere , & convenienti victus regimine uti. Falluntur autem, qui in appa.ritione Variolarum frigorificis exaduer insistunt, ad reprimendum febris aestum; hinc enim cohibetur
fermentatio tantopere in ipsis necessaria, & impeditur critica Variolarum eruptio, non sine manifesto vitae periculo. Juvabit ergo pro re nata, summa prudentia uti, & modo efficacioribus, modo levioribus criticam hanc ad Cutim depositionem promovere, si tarda videatur; quandoque vero totum opus Naturi cona.
mittere, cum scilicet res ipsa bene processerit, documento Hippocratis Apb.ao. primi. Hac etenim ratione auxiliares manus Naturat imbecilli praestabimus, cum se sola fuerit ima potens , nec tamen eidem salubriter operanti calcar in praecipitium addemus; quandoquidem se antationes istiusmodi facillime desinere
possunt in totius sanguinis exolutio nem, & aegrotantis interitum. Adstrumas, seu strophulas Hol-lerius commendat soli a cupressi austero vino conspersa, &contusa, d
nec in unum corpus coeant, ad formam Cataplasmatis applicata . Linimentum conficit Zacutus ex radice Bryoniae cum Terebinthina, &Cera, illudque mirabile depraedicat. Pinguedo serpentum a plerisq; commendatur, &a Severino nostro em
plastrum de baccis lauri oleo chamema lino malassatum . Interne vero
prodesse scruntur , Radix stroph lariet in pulverem redacta,cinis spoikgiarum, & pulvis ad strumas comp
situs Helmontii, atque arcanum duplicatum Mylasichti. Ad Verrucas efficax dicitur sanguis Talpae recens, & calidus: Cinis rorismarini,& corticu salici se x Matthiolo IChelidoniae majoris solia contusa, ex Zacutor & Lunae radii per vitrum ustorium collecti ex Helmon
Ad lumbricos summe valet spiritus vini umbilico infusus insperso
mox pulvere Myrrhae. Interne vero aqua, in qua Mercurius crudus ebul-
lierit ex Helmontio. Riverius conficit .
74쪽
cit pilulam ex Mercurio dulci ad gr. iii, cum gr. vi. diagridii vapore suuphuris correcti, atque modico conditurae rosarum persicarum excepti ad formam boli, si tamen patiens adultior sit. Parat alium Harimannus ex Mercurio crudo saliva humana , vel acido citrii mortificato ad gr. xx. cui addit beeto in i gr. ii. cum modico ejusdem conditurae rosarum. Mirum enim quam Vermibus Mercurius sit infestus.
Grandioribus autem, ct iam accedentibus ad pubertatem plurima ex bis, o febres diuturng magis, o ex naribus profluυia san-- guinis. ensius abutantur, ut sileam, quas ex diversis, ac repentinis animi pathematibus sufferunt alterationes. Ad hanc fortasse classem revocandae erant, quae febres in foemellis Cht roses , & in maribus Eroticae appel. tantur, ad Tabem perducenteS. Pr fluvia vero sanguiniS e naribuS, non quidem ex eo, quod abundantius generetur, ut bene notat in comm. Galenus, adversus eos, qui stulte putant Naturam in superfluis quandoque abundare, & sanguinem aD
fluentius progignere, sed quia per
hoc tempus minus ex ipso absumitur, & tenujor, vividior, acriorque sit, utpote qui per aetates sensim per mutatur, quamobrem facile potest exiles narium arteriolaS, ac venulas reserare, & haemorrhagias iu-
GRandiores, & accedentes ad pubertatem intelliguntur, qui
decimumquartum annum attingunt,
cum scilicet pubescere incipiunt, &semen emittere, quamvis ex Galeno, & ante, & poli hoc tempus pubertas possit inchoare , pro varia carnium firmitudine, & virium robore. His quoque plurimae ex enarratis praecedentium aetatum aegritudinibus non dissimiliter accidunt , sed praeterea febres diuturnae, & ex naribus proflavia sanguinis: Febres
quidem diuturnae ob majorem crudorum succorum copiam, quoniam,
ut dictum voraces pueri cruditates facile incurrunt; unde febres, aliique morbi durationem diuturnam adipiscuntur. Sed & non raro ingraves, longasque febres incidunt ex ea, quae per seminis effusionem molestior admodum esse solet, causa, quippe per hanc statem ad Venerem acti innumeras iubeunt calamitates,& mille patiuntur incommoda, sive
quod abstineant, sive quod illa im-APHORISMUS XXVIII.
Plurimi autem morbi puerulis iudi . cantur, nonnulli quidem in quadraginta diebus, nonnulli in septem mensus, nonnulli vero in annis septem; quidam vero jam ad pubem accedentitas. Qui υπὸ permanserint , nec in pubertate
ierint, puerulis, autDeminII. cum mensrua erumpunt,consen Icere consueverunt.
Μ Irum sane videri debet, quam
anxii sint Interpretes in per vestiganda Hippocratis mente, num de acutis, an vero de chronicis aegriatudinibus hunc scripserit Aphorisimum. Et Galenus aut de diu rnis morbis prolatum , inquit, aut imperfectumsermonem se; atque adeo omnino vult legendum: Plurimi autem pueris disturni morbi iudia cantar. In quam eamdem sententiam reliqui fere omnes Expositores
75쪽
concesserunt. At Cardanus non se. mel Galeno conviciatus, hic speciatim illum ignaviae notat, existimans implicite diuturnos comprehendi sub graeca voce m , qua hoc loco Hippocrates usus est. Verum seustra apud Medicos haec agitari putaverim , si acu los morbos non raro prO- trahi, &in chronicos desinere o servamus: sic non raro tertianae febres, & ardentes, ut & malignae acutissimae, sensim solent mitescere,& in longius tempus aegrotantes a figere, in alias, aliasque aegritudineS commutarete. Ita quoque Pleuritides acutae caeteroqui transeunt in Empyemata: Apoplexiae in Paraly ses r Phrenitides in Insanias, &Melancholias: Dysenteriae in Tenes-mOS: ut propterea passim experiamur quosdam morbos ab initio esse
omnino acutOS , procedente mox tempore produci, & chronicos, annuos, ac consenescentes fieri, permutata conditione, causa, parte
affecta, aliave simili circumstantia
eorum, quae morbis consociantur .
Non immel ito igitur Hippocrates indiscriminatim morbos hie retulit, scilicet ut acutos simul, & chronicos Comprehenderet; cujus rei non leve videtur esse argumentum, quod idem in Aphorismo apposuit, nonnullos scilicet morbos judicari in quadraginta diebus, qui extremum
acutis terminum constituunt. Profecto aestimabilius est, quod idem
Cardanus animadvertit, Menses, &Annos hoc loco memoratos, non amorbi initio, sed a nativitate ipsa
Puerorum, esse numerandos, ductus ejusdem Hippocratis authoritate, cui &Celsum adhaerere interpretatur . Id ipsum quoque videntur indicare verba illa ; quidam vero jam
ad pubem accedentibus ; qui vero permanserint, nec in pubertate Anierint ; aut cum menHrua erumis punt. Quae sane ad aetates puerorum, non ad morborum tempora referri possunt.
Sensus itaque Aphorismi est . morbos in Pueris terminum, aut remissionem sortiri ab ipsa aetatum mutatione : cumque hae mutationem subeant plerumque in septenariis, idcirco de his mentionem faciens Hippocrates dixit, inseptem mensibus rin septem annis: finem in illis designanSabaetate, non autem a temporibus morborum, aut a criticis
diebus. Quod si diu perstiterint, atque ultra pubertatem perduraverint, adhuc erumpentibus menstruis in sceminis, & postquam ex ephebis excesserunt, in maribus, proculdubio inveterascunt, & cum aegriS ipsis consenescunt; unde idem Hippocrates s. apbor. 7.Ouibuscumqueat morbi comitiales flunt, ante pubertatem mutationem accipiunt; quibuscumque autem vigesmo quinto,
Ratio horum desumenda est exsanguinis , aliorumque humorum, successu temporis , mutatione; unde Crasis, & constitutio Corporis
variat, atque per meliorem excrementorum repurgationem, viarum laxitatem, viscerum vim, & efficaciam, universa Corporis sconomia in salubriorem statum perducitur. Alibi autem a Nobis est ostensum , sanguinem procedente tempore sensim permutari, ut ubi primum dulcis nimium, & multo glutine satur est, in pueritia mox attenuatur, &portione vivifica fit praevalentiorideinde vero in pubertate, & adolescentia adhuc floridior, minusque auctifica parte praeditus Observatur, atque in Iuvenibus & tenujor, & vegetior, acriorque; in Viris tandem, ac Senibus magis, magisque effoetus 3
76쪽
tus, vapidus, &postremo acidus,& adeo exsolutus, ut vitae tuendae omnino inutilis evadat. Sic propemodum Mustum ubi ex uvis recens est expressum, dulcissimum, glutinosumque est, &spiritibus vacuum; mox vero intumescit, & servet; ubi autem efferbuerit,clarescit,& sensim, deposita faece tartarea, vigorem exerit, atque in perfectissimum , robustissimumque Vinum evadit. Si autem, exa lationibus, aestu , flatibus austrinis, aliisque, potissimum
vero temporis diuturnitate, evaporet , &evanescant, exolvitur, ac subipde acescit, aut fugit. Porro haec omnia sanguini contingunt per aetates, & unasimul visceribus cunctis, quibus veluti colis traiicitur, ac repurgatur : siquidem decurrentibus annis ipsa quoque firmantur, Obdurescunt, amplificantur. At quis uninquam ejusmodi in partibus Corporis mutationes per aetates inficiabitur, cum dentium casus, vocis mutatio, menstruorum , & seminis profusio, pilorum eruptio, cutis corrugatio , - calvitium, canities, & alia plura id manifestissime attestentur. . At vero verbum illud iudicantur, non ita accipiendum videtur, ut semper in salutem pueriles morbos desinere credendum sit, cum & non raro in iisdem temporibus, ut Celsus advertit,maxime pueri periclitentur; quamobrem & male, & bene eos per ejusmodi tepora terminari, pro varia eorumdem conditione, intelligamus. Caeterum quandocumq; pubertatem excesserint, atque a seminis , aut menstruorum eruptione minime deserint, dissicilem exitum plerumque
nanciscuntur, aut etiam consenescunt
Iuvenibus autemsanguinis spuiti
nes , tabes, febres acuta, morbus
comitialis, o alii, sed pracipu antedicti. AD morbos Iuventutis pergens
Hippocrates, cum visus sit pro termisisse eos, qui ad Adolescentiam pertinerent, statim a Galeno arguitur oblivionis. Sed neque hujus solum, Verum etiam quod nec satis plene de morbis acutis dixerit, immo tertianas maxime, & febres ardentes omiserit; contra vero adjecerit morbum comitialem, qui potius puerilis est, &aetatum mutatione sanatur. Denique Tabes, & sanguinis spuitiones non aetatis ratione, ted ex accidenti Juvenibus evenire contendit. Unde concludit: Quare
melius fuerat ita scribere Apborismum: Iuvenibus autem eveniunt
propὸ omnes alii morbi, quos diximus aliis accidere aetatibus, sedpraecipu
ardores , tertian ebres. Verum non temere is arguenduS.
Ad primum enim, quamvis non desint,qui pro Iuvenibus Adolescentes interpretentur, licebit nihilominus
Vocem Iuvenum ex graeco codice congruentius retinere. Neque deinde aetatem Adolescentiae praetermisit, cum eam ad Pubertatem antea rei terit, quemadmodum Ηeurnius quoue existimat: Puberes enim, &A-olescentes in idem omnino tempus conveniunt, atque ab anno quare
decimo ad vigesimum primum, Vel vigesimum quintum extenduntur. Sanguinis spuitiones intelliguntur, quae ex gingivis, ore, fauci buS, vel quae ex aspera Arteria, &Pulmone emanant quoniam per hanc aetatem sanguis tenujor, & acrior
77쪽
crior redditus facile illarum partium
arteriolas, di venulas reserare, aut erodere potest , praesertim autem eum organa spiritus tum amplifice tur, unde Vox gravior, & Respiratio erebrior, ae latior motus Cordis , & sanguis longe citatior obser
Tabes, seu Phthises, consequuntur spuitiones sanguinis : nam exsanguinis puto, puris putum, expuris sputo potbisis, T. apbor. IS. σI6. Possunt quoque Tabes Iuvenibus aecidere ab acriori , tenujoriq; sanguine, qui sensim sua portione auctifica exutus nutriendis partibus inidoneus effciatur, unde postmodum totius Corporis extenuatio . Quod autem Galenus ex aceidenti
solum sputa sanguinis, & phthises
his evenire crediderit, aut quia vuι- norantur,aut quia muntur,aut saliunt, aut clamant vehementius, vel quia resesterantur, aut humi ubant, aut replentur, aut propter aliquam ejuscemodi causam; licet verum quoque sit, non tamen huic dumtaxat aetati ab ejusmodi causis spuitiones accidere poterunt, sed cunctis propemodum , potissimum vero aetati puerili, quae imperita, &inexperta magis, his omnibus ultro se subiicit. Febribus acutis Iuvenes quacunque ex causa corripiuntur, quoniam in illis sanguis acrior, & volatilis , copiosiorem felleum humorem c mulat, di in cysti deponit, unde acutos morbos fieri apud Medicos in εOnfesso est;. quin eadem acritate, &volatili conditione, facillime se mentationi, atque acutis, Bd brevibus aegritudinibus subiicitur, unde idem Hippocrates I. Apbor. I A. Senes dixit aeutis morbis non erer ipi,
quia frigidum est illorum Corpus;
Juvenes vero utpote calidissimos pret
caeteris promptius affici. Sub his autem acutis febribus, & tertianas, &ardentes, aliasque similes aegritudines tacite is comprehensas voluit, quicquid Galenus obgarriat. Morbus comitialis licet puerilis dicatur, & plerumque pueros afficiat , non hinc tamen caeteris quoque aetatibus contingere non posse fatendum, & praesertim juventuti ,
de qua speciatim scribit idem Ηidi pocrates Iib. do morbo sacro: Si post
vigesimum quintum annum morbo sacro homines corripiantur , non sanari: quod etiam repetit Amor. . t. 7.quocirca posse etiam hoc modibo Iuvenes infestari, clarissime demonstrat. Distinguenda autem est
duplex Epilepsia , altera quidem Idiopathica vitio Cerebri inducta; altera Sympathica ab affectis aliis visceribus, praesertim Ventriculo, &Utero: Modo licet Epilepsia proximam Cerebri laesione insequens Pueris magis sit familiaris, & mutatione
aetatum saepissime sanetur, quae tamen a consentientibus hypochron-driis, Ventriculo,& Utero fit, pr cul dubio Juvenes torquere poterit, quibus scilicet oris amarities, & acida cruditas , nausea, vomituS , atque inde vertigo , & insultati nes epileptieae frequentissime conistingunt.
Denique, cum inquit, o alii, sed praeeipuὸ antedicti, praeter enarratos intelligit plures alios morbos posse Iuvenes invadere, qui nimirum vel afinitate temperiei ipsis
congruunt, vel sanguinis, aliorum que humorum acritate promanant, vel a cruditatibus, & intemperaristris exoriuntur, vel denique ii, steminis a menstruorum suppressione,
atque hystericis affectionibus originem ducunt, adeoque caeteris artatibus pro ratione communes esse so
78쪽
lent. Hine non est, cur Galenus tam male de Hippocrate sentiat,& Aphorismum hunc praevertat, quippe qui peculiares solum tradidit, alios implicite sub his contentos, tacite subintelligendos voluit; communes denique veluti in ali is Aphorismis memoratos, non sine ratione praetermisit.
ΑΡΗΟRISMUS XXX. vltra banc aetatem progressis AFb-ma. morbi laterales , palmonis inflammationer , teibaeti, pbre- nitides , ardentes febres, diutur-- na profluvia , cholera , dis ictil-tates , re laevitates Intestinornm, haemorrhoides.
Viri, & ad aetatem consistentem pem ducti, a quinto circiter septenario ad septimum, vel octavum, aut paulo post, pro Corporum valetudine. His ergo plurimos Quoque morbos accidere asserit hoc Aphorismo Hippocrates, sed praecipue in sanguine, caeterisque liquoribus mutationem, atque variatam in visceribus texturam insequentes, a quibus aetates hominum mutari alibi a nobis ostensum est. Et quidem Asthma, seu creber anhelitus, illis fiet ab humoribus crassis, & glutinosiori lympha e singulis ne secreta , quae facile pulmonibus haereat, &si Qrtasse acorem con-- trahat, &sanguinem pari vitio a Dfectum praesignet, etiam pleuriti- dem, &peripneumoniam minetur, aliosve dolores , tumoresque, lateribus , & musculis respirationi inservientibus infensoS. Pari modo lethargi orientur, &phrenitides , si lymphici humores , aut sanguis ipse, per Cerebri meatus excurrentes , acido concreti
vel ghitinosa portione plus justo reserti, inmeningibus, & plexibus . in Cerebri cortice, aut alibi remorantes, indebitae sermentationi subiiciantur, & quamdam veluti phi gosm inserant. Neque solum has debri affectiones in aetate virili constitutos pati posse credere licebit , sed etiam deliria melancholica, Ecstases , Catale es, aliasque aegri. tudines capitis ab acidis succis, aut halitibus dependentes. Ardentes febres Iuvenibus familiares, Viris quoque evenire posse inter initia saltem consistentis aeta tis , ob utriusque analogiam, eadem ratione facile deduci potest: sanguis enim prompte in arrisque fermenteis scit, & in aetate virili ob cutis densitatem ab impedita quadantenus perspiratione, cuicumq; alterationicitius subiicitur; unde febresArden
tes,&acutae. Quamquam non raro
etiam acore inis us languis haerere solet in alicibus arteriolarum, qui
propterea febres excitat vehementissimas , & quandoque etiam mali moris, ut alias in tractatu de febribus adnotavimus.
Diuturna profluvia, specialius per
alvum fiunt,ab humorum acritudine, a mala ciborum digestione, &a confluxu aliorum succorum e caeteris partibus Corporis sensim immentibus.
His addit choleras, idest immodicas , subitasque per os , α al
vum diversorum succorum evacuationes propter depravatos Ventri.
culi , oc In testinorum dissolventes succos , qui si deorsum solumm do ferantur, in erodentes , laucinantesque degenerati , molestas admodum dysenterias; in dilutos vero, ab acido corrupto , & ef
79쪽
to, ad chylosim inepto, lienterias
Haemorrhoides demum virilem aetatem peculiarius comitantur: in ea enim languis acore magis inficitur , promptiusque haeret, unde nequit tam libere remeare. Potissimum autem Lienem, & Mesenterium afficit, e quibus Arteriae Splenicae,&Mesentericae in alvum deductae haemorrhoidales efformant, sanguinemispissime fundentes , ab eousdem ibidem concreti vitio. Per hanc eamdem aetatem varices etiam fieri solent non dissimili ex causa progenitae, a decubitu scilicet sanguinis faeculenti, & acidi, alicubi stagnan
Catterum his, qui in praefatas ae gritudines lapsum fecerint, opitulabimur medicamentis partim acorem in humoribus valentibus instingere,& emendare, cujus praecipue generis sunt, quae ex chalybe, &alhalicis conficiuntur, partim etiam specifica virtute unicuique sigillatim , currentibus, de quibus fuse egimus in Praxi.
ntillationes eum tussi, urinae stiἰ-lisidia di ultates, articularum dolores, o Renum , Vertiginei , Apoplexis , habitus Comporis depravatio, pruritus totius Corporis , vigilis; alSi, oculorum, ρο narium humiditates ;visus obtusus , glaucedine1, auditus graves .
Aphorismorum Librum Hippocrates aegritudinibus , quae senectutem potissimum solent infestare: principaliores autem ex innumeris
hic recenset, quippe nedum ist , sed
complures aliae per eam aetatem vagari solent. Quam autem senectutem is proprie voluerit intelligendam, dubitari hoc loco solet; Siquidem Hippocrates senilem aetatem in tres alias distinguere consuevit, crudam scilicet senectutem, mediam, & decrepitam . Verumtamen cum nullam ejusmodi distinctionein hic fecerit , fasse videtur, omnes voluisse comprehendere, quamvis ultimae aegritudines in Apnorismo recensitae potius ad maturam , quam ad crudam pertineant, cum nonnisi extremam viscerum, & sensuum labela-ctionem, ac virium languorem con sequantur.Hanc eamdem sententiam ita vertit Celsus IIb. a. cap. I . Insenectute spiritus, re uring di cultas,
gravedo , articulorum , renum dolores, nervorum resolutiones,malus Corporis habitus, noctur vigilis, vitia longiora aurium, oculorum , etiam narium , prgeipueque soluta alvus quaesequuntur hanc tormina, vel igυitas intestinorum,
ecteraque fus ventris mala . Ubi
Senectutem voce quoque generaliori usurpavit.
Memoratae hic spirandi difficultates differunt a praecedentibus, quae antea aliis aetatibus sunt adscriptae ;quoniam Senes difficilem respirationem a languore potius subeunt: Siquidem, ut recte monuit Plato in Timgo, non semper ab affecto pulmone , atque haerentibus ibidem crassis succis, difficultas respirationis proficiscitur, sed non raro etiam ab impotentia thoracis, & muscul rum Intercostalium, ac diaphragmatis, veluti Senibus accidit. Quamquam & laxitas pulmonis, dc succorum ibidem concrescentium pondus id ipsum quoque saepest pius efficiunt, utraque eidem aetati familiaria; quamobrem
80쪽
mobrem adiectum est in Aphorismo dotillationes eum tussi , quae in-
farctum pulmonem denunciant renim vero ingravescente state cucta
pene vi scera imbecilliora fiunt, sanguis hebescit, & lenti, viscosique
succi plurimi ubique cumulantur, praesertim in partibus sua natura laxioribus . Seci & Senum Corpora nec bene, ne facile perspirant, quapropter plurima pars eorum, quae insensibiliter transpirare debent, interius detenta, viscera , & sanguinem inficit, unde omnis generis
Cum autem succi isti ad Renes,& Vesicam confluunt, nedum serum urinarium depravant, sed etiam ductus ipsos obstruunt, atque va rias in ipsis a fritudines adducunt, praesertim vero Strangurias, & Dy-surias: Hae namque fiunt potissi,muna inSenibus a viscosis, acidisque succis, qui vel urinae exitum interridicentes, vel urinam ipsam reddentcS acriorem, inictui non levem molestiam asserunt, & non raro in
calculos, arenulasque conversi, gravando, aut vellicando, vehementer sphincterom miisculum excruciant:
hic autem eo gravius assicitur, Nlacessitur, quo Vesicae habitudo ad propulsionem impotentior evaserit, ob senilis aetatis imbecillitatem.
Iisdem omnino de causis contingunt dolores Articulorum, ut prop-pterea qui humores ad vias urinae praefatas afferunt assectiones, in artus delati pariunt arthritides, unde
congeneres ejusmodi aegritudines experimur, atque iisdem pene medicamentorum generibus curari . Quoniam vero serosiores plerumque
humores, aut egeruntur, aut promtius dimantur, crassioribuS detentis, proinde fit, ut hi in artubus
tophos, in Renibus, & Vesica , T ozzi Op. Med: Tom.II calculos progignant, atque in aliis, aliisque partibus stagnantes, alias kaliasque inserant gravissimas affectiones , & in Cerebro quidem
Vertigines, Apoplexias, mentisque hebetudines , obstructis nimirum vasis, in quibus liquor nervorum a sanguine secernitur; in visceribus imi ventris oppilationes, Hydropes, tumores; in oculiS glaucedinem,& visum obtusum ir in auribus surdiatatem, atque alibi alias propemodum infinitas.. Neque vero solum quibusdam in partibus peculiares morbi contingunt, sed etiam toti pene Corpori , per cachexiam , seu depravatum
habitum, ob malam ejusdem nutricationem, tum propter vitiatum in sanguine alimentum, tum propter defectum viscerum male transm tantium, repurgantiumque alibilem Corporis substantiam: equidem hqComnia perperam aguntur in aetate senili, cum&facultates,&spiritu ac fermenta viscerum sensim, sensimque deficiant, ex alibi probatis. Quoniam autem serum, lympha, caeterique liquores, atque fermenta.
potissimum glandularum per ulti-
mas aetates sponte sua acorem contrahunt, &cum alicubi detinentur j diutius, quam par sit, etiam muriatica, austeraque salsedine inficiun tur, idcirco saepissime quoque accidit, ut Senes acido. salsis ichoribus abundent, qui detentis suliginibus ex mala transpiratione commisti, longe pejores, molestioresque fiunt; unde postmodum pruritus, pustula
& non raro etiam ulcuscula illis aecidunt per universam fere cutem dispersa. Atque hinc plane evenit, cur tantopere senectus de totius Coreo ris aestu conqueratur, qui falso a
vulgaribus Medicis calidae Iecoris intemperiei solet adscribi, cum ta-F men