장음표시 사용
91쪽
Beda, aliiquer cui sententiae favet quoque Horatius libr. 3. iae 29. in
... Iam Procyon furit, Et 'lia oe sani Leonis, . i. Sole dies referente siccos . . Et multo clarius Plinius libr. I 8. cap.28. AEgypto vero Provon maluistino aestuosus. quod sidus apud Romanos non habet nomen , nisi Caniculam hanc velimus intelligi, hoc es minorem Canem, sane ut in astris pingitur. Bayerus ιn sua Vransmetria utrumque Canem vocat Caniculam, quod & alii faciunt. At multo plures sunt, qui Canicular nomen Sirio attribuunt, & inter caeterOS Astronomi, qui propterea Caniculares mutationes Can i majori, & Sirio adscribunt. Unde Manilius A
, Exoriturque Canis, latratque - Canisula, flammas. Et rapit ignesao,geminatque in-
Qua subdente facem terris , radiosique moventei Dimicat in cineres Orbis, fatum' quesupremum . Sortitur, languetque suis Nep-ε tuntis in undis Et viridis nemori sanguis decedit, herbis, o e Quamquam Galenus primo uidem.
comm. I .co prima de Sirio haec habet: Hunc aliqui, nomine abutentes totius Sideris, Canem etiam nominant: atqui Cani universo Sideri est nomen ; illi teris, quae in ejus es mandibula, Canicula, quam rectὸ Anticanem, non Canem appelles. Idemque indicatum legimus ab Arato vetustissimo Poeta graeco, cujus Phoenomena in latinum vertere dignatus est Cicero , reseruntque in hanc rem illius dacinina Fuchsius, & Cardanus. Sed & luculentius idem Aratus , Rufo Festo Paraphraste, de
rimus ardor i Asuat in mento . Et mox T
Qui formidatosub nomine Sirius
nit, huic rutilos s Sol adflexe
auantus corporibus, quantus Iabor imminet agris I Quo insuper tempore uterque Canis oriatur, licet aliter , aliterque apud Ueteres .scriptum.sit, nostris tamen temporibus Coisicus ortus
Sirii incipit initio Augusti, Procyonis vero ad diem xxiv. Julii. At si omtum Heliacum spectemus, hujus accidit iii. Idus Augusti; illius vero xvii. Kale odas Septembris. Tempore autem Hippocratis, annis ante Christum natum CCCC.& in I V.Climate, quod per Rhodum Insulam transit, ortus Canicular referebatur ad pridie Idus Julii: & tempore Avicennae, idest anno Christi MC. circiter, ad xvi Kalendas Augusti: idque fortasse ex Plinio lib. 2. cap. 7. qui ad dies xv. ante Kalendas Augustas adscribit: & clarius libr. I 8. cap. 28.xvi. Kalendas Augusti A PLriae Protaon exoritur ; dein postridie ierὸ ubique confessum inter omnes us indicans, quod Canis ortum vocamus. , Sole partem primam
tium serii. die. Et rurSuS cap. 29. Plenilunium nocet ad λ. nonas Ju-
Iis, cum Aegypto Canicula exoritur,tel certὸ xoi. Cal. Augusi, cum Italiae . Circa idcm tempus illam oriri . testatur quoque Ptolem. lib. de inerr.
Hiissignis At vero Maginus anno Domini .MDC. ad altitudinem Poli
92쪽
Gr. 43. ortum Canicular Cosmicumaecidisse scribit iv. nonas Augusti . Et Argolus Romae,anno MDCXLIII. ad pridie Kalendas ejusdem. Verum
tamen variat semper illius ortus nedum pro varia locorum latitudine , & poli elevatione, verum etiam , quia stellae fixae ex accuratissimis obiervationibus Tychonis, caeterorumque Recentiorum Astronomorum , quotannis in ortum, secundum si orum ordinem, seruntur secunda SI. Numerus Canicularium dierum varius adhuc dicitur ab Authoribus. Idem Argolus ad dies dumtaxat xxvi. contrahit, nempe a die xxiii.
Julii cum Sol ingreditur amplitudinem orbis lucis Sirii Pad diem xviii.
Augusti. Maginus protrahit ad xxx.
Keplerus ad xxxv. vel xxxx. At vero
Hippocrates ad L. dies produxit . Hinc ad Idus usque Septembris ex mente ejusdem purgantia medica menta veluti toleratu difficilia, ac molesta, in nostris regionibus vitanda erunt.' Num insuper ex solo hujus temporis aestu immoderato existimaverit Hippocrates difficiles, ac molestas futuras purgationes, an etiam ex peculiari Astrorum vi, atque influxu , non ausim determinare. Quippe ex una parte non solum fervida haec , atque aestuosa tempora vitanda is monuit, sed etiam temperata, cuiusmodi sunt aequinoctia, itemque occasus Arcturi, & Pleiadum per
Autumnum contingenteS; quamO-hrem non a solo Aeris calore mole
se iam purgantium deducit. Ex alte-Ta vero parte non levis ratio suppetit ex Galeno superius adducta, quam latius sunt prosequuti Fuchsius, &Cardanus hoc loco, quod eo temp re Natura imbecilla sit , Corpus exsuccum, &excalefactum, atque humores sponte sua ad habitum Corporis ferantur per sudores, ut propterea non tuto ad interiora duci possint, ne ambobus inter se pugnantibus Natura distrahatur, aue penitus dissipetur. Expertum quoque dicunt in Caniculae exortu SO-lem caeteroqui a vertice decliviorem,
urentiorem, molestioremque persen- .
tiri r quin scribit Plinius lib. a. eap. b. V 'qO. Maria, exoriente Sirio, plurismum servere, fluctuare in celli S Ui- .euriat.
na, Stagna moveri, Canes in rabiem II I
agi, Apes ubertissime mellificare Etesias ventos spirare, aliosque plu- de his tres effectus sane admirandos in Ter--ς
ris percipi, qui non aliunde, quamavi, atque influxu speciali hujus sideris proficisci posse videntur. :
Sed, u i verum fatear, non video, qua ratione tot, ac tanta Canicular& Sirio tribuantur, quae in nostrisi Regionibus vel nulla sunt, vel potius Soli, quam ipsi debentur. Ea enim longe admodum a nostro verti ce dissita est, amplitudinem habens ortivam perquam proximam Tropiis co Capricorni, unde Vix gr. 33. supra Horiaontem assurgit, &tum, potissimum a Sole remotissima fit Sed & quibus illa in vertice est,. non calorem , sed frigus affert ,
quo tempore cum Sole cosmice exo-
riens, nobis sub Zona temperata degentibus aestum congeminare putatur, quippe tunc illis Hyems est Quod si in errantibus Stellis quid pia virtutis erga nos unquam inesset , profecto id soret potius conserendum Regulo, Basilisco, seu Cordi Leonis, Stellae.primae magnitudinis , de natura quoque Martis, quae tum juncta Soli, signum ipsum Leonis peragranti, per idem tempus supra
Horiaontem emergit , Caelum mediat, & iterata circuitione revolvitur. Attamen negari non potest maxime
93쪽
xime tune etiam in urentiorem aestum conferre majorem in aere vaporosiori refractionem. Compe tum enim habeo Aerem in his nostris Regionibus per haec eadem tempora vaporibus fieri consertiorem; unde radii Solis, etsi aliquanto decliviores , ad Tellurem trafecti, uberrime, velut ex vitro ustorio, colliguntur, ει quodammodo exurunt. Hinc quo die caliginosum Aerem antelucanis , vel vespertinis horis prospicimus , aestum longe admodum urentiorem futurum praesagire solemus , quem mox per diem experimur. Fieri autem per haec tempora Aerem vaporibus consertiorem ipse crediderim ejusdem Solis vi, qui e Terraque
globo in hiatus patentissimos dehi-kente innumeros, variosque vap res elicit, cumque hi per noctem nequeant deinde discuti, nec prae sui tenuitate in pluviam concrescere , per circumambientem propterea aerem dispersi, neque multum a Tellu- .re sublimati, justa distantia, collectos Solis radios arctissime in nos
transfundunt, & ad igneum pene a dorem iterum, iteri que conduplicant. Hac ergo de causa fit, ut mane, & ante Solis exortum non levestigus persentiamus, interdiu vero exaestuemus : In id quoque referre est, quamobrem per hoc idem tem pus tam pemiciosae apud nos sint lo-COrum mutationes: quippe Aer tum quoque ex hiante Tellure, variis , multigenisque evaporationibus infi- eitur , quae non minimum officiunt respirationi, &sanguini per Pulm nem circulanti; & nisi per ingentes, heratosque imbres, aut a flante B
rea Aer omnino repurgetur, exiti sis aegritudines minatur, ut alibi etiam adnotavimus . Dixit autem
Hippocrates sub Cane, re ante Cmnem , non vires, sed tempus potius exortus utriusque designans , eum nimirum ea accidunt, quibus Aerstuosior fit. & Corporum habitudianes adeo afficiuntur, ut purgantium medicamentorum vim, commoti nemque sufferre nequeant.
Quoniam vero Hippocrates de tempore ortus utriusque Canis e prelse hoc Aphorismo meminit, plane audiendi non sunt, qui existimant,
sub Cane illum voluisse oppositum
tempus ortus Canis designare , atque adeo hyberni solstitit, intensi risque frigoris dies reserre et quamquam & hoc etiam tempus imp tunum Galeno censeatur, lib. quos, quibus, o quando, purgantibus adhibendis, cum tum quoque difficiles,& molestae admodum contingant purgationes, quod humores non tam sint ad exitum parati, nec viae laxae, aut expeditat . Id enim licet verum sit, non tamen menti Hippocratis hoc in Aphorismo cohaeret , cui solum de tempore ortus Sitii, MProcyonis meminisse in animo suit.
venda dixi empora vige ntis utriusique Canis in usu purgantium medicamentorum , sed solum per ea tempora purgationes difficiles, & in testas, id est non facile tolerabiles , accidere . Siquidem illa dicitur ab
eodem salutaris evacuatio, qui confert, & toleratur; modo haec minu
me videtur suiserri posse in diebus
Canicularibus, ex antea traditis . At si aegritudo talis per haec tempora
contingat, quae eximi purgationem,
prosecto illa adhibenda , quoniam
potissima indicatio agendi in morbis, non quidem a temporibus f mitur, sed a causis morbificis, a que ab his, quae intra Corpus sunt, non extra. Sic Apoplecticos, Hydropicos , Colico dolore vexatoS , aliosque tempore caniculari gravi-
94쪽
ter affectos, absque ullo mem aest is, aut Caniculae, communiter in praxi eatharticis curare adnituntur, ad humoris vitiosi depulsionem. Quamobrem hunc Aphorismum potius servandum interpretabimur in his, qui ab imminentibus se tueri, quam a praesentibus morbis vindicari fatagunt, & potius in Corporibus sanis, vel neutris, quam in morbosis, quae ritudine laborant cathartici usum expostulante; etenim de his , qui adhuc sunt sani, sed aegri futuri sunt, seripsit Hippocrates 6. AρMrg. 67.
Quibuscumqtie venaesectro, vel medicatio convenrt, hos Vere purgare, vel venam incidere oportet, ad praeveniendas imminentes per Aestatem aegritudines, ut fuse Galenus explicat in comm. ejusdem Apbor. Quod autem hos memoret HippocrateS , qui per medicamenta purgantia se tueri cupiunt , manifeste declarat Galenus hoc loco, inquienS: quare re plures purgati hoc tempore incidunt in febres, Natura ex aequimbecillis, magis ex purgatione dissolvitur. Si enim timor est, ne incidant in febres, procul dubio de non febrientibus, & morbosis sermo est habitus.
Graciles, ρο facilὸ vomentes, purgare superius , caventes 'e
Aphorismis de temporibus aptis, vel ineptis, ad vomitum, aut dejectionem, egit, ita nunc de Comporibus , illorumque habitudinibus verba facit. Et primum Graciles, ac facile sementes considerat, quOS ait per superiora purgandos esse. Pro Gracilibus autem non intelligendi sunt Tabidi, quique ex m6r graciles evasere; nam de his h. VIII. sed qui obesii, & carnosi natura non sunt. Plerum' enim Graciles istiu modi solent esse Picrocholi, vulgo biliosi, & cholerici, ut advertit In
comm. Galenus, quibus venae, & arteriae latae sunt, sanguis tenujor, &acrior, ac stomachus, atque os ingenti amarore suffunditur. Neque solum istos satis est graciles esse, nisi etiam faciles sint ad vomendum; Siquidem nimium valet promptitudo loci, & facilitas, seu dispositio humoris, sponte sua vergentis ad supera: tales autem observantur, qui breve collum habent, thoracem latum , & Pylorum ex irritamento promtinus se invertentem ex coarctatione fibrarum circularium : Anatome quippe expertum est, vomiturientes
sortiri cholidochum ductum recta pergentem in pylorum, quo bilarius succus superabundans facile i
ruit, & vomitum concitat. Itaque cum haec omnia plerumque concurrant in gracilibus, merito per superiora purgandi illi erunt. Adiicit
tamen idem Galenus adverbium magis, nam magna ex parte,inquit,
graciles sunt bilios. Quod si gracilitas talis sit, qualis in melancholi cis corporibus esse solet, quia in illis desunt conditiones mox memoratae, jure, ut inepta ad vomendum, excluduntur ab eodem Hippocrate Aph.9. in serius explicando. Verum unde accidat gracilitas ista corporibus, curiosum est quaesitum. At qui consideraverit partem sanguinis glutinosam, & albicantem, in Animalibus obesioribus, &mole, & virtute plurimum valere, tenuem vero, & dilutam nimis esse in gracilibus; plane causam utriuiaque inveniet. Quaecumque enim animalia sunt obesa, & multo adipe
95쪽
scatentia, sanguine quoque abundant glutinosiori, qui facile partibus appingitur, & haerescit pro nutricatu ; quae vero macilenta sunt , modico glutine donantur , eoque plerumque dilutiori, ut propterea concrescere non satis sit, & in augmentum partium adhiberi. Hac ea dem ratione contingit, Senes sensim extenuari, & contabescere, maraomo , ut vocant, frigido, quoniam sanguis in ipsis, aetatum progressu, tenujor, atque dilutior fit, & si fortasse concretcat, potius a crudo , inutilique phlegmate crassescit,quod partibus gravamen esse solet. Contra. vero Pueri, sanguinem sortiri consistentiorem , & glutine abundantem, in dies incrementum suscipiunt,atque ad trinam dimensionem
. Est tamen verum, quod licet gracilia Corpora nacta sint sanguinem multo glutine non saturum , adeoq; modice illa nutriantur, & crescant, solent nihilominus esse vegetiora, &validiora. quippe quae sanguinem habent acriorem, floridiorem, multisque spiritibus refertum , quo sane privantur obesa; sed & Venae quoque, ac Arteriae in his observantur magis exiles , quae tamen latiores sunt in gracilibus; unde&pulsus in illis fiunt tardiores, minuique validi; in his vero crebriores, & vehementiores; quin immo dicebat Hippocrates a. b. qq. natura admodum crassos citius interire, quam gracileS: cujus rationem reddens
Galenus in comm. inquit NAnguste eni uni horum Arteriae, Venae, atque ob id paucum omnino sangui nem habent , spiritumve , adeous eum aetate processerint Q cito ipsis , vel parvam ob causam, calor nati
Quoniam ergo gracilia Corpora tenujorem habent sanguinem, selleum humorem plus justo cumulant, qui delatus, ut dictum, ad pylorum, facilem in illis vomitum excitat;cumque hilarius iste succus quodammodo etiam conserat excrementorum
per alvum expulsioni, ne ista magis Hyeme impediatur, quae tardior per id tempus esse solet, proinde consulit Hippocrates, cavendum Hy me. Praeterquamquod eo tempore bilis iners esse consuevit, vel saltem a congestione excrementi mucosi, ex tardiori distributione, emergentiS, plurimum retusa; quamobrem satius erit per eadem tempora alvum, si Oportuerit, subducere , & tardas ipsius egestiones promovere, crassOS itemque succos, & in plicis intestinorum impactos, detergere, & expurgare. . . iSed mirum est, quod Celsus cx ctissimus sententiarum Hippocratis
Compilator in re.hac tam clara, atqἰ ab omnibus recepta, illi contradicere videatur. cum asserat libr. I. cap. 3. vomitum gracilibus, & imbecillum stomachum habentibus inutilem esse, utilem vero plenis, &biliosis omnibus, si vel nimium se
replerunt, vel parum concoxerunt.
Sed recte utrumque conciliat Fuch-sius, Celsum interpretatus, de gracilibus , qui vi morbi sunt extenuati, ac Ventriculum languidum, & humoribus vacitum habent. Si enim is vomitum utilem esse ait plenis, &biliosis omnibus, profecto graciles intelligit tabidos, exhaustoS, & viaribus exsolutos. Illud tandem erit advertendum , tunc graciles, & facile vomentes per superiora purgandΟS, cum aegritudine laborant purgationem inindicante, atque per vomitum Oppor tunius: etenim. in omni evacuatione necesse est primum, quod exigit, inesse;
96쪽
inesse; mox etiam abesse, quod repugnat . ut illa convenienter instituatur, simulque conserat, & toleretur ab aegrotante.
Homentes veris di alter, O -- dioeriter earn s, per inferiora , caventes Aesarem
denti e converso scriptus e Sicut enim facilὰ vomentes ad vomitum inducendi sunt, ut in Ventriculum irruentes egerant humores inde Prompte evacuandos; ita vomentes difficulter illum cavebunt, ne periculum dilacerationis venarum incurrant , potissimum in thorace . Quod si praeterea carnosi sint, adhuc, magis periclitabuntur ob nimiam Ventris compressionem , renixum musculorum, & vasorum exilitatem. Observat etiam Fuchfius non temere adjectum esse mediocriter, graece
μι- ; quoniam qui mediocriter Carnosi sunt, mediocri corporis habitu praediti, meliori seuuntur sani.
tate, 6c quandoque optima; quam brem nulla evacuatione molestandi,
ut dicitur a. ib.36. Π. Caeterum omnino pingues, & obesi, inepti sunt V mitioni. , scatentque humoribus pituitosis, & tenacibus, haerentibus
potissimum in glandulis Mesenterii ,& Intestinorum, qui proinde dejectori is potius, quam vomitoriis educi possunt. . Additur postremo cavendo aestatem: & quidem nedum ex nuper traditis , verum etiam quia carnosi, &obesi a purgantibus medicamentis facillime eliquantur, & sanguis in illis funditur ad hypercatharim uiaque, si praesertim medicamenta sua mantur validiora, ut deducitur ex
Galeno comment. 36. O 7. eis mlib. 2. Aphor. cum & per aestatem ejusmodi Corpora multis, & abundantibus sudoribus perfundantur . At quamquam cavendam dixerit Hippocrates aestatem, non tamen reliqua anni tempora prohibuit , quae alibi tutiora, & convenientio
Tabidos veris per inferiora , c venter superiora.
ΝΕ quis confunderet graciles ,
de quibus antea, cum Tabidis, & a morbo extenuatis, adiicit hunc Aphorismum Hippocrates , quo admonet , Tabidos , graece φλνώδεας, seu Phthisicos per superi ra purgandos non esse, per quas scilicet vias superius dixerat graciles
purgari oportere. At quamvis Galenus incomm.pro
Tabidis Phthisicos , quique phthi-
sim morbum patiuntur, sit interpretatus , videtur tamen inverisimile, hos voluisse Hippocratem comprehendere, nam qua causa, quave indicatione unquam phthisi laborantes ad vomitum snt deducendi, non bene constat, quippe qui exsucci .& macilenti, potius repleri, quam
evacuari expostulant. Quamobrem verisimilius exponit Cardanus eos
hic subintelligendos, qui ad tabem,& phthisim contrahendam proni
sunt, quales describuntur ab eodem Galeno ex mente ipsius Hippocratis I. Fidem thorace, & tergo restricti, ac scapulas habentes alarum instar exporrectaS, atque ampliori capite praediti, dc stillationibus, in pulmonem , & thoracem irruentibu , obnoxii r in his enim pulmo mollis, sclaxus admodum, caeteraque respira-G ti
97쪽
tionis instrumenta valde debilia, facile a confluentibus succis eroduntur ; unde sanguinis sputum, Empyema, &Phthisis . Si his ergo vomitus indicitur, procul dubio peri
Mirari quoque subit, et in Codice
Leoniceni adiectum inveniatur per inferiora : cum nec Heurnius , nec Fuchsius, neque Cardanus, aliusve ex recentioribus Aphorismorum Interpretibus id in suis versionibus habeant . Qua enim ratione, sive qui
phthisi laborant, sive qui ad phthi-
sim contrahendam sunt dispositi , quocumque medicamenti purgantis genere tractari possint, non facile sibi quispiam parsuadebit. Verum tacite subintelligendum existimaverim, purgationem per inferiora potius moliendam esse ,si fortasse Ventriculus cum adjunctis ductibus laerit aliquo humore gravatus et quam vis enim ex humore in Ventriculo stagnante vomitus foret indicatus , ob malam tamen Pectoris, & Corporis habitudinem, vergentem ad Tahem , potius ad inferiora is ducendus erit, ne periculum diruptionis vasorum, & tuffocationis subeatur, ut dictum Medicamenta autem purgantia ex levioribus seligenda so-rent, Manna, Casia, Rosa, Rha-
barbarum, ne per acritudinem maior in humoribus commotio excitetur , cum alioqui satis sit in his blande alvum subducere, & neque multum, neque universaliter evacuare , sed tantummodo Ventriculum, atque Intestina inutilibus succis oppleta, leniter inanire, & quodammodo abluere.
Melancholicos verὸ plenius per in-
feriora ; eadem ratione contraria apponentes.
lanti Τabidos interpretati sumuso eos , qui ad Tabem sunt disp siti, non vero qui jam Tabidi , de Phthisici facti sunt; ita Melancholicos hic sumere oportebit eos, qui habitu sunt melancholici, sive proclives sunt ad melancholicum habitum contrahendum , ad differentiam eorum, qui solent a Medicis: appellari, Biliosi , Sanguinei, Pituitosi , ex dispositione, qua sunt affecti, hunc potius , non aIium humorem c umulandi, vetetiam ex conditione sanguinis crassioris, & consistentioris, non vero tenui Oris , acriorisque ; Quamobrem Galeno visum est lib. de humoribus: & com m. de Natura humana biliosos appel la re, qui in operationibus agiles nimium sunt, & cutis colore flave scentes;; sanguineos , cmi rubicundiores ,. & roseo colore ruffusi, hilaresque; pituitosos, quibus cutis albicat, aquosa excrementa insunt ,& operationes segnes fiunt , melancholicos denique , quorum fuscus color est , mens intenta , & cogitabunda , cum moerore, & taciturin
Hos itaque ait Hippocrates per inferiora purgandos esse, si necessitas expostulaverit, & quidem plenius, quam in Tabidis dictum est , ob crassit lem, & densitatem humoris melancholici, qui non tam facile
purganti medicamento cedit, nec prompte per angustos meatus Corporis ad exitum deducitur. At vero plenius, non vehementiar scriptum est ; ut nimirum edoceamur iteratis potius
98쪽
potius egestionibus , si oportuerit ,
melancholicos , & tartareas succos esse educendos , quam unico, vehementique cathartico, quo magis furerent , & excandesterent , vel contra tenacius haererent ., serosiori portione seposita r melius ea pr
ter crassi isti, compactique succitandis subducentibus parere consueverunt, quibus scilicet lubrici res redditi, & laxiores sibi faciunt vias , & commodius in alvum citra
molestiam deducuntur. Adjecta denique verba: eadem ratione contraria apponentes , denunciant, pro varia ratione peccantium
humorum , diversimode Modicum se gerere oportere; ut proinde vitiosus humor, si promptus ad exitum videatur uomitu , sorte quia
vendus; si vero tunicis, glandulisque Intestinorum, aut Mesenterii haeserit, dejectione, magis, minusve valida, pro majori . vel minori ipsius, & patientis Corporis habitudine. Nisi etiam dicere velimus cum Argenterio, his in textu adjectis, significare voluisse Hippocratem melancholicum humorem per inseriora vacuandum esse, dummodo nil impediat aestas , Corporis gracilitas, aut ad vomendum promptitudo, vel quid piam aliud eorum, cinae pollicentur faciliorem per superiora evacuationem
ria turget, eadem die r tardare enim in talitas malum es.
tes statim esse purgandum in valde acutis morbis, si tamen materia tumeat , nulla expectata co-
ctione, quam alias, in morbis c randis , evacuandisque humoribus, exigere visus est; atque rationem adiicit, quoniam tardare in his m tum est.
Et quidem, quod de purgatione illico instituenda loquatur, patet ex verbo Medicari, quod alibi diximus sic passim a Graecis, & Latinis Scriptoribus expositum . Neque vero
quid piam aliud videtur posse significare I etenim ex superioribus Aph rismis continuatus semper sermo est habitus de purgatione per cathartuca, ut propterea nec de missione sanguinis, nec de diuresi, aut dia-phoresi promovenda liceat interpretari , sed solum de dejectione, vel vomitu, prout humor in hanc, vel illam partem vergere videbitur Sed & valde acuti morbi praei rea intestigendi sunt peracuti, qui
scilice: septimum diem non transcendune : hi namque tanto cum impetu aggrediuntur, ut quam cito omnia quatuor tempora transigant,& non raro etiam vehementissimis
symptomatibus socientur, de quibus idem Hippocrates φλ7. I. ubi mombus peracutus est, satim extremos habet labores. Vult autem medicandum statim, cum materia turget et quamquam arbitratur Argenterius purgationem esse indicatam subito, non ex turgentia, ut ipse loquitur, humorum, sed ex acutie, & vehementia subitanea ejuscemodi morborum , qui inducias non pmbent, ut pro pterea delendas putet particulas illas in materia turget. Verum quod non temere turgens materia hic sit apposita, suadent potissnaum, quae alias a nobis sunt animadversa : Suquidem non omnis peracutus mombus indicat purgationem , cujusmodi sunt suffocans Angina, Ardens
99쪽
acutissima, & Lipyria febris, quae libet inflammatio interna, idque genus aliae aegritudines. Praeterquam- quod idem Hippocrates Apis. 22. I. concocta medicanda docuit, cruda vero non movenda, neque in principiis, modo non turgeant .
Et Anor. a . eiusdem : i n acutis morbis, dixit, raro, & in principiis, medicinis purgantibus uti licere . Accedit quod potior ratio exhibendi cathartica in peracutis de sumpta videtur ex imminenti periculo decubitus humorum vagantium in membra vitae principaliora, cum magno ejusdem discrimine rquod sane deesse solet in acutis morbis, materia non turgente , cum caeteroqui in peracutis aestus febrilis , sitis , humorum cruditaS, tenuitas urinarum , vel earumdem turbatio, purgationem chntraii dicent. Quare prudenter nosadm net Hippocrates q. de rat. Uict. in aeui. 38. nedum abstinere oportere inter initia febrium, aliorumque
morborum acutorum, a purgantibus , sed a quibuscumque medicamentis Naturam turbantibus &humores dimoventibus. Et lib. de Medis. purgant inhibet usum eO- . rumdem in febribus vehementibus ,: quales sunt Ardentes, & peracutae, sed solis clysteribus suadet molliendam alvum, si opus sit. Conserenda huc quoque sunt, quae fusius attulimus in expositione An. aa. σγη .Libri tCum igitur turget materia, dumtaxat purgare licebit inter initia , immo protinus, nulla data mora , priusquam scilicet robur Corporis dissolvatur, vel aestus febris augeatum, aut ad aliquod membrum principale decumbant ii, qui per Cor-PuS vagantur humores, ut subdit Dacomm. Galenus t Idque profecto est, quod Hippocrates in Aph. inquit. rtardare in talibus malum. Quod si humores agitati, & commoti, alicubi per decubitum consistant, abstinendum plane a purgante medicamento , ne denuo commoveantur , & interiores , nobilioresque ParteS petant, modo tamen is sit factus in parte Corporis, quae unuversam peccantem materiam capiat,cumque comitetur symptom
tum abolitio , vel remissio , juxta ea, quae de abscessu salutari notam tura Practicis, & fuse referuntur a
Galeno a. σε. epidem. I a . . .
Quibus adsunt tormina, σ eiria umbilicum Iahores , lumborum dolor, qui neque a medicamento , nequa aditer solvistum, Hydrops sccus contraiitur .
tempo ribus, & consti tutionubus Corporum egerit, in quibus purgatio instituenda foret, vel per supera, vel per infera se ad praecat,
tionem , vel curationem morb.rum, hoc nune Aphorismo mem rat eos , qui licet purgationem extigant, non tamen ab illa juvantur ,
sed ob repugnantem causam, Vel partium diserasiam, in morbos graviores, & pene incurabiles delabuntur. Hinc videtur Aphorismus ad prognosim pertinere, qua praemuniri possit Medicus, ne suo fine frustratus infamia notetur , simulque praesagire seiat suturum ex mala naturalium viscerum habitudine morbum .
Inquit igitur , quibus tormina contingunt, & circa Umbilicum
labores, seu anxietates, ac mole
stiae, una cum doloribus lumborum,
100쪽
unde medicamentis subducentibus, vel aliter solventibus videantur tractandi, si his non proficiant, futurum, ut in siccum Hydropem incidanda
Τria sunt simul hic commemoravit Hippocrates, Τormina, circa Umbilicum labores, & Lumborum dolorem; ut nimirum his universam fere Religionem naturalem affectam comprehenderet r Tormina pertinent ad Intestina; circa Umbilicum labores ad Mesenterium, omentum, & Peritonaeum; Lumborum denique dolores complectuntur utrumque hypochondrium, Jecur, Lienem, Pancreas, cum adjunctis partibus, & glandulis lumbaribus, & ubi potistimum Perit
naeum adnectitur . Quoties ergo eiusmodi partes assiciuntur, ac d lent, nec tam facile medicamentis consanescunt , plane denunciant causam omnino rebellem, & contumacem, quae ob reconditos anfractus, neque facilem inveniat aditum, sed potius exagitata, atque excussa solvatur in flatus, qui deinde distendendo, & inflando, Ventrem tumefaciant, & Hydropem siccum inducant. Et quidem fiunt tormina a re qua- iam tenacius haerente, & sensim in
alitus evaporante, ideoque extendente, & contorquente plerumque cavitates Corporis amplioreS, quales potissimum In testinorum , quae distenta, utpote sensu praedita acriori, cruciatus subeunt acerbissimos.
Neque solum molestantur Intestina ab his, quae interius illorum cavum occupant, sed ab iis etiam, qui per Mesenterium, ejusque ductus illuc
confluunt, atque gravando, irritando, vel inaequaliter assiciendo , non leviter divexant, & excruciant. Debent autem ista ejus esse condi-
tionis, ut acidum austerum red leant; ita enim & concrescentem substantiam in humoribus pariunt,& tormina, atque lancinantes dolores inserunt; Quamobrem Ueteribus causa ejuscemodi cruciatuum pituita vitrea dicta est, & Recentioribus succus pancreaticus acidior redditus, indebiteque commistus
glutinosiori chylo, & oleosiori felleo humori: qui propterea plicis,
cellulisque In testinorum haerentes,&eramite dissiculter removeantur, &austera aciditate vellicent, compungant , & moleste nimis contoris queant universam Abdominis regionem. Iisdem omnino ex causis contingunt circa Umbilicum labores, si ve,
ut Heurnius vertit, cruciatus: nam
quae interius Intestinorum involucra infestant, circi Umbilicum esse videntur, ubi potissimum Intestinum Ileon omnium longissimum, maximeque anfractibus flexuosum residet, & ubi diutius faeces immorantur, innumerisque hiant osculis vasa chylisera, seu lactea, venaeq; me-saraicae dicta . Ad lumborum vero dolorem reseruntur mala quaecumque Pertinentia ad glandulas lumbares, Mesenterii centrum, Pancreas, utriusque
Hypochonditi latera, atque his adjacentia viscera, quorum affectiones hoc loco Hippocrates sub generali ri nomine doloris complexus est . Sunt enim partes istae sensu non modico praeditae ob innumeras nervorum propagines tum a pari vago, tum a vertebris lumbaribus, & ossis
sacri, dependentes. Dolent autem
ab humoribus ibidem aggestis, &acidam, acrem, muriaticamq; nactis conditionem; unde innumera propemodum mala exoriuntur , ut
