Eratosthenes Batauus de terrae ambitus vera quantitate, a Willebrordo Snellio, Dia tōn ex apostēmatōn metrousōn dioptrōn suscitatus

발행: 1617년

분량: 278페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

parchum est medius. Cum enim Eratostheni terrae ambitus sit a amo: Hipparchus autem a coo huic mensurae adjiciat, dabitur secundum Hipparchum ambitus 277O . numerus inter utrumque medius est 26 3CO.mirum est quo procedat Graeca credulitas.Nullum tam impudcns mendacium est, ut teste careat,

inquit Plinius libri vi capite secundo &vicesimo. Vt inde Dionysodori commentum,& Graeca vanitas arguantur. Tanti videlicet erat, ut post fata quoque gloria mendacio sit quaesita. Eutocius in doctissimis suis in Archimedem commentarijs Dionysodori quoque meminit, & quorundam ejus demonstrationum, quae profecto eum arguunt geometriς scientissimum fuisse. ut hac tam futili ratione potius naevum sito nomini adsparserit. CAp. XX.

De Arabum Gaeodola.

dc quantum Tque ita Graecia AEgypioque hactenus peragrata, ad Arabas

demum nos quoque vertamus, operae, quantum-HItiς ad hanc rem contulerint, quoad licet in m

dium proferamus: quos hucta suam inductriam quoque VertisseAbelsedeas diligentissimus Geographus Arabs, qui circa annum salutis Isaa si ruit, autor est. Memorat enim mandato Almamonis Regis Arabum, vel Cali' Babyloniorum, quosdam Nathcmatum peritos, in Campis Zinjar, quam Me-

122쪽

sopotamiam existimo, haec enim eadem in factis Gmneseos undecimo Schinharis appellatur in sub eodem meridiano a septentrione in meridiem progressos, ad uitius gradus intervallum, ejusdemque distantiam itinerariam dimensos,deprehendisse s o miliaria ad am unsim, aliquando vero etiam iterata dimensione Alfraganus, & ali j quoque testantur,uni gradui in marizimo terreni globi circulo competere. Est autem Zin-jar urbis Mesopotamiae ad Tigrim sita. Plinius lib. s. cap.a . Arabia supra divi habet oppida, Edessam, quae

quondam Antiochia dicebatur, Callirrhoen, a fonte nominatam, Carras clade crassi nobiles. Iungitur prς- sectura Mesopotamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia dc Nicephorium oppida. Mox Mrabes, qui Rhetavi vocantur et horum caput Singara. Ptolomaeo quoque Singara habet longitudinem 76 gr. o scr. latitudinem 3 7 gr. o scr.& mons Singaras sub longitudine 76 gr. 4o scr. & latitudine 36gr. I 3 scr. quς cum Abelsedeae tabulis optime consentiunt, ille enim loco Zinjar adscribit meridianum 66 gr. Is scr. & p xallelum 36gr. eto scix Vt in sola longitudine aliqua 1 Ptolomaeo sit dissensio, quae inde existit, quod Arabes suorum meridianorum initium ab extremis Hispanis Ilitoribus subducant. Miliaris porro quantitatem hoc modo retexit Affraganus capite decimo. Miliare, im

quit, habet cubita o,prout cubitum accipitur mensura media. Cubitum palmos sex communes, Ur Cum

Almamone plurimi sapientes dc petiti testantur. Si igitur miliarium quantitatem ad cubitos retexamus, efficientur cubiti a 26666 hoc est pedes 34Knoo in uno

terreni circuli maximi gradu atque ideo si pedem Arabicum Graeco aequalem sutura, eaent stadia 366ἔ: si Roma.

123쪽

Romano, tantum 3 . nam stadium secundum Giaecos habet pedes 6oo, secundum Romanam mensit ram GaI. sin vero eorum pedes tanto minores suerint Romano, quantum Romanus pes Graeco cedit. Iam idem cum Ptolomaeo sentiunt, ut si statuamus a 3 Graecos a 3 Ara-hicis aequati, erit ut a 3 ad 2 3,ita Joo ad 344 Vt proxime.

Contra si Arabicus pes AEgyptio aut Samio aequalis

fuerit. cujus magnitudo ad Graecum eam habet rationem quam I ad I 23.ut Ia 3 Alexandrini aequales sint I Graecis . tum ooo pedes Arabici efficerent stadia Graeca, vel etiam Romana 63a ς. Atque ideo prout pe- .

dum ab ipsis usurpatorum mensura major erit aut mi.

nor, ita quoque Arabum miliasmus a Ptolomel dc veterum stadia simo erit diversus. qua de re nihil certi pronuntiari potest. cum ne Alfraganus quidem ipse suum ocubitum aliter quam crassiore Minerva definiat. Cubitus inquit accipitur mensura media,& valet palmos se communes. Hoc credo dicere voluit, pro hominum statura variam esse quantitatem cubitorum & palmorum,se vero illos intelligere,qui inter breviores & lon- giores essent medij, tκ quales vulgo omnes non admodum inter se inaequales natura sit elargita. Atqui cum regiones non tantum sub alio sole calentes . Verum etiam sub eodem climate positae tam dispari statura homines, dc in aequali corporis mole progignat, haec cu-hiti & palmi definitio nimis lubrica , &ad tantam rem explicandam incerta, ne dicam ridicula suerit. Verun- tamen qui palmi mensuram accuratius nobis definire sunt conati, illi palmos in digitos, digitum in grana distinxerunt, & singulis digitis grana hordeacea sex attribuerunt. non disputo quam in qualidc varia quantitate ca reperiantur pro diversitate clamatum, corii b

124쪽

nignitate aut soli fertilitate; solam experientiam huc proferam. Cum grana hordeacea ordine contigua in recta linea crena te lupinante collocavissent, inveni primo Ia grana implere, pedis nostri Lcidensis quem Rhenanum hic vocamus. iterum 2ograna hordeacea in M. pedis . tertio 3 I grana hordeacea in peesis. unde emcitur aliquando nonaginta, modo 89,nonnunquam 88; grana pedem eundem implere. & si saepius experiaris major etiam discrepantia invenietur, cum tamen id operam darem ut grana qua possem aequalitate sicligerem. ut ad partem pedis vicesimam aut tricesimam usque nihil certi definiri possit. quae profecto differentia est nimia. quin adeo idem ille Abelseda, occum eo Geographus Arabs Romς editus, grana ea non prona aut supina, sed in latus collocanda asserunt, ut crena antecedentis gibbum sequentis tangat. Atque ita modulus Arabici pedis nimium contrahitur , quae materia secundo libro accuratius 1 nobis explicabitur. sed illud videamus quid hinc porro emciatur, nam sverum est digitu Arabicum habere grana hordeacea 6.emcitur totum pedem habere longitudinem 96 granoarum, Atque ideo si pedem Rhenanum laxemus granisso, erit ratio Arabici pedis ad Rhenanum nostrum , via 6 ad Is,drideo I 6 Rhenani pedes II Arabicis aequales erunt. sed quemadmodum libro secundo demonstrahitur, Rhenanus noster Romano ad amissim aequalis est: quare 371 Arabici 384 Graecis quoque aequabum tur. atq; ideo I 6' miliaria Arabica aequabuntur sad ijs. Verum, ut dixi, cum Arabicorum pedum modulus & mensura nobis non coster,eorum ad veterum Observata comparatio nulla institui poterit. incertum

cnim est an Ioo, 4 , ολο a, an denique θεο stadijs gradus

125쪽

gradus unius quantitatem definiverint. Longe illustrius fecissent, si ut Eratosthenes duorum illustrium locorum stadiasmo, hoc ipsum terrestre intervallum& polorum altitudinem consignassent. Quamobrem etsi ista omnia ab Arabibus te rit time at accurate instituta, & praeterea bene prodita essent, cum tamen neq- locorum termini, neque mensurae ratio aut quantitas

ab ipsis expressa ad nos propagari potuerit, dolendum potius est, frustra dc infelici adeo eventu laborem hunc susceptum: Ut hac in parte Arabes nos nihilo magis iuvent, quam ipsi Graeci. Est tamen nihilominus adeo egregius eorum conatus, & magnifica illius Calisae Alama monis liberalitas laudanda, & ob exemplum ad posteritatem commendanda. atque equidem tanto impensius, quanto rariores exi stunt Principes qui harum artium candidatos ita, quemadmodum merentur, in honore habeant. qua autem aetate Maimon iste floruerit, E Scaligero libro de Emendatione temporum quinto disces. In vetustissimo, inquit, Almagesto latino ita memini ni e legere: Liber hic praecepto Mai monis R egis Arabum, qui regnavit in Baldach , ab Alliaeter filio Iosephi filii Matre Arithmetici ,& Serigo filio

Elbe Christiano,in anno a Ia Saracenorum translatus est. Ex quibus vetustatem illius transtationis perspicere licet. Nim neomenia Muharram illius anni etiaincidit in annum Christi vulgarem ga Cyclo Lunae xi , Aprilis secunda, Cyclo Solis a , seria tertia. Quare ea paraphrasis observationibus Albateni antiquior est

annis plusquam quinquaginta. Hunc enim Maim0nem & Almanonem in latinis exemplaribus promis

euh scribi reperio. Sed neque illud silentio hic transmittere possum. Alazenum in libello suo de cres puculis aliam

126쪽

aliam terreni globi perimetrum usurpare. ita enim ad propositionem primam inquit. Corpus autem teri qesi licut instrumentum omnium aliorum: & quantitas cuculi magni continentis eam, secundum quod dixerunt sapientes. & significaverunt illud propositionibus certis, est a ooo miliaria. idem sub sinem eiusdem Ii-hri iterar, ne librari j error videatur, & sequens calculus idem confirmat. Atqui Alfragano secundum Almamonis gaeodaesiam eade tantum est et Co nailliarium. lquod argumenti satis existimo Alazenum majore esse Almamone. qui alioquin vulgo iam receptam Arabum senientiam, & a tanto Principe institutam geo laesiam non fuisset silentio transmissurus.Certe Alaetcni Gaeo. darsa a Ptolomaica mensura nihilum differt, nam sunt milliari cumSuida voce μλον, tribuas stadia γ I essi.

cietur terrae ambitus plane I 8COGO stadiorum, quam tam Marinus, Ptolomariis, alij que eam traXaVemnia ut

omnis illa gaeodaesia vel jam publicaiis Halaetent libris, vel fallem post ejus vitam insti ruta,& Alazenus Adba. tegrio, ipsoque adeoΛlmamone aetate major Videatur.

C A P.

127쪽

CAP. XXI.

Recentiorum Ferviiij sententia refutata.

Recentioribus nemo hanc rem accuratius explicare est aggres.sus. Nam magnus ille Regio- montanus ex itinerum vulgaribus intcrvallis hanc gςως siam definire satis habuit. Et sagax atque industrius PetrusNonius hanc mensuram, quemadmodum apud Hispanos vulgo recepta, exponit. Solus autem Fernelius,medicus celebsrrimus,aliquid praetcr caeteros asterre videri voluit ι ejus igitur modum & factionem ex ipsius Cosmotheoria huc adscribam. ordo inquit)& modus terrae commenstrationis subiungetur, quo quivis caperimento rem ipsam confirmet: probetque sitne res ipsa ad amussim discussa. Regulae in primis, ijs quas Ptolomaeus libro quinto Almagesti descripsit, pene similes constructae sunt: quarum minima quae praesenti figura significatur, quadrantis latus aut cir Aculi semidiametrum referens, spedum erat.Transversalis idcirco CD regula , quae quadrantis est chorda,semper fixa manens non modo graduum, sed & singulorum minutorum partitiones amplissime complectebatutaquo

certiores cunctae sorent operationes: Hanc denique transversale, AB alia regula pinnulas gerens perambulabat. Porro electa die perqua serena quae P fuit

128쪽

is 4 ERATOSTHENIS BAT Aul

sint Augusti vicesima quinta, hic Parilijs solis in meri diano costituti elevatione per regulas deprehcdi esse gr. 4 in i 3. Cu igitur Sol undecimu virginis gradu teneret, cujus declinatio borealis 7 gr. II m. iudicavi ex doctri na tertis propositionis tertiς partis de vi monalosphs iij aequatoris elevationem paries I m a1 continere: quare Parisitorum latitudinem esse 8 gr. 3 8 m Oblat-vavi demum pri iisquam iter aggrederer, ex tabulis decimationum quod sequenti die, quae est vicesima, in lata ltitudine regionis 49 gr. 38 m. quae magis uno gradu quam Parisij vergit in boream, deberet esse meridiana solis elevatio 47 gr. 3 I m. idque partim ob variam regionis latitudinem, partim ob mutatam solis declinationem. Die autem vicesima septima eodem loco meri. dianam solis elevationem oportebat esse 47 gr. 26na. At vicesimaCctava 47 gr. 3 m. Rursumque nona & vicissima die erat futura elevario 46 gr. I m. similcmque

supputationem ad dies plurimos paravi, ne in posterum labor tanti esct operis. Hinc subinde ad aqui Io nem, quo directius fieri potuit prosectus,iter diei unius cum semisse confeci: sumptaque ut prius solis in meridiano stantis sublimitas, major ea , quam pro die vicesima septima calculaveram, comperta est: eratiqui p-pe 8 gr. 6 m. Censui ea propter longius esse progrediendum: quod cum essedi siem,nec tamen subsequenti die octova inquam & vicesima pro nutu successisset operatio, prope verum cognovi quo esset progredi eadum. Eo igitur profectus in meridie die vicesimae nonae nactus sum quod pridem venabar: solis Vtpote altitudinem 46 gr. dc 4I minutorum: quam in supputatio ne vicesimae nonae dedicaveram. In his autem nostro

semper usus sum horario Pad meridiei horarumque in

129쪽

vestigationem accommodatissimo. caeterum quantum Io cus a Parisiorum Lutetia absisteret perquirens,acc pi vulgi testimonio intercapedinem esse ab lencaru m. Nec tamen vulgi supputatione satiatus, vehiculum quod Parrhisios recta via petebat conscendi: in eoque relidens tota via Iroa fere rotς circumvolutiones collegi, vallibus ιχ montibus ad aequalitatem quoad facultas nostra ferebat, redactis. Erat autem rotae illius diameter 6 pedum, sexque paulo magis digitorum geometricorum . ob idque ejus ambitus pedum erat zo, seu passuum . his ergo revolutionibus per ductis, repperi passus 68o96. qui miliaria sunt Italica 68, cum pas-1ibus 96, malui tamen hos passus in passus 93 cum quarto convertere: ne quaepiam fractio foret in terrς diametro praefigenda. Proinde cum aequalis sit operatio. nis ratio ubivis locorum sive in terra sive in mari,

ut affatim demonstratum est , statim conclusi cuique gra tui circuli maioris tantundem deberi. Ex his demum percepi Leucam Gallicam majorem esse duobus miliarijs Italicis. quod dc alio experimento probavi. Nam regio palatio ad aedem sacram divi Dionysij palliis 193odinumeravi : dc inter ambas civitates passus mediant So IJorum autem passuum qui mei & cuiusq; hominis sta urς mediocris sunt quinque, sex geometricos pastus efficiunt: & mille,mille ducentos gemmetricos Mu cubitos quadringentos com ponunt :quod maxime consonum est opinioni Campani & caeter Ium ponentium m. iliarium passibus Iroo geometricis constare Hancque veram existimarim milliarii quantitatem. Per id temporis Parisiorum urbem dimesi, hanc Observavimus esse passuum geometricorum 2IIO. Ialitudinem vero zo3o, Ac tandem ambitum passuum esse

130쪽

Est, Tos ΥΗENIs BATAVI.76ueo Atq; hic serneli j in isto pulvere est labor, cuius

conatus potius laudandus quam eventus approbandus citi ita aegre omnia in istoc opere colis rent. In poli altitudine consignanda iam ista non requira, quae ab accutioribus negligi non iolent, sed hoc istum monebo ab otio, qui ibi methamata cum magna sui nominis fama prosedas est, illa tempestate,eam poni 48 g 4o scria clarissimo Vieta non ita pridem observatam 48 gr. 9scr. Porro aule ipsa observatio quomodo administrata cum vigessima octava Augusti distantiam optatam assi cuius non esses, statim vigesima nona sola coiectura ilia luna locum deprehendisti. in locoru intervallo,distantia et iam a plebecula definita. unum ingeniosum in revolutione rotarum,modo in tanto spatio nihil sit commisium; sed tamen idem ille numerus non observati ne notatus, verum a te ipso emendatus, qui collium divallum obliquitatem, viarii anfractus divinando in Iineam rectam & brevissimam contraxeris. At profecto

quid hoc est aliud, quam suas observationes ad alienam

normam componere, mitio meridiani situm , totam urbem Parisios tantum pro stationis termino notatam, alterius stationes nullam mentionem factam , quis pagus, castellum,aut oppidum in propinquo positu esset. atque alia complura,quae pala loquuntur nihil hic prς- ter conatus laudem in Fernelio, medico alioquin doctissimo, admodum esse probandum. Quamobre subductis omnibus omnium aetatu observationibus, curneas hactenus vel a vero longe diversas abire, vel nobis

omnino ignorabiles ostenderimus, reliquum est ut de inceps aliquid melius ipsi ex accurati minis nostris observationibus in medium proferre conemur.

SEARCH

MENU NAVIGATION